ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm homo teneatur ad accusandum.

Source
AD Primum sic proceditur. Videtur, quòd homo non teneatur ad accusandum. Nullus enim excusatur ab impletione diuini præcepti propter peccatum, quia iam ex suo peccato commodum reportaret: sed aliqui propter peccatum redduntur inhabiles ad accusandum, sicut excommunicati, infames, & illi qui sunt de maioribus criminibus accusati, priusquam innoxij demonstrẽtur demonstrentur : ergo homo non tenetur ex præcepto diuino ad accusandum.
¶ 2 Præterea. Omne debitum ex charitate dependet, quæ est finis præcepti. Vnde dicitur Roman. 13. Nemini quicquam debeatis, nisi vt inuicẽ inuicem diligatis: sed illud quod est charitatis, homo debet omnibus maioribus & minoribus, subditis & prælatis. Cùm ergo subditi non debeant prælatos accusare, nec minores suos maiores, vt per plura capitula probatur,
2. q. 7. per multa cap.
2. quæst. 7. videtur quod nullus ex debito teneatur accusare.
¶ 3 Præterea. Nullus tenetur cō tra contra fidelitatem agere, quam debet amico: quia non debet alteri facere quod sibi non vult fieri. Sed accusare aliquem quandoque est contra fidelitatem, quam quis debet amico: dicitur enim Prouer. 11. Qui ambulat fraudulenter, reuelat arcana: qui autem fidelis est, celat amici commissum: ergo homo non tenetur ad accusandum.
SED contra est, quod dicitur Leuit. 5. Si peccauerit anima, & audiuerit vocem iurantis, testisq́ue testisque fuerit quòd aut ipse vidit, aut conscius est, nisi indicauerit, portabit iniquitatem suam.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut supra
dictum est, hæc est differentia inter denuntiatio| nem & accusationem: quod in denuntiatione attenditur emendatio fratris, in accusatione autem attenditur punitio criminis. Pœnæ autẽ autem præsentis vitæ non per se expetuntur, quia non est hic vltimum retributionis tempus, sed inquantum sunt medicinales conferentes, vel ad emendationem personę peccantis, vel ad bonum reipublicæ, cuius quies procuratur per punitionem peccantium. Quorum primum intenditur in denuntiatione, vt
q. 33. artic. 7.
dictum est: secundum autem propriè pertinet ad accusationem: & ideo si crimen fuerit tale, quòd vergat in detrimentum reipublicæ, tenetur homo ad accusationem, dummodo sufficiẽter sufficienter possit probare, quod pertinet ad officium accusatoris, putà cùm peccatum alicuius vergit in multitudinis corruptelā corrupetelam corporalem, seu spiritualem: si autem non fuerit tale peccatum quod in multitudinem redundet, vel etiam si sufficientem probationem adhibere non possit, non tenetur ad intentandum accusationem: quia ad hoc nullus tenetur, quod non potest debito modo perficere.
AD primum ergo dicendum, quod nihil prohibet, per peccatum reddi aliquem impotentem ad ea, quę homines facere tenentur: sicut ad merendum vitam æternam, & ad assumendum ecclesiastica sacramenta: nec tamen ex hoc homo reportat commodum: quinimo deficere ab eis, quæ tenetur facere, est grauissima pœna: quia virtuosi actus sunt quædam hominis perfectiones.
AD secundum dicendum, quòd subditi prælatos suos accusare prohibentur, qui non affectione charitatis, sed sua prauitate vitam eorũ eorum diffamare & reprehendere quærũt quærunt . Vel etiam si subditi accusare volentes fuerint criminosi, vt habetur
2. quæst. 7. alioquin si fuerint aliàs idonei ad accusandum, licet subditis ex charitate suos prælatos accusare.
AD tertium dicendum, quòd reuelare secreta in malum personæ, est contra fidelitatem: non autem si reuelentur propter bonum cōmune commune , quod semper præferendum est bono priuato. Et ideo contra bonũ bonum commune, nullum secretum licet recipere. Nec tamen omnino est secretum quod per sufficientes testes potest probari.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Si crimen vergat in detrimentum reipublicæ, & homo possit illud sufficienter probare: tenetur ad accusandum. ¶ Secunda conclusio. Si autem non vergat crimen in detrimentum reipublicæ, vel homo non possit illud sufficienter probare: non tenetur accusare.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca istam materiam notandum est, triplicem esse viam ad abluenda crimina in iudicio, scilicet, viam inquisitionis, accusationis, & denuntiationis iudiciariæ, quæ deseruit ad inquisitionem & distinguitur à denuntiatione Euangelica: quia per istam intenditur bonum fratris denuntiati: per illam autem intenditur bonum reipublicæ aut alterius innocentis. Cum ergo D. Tho. in hoc articulo loquitur de denuntiatione, intelligit de Euangelica. Cæterum denuntiationem iudiciariam visus est comprehendere sub accusatione, tanquam imperfectũ imperfectum | sub perfecto. Nihil enim aliud est denuntiatio, nisi quædam imperfecta accusatio.
DVbium primum est in hoc articulo, An prima conclusio D. Thom. sit vera, etiam quando homo sperat se posse corrigere delinquentem per correptionem fraternam: & an etiam tunc teneatur in conscientia accusare vel potius præmittere correptionem fraternam? ¶ Arguitur primò & probatur, quòd non sit præmittenda correptio fraterna. Pro tunc in foro exteriori non requiritur correptio fraterna, ergo neque in foro conscientiæ. Probatur consequentia. Quia leges concedunt ius in foro conscientiæ sicut in foro exteriori. Antecedens patet in titulo de accusationibus per multa capita.
Secundò. Quando quis accusat petendo satisfactionem propriæ iniuriæ, non tenetur prius corripere fratrem, ergo neque quando accusat propter bonum commune. Patet consequentia. Quia bonum commune præferendum est bono particulari.
Tertiò. Nullus est ordo per se, inter correptionem fraternam & accusationem: ergo non requiritur, vt præmittatur correptio fraterna ante accusationem. Antecedẽs Antecedens probatur. Quia finis est diuersus, item principium est diuersum: nam alterius est misericordia, alterius vero iustitia legalis: materia etiam diuersa est: Nam materia accusationis est peccatum probabile in iudicio. Materia verò correptionis est peccatũ peccatum quomodolibet notum corripienti.
Quartò. In republica sunt leges iustę quę accusatoribus certam portionem decernũt decernunt , ergo licitum est homini statim accusare, ne amittat suum lucrum. Et cōfirmatur confirmatur . Nam fiscales punirentur, nisi crimina sibi nota statim accusarẽt accusarent , ergo non necessaria est correptio fraterna. Similiter etiam iudices procedentes via inquisitionis non præmittũt præmittunt correptionem fraternam: ergo non est necessaria. ¶ De ista quæstione D. Thom. in. 4. dist. 19. quæst. 2. art. 3. refert duas sententias contradictoriè oppositas: & ipse videtur sequi partem negatiuam, quam secundo loco refert. Tamen Syluester in verb. accusatio. §. 3. putat D. Thom. sequi partem affirmatiuam, sed fallitur. Nam D. Tho. in quodlibeto. 1. art. 16. & quodlibeto. 11. art. 13. sequitur partem negatiuam, & in isto articulo videtur etiam hanc sententiam tenere, dum ponens præceptum de accusatione, nullā nullam mentionem facit de præmissione correctionis fraternæ. Durandus in 4. Sentent. vbi supra, quæst. 4. sequitur partem negatiuam. Caietanus hic & supra in quæst. 33. artic. 7. dicit duo. Alterum est, quòd quando quis tenetur ad accusandum, non habet locum secreta admonitio. Alterum est, quòd quando accusatio non est in præcepto, licet sit licitum accusare: tunc tenetur homo præmittere correctionem fraternam. Soto in relectione de ratione tegendi, membro. 2. quæst. 5. ait, quòd quoties quis habet ius ad accusandum, non tenetur præmittere correctionẽ correctionem fraternam. Sed tamen hoc videtur petere principium: quia nostra quæstio est, An habeat ius ad accusandũ accusandum si non præmittat correctionem fraternam.
PRO decisione huius quæstionis, sit prima conclusio. Non est necessariũ necessarium per se loquendo præmittere correctionem fraternam ante accusationem. Hanc conclusionem probant argumenta facta pro parte negatiua. Et sic intelligatur S. Tho. in 4. Sententiarum, supra.
Secunda conclusio. Si per correctionem fraternam corrigitur frater, vel speratur prudenter corrigendus, tunc non tenetur aliquis eum accusare: nisi crimen sit perniciosum bono cōmuni communi . Probatur prima pars. Quia accusatio ordinatur per se ad conseruationẽ conseruationem boni communis, sed bono publico sufficienter prouidetur in illo casu per correctionem fraternam: ergo tunc non est procedendum ad accusationem. Probatur consequentia. Quia aliàs punitio per se intenderetur. Et cōfirmatur confirmatur . Quia cùm quis potest cum minimo detrimento proximi prouidere bono communi, tenetur non facere maius nocumentum, ergo si potest cum nullo proximi detrimento sucurrere bono communi: tenetur non accusare. Et confirmatur secundò. Ita se habet homo criminosus in republica, sicut membrum infirmum in corpore: sed chirurgus, qui curat salutem corporis, tenetur cum minimo detrimento membri, prouidere saluti totius: ergo ille qui curat prouidere bono communi: tenetur cum minimo | detrimento partis, scilicet, criminosi hominis, illi bono cōmuni communi prouidere. Hinc sequitur, quod si oppositũ oppositum aliquis faciat, scilicet accusando illũ illum , quẽ quem poterat per correctionem fraternam corrigere, ita vt bonum cōmune commune nihil pateretur: tenetur ad restitutionẽ restitutionem totius damni, quod patitur accusatus. Probatur, quia ille peccat non solum contra charitatem, sed etiam contra iustitiam, inferendo damnum proximo sine causa.
Secundò probatur eadem pars. Præceptum de correctione fraterna est affirmatiuum, quod obligat pro tempore quo proximus est corrigibilis absque detrimento corrigentis & boni publici, ergo in casu nostræ conclusionis magis obligat. Secunda pars conclusionis manifesta est. Nam cum bonum commune periclitatur, tunc publicè delicta punienda sunt, etiam si criminosus coram Deo sit iam iustificatus.
Tertia conclusio. Quando homo per accusationem intendit recompensam propriæ iniuriæ, aut restitutionem rei familiaris, si non potest aliter recuperare: licitum est illi, prætermissa correctione fraterna, accusare, etiam si sciat, quòd per suam correctionem corrigatur frater. Ratio est. Quia ille homo habet ius ad suum honorem & ad suum commodum recuperandum ordine iuridico: sed tunc non potest aliter recuperare, ergo licitum est illi suum honorem recuperare per accusationem. Sed hoc notandum est, habendam esse rationem damni quod ego patior, & detrimenti quod patietur accusatus: & tunc si damnum accusati notabiliter excedit meum detrimentũ detrimentum , erit contra charitatem illum accusare.
Quarta conclusio. Quoties quis licitè potest accusare, si probabiliter sperat, quòd per suam correctionem corrigetur proximus, non excusatur à præcepto correctionis fraternæ, siue ante accusationẽ accusationem siue post accusationem prout sibi videbitur opportunè expedire. Probatur. Quia si homo non esset accusaturus fratrem suum, tenebatur corrigere illum in tali casu: sed accusatio non excusat illum à præcepto correctionis: ergo adhuc tenetur corripere.
AD argumẽta argumenta in cōtrariũ contrarium respondetur. Ad primũ primum , quod iudex in foro exteriori, non curat de his quæ per accidẽs accidens se habẽt habent ad accusationem. Sed inde non sequitur, quòd ille qui accusat non teneatur in aliquo casu prius corrigere. ¶ Ad secundum negatur cō sequẽtia consequentia propter rationẽ rationem tertiæ cōclusionis conclusionis . ¶ Ad tertium respondetur quòd probat primam conclusionem. ¶ Ad quartum respondetur, quòd illa portio pecuniæ quæ decernitur accusatoribus, eatenus decernitur, quatenus illi præsumuntur intendere bonum commune, & ideo si illi non prouideant bono communi, quia reuera nihil periclitatur bonum commune: non est illis licitum accusare, quin potius peccant contra iustitiā iustitiam . Et proportionabiliter dicimus de fiscalibus quod semper debẽt debent bono publico ꝓuidere prouidere . Cui si alia via prouideri potest, nisi per accusationem: non tamen ideo semper excusantur à præcepto correctionis fraternæ. Id ipsum dicimus de iudicibus qui possunt per viam inquisitionis procedere aduersum aliquem, de quo est publica infamia, aut clamorosa insinuatio, quia tunc semper præsumitur, quòd bonum cōmune commune patitur: dum crimina non puniuntur. Cæterum si in aliquo casu ipsemet iudex certus sit, quòd per suam correctionem malefactor corrigetur, ita vt bonum publicum nihil patiatur, tenetur illum corrigere & remittere viam inquisitionis inquantum satisfuerit ad exemplum publicum. Ratio istius est, quia iudex tenetur præcepto correctionis fraternæ sicut & alij Christiani: ergo vbi officio iudicis non deest, tenetur corripere proximũ proximum . Sed heu quam pauci iudices induunt charitatis viscera erga reos.
DVbitatur secundò, An accusatio sit in præcepto. ¶ Pro parte negatiua arguitur primò. Omne peccatum est contra bonum commune aliquo modo, maxime si sit notorium, sed si homines tenerentur ex præcepto accusare, omnia crimina quę sunt contra bonum cōmune commune , sequeretur magna perturbatio in republica: dum ciues frequẽ tissime frequentissime inuicem accusarent.
Secundo. Per denuntiationem iudiciariā iudiciariam sufficienter prouidetur bono communi, ergo non necesse est accusare.
Tertio. Qui accusat, exponit se magno periculo si defecerit in probatione: punietur | enim pœna talionis, si testes noluerint testificari, ergo non est in præcepto accusatio.
Quartò. Consilium Euangelicum est de remittendis iniurijs proprijs, ergo saltem in propria causa non est præceptum accusandi. Caietanus in isto articulo refert sententiam asserẽtem asserentem accusationem neque esse in præcepto neque licitam. Quam sententiam summa Angelica in verbo accusatio, tribuit glossæ in. l. furti. ff. de his qui notantur infamia. Ipse autem Angelus inquit, esse licitam accusationem: negat tamen esse in præ cepto. Caiet. in. 2. 2. quæst. 33. art. 7. ait, nunquam esse in præcepto accusationem, nisi propter bonum commune fiat. Quam sententiam videtur tenere Soto lib. 5. de iustitia, quæst. 5. art. 1. ait enim quòd in causa propria nemo tenetur ad accusandum, nisi iniuria redundet in aliorum damnum. In causa vero publica tenetur homo ad accusandũ accusandum , quando crimen immediate lædit bonum publicum. Vt est hæresis, conspiratio contra Regem.
PRO decisione sit prima conclusio. Accusare aliquem in iudicio licitum est, & oppositum est error in fide. Et probatur. Quia in veteri testamento v. g. Leuitici. 5. & aliàs sæpe, approbantur accusationes in iudicio. Item in Concilijs antiquissimis & nouissimis acceptatæ sunt accusationes etiā etiam in scriptis contra aliquos peruersos. Deinde Summi Pontifices plurima decreta ediderunt de forma accusandi: vt patet in titulis de accusationibus. Imperatores etiam Christianissimi multas leges condiderunt de accusationibus faciendis, vt patet in iure Ciuili. Et denique conclusio est communis sententia Theologorum in. 4. dist. 19. & Iurisperitorum in titulis de accusationibus. Sed & ratione naturali probatur conclusio. NAm quilibet homo tenetur omnem suam industriam impendere, cum opus fuerit pro bono publico: sed accusare est medium quoddam proportionatum ad defensionem reipublicæ, ergo tenetur homo aliquando diligentiam adhibere ad accusandum.
Secunda conclusio. Accusatio aliquando est licita & non in præcepto. Hanc tenet Caietanus vbi supra. Et verificatur imprimis quando aliquis in causa propria potest accu sare, vt sibi fiat satisfactio, & potest etiam remittere omnino iniuriam sibi factam. Secundò verificatur respectu boni publici: quando v. g. ex criminis vltione, sequitur aliquod commodum reipublicæ, & nihilominus si crimen maneat inultum non sequitur incommodum reipublicæ. Tunc si aliquis non accuset, non peccat contra pręceptum. Ratio huius est: quia nemo particularis tenetur ad omnem promotionem boni publici licet teneatur quilibet ad defensionem boni publici.
Tertia conclusio. Fiscalis quotiescunque potest licitè accusare, tenetur ex præcepto accusare: Ratio est, Quia ex officio & pacto & iuramento est obligatus ad accusandum quoties expedierit ad promotionem boni publici.
Quarta conclusio. Non solum tenetur ciuis particularis accusare crimina quę immediatè lædunt bonum publicum: sed etiā etiam illa quæ fiunt contra priuatas personas, quæ redundāt redundant in malum publicum, & per punitionem prouidetur bono publico. Hæc conclusio probatur ratione Diui Thomæ in articulo, & verificatur in casu quo in republica essent frequentia crimina perturbantia pacem illius & destruentia iustitiam innocentum. Vt v. g. si in hac vniuersitate Salmantina suffragia pecunijs frequenter emerentur: tenetur qui poterit probare, accusare tale crimen contra aliquem particularem propter bonum publicum, quod notabiliter detrimentum patitur tali negotiatione.
Quinta conclusio. Si accusatio necessaria sit ad defensionem alicuius innocentis, tenetur homo accusare, protestando tamen si fuerit clericus, quòd non intendit punitionem malefactoris, sed defensionem innocentis. Ista conclusio probatur. Quia iure naturæ tenemur defendere innocentẽ innocentem , iuxta illud Prouerb. cap. 24. Erue eos, qui ducuntur ad mortem. Et Ecclesiastici. 17. Vnicuique mandauit Deus de proximo suo. Vltimò probatur. Quia bonum innocẽtis innocentis præ stat bono nocentis & iniqui, ergo in illo casu debemus eligere accusationem cum detrimento criminosi, vt defendamus bonum innocentis.
Sexta conclusio. Multis titulis potest con| tingere vt aliquis teneatur accusare in propria causa. Primus titulus est propter bonũ bonum reipublicæ, quòd patitur aliquando detrimentum ex eo quòd aliquis particularis patiatur iniuriam. Alter titulus est: vt homo non sit prodigus & sine causa permittat perire censum suum aut honorem, quibus vti potest ad exercẽdas exercendas virtutes. Sed nota quòd iste titulus non obligat ad peccatum mortale per se, quia homo est dominus suæ famæ & census, vt supra diximus in tractatu de dominio. Tertius titulus est ex charitate propria sui ipsius. Vt v. g. si homo timet de seipso quòd sine honore aut sine diuitijs facile incidet in peccata mortalia: tenebitur accusare vt ista bona recuperet. Et idem dicendum in casu quo homo habeat familiā familiam , quam tenetur alere: & quomodolibet habeat suum censum aut honorem obligatum alijs, tenebitur accusare.
AD argumẽta argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respondetur, quòd sicut respublica permittit aliqua peccata publica, vt vitentur maiora: ita etiam non tenebitur homo accusare omnia peccata, vt vitentur maiora mala, scilicet, perturbatio reipublicæ & tranquillitatis eius. Id quod adnotauit Soto vbi supra.
Ad secundum argumentum cōcedimus concedimus non esse necessarium accusare, quando sufficit denuntiare iudici vel fiscali ipsum crimen. Pro cuius explicatione nota, quòd accusatio & denuntiatio iuridica, per quam intenditur punitio criminis, non differunt substantialiter. Sed differentia est accidentalis, quæ præcipit vt accusatio fiat in scriptis, & accusator obligetur ad probationem sub pœna talionis. Nihilominus dicimus, quòd si aliquando necessarium fuerit ad bonum reipublicæ vt fiat accusatio cum istis cōditionibus conditionibus tenetur accusare homo ex præ cepto. Et ad tertium argumentum respondetur, quòd homo debet esse certus moraliter, quòd poterit probare testibus crimen quod accusat: vt obligemus illum sub præcepto ad accusandum. ¶ Ad quartum respondetur, quòd consilium euangelicum intelligendum est quando non interuenerit aliqua circunstantia propter quam teneatur homo ad accusandum. Denique notandum est, esse aliam viam in iure, quæ dicitur exceptio, quæ reducitur ad accusationem. Qua vtuntur oppositores alicuius præbendæ vel cathedræ contra se inuicem obijcientes sibi aliquod peccatum propter quod sunt inhabiles ad obtinendam præbendam. In qua exceptione non obligantur partes ad probationem. De ista via habetur in cap. super his. de accusationibus. Ex dictis in ista quæstione sequuntur aliquot corollaria valde notanda. Primum est, quòd qui non accusat cùm tenetur accusare tantum ex iustitia legali, non obligatur ad restitutionem aliquam, quia restitutio pertinet ad iustitiam commutatiuā commutatiuam . ¶ Secundum corollarium est, quòd fiscalis vel quilibet alius qui ex officio vel pacto tenetur accusare & denuntiare, vt sunt custodes montium & tributorum iustorũ iustorum , tenentur ad restitutionem nisi accusauerint vel denuntiauerint quoties fuerit licitum accusare vel denuntiare. Ratio est, quia peccant contra iustitiam commutatiuam per quam obligantur ad facienda hæc officia fideliter. ¶ Tertium corollarium. Quoties prælati præcipiunt etiam sub excommunicationis pœna, vt qui cognouerit tale vel tale crimẽ crimen , denuntiet vel accuset, tenebuntur accusare vel denuntiare omnes illi, qui ante præceptum poterant licitè accusare, vel denuntiare. Ratio est, quia præceptum superioris potest obligare ad actiones etiā etiam indifferẽtes indifferentes antequā antequam poneretur præceptũ præceptum , & hoc sub peccato mortali, ergo multo magis poterit obligare ad actiones licitas ex se antequā antequam præceptũ præceptum poneretur. ¶ Quartũ Quartum corollariũ corollarium . Si ante præ ceptum superioris erat illicitum accusare aliquod crimen vel denuntiare, superueniente præcepto superioris, non est licitum accusare vel denuntiare tale crimen. Ratio est, quia præceptum humanum non debet esse contrarium præcepto naturali & diuino: sed præcepto naturali ego tenebar seruare secretum in aliquo crimine, ergo etiam superueniente præcepto superioris, illicitum erit reuelare tale secretum. ¶ Quintum corollarium est. Crimen hæresis semper est tutum & necessarium reuelare Inquisitoribus sancti Officij vel Episcopo. Ratio huius est: quia fides est fundamentum vnitatis ecclesiasticæ, vnde crimen hæresis | valde nocet communitati: neque poterit aliquis facile de se præsumere, quòd corriget hæreticum, qui decessit à totius Ecclesiæ autoritate. Item quia experientia compertum est, quantum damni sequutum fuerit sæpe in Ecclesia ex eo quòd aliquis non denuntiauerit de hæretico: eo quòd inquit Paulus 1. ad Timoth. 2. sermo eorum vt cancer serpit. Sed notandum est, quòd non negamus quin teneatur aliquis corripere fraternaliter hæreticũ hæreticum si sperat se posse corrigere: sed tamen dicemus, quod simul debet etiam denũ tiare denuntiare de illo propter periculi magnitudinẽ magnitudinem . De qua re supra quæst. 33. plura diximus.
Loading...