ARTICVLVS PRIMVS. Vtrũ Vtrum naturalis sit homini posseßio exteriorum rerum.

Source
AD Primum sic procedi
tur. Videtur, quòd non sit naturalis homini possessio exteriorum rerum. Nullus enim debet sibi attribuere quod Dei est. Sed dominium omnium creaturarum est proprium Dei: secundum illud Psalmi. 23. Domini est terra, &c. Ergo non est naturalis homini possessio rerum exteriorum.
¶ 2 Præterea.
Basilius exponens verbum diuitis dicentis Luc. 12. Congregabo omnia quæ nata sunt mihi, & bona mea: dicit, Dic mihi quæ tua: vnde ea sumens in vitam tulisti? Sed illa quæ homo possidet naturaliter, potest aliquis conuenienter dicere esse sua. Ergo homo non possidet naturaliter exteriora bona.
¶ 3 Præterea. Sicut
Ambros. dicit in libr. de Trinit. Dominus nomen est potestatis. Sed homo non habet potestatem super res exteriores: nihil enim potest circa earum naturam immutare. Ergo possessio exteriorum rerum non est homini naturalis.
SED contra est, quod dicitur in Psal. 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius, scilicet hominis.
RESPONDEO dicendum, quòd res exterior potest dupliciter considerari. Vno modo quantum ad eius naturam, quæ non subiacet humanæ potestati, sed solùm diui| næ, cui omnia ad nutum obediũt obediunt . Alio modo quantũ quantum ad vsum ipsius rei, & sic habet homo naturale dominium exteriorum rerum: quia per rationem & voluntatem potest vti rebus exterioribus ad suam vtilitatem, quasi propter se factis. Semper enim imperfectiora sunt propter perfectiora, vt supra
Qu. 64. artic. 1.
habitum est. Et ex hac ratione Philosophus probat in 1.
Lib. 1. ca. 5. tom. 5.
Politicor. quòd possessio rerum exteriorum est homini naturalis. Hoc autem naturale dominium super cæteras creaturas, quod competit homini secundum rationem, in qua imago Dei consistit, manifestatur in ipsa hominis creatione, Genes. 1. vbi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram: & præsit piscibus maris, &c.
AD primum ergo dicendum, quod Deus habet principale dominium omnium rerum. Et ipse secundum suam prouidentiā prouidentiam ordinauit quasdam res ad corporalem hominis sustentationem. Et propter hoc, homo habet naturale rerum dominium, quantum ad potestatem vtendi ipsis.
AD secundum dicendum, quòd diues ille reprehenditur ex hoc quod putabat exteriora bona esse principaliter sua, quasi non accepisset ea ab alio, scilicet à Deo.
AD tertium dicendum, quòd illa ratio procedit de dominio exteriorum rerum quantum ad naturas ipsarum. Quod quidem dominium soli Deo conuenit, vt
In corpor. articuli.
dictum est.
Loading...