RESPONDEO dicendum,
quòd omnia
quęcunque
quæcunque
rectificari
possunt per rationem, sunt materia
virtutis moralis, quæ diffinitur per
rationem rectam: vt patet per
Philosophum in 2.
Lib. 2. ca.
2.
&
6. tomo. 5.
Ethic. Possunt autem per rationem rectificari & interiores animæ passiones, & exteriores actiones, & res exteriores,
quæ in vsum hominis veniunt: sed
tamen per exteriores actiones &
per exteriores res, quibus sibi
inui| p. 56
cẽ
inu
icem
homines
cōmunicare
communicare
possunt,
attenditur ordinatio vnius hominis ad alterum: secundum
autẽ
autem
interiores passiones
cōsideratur
consideratur
rectificatio hominis in seipso. Et ideo
cùm iustitia ordinetur ad alterum,
non est circa totam materiam virtutis moralis, sed solum circa exteriores actiones & res
secundũ
secundum
quā
dam
quandam
rationem obiecti specialem:
prout scilicet secundum eas vnus
homo alteri coordinatur.