ARTICVLVS PRIMVS.
¶ Vtrùm quis poßit iustè iudicare
eum, qui non est sibi subiectus.
AD PRIMVM sic pro
ceditur. Videtur, quòd
aliquis possit iustè iudicare eum, qui non est sibi subditus. Dicitur enim
Daniel. 13. cap.
quòd Daniel seniores de falso testimonio conuictos, suo iudicio condemnauit. Sed illi seniores non
erant subditi Danieli, quinimo ipsi
erāt
erant
iudices populi. Ergo aliquis potest licitè iudicare sibi non
subditũ
subditum
.
¶ 2 Præterea. Christus non erat
alicuius hominis subditus, quinimo ipse erat Rex Regum & dominus dominantium. Sed ipse exhibuit se iudicio hominis. Ergo videtur quòd aliquis licitè possit iudicare aliquem, qui non est subditus eius.
¶ 3 Præterea.
Secundũ
Secundum
iura quilibet sortitur forum secundùm rationem delicti. Sed quandoque ille, qui delinquit, non est subditus
eius, ad quem pertinet forum illius
loci: puta cùm alterius est diœcesis,
vel cùm est exemptus. Ergo videtur
quòd aliquis possit iudicare eum,
qui non est sibi subditus.
SED contra est, quòd Grego|
rius dicit super illud
Deuteronom.
23. Si intraueris segetem, &c. Falcem iudicij mittere non potest in
eam rem, quæ alteri videtur esse
commissa.
RESPONDEO dicendum,
quòd sententia iudicis est quasi quę
dam particularis lex in aliquo particulari facto. Et ideo sicut lex generalis debet habere vim coactiuam, vt patet per
Philosophum
in 10. Ethicorum. ita etiam & sententia iudicis debet habere vim coactiuam, per quam constringatur
vtraque pars ad seruandam sententiam iudicis: alioquin iudicium
nō
non
esset efficax. Potestatem autem coactiuam non habet licitè in rebus
humanis, nisi ille, qui fungitur publica potestate. Et qui ea funguntur, superiores reputantur respectu
eorum, in quos sicut in subditos potestatem accipiunt, siue habeant ordinariam, siue per commissionem.
Et ideo manifestum est quòd nullus potest iudicare aliquem, nisi sit
aliquo modo subditus eius vel per
commissionem, vel per potestatem
ordinariam.
AD primum ergo dicendum,
quòd Daniel accepit potestatem ad
iudicandũ
iudicandum
illos seniores quasi commissam ex instinctu diuino. Quod
signatur per hoc, quod ibidem dicitur: Quòd suscitauit Dominus spiritum pueri iunioris.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
in rebus humanis aliqui propria
sponte possunt se subijcere aliorum
iudicio, quanuis non sint eis superiores: sicut patet in his, qui com
promittunt in aliquos arbitros. Et
inde est quòd necesse est arbitrium
pœna vallari: quia arbitri qui non
sunt superiores, non habent de se
plenam potestatem coercendi. Sic
ergo & Christus propria sponte, humano iudicio se subdidit: Sicut
etiā
etiam
&
Leo Papa se iudicio Imperatoris subdidit.
AD tertium dicendum, quòd
Episcopus in cuius diœcesi aliquis
delinquit, efficitur superior eius ratione delicti, etiam si sit exemptus,
nisi fortè delinquat in re aliqua exempta, putà in administratione
bonorũ
bonorum
alicuius monasterij exempti.
Sed si aliquis exemptus committat
furtum, vel
homicidiũ
homicidium
, vel aliquid
huiusmodi, potest per ordinarium
iustè condemnari.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est negatiua. Ratio est, quia
iudicium debet habere vim coactiuam sicut & ipsa lex. Vim autem coactiuam nemo habet, nisi qui fungitur authoritate publica: sed qui fungitur authoritate publica superior est secundùm istam rationem, quàm ille circa quem fungitur ista
authoritate, ergo.
COMMENTARIVS.
DVbium primum in hoc articulo est,
An sententia tyranni Principis qui
per vim obtinet rempublicam oppressam,
sit valida: si detur secundùm leges iustas.
Pro parte negatiua arguitur primo ex ratione Diui Thomæ in articulo, & communi sententia Scholasticorum in 4. distinctione. 17. & 18.
Secundò arguitur ex iure Canonico, vbi
sæpe dicitur, quòd sententia à non iudice,
nulla est. Vt v. g. in cap. at si clerici. de iudicijs. & in. l. Barbarius. ff. de officio prætoris.
De hoc dubio
Soto libro. 3. de iustitia,
|
quæstione. 4. artic. 6. inquit, quòd sententia
tyranni nunquam est valida nisi iam ipse
tyrannus factus sit princeps legitimus ex
consensu reipublicę: quales fuerint in Hispania Gothi, & in Gallia Franci. Qui quidem à principio fuerunt tyranni, postea vero respublica consensit illorum gubernationi. Sed opposita opinio est nobis probabilior, scilicet, quòd sententia tyranni, qui
iam oppressit rempublicam & obtinet principatum quanuis tyrannicè, valida est &
obligat in foro conscientiæ. Hanc sententiam tenuit Victoria. Cuius ratio est, quia
talis sententia, quanuis vt proficiscitur à tyranno, sit à non iudice: tamen quatenus
proficiscitur à voluntate interpretatiua reipublicæ, valida est. Colligitur autem voluntas interpretatiua reipublicæ tali ratione. Quia necesse est vt in tali oppressione
reipublicæ, sit aliquis qui dirimat lites inter ipsos ciues. Non est autem alius modus
possibilis, nisi vt sententia tyranni quæ datur secundùm leges, sit valida, ergo Respublica interpretatiuè consentit & debet consentire in tali sententia: etiam si non consentiat in principatu tyranni. Et confirmatur
ex illo
Matthæi cap. 22. Reddite quæ sunt
Cæsaris Cæsari. Et tamen constat quòd Romani tyrannicè dominabantur Iudæis, ergo reddenda sunt tributa secundùm sententiam Principis tyranni, si aliàs sunt moderata. Ad argumenta verò in oppositum respondetur, quòd talis sententia quæ datur à
tyranno non est valida quatenus est ab illo,
sed quatenus est à voluntate reipublicæ interpretatiua saltem.
DVbium secundum est, An clerici sint
subiecti Principibus secularibus. Pro
parte affirmatiua arguitur primò. Respublica secularis est perfecta, ergo potest punire
omnes suos ciues malefactores perturbantes pacem reipublicæ: sed tales possunt esse
clerici, qui sunt ciues ipsius reipublicæ, ergo
ab ipsa possunt puniri.
Secundò. Clerici tenentur de facto multis legibus secularibus: vt v. g. legi de taxatione tritici & aliarum rerum, ergo sunt subditi. Nam lex loquitur his qui sunt subditi.
Et confirmatur experientia. Nam in tribunalibus Regijs videmus quotidie compare
re clericos & monachos, ergo sunt subditi.
Tertiò. Christus Dominus Summus
Pō
tifex
Pontifex
ecclesiæ totius, subiecit se iudicio Pilati in causa sanguinis. Item etiam tributum
soluit Cæsari, ergo nemo ecclesiasticus est
exemptus à potestate seculari. Et confirmatur. Nam Leo. 4. subiecit se iudicandum
Ludouico Imperatori, vt patet. 2. quæst. 7.
canone, nos si incompetenter. De hac re fuit
hæresis antiqua cuiusdam Marsilij Paduani
tempore Ioannis 22. qui aiebat Summum
Pontificem, & omnes sacerdotes nullam
habere potestatem, nisi datam à Cæsare.
Imo & Christum Dominum soluisse tributum ex necessitate, non ex liberalitate. Ista
hæresis damnatur in Concilio
Constantiẽsi
Constantiensi
contra Ioannem Hus & contra Vvitcleph:
vt pate terrore. 12. & 17. & in Extrauagantibus etiam Ioannis 22. contra Marsilium Paduanum. Hanc etiam hæresim sequutus est
Lutherus in quadam reformatione quam
misit ad Carolum V. anno Domini 1520.
Henricus etiam octauus Rex Angliæ se constituit supremum caput ecclesiæ Anglicanę
in spiritualibus & temporalibus.
PRO decisione sit prima conclusio.
Cō
munis
Communis
status Ecclesiæ iure diuino in spiritualibus, exemptus est ab omni potestate
seculari. Vt v. g. in creandis Episcopis & cæ
teris ministris ecclesiæ, in administratione
sacramentorum actiua & passiua, & in definiendis rebus fidei, & in explicandis populo, & in similibus. Probatur ista conclusio ex illo
Ioannis vltimo capite. Pasce
oues meas. Vbi Christus plenariam potestatem dedit Petro & successoribus ad pascendum oues in omnibus quæ pertinent
ad pastum spiritualem, ergo nulla respublica temporalis habet potestatem supra Petrum & successores eius in his quæ
pertinẽt
pertinent
ad spiritualem gubernationem. Et confirmatur. Quia Petro datæ sunt claues regni
cælorum: vt quodcunque soluerit super
terram, sit solutum & in cælis, ergo non
est aliud tribunal sub cælo superius tribunali ecclesiæ. Prima ista conclusio expressè definita est in
Concilio Constantiensi vbi
sup. &
Ioan. 22. vbi sup. & probatur Apostolica traditione & perpetua:
nũquā
numquam
enim Apostoli in gubernatione spirituali deferebant
|
aliquid autoritatis Principibus secularibus.
Item probatur ratione. Finis reipublicæ spiritualis est supernaturalis: secularis autem
reipublicæ finis est naturalis: ergo respublica secularis non potest gubernare spiritualem. Consequentia probatur. Nam non potest esse bona gubernatio, nisi in ordine ad
finem præcognitum, quem constat ratione
naturali non posse cognosci. Confirmatur.
Nam spiritualis respublica est immediatè à
Deo: at verò potestas reipublicæ secularis
est immediatè ab ipsa republica collata Principi, ergo ista non potest iudicare de illa, vtpote quæ est inferior.
Secunda conclusio. Clerici in temporalibus & in naturalibus non sunt exempti ipso iure diuino immediatè à potestate seculari. Probatur. Nam distinctio clericorum
à reliquo populo, tantùm habetur iure diuino positiuo: sed iure naturali omnes qui
sunt partes alicuius reipublicæ debent obedire legibus ipsius reipublicæ, ergo clerici
nō
non
sunt exempti iure diuino, siquidem sunt
partes reipublicæ. Patet consequentia. Quia
gratia, vt dicitur, non destruit naturam: sed
perficit. Item confirmatur ex illo Pauli ad
Romanos 13. Omnis anima potestatibus
sublimioribus subdita sit, siue Regibus, &c.
vbi Apostolus ad omnes Christianos vniuersaliter loquitur, non excipiens clericos.
Et ibidem D. Thom. inquit, clericos iure
positiuo exemptos esse à tributis, non iure
diuino. Denique confirmatur. Nam de facto in quibusdam sunt subiecti, vt inquit
Syluester in verbo, iudex, primo. §. 4. ergo
non sunt exempti iure diuino. Aliàs ecclesia
non posset permittere illos subijci.
Tertia conclusio. Nihilominus valde
cō
sentaneum
consentaneum
est iuri diuino, vt ecclesia, si viderit expedire, eximat clericos à potestate
seculari in temporalibus. Ratio potissima
est. Nam ecclesia habet plenariam potestatem in ordine ad finem supernaturalem,
ergo in ordine ad media conuenientia ad
talem finem. Et est conueniens sæpissime,
vt clerici eximantur, ergo &c. Minor probatur. Nam expedit maxime bono spirituali ecclesiæ, vt clerici in honore habeantur:
si autem deferrentur ad tribunalia secularia illorum delicta spernerentur à populo,
ergo &c. Confirmatur. Nam propterea
cō
uenientissimum
conuenientissimum
est, vt fideles eximantur à
tribunalibus infidelium, propter honorem
fidei, vt patet 1. Corinthiorum 6. Contemptibiles qui sunt in ecclesia constituite ad iudicandum. At est eadem proportio inter
statum secularem & ecclesiasticum quantum ad honorem Christianæ religionis, ergo &c. Item est absurdissimum, vt qui sunt
subditi in spiritualibus, fiant statim iudices
in temporalibus, & habeant vt reos, quos
paulò ante habuerunt vt iudices spirituales.
Quarta conclusio. Clerici de facto sunt
exempti à republica seculari in temporalibus, non solum iure Pontificio & communi: sed etiam iure seculari. Patet ex
Concilio
Constantiensi Sessione. 13. & 15. & in Concilio Tridentino Sessione. 25. capite. 20. de
reformatione. & cap. non minus. in. 6. de foro competenti. & in capit. seculares. 96. distinctione. Et causa. 11. quæstione. 1. Item in
iure ciuili
in authentico statuimus. de episcopis & clericis. Idem habetur etiam in iure
Hispaniensi Partita. 1. titulo. 6. in. l. 5. Item
etiam in
ordinationibus Regalibus libro. 1.
titulo. 3. l. 6. Vide Ruffinum in libro. 16.
Ecclesiasticæ historiæ, vbi narrat dictum
Constantini Imperatoris: qui cum in synodo Nicena rogaretur à quibusdam episcopis, vt lites quasdam inter ipsos iudicaret
& examinaret processus, Respondit. Indignum est, vt vos qui sacerdotes dati estis
nobis à Deo, à nobis iudicemini. Vos estis
Dij, & ideo ab illo iudicandi: de quo scriptum est, Deus stetit in synagoga Deorum.
Ex dictis sequitur suspectos esse merito de
hæresi Lutherana seculares iudices qui clericos contra sua priuilegia comprehendunt
vel ad sua tribunalia trahunt. Probatur, quia
facto ipso confirmant quod error Lutheranus asserit, scilicet, clericos subditos esse
Principibus sæcularibus. Quemadmodum
si quis imaginem conculcaret, vehementer
esset suspectus de hæresi Lutherana quæ asserit imagines non esse colendas. Sequitur
secundò ex dictis, quòd in grauissima necessitate Regni secularis debent clerici pati
aliquam contributionem de licentia Pontificis, si non sit periculum in mora. Nam si
est tale periculum, non oportet expectare
|
facultatem Pontificis. Tunc enim ius naturæ obligat, vt si opus fuerit non solum
bona temporalia tribuant, sed etiam vitam periculo exponant, & arma capiant
pro defensione reipublicæ. Non enim
ius Pontificium derogare debet iuri naturali.
Vnde sequitur quinta conclusio. Iure
defensionis innocentis, vel tranquillitatis
reipublicæ poterit potestas secularis clericos comprehendere & detinere, donec
opportunè suis prælatis tradat. Et si quis
dicat quòd iure defensionis quilibet poterit hoc facere. Respondetur, quòd in actuali aggressione innocentis quilibet poterit
illum defendere, sed tamen respublica secularis amplius potest, scilicet, prouidere & anticipare, ne sint occasiones & tumultus in republica. v. g. si clerici nocte
incedant armati: poterit officialis potestatis secularis illos comprehendere & arma
auferre ab illis: sicut ab alijs secularibus.
Ratio huius asserti est: quoniam ius Pontificium, non derogat iuri naturali, secundùm quod respublica potest seipsam
tranquillam seruare: non potest autem alio
modo, ergo licitum erit illi, exercere suam
potestatem in clericos perturbantes pacem
reipublicæ. Ex dictis sequitur, quòd si in
ecclesia non esset possibilitas puniendi clericos sufficienter ad tranquillitatem reipublicæ secularis: tunc potest inuocare auxilium brachij secularis: quod si non inuocauerit: respublica secularis poterit se intromittere & punire tales clericos: non tamen pœna mortis, quia hoc esset impium
& scandalosum, & non necessarium ad
tranquillitatem reipublicæ. Ratio huius
corollarij est eadem atque conclusionis, &
eadem ratione potest Rex secularis bellum
indicere contra Summum Pontificem, si
quod Deus auertat, iniquè rapiat aliquod
oppidum, aut ciuitatem iurisdictionis secularis.
Sexta conclusio. Rex Hispaniæ habet
priuilegium à Summo Pontifice vt possit causas clericorum ad sua tribunalia interim aduocare, quando aliquis etiam secularis conqueritur, quòd vim patitur à
iudice ecclesiastico, quod vulgo dicitur,
por via de agrauio y fuerça
: tunc iudices seculares poterunt iudicare ex ipsa commissione Pontificis, An fiat vis vel non. Quæ
res multum reprimit episcoporum vicarios
ab insolentijs. Nihilominus semper manet
recursus liber ad sedem Apostolicam.
Ad primum argumentum respondetur,
quòd probat quintam conclusionem. Nam
quanuis ipsa respublica secularis perfecta
sit, est tamen subdita reipublicæ spirituali in ordine ad finem supernaturalem. Vnde quando fuerit opus in ordine ad talem
finem, vt clerici eximantur ab illa potestate seculari, exempti erunt: dummodo
ab ecclesia sufficienter prouideatur, ne
per talem exemptionem perturbetur tranquillitas & pax Reipublicæ.
Ad secundum respondetur, quòd pretium iustum in emptionibus & venditionibus omnes tenentur seruare secundùm
morem reipublicæ in qua habitant: & hoc
est de iure naturali. Est autem per accidens quòd pretium iustum constituatur
per legem vel consuetudinem reipublicæ ad hoc quòd clericus teneatur seruare pretium iustum in emptione & venditione.
Ad tertium respondetur, quòd Christus Dominus soluit tributum, non quòd
teneretur: vt ipse dixit,
Matthæi. 17. cap.
ergo liberi sunt filij. Vbi loquitur de filio naturali. Cæterum quòd Christus Dominus voluerit iudicari à Pilato, non probat quòd Pilatus non vsurpauerit iudicium: quia voluntas Christi Domini fuit
in ordine ad Deum, non autem in ordine ad Pilatum committens illi iudicium,
sed patiens ab illo iudicari propter Deum.
Et hoc est quod Pilato dixit Christus:
Non haberes potestatem aduersus me vllam, nisi tibi datum esset desuper. Hoc
est, permissum. Nihilominus Pilatus vsurpauit iudicium, non solum ea ratione qua
vsurpabat iudicando alios Iudæos, vt minister tyranni Principis, sed etiam speciali ratione respectu personæ Christi: qui
cum esset verus Messias, nulli Principi subiectus erat. Neque ignorantia huius excusabat Pilatum: eo quòd erat valde culpabilis, quia ipsemet Pilatus po|
terat & tenebatur illi credere, sciebat enim
quòd per inuidiam tradidissent illum, qui
multa miracula fecerat in testimonium veritatis quam prædicabat. Quod si quis contra obijciat, quòd illa sententia approbatur à
Deo, ergo non erat iudicium vsurpatum.
Distinguitur
cōsequens
consequens
. In ordine quidem
ad Pilatum, nego consequentiam. In ordine
autem ad Deum, concedo consequentiam.
Quia nulla fiebat iniuria Christo Domino
ex parte Dei, sed erat iustus contractus & iusta sententia, quòd si vellet esse Redemptor
hominum, pateretur pro illis & moreretur.
Ad
confirmationẽ
confirmationem
dicemus dubio
sequẽti
sequenti
.
DVbium
tertiũ
tertium
sit, Vtrùm Papa possit
se subijcere alicuius iurisdictioni. Pro
parte affirmatiua facit
cōfirmatio
confirmatio
prædicta.
Secundò arguitur. Nam Papa subijcit se
iudicandum sacerdoti in foro conscientiæ,
ergo in alijs potest se subijcere. In
oppositũ
oppositum
est communis sententia Theologorum in
4. distin. 18. & 19. quòd Papa non potest se
subijcere alicui iudici in personalibus & criminalibus.
PRO decisione sit prima conclusio. Iure diuino Papa hæreticus subijcitur dispositioni Concilij. De qua re disputatur
à
nobis in 2. 2. quæstione. 1. artic. 10. De qua re
vide Caietanum in opusculo de autoritate
Papæ & Concilij cap. 10. Et Cano lib. 6. de
locis. cap. vltimo, ad vltimum. definita est
conclusio in cap. si Papa. dist. 40. & in quinta synodo Romana, & in epistola. 3. Anacleti de Patriarchis.
Secunda conclusio. Nullus iudex ordinarius potest ordinaria potestate iudicare Papam in quacunque alia re. Ista est communis sententia Theologorum & Iurisperitorum. Et ratio est. Quia Papa est supremum
caput in terra reipublicæ spiritualis, ergo habet ipse plenariam potestatem in ordine ad
gubernationem spiritualem & eius finem:
alioquin esset imperfecta respublica spiritualis. Rursus, ergo Summus Pontifex potest eligere media etiam temporalia conuenientia ad finem spiritualem: sed vnum medium necessarium est, vt nullus princeps
temporalis possit legitimè Summum Pontificem cogere & punire, ergo hoc datum
est illi à Deo, vt non sit subiectus iurisdi
ctioni alicuius Principis. Et confirmatur. Papa potest alios clericos à potestate ciuili eximere etiam in rebus temporalibus, ergo
ipse est exemptus iure diuino. Probatur consequentia. Quia alias Princeps secularis poterat illi præcipere, vt neminem eximeret,
ergo necesse est, vt qui alios potest eximere
ipse sit exemptus.
Tertia conclusio. Papa potest se subijcere iudici seculari in rebus temporalibus: &
in spiritualibus sacerdoti in foro conscientiæ. Hanc conclusionem probant duo argumenta facta pro parte affirmatiua.
Quarta conclusio. In huiusmodi subiectione, quæ fit in rebus temporalibus, semper manet superior potestas Pontificis simpliciter loquendo, & non potest cogi ab aliquo iudice. Probatur. Quia potestas ex
cō
missione
commissione
semper manet inferior potestate
committentis: sed potestas iudicis in proposito casu, est ex
cōmissione
commissione
Pontificis, ergo.
Quinta
cōclusio
conclusio
. Papa qui se alteri subijcit iudicandum, tenetur acceptare
sententiā
sententiam
iustam necessitate virtutis iustitiæ commutatiuæ, ita vt sit iniustus, nisi acceptauerit sententiam: non tamen necessitate coactionis.
Hanc asserit Caietanus in hoc loco. Sed est
intelligenda ita quòd Summus Pontifex
peccabit contra iustitiam respectu partis læ
sæ: non autem respectu iudicis delegati.
Nā
Nam
respectu illius, semper habet ius reuocandi
sententiam eius. Sed nihilominus peccabit
etiam contra iustitiam commutatiuam respectu iudicis si dum commisit illi potestatem promisit illi se staturum sententiæ eius,
& ea conditione iudex acceptauit. Ista conclusio ita explicata non aliter probatur
quā
quam
cæteræ præcedentes.
Sexta conclusio. Papa in omnibus non
potest se subijcere alterius potestati etiam
modo prædicto. Hanc tenet
D. Thom. in
4. distin. 19. quæst. 1. artic. 3. quæstiun. vltima ad tertium. & Richardus in distinct. 18.
artic. 5. quæstione. 1. & Paludanus quæst. 2.
& Caietanus hic. Et probatur. Nam Papa
non potest se alteri subijcere suspendendum
vel excommunicandum. Et si quis quærat,
quare in quibusdam possit, & in quibusdam
non possit subijci? Respondet Caietanus,
quòd in omnibus in quibus Papa potest per
|
seipsum de se iudicare & exequi iudicium:
potest etiam se alteri iudicandum subijcere.
In quibus autem non potest per seipsum de
se iudicare, neque poterit alteri se subijcere.
Exemplum primi. Papa potest per seipsum
diiudicare iniurias quas alteri fecit & restituere: & ideo poterit etiam alteri iudicium
committere. Exemplum secundi. Papa non
potest per seipsum se suspendere ab officio
vel excommunicare: & ideo nec poterit alteri committere. Sed contra hoc est
argumẽ
tum
argumentum
. Papa non potest seipsum absoluere à
peccatis, & tamen potest alteri committere
tale iudicium, ergo regula falsa est. Respondetur, quòd regula Caietani intelligitur de
iudicio in foro exteriori, non autem in foro
conscientiæ. Et ratio differentiæ est, quia in
foro conscientiæ quilibet sacerdos habet potestatem iure diuino remittendi peccata: iurisdictionem autem circa istum vel alium
peccatorem, interdum habet sacerdos ex
commissione Pontificis. Et quia ipse Summus Pontifex, si peccat mortaliter, manet iure diuino subiectus clauibus ecclesiæ absoluendus. Ideo quando alteri se subijcit in foro conscientiæ, habet se vt persona quædam
particularis. Habet autem facultatem iure
diuino eligendi confessorem: quia non habet superiorem in terra. Vnde colligitur plane: quòd facultas absoluendi Summum
Pō
tificem
Pontificem
, non est ex commissione Pontificis,
vt iudex est: sed tantum ministrat
materiā
materiam
,
inquantum est pœnitens. Vnde ad primum
argumentum respondetur, quòd Leo Papa
subiecit se imperatori, non simpliciter, sed
secundùm quid, scilicet, ita vt teneretur acceptare sententiam iustam ex virtute iustitiæ
directiuæ, non autem ex necessitate iustitiæ
vindicatiuæ & coactiuæ.
Ad secundum argumentum patet ex vltima conclusione. Si enim Papa peccat mortaliter, tenetur iure diuino subijcere se sacerdoti, & hoc non facit inquantum iudex sed
vt reus.
DVbitatur quartò. An iudices extrahentes subditos suos ab ecclesijs ad quas
confugiunt, vsurpent iudicium si postea iudicauerint illos? Et videtur quòd
nō
non
. Quia
huiusmodi priuilegia tantum sunt concessa
in fauorem ecclesiarum, ergo non fit iniu
ria subditis, si iudicentur iam extracti ab ecclesia. ¶ Secundò. Iudices qui extractos ab
ecclesia iudicant, non tenentur restituere,
nisi
tātum
tantum
ecclesijs saltem, & ita habet vsus:
ergo nullam iniuriam faciunt subditis iam
extractis, ergo non vsurpant iudicium.
Tertiò. D. Thom. infrà quæst. 99. art. 2.
ad tertium, inquit, quòd sacrilegium potest
inueniri separatum ab omnibus peccatis, &
ponit exemplum in casu nostri dubij: ergo
ibi non est ratio iniustitiæ.
PRO decisione sit conclusio. Huiusmodi iudices vsurpant iudicium, & faciunt
iniuriam reo. Probatur. Quia in tali casu
tollitur ab ipsis iudicibus facultas iurisdictionis, vt patet in titulo de immunitate ecclesiarum. & in 1. 2. quæst. 4. & C. de sacrosanctis ecclesijs. & de his qui ad ecclesias confugiunt. & in iure Hispan. 1. par. titulo. 11. &
lib. 1. Ordin. Regal. titul. 2. & lib. 1. for. Reg.
titul. 5. ergo tales iudices vsurpant iudicium
& sententia illorum nulla est.
Ex quo sequitur, quòd ille qui extrahitur
ab ecclesia contra priuilegia
ecclesiarũ
ecclesiarum
, potest se armis defendere: eo quòd patitur violentiam, neque tenetur postea respondere
iudici interroganti etiamsi alias teneretur.
Ad primum respondetur, quòd priuilegia data sunt quidem in fauorem
ecclesiarũ
ecclesiarum
primario, sed secundario data sunt etiam in
fauorem confugientium.
Ad secundum respondetur, quòd
nō
non
tantum fit iniuria loco sacro, sed
etiā
etiam
extracto,
vnde iudex tenetur restituere reo quicquid
patitur ex eo quòd est extractus.
Ad tertium respondetur, quòd D. Tho.
voluit ibi docere, quòd tota ratio culpæ in
illo casu ortum habet à sacrilegio.
DVbitatur quintò. An iudex ex eo
ꝙ
quod
sit excommunicatus vsurpet
iudiciũ
iudicium
.
Probatur quòd non. Nam aliàs esset perturbatio in conscientijs hominum, nesciencientium, An iudices sint excommunicati dum proferunt sententiam, & dominia
rerum transferunt. Sed in oppositum est
quod habetur.
14. quæstione. 1. cap. miramur. & cap. auerte. & capit. ait Cælestinus.
& 15. quæstione. 6. capit. nos sanctorum. &
capite iuratus. quibus in locis excommunicati iudices priuantur authoritate iuris|
dicendi & exercendi quoscunque actus iudiciales, & subditi absoluuntur ab eorum
obedientia. De hoc dubio
Caietanus, verbo
excommunicatio, prope finem in cap. Vbi
scito, ait vniuersaliter, quòd gesta per
excō
municatum
excommunicatum
ratione publici officij etiam ciuilis, non valent. Quam sententiam sequitur
Soto lib. 3. quæst. 4. art. 6. corollario. 2. &
in. 4. distin. 22. quæst. 1. artic. 4. Idem videtur tenere.
PRO decisione sit prima
cōclusio
conclusio
. Omnes iudices
excōmunicati
excommunicati
vsurpant iudicium, & mortaliter peccant ferendo sententiam & exercendo actus iudiciales. Probatur, quia sunt priuati autoritate & publica facultate
iurisdicẽdi
iurisdicendi
, vt patet in iuribus citatis.
Secunda conclusio. Nihilominus sententia excommunicati qui ab ecclesia toleratur, valida est. Hæc conclusio est contra Caietanum & Soto: & probatur. Nam in Concilio Constantiensi sub Martino V. conceditur fidelibus, vt possint communicare
cũ
cum
excommunicatis, exceptis nominatim excommunicatis, & notoriè clericorum percussoribus. ¶ Arguitur ergo. Talis
cōcessio
concessio
facta fuit in fauorem populi fidelis.
Cũ
Cum
ergo
populus fidelis non minus habeat vtilitatis
ex eorum communicatione, quam si non
essent excommunicati, erit valida sententia.
Et nihilominus ipsi iudices non
peccāt
peccant
exercendo suum officium, quam si talis gratia
non esset concessa.
Secundò. Absolutio sacramentalis facta
ab excommunicato qui toleratur ab ecclesia valida est, ergo multo magis sententia lata in foro ciuili. Antecedens patet ex Concil. supra, & ex communi sententia Theologorum. Consequentia probatur. Quia excommunicatio ex natura sua magis priuat
à communicatione in spiritualibus quam in
ciuilibus aut politicis.
Tertiò arguitur ex. l. Barbarius. ff. de officio prætoris. vbi dicitur, quòd ignorantia
communis circa autoritatem iudicis, non
irritat neque inualidat gesta per illum iudicem, & ita est communis sententia Iurisperitorum, qui etiam tenent nostram conclusionem. Vide Innocentium & Panormitanum in cap. veritatis. de dolo & contumacia. & Syluestrum in verbo excommunica
tio. 3. quæst. 23. num. 4. vbi refert
Richardũ
Richardum
& alios Theologos pro nostra sententia. Et
si quis contra arguat. Ille iudex excommunicatus vsurpat iudicium, ergo illa sententia
est à non iudice, & per consequens est inualida. Respondetur primò nego consequentiam: quia illa sententia est à republica, &
ecclesia, quæ vult esse validam sententiam,
non quatenus est ab ipso iudice
excōmunicato
excommunicato
: sed quatenus ab ecclesia toleratur & illius gesta approbantur, sicut diximus dubio
primo de tyranni sententia. Hinc est, quòd
ipse iudex perinde peccet iudicando: atque
si ab ecclesia non esset concessa facultas fidelibus vt non vitarent excommunicatum: eo
quòd in ipsomet Concilio expressè dicitur,
quòd per hoc nolumus aliquam gratiam facere excommunicatis ipsis, aut in aliquo illos subleuare. Ad argumentum in oppositum respondetur, quòd illud militat contra
sententiam Caietani & Soto, & probat nostram secundam conclusionem.