ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm iniustitia sit vitium speciale.

Source
AD Primum sic proceditur.
Videtur quòd iniustitia non sit vitium speciale. Dicitur enim primæ Ioan. 3. Omne peccatum est iniquitas. Sed iniquitas videtur idem esse quod iniustitia: quia iustitia est æqualitas quæ dam. Vnde iniustitia idem videtur esse, quod inæqualitas, siue iniquitas. Ergo iniustitia non est speciale peccatum.
¶ 2 Præterea, Nullum speciale | peccatum opponitur omnibus virtutibus. Sed iniustitia opponitur omnibus virtutibus. Nam quantũ quantum ad adulterium, opponitur castitati, quantum ad homicidium, opponitur mansuetudini: & sic de alijs. Ergo iniustitia non est speciale peccatum.
¶ 3 Præterea, Iniustitia iustitiæ opponitur, quæ in volũtate voluntate est. Sed omne peccatum est in voluntate, vt
Augustinus dicit. Ergo iniustitia non est speciale peccatum.
SED contra est, quòd iniustitia iustitiæ opponitur. Sed iustitia est specialis virtus. Ergo iniustitia est speciale vitium.
RESPONDEO dicendum, quòd iniustitia est duplex. Vna quidem illegalis, quæ opponitur legali iustitiæ. Et hæc quidem secundũ secundum essentiam est speciale vitiũ vitium , inquantum respicit speciale obiectum, scilicet bonum commune quod contemnit. Sed quantum ad intentionem est vitium generale, quia per contemptum boni communis potest homo ad omnia peccata deduci. Sicut etiam omnia vitia inquantum repugnāt repugnant bono communi iniustitiæ habẽt habent rationem, quasi ab iniustitia deriuata: sicut & suprà de iustitia
Quæst. 58. artic. 6.
dictum est. Alio modo dicitur iniustitia secundũ secundum inæqualitatem quādam quamdam ad alterum, prout scilicet homo vult habere plus de bonis, puta diuitijs & honoribus: & minus de malis, puta laboribus, & dānis damnis . Et sic iniustitia habet materiam specialem: & est particulare vitiũ vitium , iustitiæ particulari oppositũ oppositum .
AD primum ergo dicendum, quod sicut iustitia legalis dicitur per cō parationem comparationem ad bonum commune humanum, ita iustitia diuina dicitur per comparationem ad bonum diuinum, cui repugnat omne peccatum: & secundũ secundum hoc, omne peccatum dicitur esse iniquitas.
AD secũdum secundum dicendum, quòd iniustitia etiam particularis opponitur indirectè omnibus virtutibus, inquantum scilicet exteriores etiā etiam actus pertinent & ad iustitiam, & ad alias virtutes morales, licet diuersimodè, sicut supra
Ar. 9. præ ced. quæst
dictum est.
AD tertium dicendũ dicendum , quòd voluntas sicut & ratio se extendit ad materiam totam moralem, scilicet ad passiones & ad operationes exteriores, quæ sunt ad alterum, sed iustitia perficit voluntatem solum, secũdum secundum quod se extendit ad operationes, quæ sunt ad alterum, & similiter iniustitia.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Iniustitia illegalis non est speciale vitium secundum essentiā essentiam , sed generale secundum intentionem & imperium.
Secunda conclusio. Iniustitia particularis habet particularem materiam, & est specialius vitium.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

IN hoc articulo hoc solum obseruandum est, quod cum opposita multiplicentur tot modis vnum, quot & alterum: easdem omnino diuisiones quas tribuimus iustitiæ, consequenter debemus facere respectu iniustitiæ. Rursus eadem omnino materia circa quam versatur iustitia est materia circa quam versatur iniustitia: quāuis quamuis ratio formalis obiecti debeat esse differens. De hac revideatur Arist. lib. 5. Ethic. c. 2.
Loading...