ARTICVLVS XI.Vtrùm actus iustitiæ sit reddere vnicuique quod suum est.

Source
AD Vndecimum sic proceditur.
Videtur quòd actus iustitiæ non sit reddere vnicuique quod suum est.
August. enim 14. de Trinit. attribuit iustitiæ subuenire miseris. Sed in subueniendo miseris non tribuimus eis quæ sunt eorum, sed magis quæ sunt nostra: ergo iustitiæ actus non est tribuere vnicuiq; vnicuique quod suũ suum est.
¶ 2 Præterea. Tullius in libro de Offic.
dicit, quòd beneficentia, (quam benignitatem vel liberalitatem appellare licet) ad iustitiam pertinet. Sed liberalitatis est de proprio dare alicui, non de eo quod est eius: ergo iustitiæ actus non est reddere vnicuique quod suum est.
¶ 3 Præterea. Ad iustitiam pertinet, non solũ solum res dispensare debito modo, sed etiam iniuriosas actiones cohibere, putà homicidia, adulteria, & alia huiusmodi. Sed reddere quod suum est, videtur solum ad dispensationem rerum pertinere. Ergo non sufficienter per hoc notificatur actus iustitiæ, quòd di citur, actus eius esse reddere vnicuique quod suum est.
SED contra est quod Ambros. dicit
in 1. de Offic. Iustitia est quę quæ vnicuique quod suum est tribuit, alienum non vendicat, vtilitatem propriam negligit, vt communem æquitatem custodiat.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut
Art. 9. & 10. huius quæst.
dictum est, materia iustitiæ est operatio exteriorum secũ dùm secundum quod ipsa vel res, qua per eam vtimur, proportionatur alteri personæ, ad quam per iustitiam ordinamur. Hoc autem dicitur esse suũ suum vnicuique personæ, quod ei secundùm proportionis æqualitatem debetur. Et ideo proprius actus iustitiæ nihil aliud est, quā quam reddere vnicuique quod suum est.
AD primum ergo dicendum, quòd iustitiæ, cùm sit virtus cardinalis, quædam aliæ virtutes, secundariæ adiunguntur: sicut misericordia, liberalitas, & aliæ huiusmodi virtutes, vt infrà
Quæst. 80. art. 1.
patebit. Et ideo subuenire miseris, quod pertinet ad misericordiā misericordiam , siue pietatem, & liberaliter benefacere, quod pertinet ad liberalitatem, per quandam reductionem attribuitur iustitiæ sicut principali virtuti. Et per hoc patet responsio ad Secundum.
AD tertium dicẽdum dicendum , quòd sicut Philosophus
Lib. 1. ca. 4. tom. 5.
dicit in 5. Ethic. Omne superfluum in his quæ ad iustitiam pertinent, lucrum, extenso nomine, vocatur: sicut & omne quod minus est, vocatur damnum. Et hoc ideo, quia iustitia prius est exercita, & communius exercita| tur in voluntarijs commutationibus rerum, putà emptione & venditione, in quibus propriè hæc nomina dicuntur. Et exinde deriuantur hæc nomina ad omnia, circa quæ potest esse iustitia. Et eadem ratio est de hoc, quod est reddere vnicuique quod suum est.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est affirmatiua. Nota breuiter in hoc articulo, quòd actus iustitiæ qui dicitur esse reddere vnicuique quod suum est: dupliciter potest cōtingere contingere . Vno modo vt id quod redditur alteri, sit proprium illius & in eius dominio numeratũ numeratum . v. Verbi g. gratia, quando ego reddo Petro equum, quẽ quem mihi accommodauerat. Altero modo contingit, ita vt id quod redditur ante redditionem ipsam non erat proprium eius cui redditur neque in eius dominio numeratum: sed tātum tantum ille habebat ius vt ego redderem illi, & mea operatione reddendi & tribuendi efficerem proprium illius. v. Verbi g. gratia, cùm ego reddo mercenario mercedem suam pro labore diei, vel restituo tot pecunias quot mutuo acceperam. Conclusio igitur artic. articuli vtroque modo verificatur. Non enim opus est vt id quod alteri redditur per actum iustitiæ, sit proprium eius cui redditur ante redditionem: sed sufficit vt mea redditione, ad quam ius habet, fiat proprium illius. Pro intelligentia huius articuli reuocentur in memoriam quæ diximus artic. 1. huius quæ stionis, & 5. & 6.
Loading...