DEINDE considerandum est de partibus iustitiæ. Et primò, de partibus subiectiuis, quæ sunt species iustitiæ, scilicet distributiua & commutatiua. Secundo, de partibus quasi integralibus. Tertiò, de partibus quasi potentialibus, scilicet de virtutibus adiunctis.
¶ Circa primum occurrit duplex consideratio. Prima, de ipsis iustitiæ partibus. Secunda, de vitijs oppositis. Et quia restitutio videtur esse actus cōmutatiuæ commutatiuæ iustitiæ, primò considerandũ considerandum est de distinctione iustitiæ commutatiuæ & distributiuæ. Secundò de restitutione. ¶ Circa primũ primum quæruntur quatuor.
Loading...