QVÆSTIO LXVI.
De Furto & rapina.
DEINDE considerandum est
de peccatis iustitiæ oppositis,
per quæ infertur
nocumentũ
nocumentum
proximo in rebus, scilicet de furto &
rapina. Et circa hoc quæruntur
nouem.
ARTICVLVS PRIMVS.
¶
Vtrũ
Vtrum
naturalis sit homini posseßio exteriorum rerum.
AD Primum sic procedi
tur. Videtur, quòd non
sit naturalis homini possessio exteriorum rerum. Nullus
enim debet sibi attribuere quod
Dei est. Sed dominium omnium
creaturarum est proprium Dei: secundum illud
Psalmi. 23. Domini
est terra, &c. Ergo non est naturalis homini possessio rerum exteriorum.
¶ 2 Præterea.
Basilius exponens verbum diuitis dicentis
Luc.
12. Congregabo omnia quæ nata
sunt mihi, & bona mea: dicit, Dic
mihi quæ tua: vnde ea sumens in vitam tulisti? Sed illa quæ homo possidet naturaliter, potest aliquis conuenienter dicere esse sua. Ergo homo non possidet naturaliter exteriora bona.
¶ 3 Præterea. Sicut
Ambros. dicit in libr. de Trinit. Dominus nomen est potestatis. Sed homo non
habet potestatem super res exteriores: nihil enim potest circa earum
naturam immutare. Ergo possessio
exteriorum rerum non est homini
naturalis.
SED contra est, quod dicitur in
Psal. 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius, scilicet hominis.
RESPONDEO dicendum,
quòd res exterior potest dupliciter
considerari. Vno modo quantum
ad eius naturam, quæ non subiacet
humanæ potestati, sed solùm diui|
næ, cui omnia ad nutum
obediũt
obediunt
.
Alio modo
quantũ
quantum
ad vsum ipsius
rei, & sic habet homo naturale dominium exteriorum rerum: quia
per rationem & voluntatem potest
vti rebus exterioribus ad suam vtilitatem, quasi propter se factis. Semper enim imperfectiora sunt propter perfectiora, vt supra
habitum est. Et ex hac ratione
Philosophus probat in 1.
Politicor. quòd
possessio rerum exteriorum est homini naturalis. Hoc autem naturale dominium super cæteras creaturas, quod competit homini secundum rationem, in qua imago Dei
consistit, manifestatur in ipsa hominis creatione,
Genes. 1. vbi dicitur:
Faciamus hominem ad imaginem
& similitudinem nostram: & præsit
piscibus maris, &c.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
Deus habet principale dominium
omnium rerum. Et ipse secundum
suam
prouidentiā
prouidentiam
ordinauit quasdam res ad corporalem hominis sustentationem. Et propter hoc, homo habet naturale rerum dominium, quantum ad potestatem vtendi ipsis.
AD secundum dicendum, quòd
diues ille reprehenditur ex hoc
ꝙ
quod
putabat exteriora bona esse principaliter sua, quasi non accepisset ea
ab alio, scilicet à Deo.
AD tertium dicendum, quòd illa ratio procedit de dominio exteriorum rerum quantum ad naturas ipsarum. Quod quidem dominium soli Deo conuenit, vt
dictum est.
ARTICVLVS II.
¶ Vtrùm liceat alicui, rem
aliquā
aliquam
quasi propriam poßidere.
AD Secundum sic procedi
tur. Videtur, quòd non liceat alicui rem
aliquā
aliquam
quasi propriam possidere. Omne enim
quod est contra ius naturale, est illicitum. Sed secundum ius naturale omnia sunt
cōmunia
communia
: cui quidem communitati
cōtrariatur
contrariatur
proprietas possessionum. Ergo illicitum est cuilibet homini appropriare sibi aliquam rem exteriorem.
¶ 2 Præterea.
Basilius dicit, exponens prædictum verbum diuitis, Sicut qui præueniens ad spectacula, prohiberet aduenientes,
appropriādo
appropriando
sibi quod ad communem vsum ordinatur: similes sunt
diuites qui communia, quę præoccupauerunt, æstimant sua esse. Sed
illicitum esset pręcludere viam alijs
ad
potiẽdum
potiendum
communibus bonis.
Ergo illicitum est appropriare sibi
aliquam rem communem.
¶ 3 Præterea.
Ambrosius dicit,
& habetur in
Decret. distinct. 47.
cap. sicut hi. Proprium nemo dicat quod est commune. Appellat
autem commune, res exteriores, sicut patet ex his quæ præmittit. Ergo videtur illicitum esse, quòd aliquis appropriet sibi aliquam rem
exteriorem.
SED contra est, quod
Augustinus dicit in libr. de hæresib. Apostolici dicuntur, qui se hoc nomine arrogantissimè vocauerunt, eo
quòd in suam communionem non
|
acciperent vtentes coniugibus, &
res proprias possidentes: quales habet catholica Ecclesia, & monachos, & clericos plurimos. Sed
ideo isti hæretici sunt, quia se ab
Ecclesia separantes, nullam spem
putant eos habere, qui vtuntur his
rebus, quibus ipsi carent. Est ergo
erroneum dicere quòd non liceat
homini propria possidere.
RESPONDEO dicendum,
quòd circa rem exteriorem duo
competũt
competunt
homini, quorum vnum
est potestas procurandi & dispensandi: & quantum ad hoc licitum
est quòd homo propria possideat.
Et est etiam necessarium ad humanam vitam, propter tria. Primò quidem, quia magis solicitus est vnusquisque ad procurandum aliquid
quod sibi soli competit, quàm id
quod est commune omnium vel
multorum: quia vnusquisque laborem fugiens, relinquit alteri id
quod pertinet ad commune, sicut
accidit in multitudine ministrorum. Alio modo, quia ordinatiùs
res humanæ tractantur, si singulis
immineat propria cura alicuius rei
procurandæ. Esset autem confusio, si quilibet indistinctè quælibet
procuraret. Tertiò, quia per hoc
magis pacificus status hominum
con seruatur, dum vnusquisque re
sua contentus est. Vnde videmus,
quòd inter eos qui communiter &
ex indiuiso aliquid possident, frequentius iurgia oriuntur.
Aliud verò quòd competit homini circa res exteriores, est vsus
ipsarum. Et quantum ad hoc non
debet homo habere res exteriores
vt proprias, sed vt communes: vt
scilicet de facili aliquis eas communicet in necessitates aliorum. Vnde Apostolus dicit primæ ad Timotheum vltimo. Diuitibus huius
seculi præcipe facile tribuere, communicare.
AD primum ergo dicendum,
quòd communitas rerum attribuitur iuri naturali: non quia ius naturale dictet omnia esse possidenda communiter, & nihil esse quasi
proprium possidendum: sed quia
secundum ius naturale non est distinctio possessionum, sed magis
secundum humanum condictum,
quod pertinet ad ius positiuum, vt
supra
dictum est. Vnde proprietas possessionum
nō
non
est contra ius
naturale, sed iuri naturali superadditur per adinuentionem rationis
humanæ.
AD
secũdum
secundum
dicendum, quòd
si ille qui præueniens ad spectacula præpararet alijs viam, non illicitè ageret. Sed ex hoc illicitè agit,
quòd alios prohibet. Et similiter diues non illicitè agit si præoccupans
possessionem rei, quæ à principio
erat communis, alijs etiam communicat. Peccat autem si alios ab vsu
illius rei indiscretè prohibeat. Vnde
Basilius ibidem dicit: Cur tu
abundas, ille verò mendicat, nisi
vt tu bonæ dispensationis merita
consequaris: ille verò patientiæ præ
mijs cotonetur.
AD tertium dicendum, quòd
cùm dicit Ambrosius: Nemo proprium dicat quod est commune:
|
loquitur de proprietate quantum
ad vsum. Vnde
subdit: Plusquam
sufficeret sumptui, violenter obtentum est.
DE articulo primo & secundo, non est
huius loci disputare, disputatum est
in principio quæstionis 62.
ARTICVLVS III.
¶ Vtrùm sit de ratione furti, occultè accipere rem alienam.
AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd non
sit de ratione furti occultè accipere rem
alienā
alienam
. Illud enim
quod diminuit peccatum, non videtur ad rationem peccati pertinere. Sed in occulto peccare pertinet
ad
diminutionẽ
diminutionem
peccati: sicut
è
ex
contrariò ad exaggerandum peccatum
quorundam, dicitur Isaiæ. 3. Peccatum suum quasi Sodoma prædicauerunt, nec absconderunt. Ergo
non est de ratione furti occulta acceptio rei alienæ.
¶ 2 Præterea.
Ambr. dicit, & habetur in
Decret. dist. 47. Minus est
criminis
habẽti
habenti
tollere, quàm cùm
possis & abundans sis,
indigẽtibus
indigentibus
denegare. Ergo sicut furtum consistit in acceptione rei alienæ, ita
etiā
etiam
in detentione ipsius.
¶ 3 Præterea. Homo potest furtim ab alio accipere
etiā
etiam
quod
suũ
suum
est, puta rem quam apud alium deposuit: vel quæ est ab eo iniustè ablata. Non est ergo de ratione furti,
ꝙ
quod
sit occulta acceptio rei alienæ.
SED contra est quod
Isidorus
dicit in lib. Etymologiarum. Fur à
furuo dictus est, id est, à fusco: nam
noctis vtitur tempore.
RESPONDEO dicendum,
quòd ad rationem furti tria concurrunt. Quorum primum conuenit
sibi,
secundũ
secundum
quod contrariatur iustitiæ, quæ vnicuique tribuit quod
suum est: & ex hoc competit ei,
ꝙ
quod
vsurpat alienum. Secundum verò
pertinet ad
rationẽ
rationem
furti, prout distinguitur à peccatis, quæ sunt contra personam, sicut ab homicidio
& adulterio & secundum hoc competit furto, quod sit circa rem possessam. Si quis enim accipiat id
quod est alterius
nō
non
quasi possessio,
sed quasi pars: sicut si amputet
mẽ
brum
membrum
: vel sicut persona coniuncta,
vt si auferat filiam vel vxorem, non
habet propriè rationem furti. Tertia differentia est, quæ complet
rationẽ
rationem
furti: vt scilicet occultè vsurpetur alienum. Et secundum hoc
propria ratio furti est, vt sit occulta
acceptio rei alienæ.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
occultatio quandoque quidem est
causa peccati, puta cùm quis vtitur
occultatione ad peccandum, sicut
accidit in fraude & dolo. Et hoc
modo non diminuit, sed constituit
speciem peccati, & ita est in furto.
Alio modo occultatio est simplex
circunstantia peccati. Et sic diminuit peccatum. Tum quia
signũ
signum
verecundiæ est:
tũ
tum
quia tollit
scādalũ
scandalum
.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
detinere id quod alteri debetur,
eā
dem
eandem
rationem
nocumẽti
nocumenti
habet
cũ
cum
acceptione iniusta. Et ideo sub iniusta acceptione intelligitur etiam in
iusta detentio.
AD tertium dicendum, quòd
nihil prohibet id quod est simpliciter vnius, secundum quid esse alterius: sicut res deposita est simpliciter quidem
deponẽtis
deponentis
: sed est eius,
apud quem deponitur, quantum
ad custodiam. Et id quod est per rapinam
ablatũ
ablatum
, est rapientis, non simpliciter, sed
quantũ
quantum
ad
detentionẽ
detentionem
.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio est affirmatiua. ¶ Secunda conclusio. Habetur in solutione
ad secundum sub nomine iniustæ acceptionis, intelligenda est etiam iniqua detentio,
quæ pertinet ad speciem furti quando est
occulta.
ARTICVLVS IIII.
¶ Vtrùm furtum & rapina sint
peccata differentia specie.
AD Quartum sic procedi
tur. Videtur, quòd
furtũ
furtum
& rapina non sint peccata differentia specie. Furtum enim
& rapina differunt secundum occultum & manifestum. Furtum enim importat occultam acceptionem, rapina vero violentam & manifestam. Sed in alijs generibus peccatorum, occultum & manifestum
non diuersificant speciem. Ergo
furtum & rapina non sunt peccata
specie diuersa.
¶ 2 Præterea. Moralia recipiunt
speciem à fine, vt suprà
dictum
est. Sed furtum & rapina ordinantur ad eundem finem, scilicet ad habendum aliena. Ergo non differunt specie.
¶ 3 Præterea, Sicut rapitur aliquid ad
possidendũ
possidendum
, ita rapitur mu
lier ad
delectandũ
delectandum
. Vnde &
Isidorus dicit in lib. Etymolog.
ꝙ
quod
raptor
dicitur corruptor, & rapta dicitur
corrupta. Sed raptus dicitur, siue
mulier auferatur publicè siue occultè. Ergo & res possessa rapi dicitur,
siue occultè, siue publicè rapiatur.
Ergo non
differũt
differunt
furtũ
furtum
& rapina.
SED contra est, quod
Philosophus in 5. Ethic. distinguit furtum
à rapina, ponens furtum
occultũ
occultum
,
rapinam verò violentam.
RESPONDEO dicendum,
quòd furtum & rapina sunt vitia iustitiæ opposita, inquantum aliquis
alteri facit iniustum. Nullus autem
patitur iniustum volens, vt probatur
in 5.
Ethic. Et ideo furtum &
rapina ex hoc
habẽt
habent
rationem peccati, quòd acceptio est inuoluntaria ex parte eius cui aliquid subtrahitur. Inuoluntarium autem dupliciter dicitur, scilicet per ignorantiam, & violentiam, vt habetur
in
3.
Ethic. Et ideo aliam rationem
peccati habet rapina, &
aliā
aliam
furtũ
furtum
.
Ergo propter hoc
differũt
differunt
specie.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
in alijs generibus peccatorum non
attenditur ratio peccati ex aliquo
inuoluntario, sicut attenditur in
peccatis oppositis iustitiæ. Et ideo
vbi occurrit diuersa ratio inuoluntarij, est diuersa species peccati.
AD secundum dicendum, quòd
finis remotus rapinæ & furti idem
est. Sed hoc non sufficit ad identitatem speciei, quia est diuersitas in
finibus
ꝓximis
proximis
. Raptor enim vult
per propriam potestatem obtinere,
fur verò per astutiam.
AD tertium dicendum, quòd raptus mulieris non potest esse occultus ex parte mulieris, quæ rapitur.
Et ideo etiam si sit occultus ex parte aliorum, à quibus rapitur, adhuc
remanet ratio rapinæ ex parte mulieris, cui violentia infertur.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est affirmatiua. De hac materia est nobis communis disputatio
cum Iurisperitis vtriusque iuris in suis titulis de furtis. Vide Soto libr. 5. de Iustitia. q. 3.
COMMENTARIVS.
PRO explicatione definitionis furti arguitur primo. Ex. l. 1. ff. de furtis. vbi
Paulus Iurisconsultus
aliā
aliam
definitionem assignat, scilicet furtum est contrectatio fraudulosa lucri faciendi gratia, vel ipsius rei, vel
possessoris eius, vel vsus illius. Eandem definitionem assignat Iustinianus, Instituta de
obligationibus quæ ex delicto nascuntur.
Item Theologi communiter addunt illi definitioni, inuito domino. Ergo definitio Diui Tho. diminuta est. ¶ Secundò qui iustè
rem alienam accipit commodato, etiam si
postea iniquè detineat, non dicitur fur neque punitur vt fur, ergo secunda conclusio
tertij articuli falsa est. Tertio. Vsura vel
iniqua emptio vel venditio non est furtum:
& tamen est acceptio occulta rei alienæ: ergo mala est definitio.
Vltimo arguitur. Ex. l. si vendidero. ff. de
furtis. & ex Augustino in sermone 19. de
verbis Apostoli, & libr. 2. quæstionum Exodi quæstione 71. cuius verba habentur 14.
quæstione 5. cap. si quid inuenisti. & capit.
pœnale. Ex quibus locis habetur, quòd rapina est
furtũ
furtum
& pars subiectiua illius, hoc est
specifica, & tamen non est occulta: ergo mala est definitio rapinæ & furti.
Respōdetur
Respondetur
,
definitionem D. Tho. esse optimam, & magis secundum artem quam definitionem Iurisconsulti. Et probatur. Nam particula illa,
fraudulosa, non pertinet formaliter ad rationem furti, sed ad
quoddā
quoddam
vitium imprudentiæ, per quod aliquis vtitur simulatis vijs in
factis ad intentionem suam exequendam.
Cæterum in furto sufficit occultatio, neque
opus est simulatione. Item illa particula lucri faciendi gratia, denique aliæ duæ particulæ, scilicet possessio & vsus rei, sufficienter intelliguntur nomine rei. Definitionem
etiam D. Tho. ponit Isidorus, lib. 5. Etymologiarum, cap. 26. Sed loco illius particulæ
occulta ponit
clādestina
clandestina
. Quod
autẽ
autem
Theologi solent addere, inuito domino, magis faciunt explicandi gratia, quam necessitatis:
quia per se loquendo, non est occulta acceptio quando fit voluntario domino saltem
interpretatiuè. Et per hoc patet ad
primũ
primum
argumentũ
argumentum
. ¶ Ad
secundũ
secundum
respondetur,
ꝙ
quod
iniqua detentio rei alienæ ignorante domino,
peccatum est furti apud Deum in foro conscientiæ: quanuis in foro exteriori
nō
non
puniatur vt fur, nisi quando accipit occultè. ¶ Ad
tertium respondetur,
ꝙ
quod
vsura & emptio vel
venditio iniqua, non necesse est
ꝙ
quod
fiat ignorante domino, sed sæpe fit domino sciente.
Cæterum
quādo
quando
fuerit occulta habebit malitiam etiam furti. ¶ Ad quartum respondetur,
ꝙ
quod
sæpe apud Latinos ista duo confunduntur, scilicet furtum & rapina, & alterum
pro altero accipitur. Cæterum quod D. August. inquit in loco citato,
ꝙ
quod
per furtum intelligitur rapina in septimo præcepto Decalogi, quasi à parte totum, ita erit
explicandũ
explicandum
,
quia per
furtũ
furtum
intelligitur
etiā
etiam
omnis iniqua
acceptio, & quicquid continetur sub iniqua
acceptione sicut continetur rapina.
ARTICVLVS V.
¶ Vtrùm furtum semper sit peccatum.
AD Quintum sic procedi
tur. Videtur, quòd
furtũ
furtum
non semper sit peccatum.
Nullum enim peccatum cadit sub
præcepto diuino. Dicitur enim Eccles. 15. Nemini
mādauit
mandauit
impiè agere. Sed Deus inuenitur præcepisse
furtum. Dicitur enim
Exod. 12. Fecerunt filij Israel sicut præceperat
Dominus Moysi, & expoliauerunt
|
Ægyptios. Ergo furtum non semper est peccatum.
¶ 2 Præterea. Ille qui inuenit
rẽ
rem
non suam, si eam accipiat, videtur
furtum committere: quia accipit
rem alienam. Sed hoc videtur esse
licitum
secundũ
secundum
naturalem æquitatem, vt Iuristæ dicunt. Ergo videtur, quòd furtum non semper sit
peccatum.
¶ 3 Præterea. Ille qui accipit rem
suam, non videtur peccare: cùm
non agat contra iustitiam, cuius æ
qualitatem non tollit. Sed furtum
committitur etiam, si aliquis rem
suam occultè accipiat ab altero detentam vel custoditam. Ergo videtur quòd furtum non semper sit
peccatum.
SED
cōtra
contra
, est quod dicitur Exodi 20. Non furtum facies.
RESPONDEO dicendum,
quòd si aliquis consideret furti rationem, duas rationes peccati in eo
inueniet. Primò
quidẽ
quidem
propter contrarietatem ad iustitiam, quæ reddit vnicuique quod suum est. Et sic
furtum iustitiæ opponitur, inquantum furtum est acceptio rei alienæ.
Secundò ratione doli seu fraudis,
quam fur
cōmittit
committit
, occultè, & quasi ex insidijs rem alienam vsurpando. Vnde manifestum est,
ꝙ
quod
omne
furtum est peccatum.
AD primum ergo dicendum,
quòd accipere rem alienam vel occultè, vel manifestè autoritate iudicis hoc decernentis, non est furtum, quia iam fit sibi debitum per
hoc, quòd sententialiter sibi est adiudicatum. Vnde multò minus fur
tum fuit, quòd filij Israel tulerunt
spolia AEgyptiorum ex præcepto
Domini, hoc decernentis, pro afflictionibus, quibus Ægyptij eos sine
causa afflixerant. Et ideo signanter
dicitur Sapientiæ. 10. Iusti tulerunt
spolia impiorum.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
circa res inuentas est distinguendum. Quædam enim sunt quę nunquam fuerunt in bonis alicuius, sicut lapilli & gemmæ, quæ inueniuntur in littore maris. Et talia
occupanti conceduntur. Et eadem
ratio est de thesauris antiquo tempore sub terra occultatis, quorum
nō
non
extat aliquis possessor, nisi quòd
secundùm leges ciuiles tenetur inuentor dare medietatem domino
agri, si in alieno agro inuenerit.
Propter quod in parabola Euangelij dicitur
Matth. 13. de inuentore
thesauri absconditi in agro, quòd
emit agrum, quasi vt haberet ius
possidendi totum
thesaurũ
thesaurum
. Quæ
dam verò res inuentæ fuerunt de
propinquo in alicuius bonis. Et
tũc
tunc
si quis eas accipiat non animo retinendi, sed animo restituendi domino, qui eas pro derelictis
nō
non
habet,
non committit furtum. Et similiter si pro derelictis habeantur, &
hoc credat inuentor, licet sibi eas
retineat, non committit furtum:
aliàs autem committitur peccatum
furti. Vnde
August. dicit in quadam homil. & habetur 14. quæstione. 5. Si quid inuenisti, & non reddidisti, rapuisti.
AD tertium
dicendũ
dicendum
, quòd ille
qui furtim accipit rem suam apud
|
alium depositam, grauat depositarium: quia tenetur ad restituendum, vel ad ostendendum se esse
innoxium. Vnde manifestum est
quòd peccat, & tenetur ad releuandum grauamen depositarij. Qui verò furtim accipit rem suam apud
alium iniustè detentam, peccat quidem, non quia grauet eum qui detinet (& ideo non tenetur ad restituendum aliquid vel ad recompensandum) sed peccat contra communem iustitiam, dum ipse sibi vsurpat suæ rei iudicium, iuris ordine
prætermisso. Et ideo tenetur Deo
satisfacere, & dare operam, vt scandalum proximorum, si inde exortum fuerit, sedetur.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Furtum habet duas rationes peccati, scilicet, iniustitię, & doli.
Secunda conclusio in solutione ad secundum. Res inuentæ quæcunque
nō
non
fuerunt
alicuius, sicut sunt gemmæ inuentæ in littore maris efficiuntur ipsius inuenientis, & occupantis.
Tertia conclusio ibidem. Eadem est ratio de thesauris antiquis occultatis in terra,
quorum nullus est possessor, sed tamen secundùm leges ciuiles dimidia pars reddenda est domino agri.
Quarta conclusio. Si quis res inuentas,
quæ de propinquo fuerunt alicuius domini accipiat animo restituendi, non committit furtum.
Quinta conclusio ibidem. Non committit furtum qui res inuentas quæ pro derelictis habentur sibi accipit.
Sexta conclusio. Qui aliter quam
dictũ
dictum
est accipit rem alienam, committit furtum.
COMMENTARIVS.
CIrca primam conclusionem nota,
ꝙ
quod
prima consideratio peccati in furto,
est generica,
secũda
secunda
vero specifica: vnde ex
illis consurgit vnica species peccati. Circa
solutionẽ
solutionem
ad primum. vide Cano lib. 2. de locis. cap. 4. & Soto lib. 3. de iustitia, quæst. 3.
art. 3. ad primum. & lib. 2. quæst. 3. artic. 8.
Circa secundam conclusionem arguitur
sic. Reges Catholici Hispaniæ tulerunt legem, ne quis in mari Indico Occidentali
quæreret margaritas, nisi esset talis vel talis
conditionis, ergo ibi margaritæ inuentæ
nō
non
erunt inuentoris. Respondetur, quòd secunda conclusio est vera stando in solo iure naturæ, & etiam in iure communi, vt habetur
in. l. item lapilli. ff. de rerum diuisione. & Instituta eod. titulo. §. item lapilli. & est Arist.
1. Politicorum, in initio. & omnium Philosophorum & Iurisperitorum & Theologorum. Vide Diuum Antoninum in. 2. par. titulo. 1. cap. 15. §. secundo.
¶ Ad argumentum vero
respōdetur
respondetur
, quòd
lex illa particularis est, & potest iustificari
propter bonum commune huius Regni
vel illius, ad quod pertinet vt non quilibet
quærat huiusmodi margaritas. Simili modo poterit Rex condere legem, vt in suo
regno nullus alienigena quærat margaritas. Notandum est tamen, quòd lex illa
Hispaniæ prohibet quærere margaritas,
nō
non
autem forte repertas sibi accipere. Item
etiā
etiam
est notandum, quòd illa lex omnino pœnalis est, neque obligat ad restituendas margaritas ante
cōdemnationem
condemnationem
iudicis, sicut lex
quę prohibet piscationem aut venationem.
Circa tertiam conclusionem notandum
est, quòd thesaurus dupliciter dicitur. Vno
modo propriè: alio modo impropriè. Thesaurus propriè, dicitur vetus depositio pecuniæ cuius non extat memoria ita vt dominum non habeat. Sed nomine pecuniæ intelligamus id quod pecunia æstimatur. Ita
definit Iurisconsultus in. l. nunquam. §. thesaurus. ff. de acquirendo rerum dominio. &
in. l. vnica. C. de thesauris. lib. 10. & Instituta
de rerum diuisione. §. thesaurus. Thesaurus
vero impropriè, dicitur in eisdem legibus citatis depositio pecuniæ quam quisque lucri
gratia, vel metus, vel custodiæ, sub terra
cō
didit
condidit
. Possumus etiam nos addere honoris
ostentandi gratia.
Sit ergo prima conclusio. Qui inuenit
|
thesaurum impropriè dictum, tenetur ad restitutionem vero domino, vel hæredibus
eius. Pro cuius explicatione nota, moris
fuisse olim apud gentes, & forte nunc etiam
est: vt in sepulchris simul cum cadaueribus
multas diuitias conderent ad ostentationem honoris & gloriæ suæ, vel suorum in
posterum, aut etiam ad reipublicæ defensionem: si quando in magno periculo constituta indigeret diuitijs. Ponebantur autem in sepulchris vt ibi tutius seruarentur
ad ingentem necessitatem reipublicæ: vnde non erat fas sine vrgenti tali necessitate illas educere. Cuius exemplum est apud
Iosephum libro. 7. antiquitatum, capit. vltimo. vbi refert Salomonem ædificasse patri Dauid magnificum sepulchrum, & ibi
plurimas diuitias condidisse, quibus, postea mille & trecentos annos, vsus est Hyrcanus sacerdos, quando Antiochus obsidebat Hierusalem cui data fuit pecuniæ
ingens summa, vt solueret obsidionem,
& sic reparauit ciuitatem. Probatur ergo
conclusio
ex. l. nunquam. vbi supra, vbi
expressè Iurisconsultus dicit, quòd qui accipit huiusmodi thesaurum, furtum committit. Et confirmatur. Quia huiusmodi
thesaurus non habetur pro derelicto. Hinc
inferunt aliqui corollarium quòd Hispani qui apud Indos Occidentales extraxerunt thesauros de sepulchris, tenentur ad
restitutionem. Et ratio est, quia adhuc erant
hæredes illius thesauri, scilicet filij dominorum, vel ipsamet respublica. Sed tamen nobis vi detur, quòd non est vniuersaliter verum hoc corollarium: sed dicimus, quòd vbi constiterit diuitias illas superstitionis causa esse depositas: non tenentur qui illas inuenerunt restituere. Probatur. Quia tales diuitiæ nullius rei vera causa depositæ sunt: ergo habentur pro
derelictis, ex quibus nullus vsus expectatur
fore hæredibus aut reipublicæ: nisi tantum
quòd illæ diuitiæ sacrificabantur idolis &
falsæ religioni: & tales fuisse aliquos thesauros depositos in sepulchris apud Indos
valde probabile est, ex his quæ nobis narrant qui inde aduenerunt.
Secunda conclusio. Stando in solo iure
naturæ, thesaurus propriè dictus efficitur
ipsius inuentoris. Hæc est omnium expressa sententia, & habetur in. l. nunquam. vbi
supra. Et ratio est. Quia quæ in nullius bonis sunt, statim efficiuntur occupantis, sicut
facta est diuisio rerum.
Tertia conclusio. Secundum tamen ius
commune positiuum & Hispanicum, thesaurus inuentus arte magica totus adiudicatur fisco. Hæc conclusio probatur ex. l. vnica. Codice de thesauris. & in. l. nemo. Codice de maleficis & mathematicis. Item in
l. Regia 44. titulo. 28. Partita. 2. Sed nota,
quòd cum istæ leges sint pœnales contra artem magicam non obligant ante condemnationem iudicis.
Quarta conclusio. Si eadem iura attendamus thesaurus inuentus in proprio fundo, totus est inuentoris, si autem inueniatur in alieno: tunc si ex proposito quæ
rebatur, totus est reddendus domino agri:
si autem à casu fuerit repertus diuidendus
est æqualiter inter inuentorem & dominum agri. Hæc habetur in. l. vnica. Codice de thesauris. §. thesaurus. & in. l. Regia
44. supra.
Sed nota circa secundam partem conclusionis vbi dicitur, quòd thesaurus ex proposito inuentus, totus adiudicetur domino agri: quod non est intelligenda ipso facto ante sententiam iudicis, quoniam illæ
leges sunt pœnales contra illum qui in agro
alieno quærit thesaurum. Cæterùm
quantũ
quantum
ad illud quod inquit thesaurum
diuidendũ
diuidendum
,
non opus est sententia iudicis: sed in foro
conscientiæ tenetur ipse inuentor dimidiam partem reddere domino agri. Ratio huius est, quia finis legis non est punire, sed componere ciues inter se. Nam dominus agri poterat pro se adducere, quod
cum ager esset proprius, etiam thesaurus, qui ibi latebat sibi debebatur. Contra ipse inuentor diceret pro se, quòd fortuna sibi fauit, vt totus thesaurus sibi deberetur: & ideo lex voluit componere
istam discordiam, & ipso facto adiudicare dimidiam partem, vni & dimidiam
alteri.
¶ Quinta
cōclusio
conclusio
. Si
eadẽ
eadem
iura
attẽdamus
attendamus
,
qui inuenit
thesaurũ
thesaurum
in agro
quẽ
quem
emit, siue
sciens ibi latere, siue nesciens: efficitur domi|
nus ipsius thesauri. Probatur primò. Qui
inuenit in agro proprio thesaurum, fit dominus totius, sed iste inuenit in agro proprio, ergo &c.
Secundò. Finis legum est, componere
discordiam ciuium inter se, sed quando homo iam emit agrum, nulla est discordia, ergo cessat finis legum.
Confirmatur ex D. Thoma supra quæ
stione. 66. articulo. 5. in solutione ad secundum, vbi ait, quòd propterea in parabola
Matth. 13. dicitur, quòd qui inuenit thesaurum emit agrum illum, scilicet, vt totum
possideret. & ita sentit Iurisconsultus in. l. tutore. ff. de rei vendicatione.
Sed contra istam confirmationem arguitur primò. Venditor agri ex ignorantia patitur inuoluntarium: non enim venderet si
sciret latere thesaurum: ergo ipse emptor
tenetur restituere dimidiam partem. Probatur consequentia. Quia tacendo fuit causa inuoluntarij alterius.
Secundò. Esto non teneatur ipse emptor
restituere quando ignorans latere thesaurum emit
agrũ
agrum
illum: tamen quando sciens
latere emit agrum, tollit ius quod venditor habet ad dimidiam partem thesauri: ergo tenebitur restituere.
Tertiò. Venditor non vendidit thesaurum cum agro, ergo emptor non acquisiuit maius ius, quam antea habebat ad thesaurum.
Ad primum respondetur, quòd emptor
non est causa inuoluntarij quod patitur venditor: quia non tenetur reuelare illi quod
ipse sua industria cognouit, maximè quia
non pertinet ad substantiam rei venditæ
thesaurus absconditus, quia ager appretiatur
secundùm superficiem quam habet maius
vel minus
fructificā
fructificam
, non vero secundùm
ea quæ accidentario ibi recondita sunt.
Quemadmodum si quis emeret equum,
quem scit bibisse margaritam in flumine,
non tenetur reuelare domino equi: quia
nō
non
pertinet ad substantiam equi, neque ad valorem illius. De qua revide Soto libro. 6.
de iustitia, quæstione. 3. articulo. 2. circa finem, quanuis Soto ipse libro. 5. de iustitia,
quæstione. 3. articulo. 3. ad secundum. tenet
aliquid contrarium nostræ conclusioni, sci
licet quòd qui emit agrum alienum in quo
postea inuenit thesaurum: tenetur restituere dimidiam partem venditori. Sed tamen
hoc non probat sufficienter: quia talis medietas thesauri nullo titulo debetur ipsi venditori agri.
Ad secundum respondetur, quòd si ille
qui ignorans emit agrum, non tenetur aliquid reddere venditori, non etiam tenebitur reddere si sciens latere thesaurum emit
agrum. Ratio est, quia ignorantia emptoris, non tollit aliquod ius quod antea habebat venditor, ergo si ignorans non tenetur,
non tenebitur sciens.
Ad tertium respondetur nego
cōsequentiam
consequentiam
, quia emptor non acquirit dominium
thesauri ex venditione alterius, sed ex inuentione in agro proprio, neque ipse venditor antea erat dominus thesauri: alioquin non esset thesaurus propriè dictus, de
cuius ratione est quòd non habeat dominum. Vide Syluestrum in verbo,
inuẽtum
inuentum
,
§. 8. & in Rosa aurea in tractatu de quæstionibus impertinentibus, casu. 39.
Sexta conclusio. Princeps potest iustam
legem condere, vt
cōmunis
communis
thesaurus propriè dictus inuentus in suo regno ad se pertineat. Hæc conclusio est contra Syluest.
vbi supra, quem citat & sequitur Soto vbi
supra. Imo ipse addit, quòd nullam partem thesauri inuenti potest princeps sibi
applicare. Insuper dicit se neque scire neque
approbare, quòd Princeps possit etiam vrgente necessitate reipublicæ, huiusmodi tributum imponere.
Sed nihilominus probatur conclusio.
Nam sicut iure naturæ omnia dicuntur esse communia, nihilominus iure gentium
facta est diuisio rerum in communi, ita
etiam ius gentium quo res efficiuntur occupantis, potest determinari iure positiuo Regni & prouintiæ, ergo Rex poterit sine detrimento iuris naturalis, aut gentium, applicare sibi huiusmodi thesauros tanquam
personæ quæ gerit vicem reipublicæ.
Secundò probatur. Nam de facto est
lex Hispaniæ libro. 6. ordinationum
Regaliũ
Regalium
, tit. 12. nu. 7. quæ decernit,
ꝙ
quod
thesaurus
inuentus in quouis loco Regni Regi acquiratur, data quinta parte vel quarta
inuẽtori
inuentori
.
|
Neque valet dicere quòd intelligitur illa
lex de inuentis thesauris in loco communi reipublicæ, quoniam vsus est in contrarium, quod vbicunque inueniatur thesaurus Rex sibi illum applicat.
Paludanus
in. 4. distinctione. 15. quæstione. 3. articulo. 5. inquit, esse communem vsum in toto orbe. Idipsum dicit
Diuus Antoninus
in 2. parte, titulo. 3. §. 5. capite. 1. Neque
valet etiam dicere, quod illa est lex pœ
nalis: quia lex pœnalis semper prohibet aliquem actum malum, vel habentem
speciẽ
speciem
mali: sed illa lex nullum actum prohibet,
sed solum dicit, quòd thesaurus inuentus
acquiratur Regi.
Sed probatur tertiò specialiter contra
sententiam Soto. Nam Rex imponit tributa iusta & exigit illa de rebus magno labore partis, vt de tritico, ergo multo melius poterit imponere tributa super rebus
forte inuentis.
Et si quis arguat contra nostram sententiam, quòd sua natura thesaurus inuentus
est inuentoris, ergo iniqua est lex quæ prohibet huiusmodi dominium. Patet consequentia. Quia est contra legem naturæ.
Respondetur primò, quòd idem argumentum probaret, quòd etiam est iniquum ius
gentium per quod facta est diuisio rerum,
quæ iure naturæ communes erant.
Secundò respondetur, quòd cum dicitur iure naturæ thesaurus inuentus fieri inuentoris: intelligen dum est negatiuè, non
omnino positiuè: hoc est, quod ius naturæ non præcipit positiuè, quòd thesaurus sit inuentoris: sed quia iure naturæ non
est alterius, statim efficitur occupantis.
Tertio respondetur clarius, quòd quanuis iure naturæ qui inuenit thesaurum statim acquirat dominium: tamen ius particulare inuentoris potest impediri alio iure naturali vniuersaliori, vt v. g. nisi propter bonum commune expediat, quòd
thesaurus efficiatur reipublicæ, aut Principis: tunc enim lex positiua quæ hoc determinat fundatur in iure naturali. Est exemplum in naturalibus, Aqua habet naturalem inclinationem specificam ad motum
deorsum: & nihilominus propter bonum
vniuersi ascendit sursum: neque in isto mo
tu sursum sit aliqua violentia aquæ: quia
etiam habet naturalem inclinationem ad
illum motum inquantum est pars vniuersi.
Sic etiam homo habet naturalem inclinationem, & ius naturale ad conseruandam
& defendendam propriam vitam: & nihilominus obligatur iure naturali pati mortem propter bonum commune, inquantum est pars reipublicæ. Et per hoc patet
ad aliud argumentum quod posset fieri ex
lege, intelligitur. ff. de iure fisci. vbi dicitur Regi tribuatur dimidia pars thesauri inuenti in loco Regis, vel fisci.
Respōdemus
Respondemus
enim,
ꝙ
quod
istud ius commune limitatur iure
Regni particularis. De qua re vide Nauarro in manuali, capite 17. à numero 172.
vsque ad finem capitis, vbi tenet nostram
quintam & sextam conclusionem. Ex dictis etiam sequitur, quomodo sit intelligendum quod dicitur in capit. cum tu. de
vsuris. & in multis alijs. 14. quæstione. 5.
vbi præcipitur quòd res quæ non habent
certos dominos conuertantur in vsus pios
pauperum: non enim intelligitur hoc de
thesauris propriè dictis: sed de illis rebus
quæ habent dominos sed ignotos, & in
huiusmodi maximè verificantur illi canones quando illæ res sunt ablatæ per iniquitatem, vel per aliquam acceptionem ex
qua virtute contractus oritur obligatio iustitiæ in accipiente, vt reddat quod recipit.
Septima conclusio.
Nō
Non
obstantibus quæ
dicta sunt, ille qui inuenit thesaurum non
tenetur statim dare Regi totum thesaurum
accepta sibi quarta vel quinta parte: quousque exigatur ab illo. Ratio est, quia huiusmodi lex imponit tributum: non est autem in vsu vt tributa soluantur nisi exigantur à ministris Regis. Tenebitur autem dare dimidiam partem Regi si inuenit thesaurum in fundo Regis: quia illa dimidia
pars non est tributum, sed debitum ex iustitia commutatiua, sicut est debitum quod detur dimidia pars domino agri.
Octaua conclusio. Mineralia auri vel argenti, vel metallorum venæ, si solum ius naturæ attendamus, sunt illorum quorum
sunt loci vbi inueniuntur. Ratio est, quia
huiusmodi sunt veluti fructus ipsius terræ, vt, verbi gratia, quercus & herba: si au|
tem attendamus ius commune positiuum,
similiter iudicandum est de mineralibus,
atque de thesauris, vt patet ex eisdem legibus, quas supra citauimus: si denique attendamus ius Regni Hispaniæ multo aliter
determinatur. Nam
in. l. 6. titulo. 28. Partita. 3. dicitur, quòd ad Regem pertineant
venæ metallorum & mineralium. &
in. l.
8. titulo. 1. libro. 6. ordinationum Regalium
dicitur, quòd nemini liceat absque priuilegio Regis ea quærere: & inde sibi aliquid accipere. Deinde
titul. 12. ibidem conceditur cuiq́ue facultas quærendi vbicunque: dummodo fiat sine detrimento agri
alieni, & de voluntate domini, & dummodo deductis expensis duas tertias reddat Regi, & sibi possit vnam accipere. Sed Nihilominus nostris temporibus vidimus,
ꝙ
quod
hæc lex non fuit seruata cum illo, qui inuenit minam argenti, quæ vulgo dicitur
guadalcana, & fuit data illi minima quæ
dam portio pecuniæ, & Rex accepit dominium illius. Ratio harum rerum esse potest, quia huiusmodi mineralia maxime auri & argenti, sunt fructus opimi valde ipsius terræ, qui non decent nisi Regiam maiestatem & magnificentiam, & hoc propter bonum commune reipublicæ.
SVperest iam disputare circa
quartā
quartam
cō
clusionem
conclusionem
D. Tho. de rebus inuentis
quas adhuc habere dominum verosimile
est, quæ bona vulgo
dicũtur
dicuntur
,
bienes mostrencos. De his igitur bonis hoc supponendum
est, quòd qui illa inuenit, tenetur inquirere verum dominum: & si inuenerit reddere. Hæc est communis omnium sententia. Sed arguitur contra illam. Ille qui inuenit hæc bona potest ea relinquere vbi inuenit: nec tenebitur ad restitutionem, etiam
si res illa pereat: quia non tenebatur ex iustitia sed tantum ex charitate seruare illa bona domino suo, ergo etiamsi semel acceperit ista bona, non tenebitur ex iustitia
quærere dominum. Respondetur nego
cō
sequentiam
consequentiam
. Quoniam postquam semel
accepit, vt illa acceptio sit iusta debet se
obligare ratione rei, quærere dominum illius, quia si non accepit illam ista intentione: iam est acceptio iniusta, & tenebitur
ratione iniustæ acceptionis restituere. Du
bium autem est, vtrùm post factam diligentiam inquirendi dominum, si non inuenerit possit sibi retinere? Ad quod fere
omnes respondent, quòd tenetur restituere pauperibus. Syluester in verbo inuentum, dicit hanc sententiam esse communem, & arguitur primo pro illa ex Augustino. 14. quæstione. 5. can. si quid inuenisti & non reddidisti, rapuisti: & canone
multi. hoc ipsum habetur: & præterea in
canone communia, de successionibus. &. l.
1. Regia titulo penultimo, Partita. 6. præcipitur, quòd bona peregrini morientis absque testamento, si non comparuerit hæ
res: per episcopum pauperibus distribuantur. Secundò. Bona per iniquitatem accepta aut etiam mutuo, reddenda sunt pauperibus si non comparuerit dominus, ergo
etiam aliæ res inuentæ. Antecedens patet
ex capit. cum tu. de vsuris. & in multis alijs
14. quæstione. 5. Quod si aliquis respondeat negando consequentiam: quia antecedens definitum est iure Canonico, non
autem consequens. Contra. Nam saltem
sequitur, quòd teneatur illa bona conuertere in vsus reipublicæ. Patet sequela. Quia
iure naturæ, bona quorum dominus non
comparet redeunt ad ipsam rempublicam.
¶ Tertiò. Talia bona sunt expendenda secundùm voluntatem interpretatiuam domini, quando voluntas expressa haberi non
potest: sed merito præsumitur voluntas
domini esse, vt illa bona in pios vsus expendantur, ergo inuentor tenetur bona illa pauperibus restituere. Altera sententia
est Soto vbi supra artic. 3. ad secundum, vbi
ait, sub consilio tantum esse vt illa bona
dentur pauperibus: neque esse sub præcepto, vt homo etiam diues teneatur illa bona reddere pauperibus.
PRO decisione quæstionis sit prima
cō
clusio
conclusio
. Stando in solo iure naturæ, &
etiam communi Ciuili & Canonico, res inuentas in nostro casu, non est necesse dare pauperibus: sed licitum erit inuentoribus sibi retinere. Probatur. Quia nulla ratio, nullus textus est, qui conuincat oppositum. Et confirmatur. Nam iure naturæ res quæ in nullius bonis sunt, efficiuntur occupantis: sed huiusmodi res inuentæ
|
de quibus iam non est spes quòd appareat
dominus illarum, reuera in nullius bonis
computantur: sed habentur pro derelictis
ergo efficiuntur ipsius inuentoris primo
occupantis.
Secunda conclusio. Nihilominus seruandæ sunt leges iustæ cuiusque Regni & prouintiæ circa huiusmodi res inuentas. Ita tenet Caietanus hic & Nauarro in manuali,
capit. 17. numero. 174. Imo dicit quòd non
opus est expectare sententiam iudicis ad
huiusmodi res restituendas secundùm normam legis. Vt v. g. est lex apud Hispanos
libro. 4. fori Regalis titulo. 13. lege. 2. & libro. 6. ordinationum Regalium titulo. 12.
l. 1. quòd huiusmodi res inuentæ tradantur iudici, qui post vocem præconis in diebus feriatis, hoc est, de mercado, o feria, si
nō
non
comparuerit dominus tradat illas res illi,
cui ex priuilegio Regis competunt, & ita
faciendum est in foro conscientiæ: quia
sunt leges istæ iustæ neque sunt tributariæ
aut pœnales, vt expectetur quod petatur
tributum: sed statim dandæ sunt iudici. Sed
notandum est quòd istæ leges loquuntur
de rebus, quæ vulgo dicuntur,
bienes mostrencos, cuius appellatione non
veniũt
veniunt
nisi
animalia, vt iumenta & pecudes. Vnde si
quis inuenerit annulum aut gemmam, poterit sibi retinere facta diligentia inueniendi dominum. Quod si postea comparuerit dominus, valde probabilis est sententia
quæ tenet, quòd illi reddenda sunt bona
sua: si comparuerit ante tempus præscriptionis.
AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum
respōdetur
respondetur
, quòd
illa iura intelliguntur nisi inuentor fecerit
sufficientem diligentiam inquirendi dominum: leges vero ibidem citatæ loquuntur
de bonis quæ licet in præsenti non habeant
certum dominum: constat tamen de proximo habuisse certum dominum. Nos autem loquimur de bonis, de quorum domino certo non constat, neque de præsenti,
neque de propinquo.
Ad secundum argumentum bene ibidem responsum est. Sed ad replicam respondetur: quòd non omnia bona quorum dominus non comparet, cedunt in
vsum aut dispositionem reipublicæ: sed
illa tantùm, quæ sunt superflua possidenti. Dicuntur autem superflua possidenti illa, quæ ipse tenetur restituere vel reddere, siue ratione iniquæ acceptionis siue mutuò acceperit, aut ex alio contractu iusto.
Nos autem contendimus, quòd ille qui inuenit rem aliquam, non comparente domino illius, efficitur dominus illius titulo
inuentionis.
Ad tertium respondetur, quòd voluntas interpretatiua antiqui domini, ea præ
sumitur esse: vt disponatur de re amissa eo
modo, quo melius & faciliùs possit redire ad dominum suum, quòd si distribuatur pauperibus, omnino nulla est spes reliqua: quòd res illa perueniat ad verum
dominum. Nam obligare ipsum inuentorem, vt si postea comparuerit dominus,
ipse restituat illi: esset intolerabile, ergo
melius est & magis in fauorem domini antiqui, vt ipse inuentor acquirat dominium
rei, reuocabile tamen, si comparuerit dominus intra tempus præscriptionis.
Notandum est circa solutionem ad tertium, vbi dicit Diuus Thomas duo. Alterum est, quòd qui accipit rem propriam
furtim à depositario, grauat ipsum depositarium: & tenetur ad reuelandum hoc
grauamen. Qui autem accipit rem propriam ab iniquo possessore non grauat ipsum, licet peccet contra iustitiam communem vsurpando sibi iudicium, iuris ordine prætermisso. Notandum inquam est circa hanc definitionem, quòd est differentia inter depositarium & iniquum possessorem quantùm ad hoc, quòd depositario fit iniuria contra iustitiam commutatiuam ratione sui officij. Iniquo autem possessori non fit talis iniuria. Ex quo sequitur, quòd si depositarius incurrat aliquod
aliud detrimentum ex eo quòd ego accepi rem meam furtim ab illo, teneor ad restitutionem illius detrimenti, & non sufficit reuelare illi quòd ego accepi rem meam. Si
autem fur incurrat aliquod
detrimentũ
detrimentum
ex
eo
ꝙ
quod
ego accepi furtim ab illo rem meam:
non teneor ad aliquam restitutionem illi faciendam: sed sufficit reuelare illi per meipsum vel per alium,
ꝙ
quod
ego accepi rem
meā
meam
,
|
ne teneatur ex ignorantia iterum restituere. Et hoc intelligitur quando ego non sum
passurus aliquod detrimentum ex tali reuelatione: tunc enim malitiæ suæ deputet ipse
fur, quòd iterum teneatur restituere ex ignorantia sua.
DVbium est circa eandem
solutionẽ
solutionem
,
An qui non potest iuris ordine seruato recuperare rem suam, possit illam secretò accipere? Et videtur quòd non. Primò,
quia aliàs sequeretur quòd etiam posset homo priuata autoritate vindicare se de illo,
qui fecit sibi iniuriam: quando non potest
alia via obtinere sententiam iudicis. Secundò sequeretur, quòd possem ego per vim
in eodem casu accipere rem meam ab iniquo possessore, quando non possum aliter
rem meam recuperare.
Respondetur vnica conclusione affirmatiua. Et probatur primò, quia per talem acceptionem nulli fit iniuria. Nam
nō
non
fit ipsi
iniquo possessori, vt D. Thom. docet expressè in articulo. Neque fit iudici: quia ipse
iudex vel non potest facere suum officium
vel non vult, ergo nulla fit illi iniuria. Secundò probatur. Nam recompensatio rei
pro re, licita est etiam priuata autoritate, ergo licita erit acceptio ipsius rei propriæ:
quā
do
quando
nulla est alia via recuperandi: hæc est
sententia communis: & ita sentit Caietanus
hic. Sed notandum est necessarium esse ad
hoc quòd sit licitum rem propriam accipere prædicto modo, quòd homo sit certus
rem esse propriam: & quòd aliter illam recuperare non potest. Vnde respondetur ad
primum argumentum negando sequelam.
Et ratio discriminis est, quòd in recuperatione honoris, vtitur homo vindicta: quæ
nunquam est licita propria autoritate: at in
recuperatione rei nulla est vindicta: sed tantum
recompẽsatio
recompensatio
sine damno alterius aut
læsione. Ex quo sequitur, quòd siego possum recuperare meum honorem cum tali
damno proximi: quale ipse tenetur pati ante sententiam iudicis, vt restituat mihi honorem: licitum erit mihi recuperare meum
honorem illo modo: v. g.
probādo
probando
illi per
testes quòd mentitus est: ipse enim tenebatur dicere quòd mentitus est.
Ad secundum negatur sequela. Et ratio
est, quia quando per vim recupero rem
meam: perturbo pacem reipublicæ: non autem quando furtim & occultè accipio. Verum est tamen quòd si vis non sit scandalosa vel multum nociua ipsius proximi, licitum erit per vim arripere rem meam: quando aliter recuperare non possum.
ARTICVLVS VI.
¶ Vtrùm furtum sit
peccatũ
peccatum
mortale.
AD Sextum sic proceditur.
Locis suprà art. 5.
inductis.
Videtur quòd furtum
nō
non
sit peccatum mortale. Dicitur enim
Prouerb. 6. Non grandis est culpæ, cum quis furatus fuerit. Sed omne peccatum mortale
est grandis culpæ. Ergo furtum
nō
non
est peccatum mortale.
¶ 2 Præterea. Peccato mortali
mortis pœna debetur. Sed pro furto non infligitur in lege pœna mortis, sed solum pœna damni, secundùm illud Exod. 22. Si quis furatus
fuerit bouem aut ouem, quinque
boues pro vno boue restituet, &
quatuor oues pro vna oue. Ergo furtum non est peccatum mortale.
¶ 3 Præterea. Furtum potest
cō
mitti
committi
in paruis rebus, sicut & in magnis. Sed inconueniens videtur
ꝙ
quod
pro furto alicuius paruæ rei, puta
vnius acus, vel vnius pennę, aliquis
puniatur morte æterna. Ergo furtum non est peccatum mortale.
SED
cōtra
contra
est, quòd nullus damnatur secundùm diuinum
iudiciũ
iudicium
nisi pro peccato mortali. Condemnatur autem aliquis pro furto:
secũdùm
secundùm
illud
Zachar. 5. Hæc est maledictio, quæ egreditur super
faciẽ
faciem
omnis terræ: quia omnis fur, sicut
|
ibi scriptum est, iudicabitur. Ergo
furtum est peccatum mortale.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut suprà
habitum est, peccatum mortale est quod contrariatur charitati,
secũdum
secundum
quod est spiritualis animę vita. Charitas autem
consistit principaliter quidem in dilectione Dei, secundariò verò in dilectione proximi, ad quam pertinet, vt proximo bonum velimus,
& operemur: per furtum autem homo infert nocumentum proximo
in suis rebus, & si passim homines
sibi inuicem furarentur, periret humana societas. Vnde furtum tanquam contrarium charitati est peccatum mortale.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
furtum dicitur non esse
grādis
grandis
culpa duplici ratione. Primò quidem,
propter necessitatem inducentem
ad furandum, quæ diminuit, vel totaliter tollit culpam, vt infrà
patebit. Vnde subditur: Furatur enim,
vt esurientem impleat
animā
animam
. Alio
modo dicitur furtum non esse
grā
dis
grandis
culpa per
cōparationem
comparationem
ad reatum adulterij, quod punitur morte. Vnde subditur de fure, quòd deprehensus reddet septuplum: qui
autem adulter est, perdet animam
suam.
AD secundum dicendum, quòd
pœnę præsentis vitę magis sunt medicinales, quàm retributiuæ. Retributio enim reseruatur diuino iudicio, quod est secundum veritatem
in peccantes. Et ideo secundum iudicium præsentis vitæ,
nō
non
pro quolibet peccato mortali infligitur pœ
na mortis, sed solùm pro illis, quæ
inferunt irreparabile
nocumẽtum
nocumentum
,
vel etiam pro illis quæ habent aliquam horribilem
deformitatẽ
deformitatem
. Et
ideo pro furto quod irreparabile
damnum non infert, non infligitur
secundum præsens iudicium pœna
mortis, nisi vt furtum aggrauatur
per aliquam grauem
circunstantiā
circunstantiam
:
sicut patet de sacrilegio, quod est
furtum rei sacræ, & de peculatu,
quod est furtum rei communis: vt
patet per
Tract. 50.
à medio tomo. 9.
Augustinũ
Augustinum
super Ioannem, & de plagio, quod est furtum
hominis, pro quo quis morte punitur: vt patet
Exodi 21.
AD tertium dicendum, quòd illud quod modicum est, ratio apprehendit quasi nihil. Et ideo in his
quæ minima sunt, homo non reputat sibi nocumentum inferri. Et ille qui accipit, potest pręsumere hoc
non esse
cōtra
contra
voluntatem eius, cuius est res. Et pro tanto si quis furtiuè huiusmodi res minimas accipiat, potest excusari à peccato mortali. Si tamen habeat animum
furā
di
furandi
& inferendi nocumentum proximo, etiam in talibus minimis potest esse peccatum mortale, sicut &
in solo cogitatur per consensum.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Furtum
secundũ
secundum
speciem suam & obiectum est peccatum
mortale.
Secunda conclusio in solutione ad tertium. Si quis res minimas furtim accipiat,
potest excusari à peccato mortali. ¶ Tertia
ibidem. Si autem aliquis habeat animum furandi & inferendi nocumentum proximo
etiam in rebus minimis, potest esse
peccatũ
peccatum
mortale: sicut etiam in sola cogitatione.
COMMENTARIVS.
CIrca solutionem ad primum. Nota,
ꝙ
quod
furtum est minimum peccatum inter
peccata quæ committuntur contra proximum: quia fur lædit in minimis bonis. Cæ
terum hoc intelligitur cæteris paribus & ex
natura rei. Quia tantum potest esse furtum
quod superet aliquam infamiam.
Circa solutionem ad secundum. Nota,
ꝙ
quod
latrones & raptores & grassatores apud omnes nationes ferè
plectũtur
plectuntur
pœna mortis. Vt
patet in. l. capitali. §. famosos. ff. de pœnis.
DVbitatur autem de furibus, an merito
interficiantur. Et arguitur primo pro
parte negatiua. Nam in lege veteri quæ fuit
rigida valde, non interficiebantur: vt patet
Exodi 22. Vbi qui furabatur pecuniam, puniebatur pœna dupli. Qui bouem pœna
quintupli: qui ouem pœna quadrupli. Postea vero tempore Salomonis, vt significatur Prouerb. 6. Puniebatur pœna septupli.
Præterea etiam in. l. sed nouo iure. C. de seruis fugitiuis. & in authentico. sed nulli iudici liceat. collatione. 9. Decernitur, vt fures
non interficiantur. Ergo iniquum est illos
occidere. Secundo vita hominis multo pretiosior est rebus temporalibus, ergo non est
æquum auferre vitam ab illo, qui tantum
nocuit in rebus temporalibus. Tertio. Nam
fur non perturbat pacem temporalem neque est sacrilegus furando res sacras, neque
expoliat publicum ærarium. Ergo nimis durum videtur, vt occidatur. Alexand. Alensis in 3. par. quæst. 47. artic. 4. membro 4. negat esse licitum occidere fures. Scotus in. 4.
dist. 15. quæst. 3. Vniuersaliter negat esse licitum occidere malefactores, nisi tantum illos quos lex Vetus declarauit esse occidendos. ¶ De hac opinione iam supra diximus
in quæst. 64. quam falsa sit & omnino intolerabilis. Syluester etiam in verbo, furtum. quæstione 3. quòd attinet ad fures, tenet eandem sententiam. Soto in libr. 5. de Iustitia & iure. quæstione. 3. artic. 3. ad quartum. nimis ægrè fert, quòd fures occidantur & inuehitur in Baldum: quia eius sententia fuerit in causa, quòd ista lex sit in vsu
quòd fur pro tertio furto occidatur, aut pro
vno ingenti. Erasmus etiam in annotationibus ad Titum 3. inquit, Iurisperitos ob igno
rantiam vocabulorum, occidunt fures: eo
quòd sermone vulgari apud Hispanos &
Gallos appellantur,
ladrones
: cum tamen
fures non sint latrones.
PRO decisione sit conclusio. Iustissimus est mos Hispaniæ, vt fur pro tertio furto suspendatur, aut etiam pro vno ingenti. Hanc sententiam tenent omnes Iurisperiti specialiter Ioannes de Castro in autentico citato. Inter Theologos etiam tenet
hanc sententiam Driedo. in libr. de libertate
ecclesiastica, pag. 115. & Ioannes de Medina in lib. de restitutione. quæstione 4. & Maioris in 4. distinctione 15. quæstione 27. art.
4. Et probatur ratione. Primò, quia vt omnes aiunt & Diuus Thom. etiam in articulo, iustissimè
occidũtur
occiduntur
qui furantur de templo vel de publico ærario, quod vitium dicitur peculatus, sed interdum maius nocumentum facit communitati, qui furatur, ergo iustè occiditur. Secundò. Nam experientia docuit in Hispania necessarium esse, vt
fures occiderentur. Nam cum paucis annis
mitterentur ad Triremes: tota Hispania scaturiebat furibus: donec iterum introductus
est mos, vt suspenderentur.
Ad primum argumentum respondetur,
quòd pro varietate temporum & locorum
variæ leges datæ sunt contra fures. ¶ Ad secundum argumentum respondetur, quòd
tranquillitas reipublicæ præstat vitæ hominis malefactoris. ¶ Ad tertium respondetur
negando antecedens. Imo frequentia furum perturbat valde rempublicam. Et notandum est, quòd
quāuis
quamuis
ex textu expresso
non habeatur, quòd furi non valeat confugium ad ecclesiam: sed tantum latroni. Tamen vsu communi seculari & ecclesiastico
receptum est
ꝙ
quod
furibus non valeat ecclesia.
DVbitatur circa secundam conclusionem quæ habetur in solutione ad tertium. An sit aliqua regula certa ad iudicandum, quæ nam materia sit grauis ad hoc vt
furtum sit peccatum mortale?
Respōdetur
Respondetur
quòd Doctores communiter
distinguũt
distinguunt
duplicem materiam grauem. Alteram absolutam sine respectu ad dominum ipsius rei.
Alteram respectiuam, hoc est, quæ respicit
conditionem ipsius domini, scilicet, an sit
diues vel pauper. Exemplum primi. Furari
|
duos vel tres ducatos est peccatum mortale: quia materia est grauis absolutè loquendo. Ita censet
Sotus lib. 5. de Iustitia. quæst. 3.
arti. 3. ad tertium. Alij vero dicunt
ꝙ
quod
materia grauis est absolutè vnus ducatus vel dimidius: materia verò grauis respectiua est. Verbi gratia. Duo argentei vel tres: quia respectu ducis erit leuis materia: respectu vero
militis, erit grauis materia. Similiter etiam
philosophantur de materia leui. Est enim
materia leuis absolutè loquendo, quæ quantum in se est respectu cuiuslibet facit peccatum veniale. Vt v. g. furari dipondium vel
trientem. Sed tamen nobis non videtur ista
certa regula & absque confusione. ¶ Sit igitur nobis primum documentum. Nulla materia est grauis in furto, nisi quia graue damnum infert domino. Probatur, quia furtum
ea tenus est peccatum quatenus infert nocumentum proximo in bonis temporalibus.
Ergo si nocumentum in bonis temporalibus non est graue, non erit peccatum mortale. Et confirmatur. Ideo furtum est peccatum, quia est contra iustitiam, sed iniustitia
leuis non est peccatum mortale: ergo
neq;
neque
furtum rei, quod parum nocet proximo.
Patet consequentia: quia est iniustitia leuis.
Ex hoc sequitur, quod
nunquā
nunquam
potest quantitas materiæ in furto tam absolutè considerari, quin habeatur respectus ad dominium
ipsius rei vel ad dominos. Probatur, quia in
definitione furti includitur hoc nocumentum inuito domino. Sed nihilominus Doctores qui faciunt illam distinctionem intelligunt per materiam grauem absolutè, illam quæ consideratur sine speciali respectu
ad
cōditionem
conditionem
domini: non tamen sine generali respectu ad nocumentum domini.
¶ Secundum
documentũ
documentum
est. Etiam si materia videatur grauis prima facie secundum
se, tamen non statim erit peccatum mortale, nisi dominus fuerit valde rationabiliter
inuitus. V. g. si filius furetur à patre prædiuite quinquaginta aureos, non erit peccatum
mortale: & tamen si seruus furetur ab
eodẽ
eodem
vnum ducatum erit peccatum mortale. Ratio huius est: quia respectu filij non est valde rationabiliter inuitus ipse pater, benè tamen respectu famuli. Similiter est aliud
exemplum. Si aliquis priuatus Regis cui
committitur dispensatio multorum milliarium ducatorum, accipiat sibi centum vel
ducentos: non est peccatum mortale. Ratio est, quia Rex ipse non est rationabiliter
inuitus in ordine ad talem ministrum.
Arguitur tamen contra
documentũ
documentum
primum. Sequitur ex illo quòd si aliquis furetur à Rege centum ducatos,
nō
non
peccat mortaliter quicunque ille sit. Probatur sequela, quia minus nocet Regi qui furatur centum ducatos, quàm qui à paupere furatur
trientem, sed furari à paupere trientem, non
est peccatum mortale, ergo &c. Respondetur quòd grauitas nocumenti non est attendenda in furto ex eo quòd dominus patitur
damnum in sua persona, scilicet, in victu aut
vestitu: sed quia ipse dominus priuatur facultate quam habebat disponendi de re sua.
¶ Vnde ad argumentum respondetur negando sequelam, quia plus patitur ipse Rex
in temporalibus, dum priuatur potestate disponendi de centum ducatis quam paupercula, quæ priuatur potestate disponendi de
triente. ¶ Secundo arguitur. Sequitur quòd
sit peccatum mortale furti, furari ab aliquo
artifice instrumentum artis suæ, licet sit parui pretij. Vt verbi gratia, à sartore acum. Patet sequela, quia plus nocumenti accipit,
quam si aliquis ab illo furaretur tres vel quatuor argenteos. Ad hoc argumentum & similia respondetur, quòd etiam si materia sit
leuissima secundum se: furtum poterit esse
peccatum mortale ex circunstantia: propterea, quòd proximus amittit lucrum occasione furti. Non autem erit
peccatũ
peccatum
mortale intra speciem furti, quia proximus non
læditur directè in temporalibus per illud
furtum, nisi leuiter. Vnde neque ipse fur
condemnabitur pœna furti notabilis. Tenebitur tamen ad restitutionem de damno
dato & lucro cessante: quia peccauit contra
iustitiam impediendo lucrum proximi.
Vnde parum refert ad forum conscientiæ,
quòd dicamus illud furtum esse peccatum
mortale in ratione furti aut in ratione iniustitiæ. Eadem enim est grauitas peccati &
eadem restitutio.
Tertiò arguitur contra idem documentum. Sequitur ex illo, quòd non peccat mortaliter ille qui à multis accipit quinquaginta
|
aureos, si à singulis accipiat vnum dipondium tantum: quales sunt caupones, qui per
fallaciam occultam plurimos defraudant in
paucis. Probatur sequela: quia isti nulli nocent notabiliter in temporalibus. Respondetur negando
sequelā
sequelam
. Quia isti tales nocent
grauiter ipsi communitati, etiam si singulis
parum noceant. Cuius signum certum est,
quoniā
quoniam
ipsa communitas ægrè ferret
ꝙ
quod
Rex
tale tributum imponeret etiam si singulis
parum detrimenti accederet.
Quartò arguitur contra secundum documentum. Pater aliquis rationabiliter est
inuitus, quando filius accipit occultè quinquaginta aureos ad ludendum vel luxuriandum, ergo falsum est quod diximus, quòd
filius non peccat mortaliter accipiendo illam quantitatem à patre valde diuite. Respondetur, quòd pater in illo casu valde rationabiliter est inuitus respectu ludi vel luxuriæ: sed tamen non respectu rei familiaris. Eo quod cùm filius sit aliquid patris respectu illius
nō
non
est grauis materia: quę respectu alterius esset grauissima. Et ideo pater
in ordine ad filium non est rationabiliter inuitus valde: neque filius tenebitur ad
aliquā
aliquam
restitutionem sub peccato mortali, nisi forte fratribus suis cohæredibus notabiliter noceat. Sequitur ex dictis, quòd si scio proximum valde contristandum, ex eo quòd accipio ab illo rem leuem, erit peccatum mortale: sed non erit mortale furti: quia non noceo notabiliter in temporalibus. Sed erit
cō
tra
contra
charitatem & beneficentiam. Ex eisdem
documentis sequitur, quòd accipere res alienas quæ magno periculo sunt expositæ, vel
quæ paruo labore & industria nascuntur,
non erit peccatum mortale accipere in tanta quantitate quanta erat suffictens constituere peccatum mortale in alia materia, vel
in rebus, quæ non essent tanto periculo expositæ. Vt verbi gratia, non erit peccatum
mortale, accipere castaneas & nuces Syluestres in tanta quantitate quæ æstimaretur
vno ducato in foro. At vero etiam si res sit
exposita periculo, sed tamen magno labore & industria nascitur: vt sunt
vuæ
uvæ
& fruges: non erit absque peccato mortali in
tanta quantitate accipere. Sed non erit
mortale accipere in maiori quantitate, dum
sunt in campo, quam si res illæ iam essent
domi collocatæ. Ex dictis sequitur etiam
quòd pueri aulici qui deseruiunt mensis diuitum, non peccant mortaliter, si deuorent
quæ de mensa tollunt aut fortè non peccant
nisi peccatum gulæ. Et ratio est, quoniam
domini, aut non sunt valde rationabiliter
inuoluntarij, aut nullo modo. Et etiam quia
tales res sunt valde expositæ periculo. Hoc
tamen intelligendum est, nisi fortè cibi integri qui de mensa tolluntur, sint decreti
pro stipendio Architriclini vel alterius officialis. Tunc enim est furtum huiusmodi acceptio, quia fit inuito officiali.
DVbium est circa eadem documenta.
An materia furti quæ sufficit ad peccatum mortale, sufficiat vt iudex ecclesiasticus possit ferre sententiam excommunicationis, vt restituatur huiusmodi ablatum.
De hoc dubio habemus determinationem
Concilij Tridentini, Sessione 25. capit. 3. de
reformatione. Vbi dicitur quod excommunicationes pro rebus deperditis aut sublatis
non dentur, nisi pro re
nō
non
vulgari, & quòd
non ab alio dentur nisi à solo Episcopo. Vbi
aduertendum est, quòd si ex commissione
Episcopi dentur tales excommunicationes
à suo vicario, factum tenet: quia consilium
non dixit quòd si secus factum fuerit, totum sit irritum & inane: peccabit tamen
Episcopus contra mandatum Concilij, si
sine causa vrgenti committat huiusmodi excommunicationes suo vicario. Est autem
dubiũ
dubium
, an episcopus peccet mortaliter dando tales excommunicationes pro rebus
nō
non
magni momenti, & an factum teneat si illas
dederit. Respondetur quòd episcopus mortaliter peccat concedendo tales excommunicationes. Probatur, quoniam pro furto
vnius ducati, quod est peccatum mortale,
in foro seculari vix flagellaretur fur, ergo
peccatum est vt in foro ecclesiastico
excō
municetur
excommunicetur
. Probatur consequentia, quoniam excommunicatio est gladius spiritualis ad puniendum rebelles in re grauissima.
Item etiam, quia facit contra
mandatũ
mandatum
Concilij in re graui.
Secundo dico, quod si ferat excommunicationem in tali casu, valida est: tum quia
in Concilio dicitur, quod totum negotium
|
& examinatio causæ pro loco & tempore
& persona committitur arbitrio episcopus:
& ponitur in eius conscientia: & etiam quia
sententia pastoris licet iniusta timenda est,
vt habet commune proloquium. Tum denique, quia excommunicatio fertur contra
inobedientem & rebelles, quod est grauissimum peccatum, & non contra furtum
quodlibet: etiam si sit peccatum mortale.
Nam quanuis episcopus debeat examinare
& iudicare causam grauissimam, vt non de
facili inijciat laqueum animabus: tamen
postquam iam iudicauit, efficitur causa grauissima ratione inobedientiæ & rebellionis.
Circa solutionem ad tertium notandum
est, quòd cum D. Tho. ait quòd
furādo
furando
res
minimas potest quis peccare mortaliter:
quia habet animum furandi & nocendi,
nō
non
intelligatur quia habet animum furandi res
minimas vel
nocẽdi
nocendi
in rebus minimis. Sed
absolutè habet animum furandi, aut nocendi absolutè. Furari autem res minimas non
est furtum simpliciter & absolutè,
neq;
neque
nocere in rebus minimis est
nocumẽtum
nocumentum
simpliciter: quòd autem hæc sit mens D. Tho.
patet, ex eo quòd solo cogitatu poterat peccare mortaliter non inferendo aliquod nocumentum.
AD Septimum sic proceditur. Videtur, quòd non liceat alicui furari propter
necessitatem. Non enim imponitur pœnitentia nisi peccanti. Sed
extrà, de furtis
dicitur: Si quis per
necessitatem famis aut nuditatis
furatus fuerit cibaria, vestem, vel
pecus, pœniteat per hebdomadas
tres. Ergo non licet furari propter
necessitatem.
¶ 2 Præterea,
Philosophus dicit in 2. Ethic. quòd quædam confestim nominata, conuoluta sunt
cum malitia, inter quæ ponit furtum. Sed illud quod est secundum
se malum, non potest propter aliquem bonum finem, bonum fieri.
Ergo non potest aliquis licitè furari, vt necessitati suæ subueniat.
¶ 3 Præterea. Homo debet diligere proximum, sicut seipsum. Sed
nō
non
licet furari ad hoc, quòd aliquis
per eleemosynam proximo subueniat: vt
Capit. 7.
in medio, tom. 4.
August. dicit in lib.
cōtra
contra
mendacium. Ergo etiam non licet
furari ad
subueniendũ
subueniendum
propriæ necessitati.
SED contra est, quòd in necessitate sunt omnia communia: & ita
non videtur esse peccatum, si aliquis rem alterius accipiat propter
necessitatem sibi factam
cōmunẽ
communem
.
RESPONDEO dicendum,
quòd ea quæ sunt iuris humani,
nō
non
possunt derogare iuri naturali, vel
iuri diuino. Secundum autem naturalem ordinem ex diuina prouidentia
institutũ
institutum
, res inferiores sunt
ordinatæ ad hoc, quòd ex his subueniatur hominum necessitati: &
ideo per rerum diuisionem &
appropriationẽ
appropriationem
ex iure humano procedentem non impeditur, quin hominis necessitati sit
subueniẽdum
subueniendum
ex huiusmodi rebus. Et ideo res
quas aliqui superabundanter habent, ex naturali iure debentur pauperum sustentationi. Vnde
Ambros. dicit, & habetur in Decretis
distinctiōe
distinctione
quadragesimaseptima.
Esurientium panis est, quem tu detines: nudorum indumentum est,
quod tu recludis: miserorum redemptio & absolutio est pecunia,
|
quam tu in
terrā
terram
defodis. Sed quia
multi sunt necessitatem patientes,
& non potest ex eadem re omnibus subueniri: committitur arbitrio vniuscuiusque dispensatio propriarum rerum, vt ex eis subueniat
necessitatem patientibus. Si
tamẽ
tamen
adeo sit euidens & vrgens necessitas, vt manifestum sit instanti necessitati de rebus
occurrẽtibus
occurentibus
esse
subueniendum (puta cùm imminet personæ
periculũ
periculum
, & aliter subueniri non potest) tunc licitè potest aliquis ex rebus alienis suæ necessitati subuenire, siue manifestè,
siue occultè sublatis, nec hoc propriè habet
rationẽ
rationem
furti vel rapinæ.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
Decretalis illa loquitur in casu, in
quo non est vrgens necessitas.
AD secundum dicendum, quòd
vti re aliena occultè accepta in casu necessitatis extremæ, non habet
rationem furti, propriè loquendo:
quia per talem necessitatem efficitur suum id, quod quis accipit ad
sustentandam propriam vitam.
AD tertium dicendum, quòd in
casu similis necessitatis etiam potest aliquis occultè rem alienam accipere, vt subueniat proximo sic
indigenti.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Bona quæ
superfluũt
superfluunt
diuitibus, naturali iure debentur pauperum sustentationi. ¶ Secunda conclusio. Nemo citra extremam necessitatem potest huiusmodi bona sibi accipere palàm vel occultè. ¶ Tertia conclusio. In extrema necessitate licitum est cuilibet occultè vel palàm huiusmodi bona accipere ad vsum sibi
necessarium.
COMMENTARIVS.
CIrca primam conclusionem. Nota
ꝙ
quod
non est debitum iustitiæ sed misericordiæ, vt ea quæ
superfluũt
superfluunt
diuitibus, dentur pauperibus: vt definitur supra. 22. quæ
stione 32. alioquin citra extremam necessitatem licitum esset pauperibus occultè accipere à diuitibus ea quæ superfluunt.
Circa tertiam conclusionem notandum
est, quòd quanuis proximo existenti in extrema necessitate non teneatur quis ex iustitia dare propria, vt habet communis opinio, tamen tenetur ex iustitia non impedire, si ille velit accipere sibi necessaria. Ratio
est: quia alias daretur iustum bellum ex vtraque parte sine aliqua ignorantia. Nam
extremè indigens ius habet ad acquirendum panem. Ergo ex illa parte
bellũ
bellum
est iustum: si autem qui possidet non iniustè defendit: erit bellum iustum ex
vtraq;
vtraque
parte.
Nota etiam circa eandem
cōclusionem
conclusionem
,
quòd extrema necessitas, de qua loquitur
Diuus Thomas, est quando homo constituitur in periculo vitæ ex defectu cibi aut
potus aut vestitus aut alterius rei: non autem in præsenti appellat extremam necessitatem, periculum amittendi honores.
Vtrum autem sit licitum in tali periculo accipere aliena: diximus supra quæstione 62.
artic. 6. dubio vltimo, & artic. 8. dubio. 2. sed
nunc breuiter dico: quòd absolutè loquendo non est sufficiens necessitas tale periculum, vt aliquis iustè accipiat sibi aliena. Ratio est, quia hæc bona temporalia non ordinantur per se ad honorem hominis, sed
ad vitæ sustentationem. Honor enim præ
mium est virtutis. Item etiam quia aliàs quilibet vir honoratus posset occultè & palàm
accipere aliena, ne amitteret honorem
suũ
suum
.
¶ Nihilominus dicimus secundo. Quòd in
tali casu licitum erit homini cui est valde inhonestum mendicare, occultè accipere aliena animo restituendi, si tamen aliter non
potest sibi succurrere: qui casus rarissimus
est, quia huiusmodi homines possunt Principibus deseruire, aut in militiam proficisci.
Ratio autem huius asserti est communis pietas hominum erga huiusmodi egentes.
Nō
Non
autem damus illis dominium: quia res temporales non ordinantur ad honorem.
ARTICVLVS VIII.
¶ Vtrùm rapina poßit fieri sine
peccato.
AD Octauum sic procedi
tur. Videtur, quòd rapina possit fieri sine peccato. Præda enim per violentiam accipitur: quod videtur ad rationem rapinæ pertinere, secundum
prædicta. Sed prædam accipere ab hostibus licitum est. Dicit enim †
Ambros. in lib. de Patriarchis:
Cũ
Cum
præ
da fuerit in potestate victoris, decet militarem disciplinam, vt regi
seruentur omnia, scilicet ad distribuendum. Ergo rapina in aliquo casu est licita.
¶ 2 Præterea. Licitum est auferre ab aliquo id quod non est eius.
Sed res quas infideles habent, non
sunt eorum. Dicit enim
August. in
epistola ad
Vincentium Donatistam: Res falsò appellatis vestras,
quas nec iustè possidetis, & secundum leges
terrenorũ
terrenorum
regum amittere iussi estis. Ergo videtur, quòd
ab infidelibus aliquis licitè rapere
possit.
¶ 3 Præterea. Terrarum principes multa à suis subditis violenter
extorquent: quod videtur ad rationem rapinæ pertinere. Graue
autẽ
autem
videtur dicere,
ꝙ
quod
in hoc peccent:
quia sic ferè omnes principes damnarentur. Ergo rapina in aliquo casu est licita.
SED contra est
ꝙ
quod
de quolibet licitè accepto potest fieri Deo sacrificium, vel oblatio. Non autem potest fieri de rapina, secundum illud
Isa. 61. Ego Dominus diligens iudicium, & odio habens rapinam in
holocaustum. Ergo per rapinam aliquid accipere non est licitum.
RESPONDEO dicendum,
quòd rapina quandam violentiam
& coactionem importat, per quam
contra iustitiam alicui aufertur,
ꝙ
quod
suum est. In societate autem hominum nullus habet coactionem, nisi
per publicam potestatem. Et ideo
quicunque per violentiam aliquid
alteri aufert, si sit priuata persona,
non vtens publica potestate, illicitè, & rapinam committit: sicut patet in latronibus. Principibus verò
potestas publica
cōmittitur
committitur
ad hoc,
quòd sint iustitiæ custodes. Et ideo
non licet eis violentia & coactione
vti, nisi se cundum iustitiæ
tenorẽ
tenorem
:
& hoc vel contra hostes, pugnando, vel contrà ciues malefactores,
puniendo. Et quod per talem violentiam aufertur, non habet rationem rapinæ, cùm non sit contra iustitiam. Si verò contra iustitiam aliqui per publicam potestatem violenter abstulerint res aliorum, illicitè agunt, & rapinam committunt,
& ad restitutionem tenentur.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
circa prædam distinguendum est.
Quia si illi qui deprædantur hostes,
habeant bellum iustum, ea quæ per
violentiam in bello acquirunt, eorum efficiuntur. Et hoc non habet
rationem rapinæ. Vnde nec ad restitutionem tenentur.
Quāuis
Quamuis
possint in acceptione prædæ iustum
bellum habentes, peccare per cupiditatem ex praua intentione: si
|
scilicet non propter iustitiam, sed
propter prædam principaliter pugnent. Dicit enim
Augustinus in
libr. de verbis Domini, quòd propter prædam militare
peccatũ
peccatum
est.
Si verò illi, qui prædam accipiunt,
habeant bellum iniustum, rapinam
committunt, & ad restitutionem
tenentur.
AD secundum dicendum, quòd
in tantum aliqui infideles res suas
iniustè possident, inquantum eas
secundum leges terrenorum principum amittere iussi sunt: & ideo
ab eis possunt per violentiam subtrahi, non priuata auctoritate, sed
publica.
AD tertium dicendum, quòd si
principes à subditis exigant quod
eis
secundũ
secundum
iustitiam debetur, propter bonum commune conferuandum, etiam si violentia adhibeatur, non est rapina. Si verò aliquid
principes indebitè
extorqueāt
extorqueant
per
violentiam, rapina est, sicut & latrocinium. Vnde dicit
Augustinus in 4. de ciuitate Dei, Remota
iustitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? quia & latrocinia
quid sunt, nisi parua regna? Et
Ezechielis 22. dicitur: Principes eius in
medio eius quasi lupi rapientes prę
dam. Vnde & ad restitutionem tenentur, sicut & latrones. Et tanto
grauiùs
peccāt
peccant
, quàm latrones,
quā
to
quanto
periculosius & communius contra publicam iustitiam agunt, cuius custodes sunt positi.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est negatiua, & patet dictis.
Circa solutionem ad secundum, de iusto bello
cōtra
contra
infideles à nobis disputatum
est. 22. quæstione. 10. artic. 10. Et vide Caietanum hic. Et Soto libr. 5. quæst. 3. artic. 5.
ARTICVLVS IX.
¶ Vtrùm furtum sit grauius peccatum, quàm rapina.
AD Nonum sic proceditur.
Videtur, quòd furtum sit
grauius peccatum, quàm
rapina. Furtum enim super acceptionem rei alienæ habet
adiunctā
adiunctam
fraudem & dolum, quod non est
in rapina. Sed fraus & dolus de se
habent rationem peccati, vt
supra
habitum est. Ergo furtum videtur
esse grauius
peccatũ
peccatum
, quàm rapina.
¶ 2 Præterea. Verecundia est timor de turpi actu, vt dicitur
in 4.
Ethico. Sed magis verecundantur
homines de furto, quàm de rapina.
Ergo
furtũ
furtum
est turpius,
quā
quam
rapina.
¶ 3 Præterea. Quanto aliquod
peccatũ
peccatum
pluribus nocet, tanto grauius esse videtur. Sed per furtum
potest nocumentum inferri & magnis & paruis. Per rapinam autem
solùm impotentibus, quibus potest
violentia inferri. Ergo grauius videtur esse peccatum furti quàm
rapinæ.
SED contra est, quòd
secũdum
secundum
leges grauiùs punitur rapina, quàm
furtum.
RESPONDEO dicendum,
quòd rapina & furtum habent rationem peccati, sicut suprà
dictum est, propter inuoluntarium,
quod est ex parte eius cui aliquid
aufertur: ita tamen quòd in furto
est inuoluntarium per
ignorātiam
ignorantiam
,
in rapina autem est inuoluntarium
|
per violentiam. Magis est autem aliquid inuoluntarium per
violentiā
violentiam
,
quàm per ignorantiam: quia violentia directiùs opponitur voluntati,
quàm ignorantia. Et ideo rapina est
grauius peccatum, quàm furtum.
Est & alia ratio, quia per rapinam
non solùm infertur alicui damnum
in rebus, sed etiam vergit in quandam personæ ignominiam siue iniuriam. Et hoc præponderat fraudi
vel dolo, quæ pertinent ad furtum.
Vnde patet responsio ad Primum.
AD secundum dicendum, quòd
homines sensibilibus inhærentes,
magis gloriantur de virtute exteriori, quæ manifestatur in rapina,
quā
quam
de virtute interiori, quę tollitur per
peccatum. Et ideo minus verecundantur de rapina quàm de furto.
AD tertium dicendum, quòd licet pluribus possit noceri per furtum, quàm per rapinam. tamen grauiora
nocumẽta
nocumenta
possunt inferri per
rapinam, quàm per furtum: vnde
etiā
etiam
ex hoc rapina est detestabilior.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est affirmatiua: quia rapina
includit violentiam.