RESPONDEO dicendum,
quòd sicut dictum
est, iustitia particularis ordinatur ad aliquam
priuatā
priuatam
personam, quæ
cōparatur
comparatur
ad
cōmunitatem
communitatem
, sicut pars ad totum.
Potest autem ad aliquam partem
|
duplex ordo
attẽdi
attendi
. Vnus quidem
partis ad partem, cui similis est ordo vnius priuatæ personæ ad
aliā
aliam
.
Et hunc ordinem dirigit commutatiua iustitia, quæ consistit in his
quæ mutuo fiunt inter duas personas adinuicem. Alius ordo attenditur totius ad partes. Et huic ordini
assimilatur ordo eius, quod est
cō
mune
commune
ad singulas personas, quem
quidem ordinem dirigit iustitia distributiua, quæ est distributiua communium secundùm proportionalitatem. Et ideo duæ sunt iustitiæ
species, scilicet commutatiua & distributiua.