ARTICVLVS PRIMVS.
¶ Vtrùm contumelia consistat in
verbis.
AD Primum sic proceditur.
Videtur, quòd contumelia non consistat in verbis.
Contumelia enim importat quoddam nocumentum proximo illatum, cùm pertineat ad iniustitiam.
Sed verba nullum
nocumẽtum
nocumentum
videntur inferre proximo nec in persona, nec in rebus. Ergo contumelia non consistit in verbis.
¶ 2 Præterea. Contumelia videtur ad quandam dehonorationem
pertinere. Sed magis aliquis potest
inhonorari, seu vituperari factis,
quàm verbis. Ergo videtur, quòd
cōtumelia
contumelia
non consistat in verbis,
sed magis in factis.
¶ 3 Præterea. Dehonoratio, quæ
fit verbis dicitur conuitium vel improperium. Sed contumelia videtur differre à conuitio & ab improperio. Ergo contumelia non
cō
sistit
consistit
in verbis.
SED contra. Nihil auditu percipitur nisi verbum. Sed contumelia auditu percipitur, secundùm illud
Ieremiæ 20. Audiui contume|
lias in circuitu. Ergo contumelia
est in verbis.
RESPONDEO dicendum,
quòd contumelia importat dehonorationem alicuius. Quod
quidẽ
quidem
cōtingit
contingit
dupliciter. Cùm enim honor aliquam excellentiam
cōsequatur
consequatur
, vno modo aliquis alium dehonorat, cùm priuat eum excellentia,
propter quam habebat honorem,
quod quidem fit per peccata factorum, de quibus suprà dictum est
.
Alio modo cùm aliquis id quod est
contra honorem alicuius, deducit
in notitiam eius & aliorum. Et hoc
propriè pertinet ad contumeliam,
quod quidem fit per aliqua signa.
Sed sicut
Augustinus dicit in secundo de doctrina Christ. omnia signa verbis comparata, paucissima
sunt. Verba enim inter homines
obtinuerunt principatum
significā
di
significandi
quæcunque animo concipiuntur. Et ideo contumelia, propriè loquendo, in verbis consistit. Vnde
Isidor
. dicit
in libro Etymo. quòd
contumeliosus dicitur aliquis, quia
velox est, & tumet verbis iniuriæ.
Tamen quia etiam per facta aliqua
significatur aliquid, quæ in hoc
ꝙ
quod
significant, habent vim verborum
significantium, inde est quòd contumelia extenso nomine, etiam in
factis dicitur: Vnde
Roman. primo
super illud, Contumeliosos, superbos, dicit glos.
quòd
cōtumeliosi
contumeliosi
sunt, qui dictis vel factis contumelias & turpia inferunt.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
verba secundum suam essentiam,
id est, inquantum sunt quidam so
ni audibiles, nullum nocumentum
alteri inferunt, nisi forrè grauando
auditum, puta cùm aliquis nimis altè loquitur. Inquantum verò sunt signa repræsentantia aliquid in notitia aliorum, sic possunt damna multa inferre, inter quę vnum est, quòd
homo damnificatur quantum ad
detrimentum honoris sui, vel reuerentiæ sibi ab alijs exhibendæ. Et
ideo maior est
cōtumelia
contumelia
, si aliquis
alicui defectum suum dicat coram
multis, &
tamẽ
tamen
si sibi soli dicat, potest esse contumelia,
inquantũ
inquantum
ipse
qui loquitur iniustè, contra
reuerẽ
tiam
reuerentiam
audientis agit.
AD secundum dicendum, quòd
in tantum aliquis
aliquẽ
aliquem
factis dehonorat, inquantum illa facta vel
faciunt, vel significant illud quod
est contra honorem alicuius, quorum primum non pertinet ad contumeliam, sed ad alias iniustitię species, de quibus suprà
dictũ
dictum
est
, secundum verò pertinet ad contumeliam, inquantum facta habent vim
verborum in significando.
AD tertium dicendum,
ꝙ
quod
conuitium & improperium consistunt
in verbis, sicut & contumelia, quia
per hæc omnia repræsentatur aliquis defectus alicuius in detrimentum honoris ipsius. Huiusmodi autem defectus est triplex, scilicet defectus culpæ, qui repræsentatur per
verba contumeliosa. Et defectus
generaliter culpæ & pœnæ, qui repræsentatur per conuitium, quia vitium consueuit dici non solum animæ, sed etiam corporis. Vnde si
quis alicui iniuriosè dicat eum esse
|
cæcum, conuitium quidem dicit,
sed non contumeliam. Si quis autem dicat alteri: quod sit fur, non
solùm conuitium, sed etiam contumeliam infert. Quandoque verò repræsentat aliquis alicui defectum
minorationis, siue indigentiæ, qui
etiam derogat honori consequenti
quamcunq;
quamcunque
excellentiam & hoc
fit per verbum improperij. Quod
propriè est,
quādo
quando
aliquis iniuriosè
alteri ad memoriam reducit auxilium, quod contulit ei
necessitatẽ
necessitatem
patienti. Vnde dicitur
Ecclesiast. vicesimo, Exigua dabit, & multa improperabit.
Quandoq;
Quandoque
tamen
vnũ
vnum
istorum pro alio ponitur.
¶ Conclusio est affirmatiua.
COMMENTARIVS.
IN hoc articulo est primo aduertendum,
ꝙ
quod
Diuus Thomas à quęstione 72.
vsq;
vsque
ad
77. agit de quinque speciebus iniuriarum
quæ consistunt in verbis extra iudicium,
quæ sunt contumelia, detractio, irrisio, susurratio, & maledictio, de quibus
agũt
agunt
Summistæ in eisdem verbis. Soto libr. 5. de Iustitia. à quæstione. 9. vsque in finem. ¶ Secundo est notandum, quòd
cōtumelia
contumelia
propriè loquendo consistit in verbis. Nam contumelia est deducere peccatum alterius in
notitiam eius & aliorum. Hoc autem propriè loquendo fit signis & verbis, quæ habent rationem significandi & explicandi,
consistit vero in factis, non quatenus facta
sunt: sed quatenus induunt rationem verbi
& signi: qua ratione, facta etiam in diuinis
literis, aliquando verba appellantur. V. g. effregit quis domum non vt inferret contumeliam, sed vt furaretur, fur est non contumeliosus. Verum si id effecisset in vilipendium alterius, illud factum induit rationem
verbi, & significat se alterum vilipendere, &
sub hac consideratione induit rationem
cō
tumeliæ
contumeliæ
. Item si quis alterum percutiat fuste, non vt vilipendat, percussor est non con
tumeliosus: si vero id faciat in
contemptũ
contemptum
alterius, principalius & formalius habet rationem contumeliæ. Verum est,
ꝙ
quod
possunt reperiri in eodem facto duæ malitiæ & duæ
rationes formales, quod eleganter aduertit
Caiet. in hoc arti. Vna tamen se habet veluti
materialiter respectu alterius. ¶ Tertio est
aduertendum, cum D. Tho. in solut. ad tertium.
ꝙ
quod
conuitium differt à contumelia:
nā
nam
contumelia est, quando obijcitur aliquod
crimen seu peccatum, vt si quis dicat alteri
ꝙ
quod
est fur: conuitium vero est, quando obijcitur alteri
quicunq;
quicunque
defectus, siue culpæ siue
pœnæ. ¶ Vltimo est aduertendum,
ꝙ
quod
contumelia differt à detractione quantum ad
obiectum. Contumelia enim versatur circa
honorem, est enim per se loquendo ablatio
honoris: detractio vero versatur circa
famā
famam
,
& per se loquendo est denigratio famæ: honor vero est
reuerẽtia
reuerentia
quæ exhibetur alicui
propter aliquam excellentiam, fama autem
vt definiunt Theologi ex Ambrosio, est clara cum laude notitia vel illustris dignitatis
status, moribus & vita comprobatus, vt definiuit glos. in cap. super vestra. de cohabi. cleric. & mulierum. Ex quo sequitur,
ꝙ
quod
aliquā
do
aliquando
potest esse honor sine fama, vt patet in
eo qui habet aliquam
excellentiā
excellentiam
, & dignitatem ratione cuius ei exhibetur honor, sinistra tamen de illo habetur ęstimatio. Potest
etiam esse aliquando fama sine honore, vt
patet in aliquibus viris qui habent optimam
æstimationem in populo, qui tamen
nullā
nullam
habent dignitatem neque excellentiam. Ex
quo concluditur definitio contumelię. Contumelia est iniuria qua obijcitur peccatum
aliquod, coram & in præsentia eius cui irrogatur iniuria, vt cum dicitur alicui, fur.
DVbium est circa istam
diffinitionẽ
diffinitionem
an contumelia sit grauius peccatum
quam detractio. Soto lib. 5. de Iustitia. q. 10.
art. 2. dicit
contumeliā
contumeliam
per se loquendo esse
grauius peccatum detractione, quæ
sentẽtia
sententia
probatur his argumentis. Primo autoritate
D. Tho. infra. q. 73. art. 3. ad 2. Vbi expressè
dicit
contumeliā
contumeliam
esse grauius
peccatũ
peccatum
. Simpliciter &
secundũ
secundum
se
quā
quam
furtũ
furtum
: ergo contumelia
secundũ
secundum
se, est grauius
peccatũ
peccatum
detractione. ¶ Secundò arguitur. Sicut se habet rapina ad
furtũ
furtum
, sic se habet contumelia ad
de| p. 501
tractionẽ
detrac
tionem
, sicuti enim raptor per vim aufert
bona alterius, fur vero per fraudem: ita
cōtumeliosus
contumeliosus
per vim aufert
honorẽ:
honorem
detractor
vero per
fraudẽ
fraudem
aufert
famā
famam
, sed rapina maius & grauius
peccatũ
peccatum
est
quā
quam
furtũ
furtum
: ergo similiter
cōtumelia
contumelia
. Minor argumenti asseritur à Diuo Thoma supra quæstione. 66. articulo. 4.
Tertiò arguitur. Honor & fama sunt obiecta materialia
cōtumeliæ
contumeliæ
& detractionis,
obiecta vero formalia sunt rationes
inuolũ
tarij
inuoluntarij
vnde sumitur iniustitia: sed maior ratio
inuoluntarij, est in contumelia, quam in detractione: ergo grauior iniuria. Minor probatur. Nam in contumelia est violentia, in
detractione vero fraus & dolus. Et
cōfirmatur
confirmatur
. In eadem re materiali, scilicet in acceptione eiusdem rei, potest esse diuersa ratio
formalis, vt patet in furto & rapina, quæ quidem non oritur nisi ex diuersa ratione inuoluntarij: ergo ratio inuoluntarij est ratio formalis iniustitiæ. ¶ In huius rei expositione,
sit conclusio. Contumelia & detractio
secũ
dũ
secundum
se habent se sicut excedens & excessum.
Quantum ad modum excedit contumelia,
& exceditur detractio: quantum ad
obiectũ
obiectum
excedit secundum se detractio simpliciter
tamen & absolutè loquendo, grauius peccatum est detractio quam contumelia.
Explicatur conclusio. In quolibet habitu
possumus duo considerare, & rem ipsam in
quam tendit habitus, & modum. Dicimus
ergo,
ꝙ
quod
si
cōsideretur
consideretur
res inquam tendit detractio & contumelia, detractio grauius peccatum est quam contumelia, destruit enim
famam, quæ excellentius bonum est, quàm
honor & reuerentia quæ destruitur per contumeliam. Et hoc patet etiam exemplis in
scientijs naturalibus, v. g. Logica perfectior
scientia est quantum ad
modũ
modum
quā
quam
Theologia
ꝓ
pro
isto statu: Theologia vero perfectior
scientia est ex parte obiecti & simpliciter &
absolutè. Hæc conclusio habet tres partes.
Prima pars probatur. Contumelia est læsio
honoris, detractio vero est læsio famæ: sed
læsio honoris per se fit per apertam violentiam, læsio vero famæ fit per se occultè & secretè: ergo peiorem modum habet
cōtumelia
contumelia
quam detractio. Patet
cōsequentia
consequentia
. Nam
in iniurijs inferendis grauior modus est vio
lentia quam fraus & dolus. Et confirmatur.
Nam D. Tho. 1. 2. q. 6. dicit, quòd magis repugnat voluntario violentia quam fraus &
dolus:
quoniā
quoniam
magis repugnat principio voluntarij, scilicet voluntati: sed in contumelia
est manifesta violentia, in detractione vero
est fraus & dolus: ergo quantum ad
modũ
modum
excedit
cōtumelia
contumelia
. Secundo. Maior
cōtemptus
contemptus
est in
cōtumelia
contumelia
quam in detractione:
ergo contumelia excedit
detractionẽ
detractionem
quantum ad modum. Secunda pars
cōclusionis
conclusionis
probatur. Nam detractio ver satur circa nobilius & principalius obiectum, versatur enim circa famam,
cōtumelia
contumelia
vero circa honorem: ergo detractio excedit
contumeliā
contumeliam
ex parte obiecti: quod vero fama melius bonum sit quam honor non indiget probatione. Tertia pars probatur. Illud
peccatũ
peccatum
contra proximum est grauius, quod aufert maius bonum & infert maius damnum: sed detractio aufert maius bonum, & infert maius
damnum quam
cōtumelia
contumelia
: est ergo grauius
peccatum. Minor patet, ex eo
ꝙ
quod
fama quæ
per detractionem aufertur, maius
bonũ
bonum
est
quam honor, qui per
cōtumeliam
contumeliam
aufertur.
Secundò D. Tho. infra quæst. 74. artic. 2.
probat susurrationem esse grauius
peccatũ
peccatum
quam detractionem & contumeliam: quoniam aufert amicitiam quæ maius bonum
est, quam fama & honor quæ
auferũtur
auferuntur
per
detractionem & contumeliam: licet contumelia per se habeat adiunctam violentiam.
Vltimo. Homicidium est grauius peccatum
quantũuis
quantumuis
fiat occultè & per fraudem
quam contumelia: quoniam aufert
vitā
vitam
quę
maius bonum est quam honor, licet contumelia habeat adiunctum peiorem modum,
& maiorem
cōtemptum
contemptum
&
violentiā
violentiam
: ergo
&c. ¶ Ad argumenta in contrarium. Ad primum respondetur,
ꝙ
quod
D. Tho. est intelligendus,
ꝙ
quod
contumelia est grauius
peccatũ
peccatum
quantum ad
modũ
modum
. Hæc vero intelligentia colligitur manifestè ex eius verbis, subdit enim
statim,
inquantũ
inquantum
fit cum maiori
cōtemptu
contemptu
.
Hinc fit
ꝙ
quod
si idem peccatum obijciatur in
præsentia & proferatur in absentia, cæteris
paribus, grauius peccatum est obijcere illi
peccatum in præsentia, quoniam idem est
detrimentum, & in præsentia fit cum maiori contemptu & violentia.
Ad
secundũ
secundum
respōdetur
respondetur
,
argumentũ
argumetum
conuincere,
ꝙ
quod
contumelia excedit
detractionẽ
detractionem
,
quantũ
quantum
ad
modũ
modum
, non tamen simpliciter &
absolutè. ¶ Secundò
respōdetur
respondetur
nego
consequentiā
consequentiam
& differentia est:
quoniā
quoniam
in rapina
& furto idem
damnũ
damnum
est,
neq;
neque
est aliquis excessus specificus ex parte damni, qui possit
maiorem
grauitatẽ
grauitatem
specificā
specificam
tribuere, sed solum est excessus ex parte modi: at in contumelia & detractione, excessus specificus est
ex parte damni, damnificat enim in maiori & nobiliori bono detractor quam contumeliosus, quia iste in honore ille vero in fama quæ maius bonum est damnificat.
Ad
tertiũ
tertium
respōdetur
respondetur
,
ꝙ
quod
iniustitia specificatur tanquam à ratione formali ab iniusto,
quod est
obiectũ
obiectum
formale iniustitiæ, sicuti
iustitia specificatur à iusto, non tamen à
volũtario
voluntario
. Vnde vbi fuerit maior ratio iniusti,
maior iniustitia erit,
nō
non
vero vbi fuerit maior ratio inuoluntarij. Secundo
respōdetur
respondetur
,
ꝙ
quod
in virtutibus & habitibus non
solũ
solum
debemus attendere ad rationem formalem,
verũ
verum
etiam ad rationem materialem,
quoniā
quoniam
ex
his duabus rationibus conflatur veluti vnica integra ratio obiecti, à qua sumitur perfectio habitus. V. g. Logica, vel Physica, vel
metaphysica habent eandem rationem formalem sub qua, scilicet eandem abstractionem:
differũt
differunt
tamen in rationibus quæ, quæ
sunt veluti materiales respectu alterius rationis. Nihilominus perfectior est simpliciter
& absolutè metaphysica & physica
quā
quam
logica:
quoniā
quoniam
ratio integra obiecti, perfectior
est. Ita dicendum est in præsenti,
ꝙ
quod
licet
cō
tumelia
contumelia
excederet
quantũ
quantum
ad rationem formalem
detractionẽ
detractionem
. Detractio tamen excedit
contumeliā
contumeliam
quantum ad rationem integram & perfectam, quæ conflatur ex ratione
inuolũtarij
inuoluntarij
, cum detrimento in fama: in
cōtumelia
contumelia
vero conflatur ex ratione
inuolũ
tarij
inuoluntarij
cum damno in honore. Ad confirmationem respondetur, quòd ratio iniustitiæ
in contumelia & detractione desumitur ex
ratione formali iniusti sicuti iam diximus.
ALiud dubium est, an de ratione contumeliæ sit, quòd fiat coram & in præ
sentia? Et videtur, quòd sic. Primo. Nam
de ratione contumeliæ est, quòd sit aperta
& manifesta iniuria: non potest autem esse
aperta & manifesta iniuria, nisi fiat coram
& in præsentia, ergo. ¶ Secundo, hoc differt
inter contumeliam & detractionem, quòd
contumelia fit per manifestam violentiam,
detractio vero per fraudem. Item detractio
fit secretè & in occulto, contumelia vero
manifestè & in præsentia: ergo contumelia
in sua ratione formali importat, quòd fiat
coram & in præsentia. In contrarium est,
quòd multi contumelias faciunt in absentia.
In huius rei expositione notandum est
primo, quòd bonitas vel malitia in actibus
moralibus consideranda est ex intentione,
quæ est radix bonitatis vel malitiæ quæ est
in ipsis actibus, vt docet Diuus Thomas in
1. 2. quæst. 16. artic. 4. ¶ Secundo est notandum, quòd contumelia directè machinatur
cōtra
contra
honorem alterius, vnde illa sola iniuria meretur nomen contumeliæ, quæ per se
& directè tendit contra honorem alterius.
HIS positis ad quæstionem
respōdetur
respondetur
hac conclusione. Contumelia per se & ex intentione fit in præsentia. Probatur, nam qui
ex intentione & per se profert peccatum in
absentia, non audens proferre in præsentia
reueretur personam illius, & non tendit directè
cōtra
contra
eius honorem: qui vero profert
peccatum per se ex intentione in præsentia,
nō
non
reueretur personam illius, & directè tendit contra
honorẽ
honorem
: ergo iste talis solum est
contumeliosus. Vnde D. Tho. in artic. dicit,
contumeliam esse, deducere peccatum alicuius in notitiam sui & aliorum.
Notandũ
Notandum
tamen est, quòd deducere
peccatũ
peccatum
alicuius
in præsentia, contingit tripliciter. Primo personaliter videntes vel audientes
cōtumeliā
contumeliam
.
Secundo modo literis vel libello, deducendo in eius notitiam. Tertio modo signis vel
verbis, in absentia quidem per accidens: ex
intentione tamen & per se in præsentia.
Secundo est notandum cum Caietano
hic, quòd cum contumeliosus importet manifestum
cōuitiatorem
conuitiatorem
, hinc est, quòd cum
contumelia fit coram & in præsentia personaliter, tunc habet veram & perfectam rationem contumeliæ: cum vero fit in absentia per accidens, habet veram rationem contumeliæ non tamen ita perfectam. Ex hoc
infertur, quòd autor libelli infamatorij non
solum peccat peccatum iniustitiæ contra fa|
mam: verùm sæpenumero peccatum contumeliæ
cōtra
contra
honorem. Nam deducit peccatum in notitiam sui & aliorum. Quomodo vero sit facienda restitutio. Vide supra
quæst. 62. artic. 2. circa solutionem ad secundum & tertium. Ex his patet ad argumenta
in contrarium.