ARTICVLVS IIII.Vtrùm dubia sint in meliorem partem interpretanda.

Source
AD Quartum sic proceditur. Videtur quòd dubia non sint in meliorem partem interpretanda. Iudicium enim magis debet esse de eo, quod vt in pluribus accidit. Sed in pluribus accidit, quòd aliqui malè agāt agant : quia stultorum infinitus est numerus, vt dicitur Ecclesiast. 1. Proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua, vt dicitur Genes. 8. Ergo dubia magis debemus interpretari in malum, quàm in bonum.
¶ 2 Præterea. Augustin.
dicit, quòd ille piè & iustè viuit, qui rerum integer est æstimator, in neutram partem declinando. Sed ille qui interpretatur in melius quod dubium est, declinat in alterā alteram partem. Ergo hoc non est faciendum.
¶ 3 Præterea. Homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed circa seipsum homo debet dubia interpretari in peiorem partem: secundùm illud Iob. 9. Verebar omnia opera mea. Ergo videtur quòd ea quæ sunt dubia circa proximos, sint in peiorem partem interpretanda.
SED contra est quòd Rom. 14. super illud, Qui non manducat, manducantem non iudicet. Dicit Gloss. Dubia in meliorem partem sunt interpretanda.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut
Art. præc. ad 2.
dictum est, ex hoc ipso, quòd aliquis habet malam opinionem de alio absque sufficienti causa, iniuriatur ei, & contemnit ipsum. Nullus autem debet alium cōtemnere contemnere vel nocumentũ nocumentum quodcunq; quodcunque inferre, absque causa cogente. Et ideo vbi non apparent manifesta indicia de malitia alicuius, debemus eum vt bonum habere, in meliorem partem interpretando quod dubium est.
AD primum ergo dicendum, quòd potest contingere quòd ille qui in meliorem partem interpretatur, frequentius fallatur. Sed melius est, quòd aliquis frequẽter frequenter fallatur, habens bonam opinionem de aliquo malo homine, quā quam quòd rariùs fallatur habens malam opinionem de aliquo homine bono: quia ex hoc fit iniuria alicui, non autem ex primo.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd aliud est iudicare de rebus, & aliud de hominibus. In iudicio enim in quo de rebus iudicamus, non attenditur bonum vel malum ex parte ipsius rei de qua iudicamus, cui nihil nocet qualitercunque iudicemus de ipsa, sed attenditur ibi solum bonum iudicantis, si verè iudicet: vel malum, si falsò: quia verum est bonum intellectus, falsum autem est malum ipsius, vt dicitur in 6. Ethicorum: & ideo vnusquisque
debet niti ad hoc, quòd de rebus iudicet, secundùm quod sunt. Sed in iudicio, quo iudicamus de hominibus, pręcipuè præcipue attenditur bonum & malum ex parte eius de quo iudicatur: qui hoc ipso honorabilis habetur quod bonus iudicatur, & cōtemptibilis contemptibilis , si iudicetur malus. Et ideo ad hoc potius tendere debemus in tali iudicio, quòd hominem iudicemus bonum, nisi manifesta ratio in cōtrarium contrarium appareat. Ipsi autem homini iudicanti falsum, iudicium, quo bene iudicat de alio, non pertinet ad malum intellectus ipsius: sicut nec ad eius perfectionem pertinet secundùm se cognoscere veritatem singularium contingentium, sed magis pertinet ad bonũ bonum affectum.
AD tertium dicendum, quòd interpretari aliquid in deteriorem vel meliorem partem contingit dupliciter. Vno modo per quandam suppositionem: & sic cùm debemus aliquibus malis adhibere remedium, siue nostris, siue alienis, expedit ad hoc, vt securius reme dium apponatur, quòd supponatur id quod est deterius: quia remedium quod est efficax contra maius malum, multò magis est efficax contra minus malum. Alio modo interpretamur aliquid in bonũ bonum vel malum, diffiniendo, siue determinando: & sic in rerum iudicio debet aliquis niti ad hoc, vt interpretetur vnumquodque, secundùm quod est. In iudicio autem personarum, vt interpretetur in melius: sicut dictum
In cor. ar. & ad 2.
est.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est affirmatiua. Et ratio est, quia aliàs fit iniuria proximo, dum contemnitur absque causa cogente.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur circa istum articulũ articulum , Vtrùm in dubijs teneamur ex præcepto declinare positiuè in meliorem partem.
Arguitur primò pro parte negatiua, dum in sacris literis prohibemur, ne proximum contemnamus: solum dicitur: Nolite iudicare, & non iudicabimini, Nolite condemnare & non condemnabimini. Tu quis es qui iudicas alienum seruum. At vero qui iudicat taliter quòd non declinat in alteram partem, sed est dubius, non iudicat alienum seruum, ergo non facit contra præ ceptum.
Secundò. Nemo tenetur extra necessitatis articulum impendere honorem vel aliquod beneficium proximo: sed in casu dubio declinare in meliorem partem est impendere honorem proximo positiuè, ergo ad hoc non tenemur in omni re dubia: sed sufficiet quòd nos habeamus negatiuè vel quòd suspendamus iudicium.
Tertiò. Si in re dubia esset peccatum suspendere assensum & iudicium: sequeretur quod in materia graui semper esset peccatũ peccatum mortale, siquidẽ siquidem est peccatum iniustitiæ quod ex genere suo est mortale. Cōsequens Consequens | tamen videtur falsum, & contra iudicium Diui Thomæ in articulo. 3. vbi ait, quòd quando ex leuibus indicijs de bonitate alicuius incipit homo dubitare, est veniale & leue peccatum. De hac difficultate sunt duæ opiniones. Altera Caietani in hoc articulo asserentis, nunquam esse peccatum suspendere intellectum: & habere nos negatiue erga bonitatem vel malitiam proximi in rebus dubijs. Altera est Magistri Soto lib. 3. de iustitia, quæst. 4. art. 4. vbi ait, quòd non solum tenemur non malè iudicare de proximo: sed etiam tenemur de illo bonam positiuè habere opinionem in dubijs. Et ita intelligit Diuus Thomas in hoc artic. 4. Inter has duas sententias magis nobis placet quædam media: quæ sequentibus conclusionibus explicatur.
Prima conclusio. Regula illa celebris, dubia sunt in meliorem partem interpretanda, duplicem sensum potest habere. Alterũ Alterum merè negatiuum, hoc est nemo in casu dubio debet in peiorẽ peiorem partem declinare. Quẽ Quem sensum insinuat D. Diuus Thom. Thomas in hoc articulo. Quoniam tunc fit iniuria proximo si declinemus in peiorem partem. Si autem omnino suspendimus iudicium, non infertur nocumentum proximo. Alterum potest habere sensum, facta suppositione, videlicet, quod aliquis rem dubiam velit interpretari in meliorem partem in fauorem proximi. Ista conclusio videtur certa: & colligitur ex regula. 11. de regulis iuris in 6. Vbi dicitur, cum iura partium sunt obscura: reo potiùs fauendum est quam actori. Sed habet rei locum ille de quo infertur iudicium dubium, an sit bonus vel malus, ergo illi fauendũ fauendum est similiter est regula. 65. ibi eodem. In pari delicto & causa, melior est conditio possidentis. At vero in rebus dubijs proximus est possidens honorem suum & bonam famā famam , ergo si volumus iudicare: tenemur in eius fauorem declinare.
Secunda conclusio. Absolutè & per se loquendo in casu dubio, nemo tenetur rem dubiam in meliorem partem positiuè interpretari. Neque est aliquod peccatum in tali casu suspendere actum iudicij. Probatur primo argumentis factis in principio dubij. Deinde quia in tali casu obiectum in tellectus est verè dubium secundùm rectam rationem: ergo intellectus suspendens iudicium secundùm rectam rationem se se habet. Quemadmodum in speculatiuis: si quæratur, Vtrùm astra sint paria vel imparia, recte suspenditur iudicium, propter dubietatem obiecti: ergo similiter contingit in practicis dubijs.
Tertia conclusio. Quando indicia sunt leuia ad dubitandum potest interdum esse peccatũ peccatum mortale dubitare de bonitate proximi per iudicium expressum positiuè vel interpretatiuè. V. Verbi g. gratia, dubitat aliquis ex leuibus indicijs; Vtrùm Petrus commiserit crimen hæresis, aut peccauerit contra naturam. Tunc peccat mortaliter. Probatur hoc. Quia multo magis contemnit proximum qui ita dubitat, quàm qui leuiora peccata mortalia suspicatur vel temerè iudicat. Sed iste peccat mortaliter, vt supra dictum est, ergo multò magis ille. Confirmatur. Quia nemo est qui non velit potius, quod alius de se temerè iudicet commisisse simplicem fornicationem: quàm quod dubitet se commisisse peccatum hæresis aut contra naturam. Hęc Hæc videtur nobis moralis demonstratio. Diximus per iudicium positiuum expressè vel interpretatiuè: quoniam si homo merè negatiuè se habeat, non peccat mortaliter suspendendo iudicium: nisi quando tenetur proferre illud. Et tunc profectò non se habet merè negatiuè, sed priuatiuè: & vult interpretatiuè iudicare rem esse dubiam, & hoc sufficit, vt aliquis peccet mortaliter in illa hæsitatione: an proximus sit hæreticus. Sed obijciet aliquis: quòd in illo casu non tenetur aliquis proferre iudicium in meliorem partem, ergo si suspendit illud: non peccat mortaliter, siquidem se se habet merè negatiuè. Respondetur, quòd est valde probabilis sententia in tali casu, quòd tenetur homo interpretari illud dubium in meliorem partem. Et ratio est, quia tunc proximus quando leuia sunt indicia, est velut in extrema necessitate constitutus: ergo teneor illi succurrere excusando illum apud me ipsum. Quemadmodum teneor excusare illum apud infamatorem ex leuibus indicijs. Et confirmatur. Quoniam in illo euentu, | eo ipso quod homo dissimulat proferre iudicium, relinquit rem tanquam verè dubiam, & interpretatiuè consentit in hac propositione, dubium est, an ille sit hæreticus. Quæ assertio est valdè iniuriosa.
Quarta conclusio. In omnibus peccatis mortalibus dubitare positiuè iudicando, rẽ rem dubiam esse, an proximus illud peccatum commiserit, idq́ue ex leuibus indicijs, est peccatum mortale per se loquendo. Probatur. Qui hoc modo dubitat contemnit proximum in re grauissima, qualis est peccatum mortale quod efficit hominem infamem apud Deum, & illi inimicum, ergo per se loquendo talis dubitatio peccatum mortale est: quoniam maximũ maximum nocumentum infert homini in suo honore. Diximus autem per se loquendo peccatum mortale esse ita dubitare: hoc est ex parte obiecti. At vero ex circunstantia subiecti & personę personæ de qua iudicatur, continget esse peccatum veniale taliter iudicare: imo etiam temerè iudicare, continget esse peccatum veniale. V. Verbi g. gratia, est aliquis adolescens, qui gloriatur de amore mulierum, non erit peccatũ peccatum mortale de huiusmodi persona ex leuibus indicijs dubitare seu iudicare, quod ille sit fornicator. Ratio est, quia ille in tali casu non patitur detrimentum in suo honore: quẽ quem ipse prodigit. Et hæc est potissima regula obseruanda in huiusmodi suspicionibus & iudicijs temerarijs & dubitationibus. Imo & in murmurationibus & detractionibus est obseruanda ista regula ad iudicandum quando est peccatum mortale. Videlicet, quod attendamus ad nocumentum quod patitur proximus in suo honore. Etenim quanuis sit grauissimum delictum de quo agitur, si tamen ex circunstantia personæ, cui tale crimen obijcitur, vel ex circunstantia personę personæ cum qua agitur de tali crimine: non patitur proximus detrimentum in honore: tunc non erit peccatum mortale: sed tantum peccatum veniale.
AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod eodem prę cepto præcepto solet prohiberi grauissimum peccatũ peccatum & alia peccata minus grauia & minus nota. V. Verbi g. gratia, in illo præcepto. Non occides, prohibetur omnis percussio proximi etiam non occisiua. Imo & prohibentur affectus iræ. Sic etiam in illo præcepto non licet iudicare: prohibetur etiam suspicio & dubitatio iniuriosa erga proximum.
Ad secundum respōdetur respondetur , quòd vt diximus in explicatione tertiæ cōclusionis conclusionis , proximus est in illo casu in extrema necessitate constitutus: & tenetur homo tunc succurrere illi. Cæterum quod obijcitur, quod non teneor cum periculo errandi in intellectu interpretari verè dubia in meliorem partem: optime dissoluitur ex doctrina D. Thomæ, quoniam cognitio singularium in speculatiuis non pertinet ad perfectionem humani intellectus: propterea nulla virtus est in intellectu ad cognitionem speculatiuam singularium. At verò in practicis cognitio singularium perfectio est intellectus, & ideo secundùm prudentiam declinat homo in dubijs practicis in meliorem partẽ partem propter periculũ periculum maximũ maximum nocendi proximo, si volũtariè voluntarie dubitet, maximè in leuibus indicijs.
Ad tertium respondetur, quod iam diximus esse peccatum mortale aliquando suspendere assensum in rebus grauibus: quando ex leuibus indicijs offertur dubium: in quo ipse proximus notabiliter læditur in honore. Tunc enim ostendimus quòd non se habet homo purè negatiuè.
Loading...