QVÆSTIO LXVII.
De Iudicis iniustitia.
DEINDE considerandum est
de vitijs oppositis commutatiuæ iustitiæ, quæ consistunt in verbis, quibus læditur proximus. Et
primò, de his quæ pertinent ad iudicium: secundò, de nocumentis verborum quæ fiunt extra iudicium.
¶ Circa primum quinque consideranda occurrunt. Primò quidem,
de iniustitia iudicis in iudicando:
secundò de iniustitia accusatoris in
accusando: tertiò, de iniustitia ex
parte rei in sua defensione: quartò,
de iniustitia testis in testificando:
quintò, de iniustitia aduocati in patrocinando. Circa primum quæruntur quatuor.
ARTICVLVS PRIMVS.
¶ Vtrùm quis poßit iustè iudicare
eum, qui non est sibi subiectus.
AD PRIMVM sic pro
ceditur. Videtur, quòd
aliquis possit iustè iudicare eum, qui non est sibi subditus. Dicitur enim
Daniel. 13. cap.
quòd Daniel seniores de falso testimonio conuictos, suo iudicio condemnauit. Sed illi seniores non
erant subditi Danieli, quinimo ipsi
erāt
erant
iudices populi. Ergo aliquis potest licitè iudicare sibi non
subditũ
subditum
.
¶ 2 Præterea. Christus non erat
alicuius hominis subditus, quinimo ipse erat Rex Regum & dominus dominantium. Sed ipse exhibuit se iudicio hominis. Ergo videtur quòd aliquis licitè possit iudicare aliquem, qui non est subditus eius.
¶ 3 Præterea.
Secundũ
Secundum
iura quilibet sortitur forum secundùm rationem delicti. Sed quandoque ille, qui delinquit, non est subditus
eius, ad quem pertinet forum illius
loci: puta cùm alterius est diœcesis,
vel cùm est exemptus. Ergo videtur
quòd aliquis possit iudicare eum,
qui non est sibi subditus.
SED contra est, quòd Grego|
rius dicit super illud
Deuteronom.
23. Si intraueris segetem, &c. Falcem iudicij mittere non potest in
eam rem, quæ alteri videtur esse
commissa.
RESPONDEO dicendum,
quòd sententia iudicis est quasi quę
dam particularis lex in aliquo particulari facto. Et ideo sicut lex generalis debet habere vim coactiuam, vt patet per
Philosophum
in 10. Ethicorum. ita etiam & sententia iudicis debet habere vim coactiuam, per quam constringatur
vtraque pars ad seruandam sententiam iudicis: alioquin iudicium
nō
non
esset efficax. Potestatem autem coactiuam non habet licitè in rebus
humanis, nisi ille, qui fungitur publica potestate. Et qui ea funguntur, superiores reputantur respectu
eorum, in quos sicut in subditos potestatem accipiunt, siue habeant ordinariam, siue per commissionem.
Et ideo manifestum est quòd nullus potest iudicare aliquem, nisi sit
aliquo modo subditus eius vel per
commissionem, vel per potestatem
ordinariam.
AD primum ergo dicendum,
quòd Daniel accepit potestatem ad
iudicandũ
iudicandum
illos seniores quasi commissam ex instinctu diuino. Quod
signatur per hoc, quod ibidem dicitur: Quòd suscitauit Dominus spiritum pueri iunioris.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
in rebus humanis aliqui propria
sponte possunt se subijcere aliorum
iudicio, quanuis non sint eis superiores: sicut patet in his, qui com
promittunt in aliquos arbitros. Et
inde est quòd necesse est arbitrium
pœna vallari: quia arbitri qui non
sunt superiores, non habent de se
plenam potestatem coercendi. Sic
ergo & Christus propria sponte, humano iudicio se subdidit: Sicut
etiā
etiam
&
Leo Papa se iudicio Imperatoris subdidit.
AD tertium dicendum, quòd
Episcopus in cuius diœcesi aliquis
delinquit, efficitur superior eius ratione delicti, etiam si sit exemptus,
nisi fortè delinquat in re aliqua exempta, putà in administratione
bonorũ
bonorum
alicuius monasterij exempti.
Sed si aliquis exemptus committat
furtum, vel
homicidiũ
homicidium
, vel aliquid
huiusmodi, potest per ordinarium
iustè condemnari.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est negatiua. Ratio est, quia
iudicium debet habere vim coactiuam sicut & ipsa lex. Vim autem coactiuam nemo habet, nisi qui fungitur authoritate publica: sed qui fungitur authoritate publica superior est secundùm istam rationem, quàm ille circa quem fungitur ista
authoritate, ergo.
COMMENTARIVS.
DVbium primum in hoc articulo est,
An sententia tyranni Principis qui
per vim obtinet rempublicam oppressam,
sit valida: si detur secundùm leges iustas.
Pro parte negatiua arguitur primo ex ratione Diui Thomæ in articulo, & communi sententia Scholasticorum in 4. distinctione. 17. & 18.
Secundò arguitur ex iure Canonico, vbi
sæpe dicitur, quòd sententia à non iudice,
nulla est. Vt v. g. in cap. at si clerici. de iudicijs. & in. l. Barbarius. ff. de officio prætoris.
De hoc dubio
Soto libro. 3. de iustitia,
|
quæstione. 4. artic. 6. inquit, quòd sententia
tyranni nunquam est valida nisi iam ipse
tyrannus factus sit princeps legitimus ex
consensu reipublicę: quales fuerint in Hispania Gothi, & in Gallia Franci. Qui quidem à principio fuerunt tyranni, postea vero respublica consensit illorum gubernationi. Sed opposita opinio est nobis probabilior, scilicet, quòd sententia tyranni, qui
iam oppressit rempublicam & obtinet principatum quanuis tyrannicè, valida est &
obligat in foro conscientiæ. Hanc sententiam tenuit Victoria. Cuius ratio est, quia
talis sententia, quanuis vt proficiscitur à tyranno, sit à non iudice: tamen quatenus
proficiscitur à voluntate interpretatiua reipublicæ, valida est. Colligitur autem voluntas interpretatiua reipublicæ tali ratione. Quia necesse est vt in tali oppressione
reipublicæ, sit aliquis qui dirimat lites inter ipsos ciues. Non est autem alius modus
possibilis, nisi vt sententia tyranni quæ datur secundùm leges, sit valida, ergo Respublica interpretatiuè consentit & debet consentire in tali sententia: etiam si non consentiat in principatu tyranni. Et confirmatur
ex illo
Matthæi cap. 22. Reddite quæ sunt
Cæsaris Cæsari. Et tamen constat quòd Romani tyrannicè dominabantur Iudæis, ergo reddenda sunt tributa secundùm sententiam Principis tyranni, si aliàs sunt moderata. Ad argumenta verò in oppositum respondetur, quòd talis sententia quæ datur à
tyranno non est valida quatenus est ab illo,
sed quatenus est à voluntate reipublicæ interpretatiua saltem.
DVbium secundum est, An clerici sint
subiecti Principibus secularibus. Pro
parte affirmatiua arguitur primò. Respublica secularis est perfecta, ergo potest punire
omnes suos ciues malefactores perturbantes pacem reipublicæ: sed tales possunt esse
clerici, qui sunt ciues ipsius reipublicæ, ergo
ab ipsa possunt puniri.
Secundò. Clerici tenentur de facto multis legibus secularibus: vt v. g. legi de taxatione tritici & aliarum rerum, ergo sunt subditi. Nam lex loquitur his qui sunt subditi.
Et confirmatur experientia. Nam in tribunalibus Regijs videmus quotidie compare
re clericos & monachos, ergo sunt subditi.
Tertiò. Christus Dominus Summus
Pō
tifex
Pontifex
ecclesiæ totius, subiecit se iudicio Pilati in causa sanguinis. Item etiam tributum
soluit Cæsari, ergo nemo ecclesiasticus est
exemptus à potestate seculari. Et confirmatur. Nam Leo. 4. subiecit se iudicandum
Ludouico Imperatori, vt patet. 2. quæst. 7.
canone, nos si incompetenter. De hac re fuit
hæresis antiqua cuiusdam Marsilij Paduani
tempore Ioannis 22. qui aiebat Summum
Pontificem, & omnes sacerdotes nullam
habere potestatem, nisi datam à Cæsare.
Imo & Christum Dominum soluisse tributum ex necessitate, non ex liberalitate. Ista
hæresis damnatur in Concilio
Constantiẽsi
Constantiensi
contra Ioannem Hus & contra Vvitcleph:
vt pate terrore. 12. & 17. & in Extrauagantibus etiam Ioannis 22. contra Marsilium Paduanum. Hanc etiam hæresim sequutus est
Lutherus in quadam reformatione quam
misit ad Carolum V. anno Domini 1520.
Henricus etiam octauus Rex Angliæ se constituit supremum caput ecclesiæ Anglicanę
in spiritualibus & temporalibus.
PRO decisione sit prima conclusio.
Cō
munis
Communis
status Ecclesiæ iure diuino in spiritualibus, exemptus est ab omni potestate
seculari. Vt v. g. in creandis Episcopis & cæ
teris ministris ecclesiæ, in administratione
sacramentorum actiua & passiua, & in definiendis rebus fidei, & in explicandis populo, & in similibus. Probatur ista conclusio ex illo
Ioannis vltimo capite. Pasce
oues meas. Vbi Christus plenariam potestatem dedit Petro & successoribus ad pascendum oues in omnibus quæ pertinent
ad pastum spiritualem, ergo nulla respublica temporalis habet potestatem supra Petrum & successores eius in his quæ
pertinẽt
pertinent
ad spiritualem gubernationem. Et confirmatur. Quia Petro datæ sunt claues regni
cælorum: vt quodcunque soluerit super
terram, sit solutum & in cælis, ergo non
est aliud tribunal sub cælo superius tribunali ecclesiæ. Prima ista conclusio expressè definita est in
Concilio Constantiensi vbi
sup. &
Ioan. 22. vbi sup. & probatur Apostolica traditione & perpetua:
nũquā
numquam
enim Apostoli in gubernatione spirituali deferebant
|
aliquid autoritatis Principibus secularibus.
Item probatur ratione. Finis reipublicæ spiritualis est supernaturalis: secularis autem
reipublicæ finis est naturalis: ergo respublica secularis non potest gubernare spiritualem. Consequentia probatur. Nam non potest esse bona gubernatio, nisi in ordine ad
finem præcognitum, quem constat ratione
naturali non posse cognosci. Confirmatur.
Nam spiritualis respublica est immediatè à
Deo: at verò potestas reipublicæ secularis
est immediatè ab ipsa republica collata Principi, ergo ista non potest iudicare de illa, vtpote quæ est inferior.
Secunda conclusio. Clerici in temporalibus & in naturalibus non sunt exempti ipso iure diuino immediatè à potestate seculari. Probatur. Nam distinctio clericorum
à reliquo populo, tantùm habetur iure diuino positiuo: sed iure naturali omnes qui
sunt partes alicuius reipublicæ debent obedire legibus ipsius reipublicæ, ergo clerici
nō
non
sunt exempti iure diuino, siquidem sunt
partes reipublicæ. Patet consequentia. Quia
gratia, vt dicitur, non destruit naturam: sed
perficit. Item confirmatur ex illo Pauli ad
Romanos 13. Omnis anima potestatibus
sublimioribus subdita sit, siue Regibus, &c.
vbi Apostolus ad omnes Christianos vniuersaliter loquitur, non excipiens clericos.
Et ibidem D. Thom. inquit, clericos iure
positiuo exemptos esse à tributis, non iure
diuino. Denique confirmatur. Nam de facto in quibusdam sunt subiecti, vt inquit
Syluester in verbo, iudex, primo. §. 4. ergo
non sunt exempti iure diuino. Aliàs ecclesia
non posset permittere illos subijci.
Tertia conclusio. Nihilominus valde
cō
sentaneum
consentaneum
est iuri diuino, vt ecclesia, si viderit expedire, eximat clericos à potestate
seculari in temporalibus. Ratio potissima
est. Nam ecclesia habet plenariam potestatem in ordine ad finem supernaturalem,
ergo in ordine ad media conuenientia ad
talem finem. Et est conueniens sæpissime,
vt clerici eximantur, ergo &c. Minor probatur. Nam expedit maxime bono spirituali ecclesiæ, vt clerici in honore habeantur:
si autem deferrentur ad tribunalia secularia illorum delicta spernerentur à populo,
ergo &c. Confirmatur. Nam propterea
cō
uenientissimum
conuenientissimum
est, vt fideles eximantur à
tribunalibus infidelium, propter honorem
fidei, vt patet 1. Corinthiorum 6. Contemptibiles qui sunt in ecclesia constituite ad iudicandum. At est eadem proportio inter
statum secularem & ecclesiasticum quantum ad honorem Christianæ religionis, ergo &c. Item est absurdissimum, vt qui sunt
subditi in spiritualibus, fiant statim iudices
in temporalibus, & habeant vt reos, quos
paulò ante habuerunt vt iudices spirituales.
Quarta conclusio. Clerici de facto sunt
exempti à republica seculari in temporalibus, non solum iure Pontificio & communi: sed etiam iure seculari. Patet ex
Concilio
Constantiensi Sessione. 13. & 15. & in Concilio Tridentino Sessione. 25. capite. 20. de
reformatione. & cap. non minus. in. 6. de foro competenti. & in capit. seculares. 96. distinctione. Et causa. 11. quæstione. 1. Item in
iure ciuili
in authentico statuimus. de episcopis & clericis. Idem habetur etiam in iure
Hispaniensi Partita. 1. titulo. 6. in. l. 5. Item
etiam in
ordinationibus Regalibus libro. 1.
titulo. 3. l. 6. Vide Ruffinum in libro. 16.
Ecclesiasticæ historiæ, vbi narrat dictum
Constantini Imperatoris: qui cum in synodo Nicena rogaretur à quibusdam episcopis, vt lites quasdam inter ipsos iudicaret
& examinaret processus, Respondit. Indignum est, vt vos qui sacerdotes dati estis
nobis à Deo, à nobis iudicemini. Vos estis
Dij, & ideo ab illo iudicandi: de quo scriptum est, Deus stetit in synagoga Deorum.
Ex dictis sequitur suspectos esse merito de
hæresi Lutherana seculares iudices qui clericos contra sua priuilegia comprehendunt
vel ad sua tribunalia trahunt. Probatur, quia
facto ipso confirmant quod error Lutheranus asserit, scilicet, clericos subditos esse
Principibus sæcularibus. Quemadmodum
si quis imaginem conculcaret, vehementer
esset suspectus de hæresi Lutherana quæ asserit imagines non esse colendas. Sequitur
secundò ex dictis, quòd in grauissima necessitate Regni secularis debent clerici pati
aliquam contributionem de licentia Pontificis, si non sit periculum in mora. Nam si
est tale periculum, non oportet expectare
|
facultatem Pontificis. Tunc enim ius naturæ obligat, vt si opus fuerit non solum
bona temporalia tribuant, sed etiam vitam periculo exponant, & arma capiant
pro defensione reipublicæ. Non enim
ius Pontificium derogare debet iuri naturali.
Vnde sequitur quinta conclusio. Iure
defensionis innocentis, vel tranquillitatis
reipublicæ poterit potestas secularis clericos comprehendere & detinere, donec
opportunè suis prælatis tradat. Et si quis
dicat quòd iure defensionis quilibet poterit hoc facere. Respondetur, quòd in actuali aggressione innocentis quilibet poterit
illum defendere, sed tamen respublica secularis amplius potest, scilicet, prouidere & anticipare, ne sint occasiones & tumultus in republica. v. g. si clerici nocte
incedant armati: poterit officialis potestatis secularis illos comprehendere & arma
auferre ab illis: sicut ab alijs secularibus.
Ratio huius asserti est: quoniam ius Pontificium, non derogat iuri naturali, secundùm quod respublica potest seipsam
tranquillam seruare: non potest autem alio
modo, ergo licitum erit illi, exercere suam
potestatem in clericos perturbantes pacem
reipublicæ. Ex dictis sequitur, quòd si in
ecclesia non esset possibilitas puniendi clericos sufficienter ad tranquillitatem reipublicæ secularis: tunc potest inuocare auxilium brachij secularis: quod si non inuocauerit: respublica secularis poterit se intromittere & punire tales clericos: non tamen pœna mortis, quia hoc esset impium
& scandalosum, & non necessarium ad
tranquillitatem reipublicæ. Ratio huius
corollarij est eadem atque conclusionis, &
eadem ratione potest Rex secularis bellum
indicere contra Summum Pontificem, si
quod Deus auertat, iniquè rapiat aliquod
oppidum, aut ciuitatem iurisdictionis secularis.
Sexta conclusio. Rex Hispaniæ habet
priuilegium à Summo Pontifice vt possit causas clericorum ad sua tribunalia interim aduocare, quando aliquis etiam secularis conqueritur, quòd vim patitur à
iudice ecclesiastico, quod vulgo dicitur,
por via de agrauio y fuerça
: tunc iudices seculares poterunt iudicare ex ipsa commissione Pontificis, An fiat vis vel non. Quæ
res multum reprimit episcoporum vicarios
ab insolentijs. Nihilominus semper manet
recursus liber ad sedem Apostolicam.
Ad primum argumentum respondetur,
quòd probat quintam conclusionem. Nam
quanuis ipsa respublica secularis perfecta
sit, est tamen subdita reipublicæ spirituali in ordine ad finem supernaturalem. Vnde quando fuerit opus in ordine ad talem
finem, vt clerici eximantur ab illa potestate seculari, exempti erunt: dummodo
ab ecclesia sufficienter prouideatur, ne
per talem exemptionem perturbetur tranquillitas & pax Reipublicæ.
Ad secundum respondetur, quòd pretium iustum in emptionibus & venditionibus omnes tenentur seruare secundùm
morem reipublicæ in qua habitant: & hoc
est de iure naturali. Est autem per accidens quòd pretium iustum constituatur
per legem vel consuetudinem reipublicæ ad hoc quòd clericus teneatur seruare pretium iustum in emptione & venditione.
Ad tertium respondetur, quòd Christus Dominus soluit tributum, non quòd
teneretur: vt ipse dixit,
Matthæi. 17. cap.
ergo liberi sunt filij. Vbi loquitur de filio naturali. Cæterum quòd Christus Dominus voluerit iudicari à Pilato, non probat quòd Pilatus non vsurpauerit iudicium: quia voluntas Christi Domini fuit
in ordine ad Deum, non autem in ordine ad Pilatum committens illi iudicium,
sed patiens ab illo iudicari propter Deum.
Et hoc est quod Pilato dixit Christus:
Non haberes potestatem aduersus me vllam, nisi tibi datum esset desuper. Hoc
est, permissum. Nihilominus Pilatus vsurpauit iudicium, non solum ea ratione qua
vsurpabat iudicando alios Iudæos, vt minister tyranni Principis, sed etiam speciali ratione respectu personæ Christi: qui
cum esset verus Messias, nulli Principi subiectus erat. Neque ignorantia huius excusabat Pilatum: eo quòd erat valde culpabilis, quia ipsemet Pilatus po|
terat & tenebatur illi credere, sciebat enim
quòd per inuidiam tradidissent illum, qui
multa miracula fecerat in testimonium veritatis quam prædicabat. Quod si quis contra obijciat, quòd illa sententia approbatur à
Deo, ergo non erat iudicium vsurpatum.
Distinguitur
cōsequens
consequens
. In ordine quidem
ad Pilatum, nego consequentiam. In ordine
autem ad Deum, concedo consequentiam.
Quia nulla fiebat iniuria Christo Domino
ex parte Dei, sed erat iustus contractus & iusta sententia, quòd si vellet esse Redemptor
hominum, pateretur pro illis & moreretur.
Ad
confirmationẽ
confirmationem
dicemus dubio
sequẽti
sequenti
.
DVbium
tertiũ
tertium
sit, Vtrùm Papa possit
se subijcere alicuius iurisdictioni. Pro
parte affirmatiua facit
cōfirmatio
confirmatio
prædicta.
Secundò arguitur. Nam Papa subijcit se
iudicandum sacerdoti in foro conscientiæ,
ergo in alijs potest se subijcere. In
oppositũ
oppositum
est communis sententia Theologorum in
4. distin. 18. & 19. quòd Papa non potest se
subijcere alicui iudici in personalibus & criminalibus.
PRO decisione sit prima conclusio. Iure diuino Papa hæreticus subijcitur dispositioni Concilij. De qua re disputatur
à
nobis in 2. 2. quæstione. 1. artic. 10. De qua re
vide Caietanum in opusculo de autoritate
Papæ & Concilij cap. 10. Et Cano lib. 6. de
locis. cap. vltimo, ad vltimum. definita est
conclusio in cap. si Papa. dist. 40. & in quinta synodo Romana, & in epistola. 3. Anacleti de Patriarchis.
Secunda conclusio. Nullus iudex ordinarius potest ordinaria potestate iudicare Papam in quacunque alia re. Ista est communis sententia Theologorum & Iurisperitorum. Et ratio est. Quia Papa est supremum
caput in terra reipublicæ spiritualis, ergo habet ipse plenariam potestatem in ordine ad
gubernationem spiritualem & eius finem:
alioquin esset imperfecta respublica spiritualis. Rursus, ergo Summus Pontifex potest eligere media etiam temporalia conuenientia ad finem spiritualem: sed vnum medium necessarium est, vt nullus princeps
temporalis possit legitimè Summum Pontificem cogere & punire, ergo hoc datum
est illi à Deo, vt non sit subiectus iurisdi
ctioni alicuius Principis. Et confirmatur. Papa potest alios clericos à potestate ciuili eximere etiam in rebus temporalibus, ergo
ipse est exemptus iure diuino. Probatur consequentia. Quia alias Princeps secularis poterat illi præcipere, vt neminem eximeret,
ergo necesse est, vt qui alios potest eximere
ipse sit exemptus.
Tertia conclusio. Papa potest se subijcere iudici seculari in rebus temporalibus: &
in spiritualibus sacerdoti in foro conscientiæ. Hanc conclusionem probant duo argumenta facta pro parte affirmatiua.
Quarta conclusio. In huiusmodi subiectione, quæ fit in rebus temporalibus, semper manet superior potestas Pontificis simpliciter loquendo, & non potest cogi ab aliquo iudice. Probatur. Quia potestas ex
cō
missione
commissione
semper manet inferior potestate
committentis: sed potestas iudicis in proposito casu, est ex
cōmissione
commissione
Pontificis, ergo.
Quinta
cōclusio
conclusio
. Papa qui se alteri subijcit iudicandum, tenetur acceptare
sententiā
sententiam
iustam necessitate virtutis iustitiæ commutatiuæ, ita vt sit iniustus, nisi acceptauerit sententiam: non tamen necessitate coactionis.
Hanc asserit Caietanus in hoc loco. Sed est
intelligenda ita quòd Summus Pontifex
peccabit contra iustitiam respectu partis læ
sæ: non autem respectu iudicis delegati.
Nā
Nam
respectu illius, semper habet ius reuocandi
sententiam eius. Sed nihilominus peccabit
etiam contra iustitiam commutatiuam respectu iudicis si dum commisit illi potestatem promisit illi se staturum sententiæ eius,
& ea conditione iudex acceptauit. Ista conclusio ita explicata non aliter probatur
quā
quam
cæteræ præcedentes.
Sexta conclusio. Papa in omnibus non
potest se subijcere alterius potestati etiam
modo prædicto. Hanc tenet
D. Thom. in
4. distin. 19. quæst. 1. artic. 3. quæstiun. vltima ad tertium. & Richardus in distinct. 18.
artic. 5. quæstione. 1. & Paludanus quæst. 2.
& Caietanus hic. Et probatur. Nam Papa
non potest se alteri subijcere suspendendum
vel excommunicandum. Et si quis quærat,
quare in quibusdam possit, & in quibusdam
non possit subijci? Respondet Caietanus,
quòd in omnibus in quibus Papa potest per
|
seipsum de se iudicare & exequi iudicium:
potest etiam se alteri iudicandum subijcere.
In quibus autem non potest per seipsum de
se iudicare, neque poterit alteri se subijcere.
Exemplum primi. Papa potest per seipsum
diiudicare iniurias quas alteri fecit & restituere: & ideo poterit etiam alteri iudicium
committere. Exemplum secundi. Papa non
potest per seipsum se suspendere ab officio
vel excommunicare: & ideo nec poterit alteri committere. Sed contra hoc est
argumẽ
tum
argumentum
. Papa non potest seipsum absoluere à
peccatis, & tamen potest alteri committere
tale iudicium, ergo regula falsa est. Respondetur, quòd regula Caietani intelligitur de
iudicio in foro exteriori, non autem in foro
conscientiæ. Et ratio differentiæ est, quia in
foro conscientiæ quilibet sacerdos habet potestatem iure diuino remittendi peccata: iurisdictionem autem circa istum vel alium
peccatorem, interdum habet sacerdos ex
commissione Pontificis. Et quia ipse Summus Pontifex, si peccat mortaliter, manet iure diuino subiectus clauibus ecclesiæ absoluendus. Ideo quando alteri se subijcit in foro conscientiæ, habet se vt persona quædam
particularis. Habet autem facultatem iure
diuino eligendi confessorem: quia non habet superiorem in terra. Vnde colligitur plane: quòd facultas absoluendi Summum
Pō
tificem
Pontificem
, non est ex commissione Pontificis,
vt iudex est: sed tantum ministrat
materiā
materiam
,
inquantum est pœnitens. Vnde ad primum
argumentum respondetur, quòd Leo Papa
subiecit se imperatori, non simpliciter, sed
secundùm quid, scilicet, ita vt teneretur acceptare sententiam iustam ex virtute iustitiæ
directiuæ, non autem ex necessitate iustitiæ
vindicatiuæ & coactiuæ.
Ad secundum argumentum patet ex vltima conclusione. Si enim Papa peccat mortaliter, tenetur iure diuino subijcere se sacerdoti, & hoc non facit inquantum iudex sed
vt reus.
DVbitatur quartò. An iudices extrahentes subditos suos ab ecclesijs ad quas
confugiunt, vsurpent iudicium si postea iudicauerint illos? Et videtur quòd
nō
non
. Quia
huiusmodi priuilegia tantum sunt concessa
in fauorem ecclesiarum, ergo non fit iniu
ria subditis, si iudicentur iam extracti ab ecclesia. ¶ Secundò. Iudices qui extractos ab
ecclesia iudicant, non tenentur restituere,
nisi
tātum
tantum
ecclesijs saltem, & ita habet vsus:
ergo nullam iniuriam faciunt subditis iam
extractis, ergo non vsurpant iudicium.
Tertiò. D. Thom. infrà quæst. 99. art. 2.
ad tertium, inquit, quòd sacrilegium potest
inueniri separatum ab omnibus peccatis, &
ponit exemplum in casu nostri dubij: ergo
ibi non est ratio iniustitiæ.
PRO decisione sit conclusio. Huiusmodi iudices vsurpant iudicium, & faciunt
iniuriam reo. Probatur. Quia in tali casu
tollitur ab ipsis iudicibus facultas iurisdictionis, vt patet in titulo de immunitate ecclesiarum. & in 1. 2. quæst. 4. & C. de sacrosanctis ecclesijs. & de his qui ad ecclesias confugiunt. & in iure Hispan. 1. par. titulo. 11. &
lib. 1. Ordin. Regal. titul. 2. & lib. 1. for. Reg.
titul. 5. ergo tales iudices vsurpant iudicium
& sententia illorum nulla est.
Ex quo sequitur, quòd ille qui extrahitur
ab ecclesia contra priuilegia
ecclesiarũ
ecclesiarum
, potest se armis defendere: eo quòd patitur violentiam, neque tenetur postea respondere
iudici interroganti etiamsi alias teneretur.
Ad primum respondetur, quòd priuilegia data sunt quidem in fauorem
ecclesiarũ
ecclesiarum
primario, sed secundario data sunt etiam in
fauorem confugientium.
Ad secundum respondetur, quòd
nō
non
tantum fit iniuria loco sacro, sed
etiā
etiam
extracto,
vnde iudex tenetur restituere reo quicquid
patitur ex eo quòd est extractus.
Ad tertium respondetur, quòd D. Tho.
voluit ibi docere, quòd tota ratio culpæ in
illo casu ortum habet à sacrilegio.
DVbitatur quintò. An iudex ex eo
ꝙ
quod
sit excommunicatus vsurpet
iudiciũ
iudicium
.
Probatur quòd non. Nam aliàs esset perturbatio in conscientijs hominum, nesciencientium, An iudices sint excommunicati dum proferunt sententiam, & dominia
rerum transferunt. Sed in oppositum est
quod habetur.
14. quæstione. 1. cap. miramur. & cap. auerte. & capit. ait Cælestinus.
& 15. quæstione. 6. capit. nos sanctorum. &
capite iuratus. quibus in locis excommunicati iudices priuantur authoritate iuris|
dicendi & exercendi quoscunque actus iudiciales, & subditi absoluuntur ab eorum
obedientia. De hoc dubio
Caietanus, verbo
excommunicatio, prope finem in cap. Vbi
scito, ait vniuersaliter, quòd gesta per
excō
municatum
excommunicatum
ratione publici officij etiam ciuilis, non valent. Quam sententiam sequitur
Soto lib. 3. quæst. 4. art. 6. corollario. 2. &
in. 4. distin. 22. quæst. 1. artic. 4. Idem videtur tenere.
PRO decisione sit prima
cōclusio
conclusio
. Omnes iudices
excōmunicati
excommunicati
vsurpant iudicium, & mortaliter peccant ferendo sententiam & exercendo actus iudiciales. Probatur, quia sunt priuati autoritate & publica facultate
iurisdicẽdi
iurisdicendi
, vt patet in iuribus citatis.
Secunda conclusio. Nihilominus sententia excommunicati qui ab ecclesia toleratur, valida est. Hæc conclusio est contra Caietanum & Soto: & probatur. Nam in Concilio Constantiensi sub Martino V. conceditur fidelibus, vt possint communicare
cũ
cum
excommunicatis, exceptis nominatim excommunicatis, & notoriè clericorum percussoribus. ¶ Arguitur ergo. Talis
cōcessio
concessio
facta fuit in fauorem populi fidelis.
Cũ
Cum
ergo
populus fidelis non minus habeat vtilitatis
ex eorum communicatione, quam si non
essent excommunicati, erit valida sententia.
Et nihilominus ipsi iudices non
peccāt
peccant
exercendo suum officium, quam si talis gratia
non esset concessa.
Secundò. Absolutio sacramentalis facta
ab excommunicato qui toleratur ab ecclesia valida est, ergo multo magis sententia lata in foro ciuili. Antecedens patet ex Concil. supra, & ex communi sententia Theologorum. Consequentia probatur. Quia excommunicatio ex natura sua magis priuat
à communicatione in spiritualibus quam in
ciuilibus aut politicis.
Tertiò arguitur ex. l. Barbarius. ff. de officio prætoris. vbi dicitur, quòd ignorantia
communis circa autoritatem iudicis, non
irritat neque inualidat gesta per illum iudicem, & ita est communis sententia Iurisperitorum, qui etiam tenent nostram conclusionem. Vide Innocentium & Panormitanum in cap. veritatis. de dolo & contumacia. & Syluestrum in verbo excommunica
tio. 3. quæst. 23. num. 4. vbi refert
Richardũ
Richardum
& alios Theologos pro nostra sententia. Et
si quis contra arguat. Ille iudex excommunicatus vsurpat iudicium, ergo illa sententia
est à non iudice, & per consequens est inualida. Respondetur primò nego consequentiam: quia illa sententia est à republica, &
ecclesia, quæ vult esse validam sententiam,
non quatenus est ab ipso iudice
excōmunicato
excommunicato
: sed quatenus ab ecclesia toleratur & illius gesta approbantur, sicut diximus dubio
primo de tyranni sententia. Hinc est, quòd
ipse iudex perinde peccet iudicando: atque
si ab ecclesia non esset concessa facultas fidelibus vt non vitarent excommunicatum: eo
quòd in ipsomet Concilio expressè dicitur,
quòd per hoc nolumus aliquam gratiam facere excommunicatis ipsis, aut in aliquo illos subleuare. Ad argumentum in oppositum respondetur, quòd illud militat contra
sententiam Caietani & Soto, & probat nostram secundam conclusionem.
ARTICVLVS II.
¶ Vtrùm iudici liceat iudicare
contra veritatem, quam nouit,
propter ea quæ in contrarium
proponuntur.
AD Secundum sic proce
ditur. Videtur, quòd iudici non liceat iudicare
contra veritatem, quam nouit, propter ea quæ in contrarium proponuntur. Dicitur enim
Deuter. 17.
Venies ad sacerdotes Leuitici generis, & ad iudicem qui fuerit illo
tempore, quæresq́ue ab eis qui
iudicabũt
iudicabunt
tibi, iudicij veritatem. Sed
quandoq;
quandoque
aliqua proponuntur contra veritatem, sicut cùm aliquid per
falsos testes probatur. Ergo non licet iudici iudicare
secundũ
secundum
ea quæ
proponuntur & probantur contra
veritatem, quam ipse nouit.
¶ 2 Præterea. Homo in iudicando debet diuino iudicio conformari: quia Dei iudicium est, vt dicitur
Deut. 1. Sed iudicium Dei est secundum veritatem, vt dicitur
Rom. 2.
Et Isaiæ. 11. prædicitur de Christo:
Non secundum visionem
oculorũ
oculorum
iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet: sed iudicabit
in iustitia pauperes, & arguet in æ
quitate pro mansuetis terræ. Ergo
iudex non debet secundum ea quę
coram ipso probantur, sententiam
ferre contra ea, quæ ipse nouit.
¶ 3 Præterea. Idcirco in iudicio
probationes requiruntur, vt fides
fiat iudici de rei veritate. Vnde in
his quæ sunt notoria, non requiritur iudicialis ordo, secundum illud
1. ad Timoth. 5. Quorundam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad iudicium. Si ergo iudex
per se cognoscat veritatem, non debet attendere ad ea quę probantur,
sed sententiam ferre secundum veritatem, quam nouit.
¶ 4 Præterea. Nomen conscientiæ importat applicationem scientiæ ad aliquid agibile, vt in 1.
habitum est. Sed facere contra
scientiā
scientiam
est peccatum. Ergo iudex peccat, si
sententiam ferat secundum allegata contra conscientiam veritatis,
quam habet.
SED contra est, quod
August.
dicit super
Psalteriũ
Psalterium
: Bonus iudex
nihil ex arbitrio suo facit, sed secundum leges & iura pronuntiat. Sed
hoc est iudicare secundum ea, quæ
in iudicio proponuntur & probantur. Ergo iudex debet secundum
huiusmodi iudicare, & non secundum proprium arbitrium.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut
dictum est, iudicare
pertinet ad
iudicẽ
iudicem
,
secundũ
secundum
quod
fungitur publica potestate. Et ideo
informari debet in iudicando, non
secundum id quod ipse nouit tanquam priuata persona, sed
secundũ
secundum
id quod sibi innotescit
tanquā
tanquam
personæ publicæ. Hoc autem innotescit sibi & in communi & in particulari: in communi quidem per leges publicas, vel diuinas, vel humanas, contra quas nullas probationes admittere debet: in particulari
autem negotio aliquo per instrumenta, & testes, & alia huiusmodi
legitima documenta, quæ debet sequi in iudicando magis, quàm id
quod ipse nouit tanquam priuata
persona. Ex quo tamen ad hoc adiuuari potest, vt districtius discutiat probationes inductas, vt possit
earum
defectũ
defectum
inuestigare. Quod
si eas non possit de iure repellere,
debet, sicut
dictum est, eas in iudicando sequi.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
ideo præmittitur in illis verbis de
quæstione iudicibus facienda, vt intelligatur quòd iudicare debent iudices veritatem secundum ea, quæ
fuerunt sibi proposita.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
Deo competit iudicare secundum
propriam potestatem. Et ideo in
iudicando informatur secundum
veritatem, quam ipse cognoscit,
non secundum hoc, quod ab alijs accipit. Et eadem ratio est de
|
Christo, qui est verus Deus & homo. Alij autem iudices non iudicant secundum propriam potestatem: & ideo non est similis ratio.
AD tertium dicendum,
ꝙ
quod
Apostolus loquitur in casu quando aliquid non solum est manifestum iudici, sed sibi & alijs, ita quòd reus
nullo modo
crimẽ
crimen
inficiari potest,
vt in notorijs, sed statim ex ipsa euidentia facti conuincitur: si autem
sit manifestum iudici & non alijs:
vel alijs, & non iudici: tunc est necessaria iudicis discussio.
AD quartum dicendum,
ꝙ
quod
homo in his quæ ad propriam personam pertinent, debet informare
cō
scientiam
conscientiam
suam ex propria scientia.
Sed in his quæ pertinent ad publicam potestatem, debet informare
conscientiā
conscientiam
suam
secundũ
secundum
ea quæ
in publico iudicio sciri possunt &c.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Iudex debet sequi in
iudicando instrumenta & testes & alia
legitima
documẽta
documenta
, potiusquam, quòd ipse
nouit tanquam persona priuata. Ratio est,
quia iudex dum iudicat fungitur autoritate
publica: ergo debet informari de ipsa veritate per publica testimonia.
Secunda conclusio. Nihilominus iudex
poterit adiuuari ex eo, quòd nouit vt persona priuata: vt districtius examinet testes &
discutiat probationes inductas. Ratio est,
quia quilibet tenetur iure naturæ defendere
innocentem inquantum fuerit possibile: ergo multo magis iudex qui ex officio tenetur nulli
iniuriā
iniuriam
facere & impedire
faciẽdā
faciendam
.
COMMENTARIVS.
NOtandũ
NOtandum
est,
ꝙ
quod
D. Tho. supra q. 60. arti. 5. mouet
quæstionẽ
quæstionem
similem huic,
vtrum iudex debeat iudicare
secundũ
secundum
leges
scriptas. Sed tamen
differẽtia
differentia
est inter illam
quæstionẽ
quæstionem
& istam. Nam ibi disputatur de
scientia in
cōmuni
communi
secundũ
secundum
leges: hic
autẽ
autem
disputamus de scientia in particulari negotio, quæ dicitur
sciẽtia
scientia
facti, & de hoc definimus
ꝙ
quod
debet haberi ex testimonijs publicis.
QVæstio celebris est. An iudex possit
ferre
sententiā
sententiam
cōtra
contra
innocentẽ
innocentem
quẽ
quem
uouit esse
innocentẽ
innocentem
scientia priuata,
ꝓbatũ
probatum
tamẽ
tamen
nocentẽ
nocentem
publicis testimonijs & legitimis. ¶ Arguitur primò pro parte negatiua.
Si iudex sciret scientia priuata
aliquā
aliquam
legem
esse iniquam,
nō
non
posset iudicare secundum
illā
illam
, etiam si à plurimis probaretur vt iusta:
ergo simili ratione, non poterit iudicare
secundũ
secundum
allegata & probata, si cognoscit esse
falsa. Secundò.
Cōfirmator
Confirmator
alicuius electionis indigni,
quẽ
quem
ipse scientia priuata cognoscit in
dignũ
dignum
, non potest
electionẽ
electionem
illam confirmare, sed poterit illam cassare: ergo
etiā
etiam
in nostro casu.
Cōsequentia
Consequentia
probatur. Nam
talis
cōfirmator
confirmator
etiā
etiam
est iudex illius electionis. Tertiò. Papa
nō
non
potest definire
aliquā
aliquam
propositionẽ
propositionem
esse de fide,
quā
quam
ipse certo scit
nō
non
esse de fide, etiam si à multis doctoribus
asseratur esse de fide. Ergo similiter
dicendũ
dicendum
est de iudice. Quartò. Iudicare
cōtra
contra
veritatẽ
veritatem
est
cōtra
contra
ius naturæ &
diuinũ
diuinum
. Iuxta illud
Exodi 23.
Nō
Non
suscipies vocem
mẽdacij
mendacij
& in iudicio non acquiescas
plurimorũ
plurimorum
sententiæ vt à vero deuies: ergo
nunquā
nunquam
est licitum. Quintò. Quando aliquod
mediũ
medium
est
contrariũ
contrarium
fini intento non debet eligi à prudente,
etiā
etiam
si
cōmuniter
communiter
illud
mediũ
medium
soleat
esse
cōueniens
conueniens
ad talem finem. Vt v. g. medicus sapiens
nō
non
eligit hic & nunc medicinam
quā
quam
scit esse
contrariā
contrariam
saluti,
etiā
etiam
si
secũ
dum
secundum
sententiā
sententiam
medicorũ
medicorum
dicatur esse vtilis
ad talem
infirmitatẽ
infirmitatem
. Ergo iudex etiam qui
scit
veritatẽ
veritatem
Innocentis, non debet eligere &
procedere
secundũ
secundum
allegata & probata. Probatur
cōsequentia
consequentia
, quia allegata & probata
sunt
mediũ
medium
ad
manifestandā
manifestandam
veritatẽ
veritatem
: ergo
si certus est iudex, quòd allegata & probata
offuscant veritatem, non debet illa eligere.
Sextò. Virtus quæ dicitur epicheia est species
quædā
quædam
iustitiæ superior
quā
quam
iustitia legalis, vt docet
D. Tho. 2. 2. quæst. 120. artic.
2. Cuius officium est moderari verba legis & sequi intentionem legislatoris in casu
extraordinario, prætermissa forma
verborũ
verborum
legis. Hinc igitur sumitur
argumentũ
argumentum
, inten|
tio legis & legislatoris pręcipientis, vt iudex
procedat secundum allegata & probata est,
vt manifestetur veritas: ergo
quādo
quando
in casu
extraordinario constat iudici,
ꝙ
quod
veritas destruitur per allegata & probata: debet vti virtute epicheya ad ferendam
sententiā
sententiam
non
secundũ
secundum
verba legis, sed
secundũ
secundum
intentionẽ
intentionem
.
DE hoc dubio est prima sententia Diui
Tho.
ꝙ
quod
in omni causa ciuili vel criminali,
iudex debet procedere
secundũ
secundum
allegata &
ꝓbata
probata
prætermissa scientia sua priuata.
Hāc
Hanc
tenet D. Tho. expressè supra quęst. 64. art. 6.
ad 3. Hanc tenet Maioris in 3. d. 33. q. 4. Diuus Antoni. in. 3. par. tit. 9. c. 2. §. 6. Hanc
etiā
etiam
sententiā
sententiam
tenet Abulen. Exod. 23. q. 6. & Turræcrema. in ca. iudicet. 3. q. 7. & alij quos refert Couar. libr. 1. Variar. resolut. nu. 3. & 6.
¶
Secũda
Secunda
sententia est in altero extremo,
ꝙ
quod
in omni causa debet iudex ferre
sententiā
sententiam
secundum
veritatẽ
veritatem
quam ipse nouit, siue
sciẽ
tia
scientia
priuata siue
sciẽtia
scientia
publica, ita
ꝙ
quod
nunquā
nunquam
sit licitum iudicare contra
veritatẽ
veritatem
quā
quam
ipse
nouit scientia priuata. Hanc
sententiā
sententiam
tenet
Hugo in l. Prætor. ff. de iurisd. omn.
iudicũ
iudicum
.
quem sequitur Caldericus & Panorm. in c.
Pastoralis. §. quia vero. tit. de offic. delegati.
Angel. in verb. iudicare. q. 7. Lyra Exod. 23.
in illa verba, insontem & iustum non occides, & alij quos refert Couar. vbi supra.
¶ Tertia sententia est,
ꝙ
quod
in criminalibus causis, debet iudex sequi priuatam
sententiā
sententiam
nō
non
obstantibus allegatis & probatis: non autem
in causis ciuilibus. Hanc sententiam tenet
Adrianus quod lib. 6. art. 3. & inquit esse
cō
munem
communem
sententiā
sententiam
Theologorũ
Theologorum
,
hāc
hanc
tenent
multi Iurisperiti quos citat Couar. vbi supra, sed aliqui
moderātur
moderantur
illam sic,
ꝙ
quod
etiam
in negotijs ciuilibus magni momenti, debet
iudex sequi sententiam priuatam.
¶ Quarta sententia est,
ꝙ
quod
iudex ex priuata
scientia veritatis, debet absoluere reum non
autẽ
autem
potest
condẽnare
condemnare
. Autores huius
sentẽ
tiæ
sententiæ
citat Couar. vbi supra. ¶ Quinta
sentẽtia
sententia
est,
ꝙ
quod
supremi iudices possunt sequi
priuatā
priuatam
scientiam veritatis. Non obstantibus allegatis & probatis: inferiores vero non possunt
nisi iudicare secundum allegata & probata.
Annumerant
autẽ
autem
inter supremos iudices,
eos qui sunt supremi senatus quos vulgo dicimus del Consejo Real, etiam si
habeāt
habeant
Prin
cipem superiorem. Huius sententiæ est Guido Papa, vt refert Couar. vbi supra. Ipse tamen ait
Principẽ
Principem
supremũ
supremum
id posse facere.
Ex his sententijs prima est tenenda non
solum vt probabilior, sed vt veritas demonstrata moraliter. Probatur primo, ratione
D. Tho. in artic. sed confirmatur illa ratio.
Nam iudex iudicat, vt persona publica vice
reipublicæ: sed si respublica iudicaret non
posset procedere nisi
secundũ
secundum
scientiam
publicā
publicam
: ergo iudex debet iudicare secundum
illā
illam
, aliàs non esset vicarius bonus ipsius reipublicę. Et hanc rationem insinuat
D. Tho.
in solut. ad 2. vbi ait,
ꝙ
quod
Deus iudicat secundum
propriā
propriam
scientiam, quia iudicat secundum
propriā
propriam
autoritatẽ
autoritatem
: ergo qui non iudicat
secundũ
secundum
propriā
propriam
autoritatem, sed vice alterius, scilicet reipublicæ: debet iudicare
secundũ
secundum
scientiam
secũdum
secundum
quam iudicaret
respublica. Secundo. Nam ex oppositis sententijs sequuntur magna incommoda reipublicæ &
iudiciorũ
iudiciorum
peruersio: nam iniqui iudices facile condemnarent innocentes & absoluerent nocentes,
dicerẽt
dicerent
enim se scire veritatem priuata scientia, & proferrent
sentẽ
tiam
sententiam
contrariā
contrariam
allegatis & probatis. Rursus
boni iudices semper inciderent in magnas
angustias & perplexitates, vt v. g. si aliquis
probaretur reus læsæ maiestatis vel hæreticus
secũdũ
secundum
allegata & probata, & ipse iudex
sciret
innocentiā
innocentiam
illius scientia priuata: siquidem absolueret
illũ
illum
ipse puniretur pœna capitis: si
autẽ
autem
condẽnaret
condemnaret
peccaret mortaliter
secundũ
secundum
illas
sentẽtias
sententias
: ergo &c. Tertio. Vtilitas
iudiciorũ
iudiciorum
ea maximè est, vt reipublicæ
satisfiat, vt in tranquillitate
cōsistat
consistat
, & in
trā
quillitate
tranquillitate
seruetur dum iniqui puniuntur &
alij à malo arcentur: sed nisi prima sententia
sit vera omnia ista commoda pereunt, dum
ipsa respublica non puniret eos qui publice
probantur iniqui. Quartò probatur testimonijs
Sanctorũ
Sanctorum
. In primis est
D. Ambr. serm.
20. super Psal. 118. in illud, Misericordiæ tuæ
multæ
Dñe
Domine
secundum iudicium tuum viuifica me, inquit, Bonus iudex nihil ex arbitrio suo facit, sed secundum leges pronunciat, & secundum quod audit iudicat. Hoc
habetur
3. quæst. 7. canone iudicet. & quanuis referatur à Diuo Thoma esse D. Augu.
errore tamen librariorum fuit. Sed etiam
|
D. August. super Psal. 57. in illud, Molas leonum confringet Dominus inquit, Iudex
nō
non
potest nisi
secũdum
secundum
leges iudicare, & idem
dicit
in lib. de vera relig. cap. 31. Idem dicit
D. Gregor. & habetur 11. quæst. 3. can. summopere. Item omnia iura canonica & ciuilia aiunt, quòd ex instrumentis sit certus iudex de iure litigantium. Hoc habetur in
ca.
dilectus. in cap. accepimus. in cap.
cōtingit
contingit
.
de fide instrumentorum. & cap. Pastoralis.
§. quia vero. de officio delegati. & in. l. adoptio. ff. de adoptionibus. Et denique
Daniel
3. Daniel quanuis nouit veritatem scientia
priuata ab Spiritu sancto, tamen non condemnauit senes illos, donec coram populo
conuicit illos mendacij ex ore proprio.
Ad primum argumentum in
contrariũ
contrarium
respondetur negando
cōsequentiam
consequentiam
. Nam
bonitas legis non pendet ex dicto ignorantium, aut
iniquorũ
iniquorum
, sed ex eo quòd lata est
ab habente autoritatem & conformis est legi naturæ. Cæterum veritas facti in publico
iudicio pendet ex testibus, aut ex ipsa notorietate facti, ex quo sequitur,
ꝙ
quod
iudex sciens
legem esse iniquam non potest iudicare
secũdum
secundum
illam. Item est alia differentia egregia: quia quando iudici constat legem esse
iniquam publice hoc potest probari faciendo demonstrationem: quando vero
cōstat
constat
iudici de veritate facti non potest publicè
ostendere veritatem illam.
Ad secundum argumentum negatur
cō
sequentia
consequentia
. Et ratio est, quia confirmator ex
officio habet ius confirmandi vel cassandi
electionẽ
electionem
prout sibi videbitur expedire bono communi: ita prorsus vt sicuti electores
libere eligunt quem ipsi iudicant esse dignum scientia priuata, ita confirmator legitimè confirmat quem iudicauerit esse dignum, siue scientia publica siue priuata, &
in hoc deficit confirmator à ratione iudicij,
quòd iudex vt sic, tenetur ferre sententiam
secundum allegata & probata, & si oppositum fecerit nulla est sententia.
Cæterũ
Cæterum
confirmator quomodolibet cassauerit electionem
etiā
etiam
digni cassata est. Quod si aliquis
obijciat.
Cōtra
Contra
ille confirmator iniuriam facit electo, ergo tenetur confirmare eum ex
iustitia. Probatur antecedens: quia statim
iudicabitur electus suspectus de aliquo cri
mine, propter quod non confirmatur à præ
lato. Respondetur nihilominus, nego antecedens, & ad probationem respondetur,
ꝙ
quod
est temerarium iudicium, quia multis vijs
potest cassari electio etiam digni.
Ad tertium argumentum respondetur,
quòd definitio propositionis veritatis de fide,
nō
non
pendet ex testimonio hominum, sed
ex assistentia Spiritus sancti: vnde Pontifex
poterit definire non solum contra testimonium hominum, sed etiam contra id quod
ipse opinatur, vt v. g. si esset hæreticus.
Ad quartum argumentum respondetur,
quòd illud antecedens potest esse verum &
est verum, si intelligatur proportionabiliter
loquendo de iudicio & de veritate, scilicet,
quòd iudicare publice contra veritatem publice probatam, est contra ius naturæ, & iudicare secreto contra veritatem secretam etiam est contra ius naturæ: sed tamen iudicare publice & vt persona publica contra veritatem quam ipse nouit scientia priuata
nō
non
est contra ius naturæ: sed consonum valde
iuri naturæ, vt procedat secundum allegata
& probata, propter tranquillitatem & pacem ipsius reipublicæ.
Ad quintum argumentum respondetur.
Concedo Maiorem, sed distinguo
minorẽ
minorem
.
Allegata & probata sunt medium ad manifestandam veritatem, quantum in iudicio
publico manifestari potest, concedo. Non
autem ad manifestandam veritatem, secundum quòd à parte rei est, hoc enim
nō
non
semper est necessarium aut possibile.
Exemplũ
Exemplum
autem de medico non conuincit, quoniam
medicatio per se ordinatur ad
salutẽ
salutem
istius
hominis hic & nunc:
sentẽtia
sententia
autem iudicis
ordinatur ad tranquillitatem & pacem reipublicæ, quę consurgit ex eo quòd
vnicuiq;
vnicuique
tribuitur suum ius
secũdum
secundum
allegata & probata. Item
etiā
etiam
iudex dicendo ius, distribuit
bonum quodam commune
distribuendũ
distribuendum
secundum merita
causarũ
causarum
, quatenus ex allegatis & probatis cognoscuntur: medicus autem operatur aut ex iustitia
cōmutatiua
commutatiua
aut
ex misericordia vel ex liberalitate, quare tenetur attendere quod
cōmodum
commodum
est istius
hominis hic & nunc.
Ad vltimum respondetur,
ꝙ
quod
intentio legislatoris & legis est, vt iudex non sequatur
|
scientiam priuatam sed procedat
secũdum
secundum
allegata & probata. Cæterum quod ibi dictum est de virtute epicheya
verũ
verum
est. Sed
notandum est, quòd ista virtus exercetur in
casibus extraordinarijs in quibus si seruentur verba legis, sequetur inconueniens contra omnem intentionem legislatoris & contra bonum publicum, quod quidem maximè est attendendum ad exercitium huius
virtutis. Vt v. g. Dicit lex vt
vnicuiq;
vnicuique
reddatur suum depositum petenti: sed
cōtingit
contingit
vt
furiosus si petat gladium ad occidendum innocentem vel contra rempublicam,
nō
non
est
illi reddendum depositum. Et quia in casu
nostræ disputationis sequitur
magnũ
magnum
inconueniens bono communi, nisi iudex ferat sententiam secundum allegata & probata: non
habet locum virtus epicheiæ, sed potius est
intentio legislatoris, quòd in tali casu seruetur forma verborum legis, etiam si per accidens occidatur innocens.
DVbitatur secundo circa
secundā
secundam
conclusionem D. Thom. Quid possit, &
quid teneatur facere iudex in prædicto casu
vt liberet innocentem? ¶ Ad quod
respōdetur
respondetur
, & sit prima conclusio. Non tenetur iudex renuntiare officio suo. Ista est
cōtra
contra
Syluestrũ
Syluestrum
in verbo, iudex. 2. quæst. 5. Probatur,
quia nemo vtens iure suo facit alteri
iniuriā
iniuriam
,
sed iudex vtitur iure suo, ergo. Secundo, iudex ex officio suo tenetur seruare leges
cō
munes
communes
& prouidere paci &
trāquillitati
tranquillitati
reipublicæ. Ergo etiam si inde sequatur præter
intentionem eius mors alicuius innocentis,
non tenetur cessare ab officio suo: quemadmodum Dux in bello non tenetur cessare
ab impugnatione ciuitatis, etiam si aliqui innocentes
ibidẽ
ibidem
occidendi sint per accidens.
Secunda conclusio. Non tenetur iudex
remittere causam superiori, imo non potest
si altera pars instet, vt faciat iudicium & iustitiam. Prima pars probatur eisdem rationibus atque prima conclusio. Secunda vero
probatur. Quia supposito,
ꝙ
quod
non cedit officio suo tenetur seruare ordinem iuris in
procedẽdo
procedendo
ad iudicium. Ordo autem iuris est,
vt in tali tribunali fiat prima instantia: ergo
tenetur illum seruare. Quod si aliquis obijciat contra istam conclusionem,
ꝙ
quod
Diuus
Tho. dicit supra in quæst. 64. art. 6. ad
tertiũ
tertium
,
quòd iudex si non habet occasionem liberandi talem innocentem remittat illum &
debet remittere superiori iudicandum.
Respōdetur
Respondetur
& sit tertia
cōclusio
conclusio
. Quòd
de consensu vtriusque partis potest & debet
iudex in tali casu remittere innocentem, &
hoc est quod Diuus Thomas ibi voluit docere
dũ
dum
dixit,
ꝙ
quod
si hoc non potest
nō
non
peccat
iudicādo
iudicando
illũ
illum
, acsi diceret,
ꝙ
quod
si
nō
non
potest seruato ordine iuris, scilicet, de
cōsensu
consensu
vtriusq;
vtriusque
partis, non peccat iudicando. Itaque iudex
debet quantum in se est fauere innocenti seruato ordine iuris necessario. Vt v. g. debet
admittere
appellationẽ
appellationem
illius. Item debet relaxare pœnam iuris in casibus in quibus est
licitum, vt arti. 4. dicemus. Item si potest sine scandalo publico dare illi occasionem
vt fugiat: tenetur facere. Ratio est, quia quilibet tenetur in quantum persona priuata
adhibere media licita ad seruandum innocentem. ¶ Quarta conclusio. Non potest
iudex pronuntiare sententiam in hunc modum, scilicet dicendo, non constat de veritate causæ. Pro quo nota, quòd est vnus modus terminandi iudicium, cum iudex dicit,
Non liquet de veritate. Hæc conclusio est
contra Alciatum cap. 1. de officio ordinarij,
qui ait in tali casu debere iudicem proferre
talem sententiam. Sed probatur conclusio
nostra, quia sententia iudicis debet intelligi secundum allegata & probata, sicut debet dari secundum allegata & probata: sed
falsum est dicere in illo casu, quòd
secundũ
secundum
allegata & probata non constat publice de
veritate causæ: ergo sententia falsa est. Item
respublica non minus scandalizaretur de
eiusmodi sententia, atque si illum absolueret: scit enim respublica crimen esse probatum in iudicio: sed maximè scandalizaretur respublica in illius absolutione: ergo etiam in prolatione talis sententiæ.
Quinta
cōclusio
conclusio
. Princeps supremus debet etiam iudicare
secundũ
secundum
allegata & probata contra veritatem quam cognoscit priuata scientia. Probatur, quia eadem inconuenientia
sequũtur
sequuntur
si non ita iudicet, quæ
sequũtur
sequuntur
in inferiori tribunali, vt
dictũ
dictum
est
iā
iam
.
Nihilominus
cũ
cum
ipse Princeps sit
dispẽsator
dispensator
legũ
legum
& habeat
plenariā
plenariam
potestatẽ
potestatem
à republica, poterit in tali casu secluso scandalo reipu|
blicæ aut nocumento dispensare cum illo
innocente, quantum ad pœnas iuris, quæ infliguntur propter bonum reipublicæ: non
autem quantum ad pœnas, quæ respiciunt
satisfactionem alterius partis. Item etiam
poterit vti testimonio suo secundum scientiam priuatam & publicare illud contra testes falsos, qui non sunt magnæ autoritatis:
quia tunc esset scandalum in republica infamare illos. Et
deniq;
denique
dicimus, quòd quotiescunque Princeps potest dispensare in lege cum vere reo, tenetur dispensare cum innocente: etiam si probetur nocens. Ratio
est, quia iure naturæ vnusquisque tenetur
vti medijs licitis ad
defendendũ
defendendum
innocentẽ
innocentem
.
DVbium tertium est. An cum Principi
notum est crimen alicuius, quod probari potest facile, vel probatur testibus: possit illum interficere non citando illum vt se
defendat & à crimine purget. Vt verbi gratia, an possit illum occidere per venenum secreto propinatum, aut alia via occulta? Et
pro parte affirmatiua sic arguitur. Primo
euidentia patratis sceleris non indiget processu iuridico: sed in tali casu euidens est
Principi, etiam per testes sufficientes, crimen malefactoris: ergo poterit illum condemnare & occidere, quando & quomodo
voluerit. ¶ Secundò. Reus ipse dignus est
morte: ergo non fit illi iniuria si occidatur à
Principe habente publicam potestatem. Et
confirmatur. Nam per occisionem occultam consulitur famæ malefactoris: ergo
nulla fit illi iniuria. ¶ Tertiò. Sit casus quòd
reus non possit citari sine incommodo reipublicæ. Vt v. g. si est Dux, qui habet exercitum sibi
beneuolũ
beneuolum
, & timetur
ꝙ
quod
inuadet
rempublicam. Vel etiam sit casus,
ꝙ
quod
si reus
citetur infamabitur persona principis: quia
crimen commissum fuit. v. g.
adulteriũ
adulterium
cum
Regina, tunc videtur necessarium
ꝙ
quod
malefactor puniatur non citatus, aliquo modo
occulto. Ad hoc dubium respondet Caietanus in sum. in verb. homicidium. vnica
cō
clusione
conclusione
negatiua, cuius ratio est. Nam ius
naturale postulat vt sicut potestas
occidẽdi
occidendi
debet esse publica: ita notitia criminis debet
esse publica. Ita etiam ipse reus publice citandus est & publice puniendus ea publicitate, quæ sufficit vt reus cognoscat se puniri
à publica potestate propter crimen, de quo
conuincitur &
cōdemnatur
condemnatur
. Hinc sequitur,
ꝙ
quod
non solum Princeps qui aliter occiderit
vel occidi fecerit, sed etiam ministri ipsius
qui exequuntur eius mandatum sunt homicidæ: quia constat illis, quòd huiusmodi occisio non procedit à potestate publica inquantum publica est, & sic non excusat illos obedientia sicut excusat quando publica potestate procedunt ad bellum, de quo
dubitant, an sit iustum vel iniustum. De quare aliqua diximus supra quæst. 64. art. 3.
Ad primum respondetur, quòd euidentia patrati sceleris, non solum debet esse respectu Principis: sed etiam respectu iudicij
& testium, & respectu ipsius rei, qui euidenter conuincitur ex publicitate facti, vnde licitum quidem erit iudici ante cuius oculos
aliquis occidit hominem præsentibus multis testibus, statim illum publice punire:
nũ
quam
nunquam
tamen erit licitum hominem malefactorem occidere, nisi ipse sciat quòd occiditur à publica potestate.
Ad secundum negatur
cōsequentia
consequentia
: quia
etiā
etiam
si sit dignus morte,
nō
non
tñ
tamen
repẽtina
repentina
, ita vt
ignorans causam & à quo occidatur pereat:
cæterum quòd eius famæ consulatur per accidens est, magis enim infamatur respublica & Princeps ipse, ex eo quòd homines interficiantur illo modo quàm si eius crimen
publicaretur & puniretur. Item per huiusmodi punitiones secretissimas frustratur finis intentus à republica, qui est, vt alij à malo arceantur scientes causam punitionis, &
denique inhumanum est valde hominem
imparatum occidere, quia certè condemnabitur in æternum.
Ad tertium respondetur,
ꝙ
quod
vix est possibilis ille casus sed admisso illo casu respondetur,
ꝙ
quod
minus inconueniens est
ꝙ
quod
Princeps dissimulet
punitionẽ
punitionem
ad tempus,
quā
quam
vt procedat ad
puniẽdum
puniendum
contra ordinem
iuris naturalis: id quod prudenter fecit Dauid non puniendo Ioab propter sua delicta,
vsque quo iam moriturus præcepit filio Salomoni, vt occideret Ioab: sed
cōtra
contra
hoc est
argumentum: demus
ꝙ
quod
sit
periculũ
periculum
in mora, nisi statim puniatur malefactor: quia traditurus est rempublicam, vel committet iterum idem crimen læsæ maiestatis. Respon|
detur, quòd iam tunc proceditur contra illum iure defensionis reipublicæ, aut læsæ
maiestatis Regiæ: & tunc licitum erit vnicuique illum occidere: non autem erit licitum occidere illo modo propter delicta
præterita, quia iste processus est via punitionis qui publicus debet esse.
ARTICVLVS III.
¶ Vtrùm iudex poßit aliquem
cō
demnare
condemnare
, etiam si non sit aliquis accusator.
AD Tertium sic
ꝓceditur
proceditur
.
Videtur,
ꝙ
quod
iudex possit
aliquem iudicare, etiam si
non sit aliquis accusator. Humana
enim iustitia deriuatur à iustitia diuina. Sed Deus peccatores iudicat,
etiam si nullus sit accusator. Ergo
videtur, quòd homo possit in iudicio aliquem condemnare, etiam si
non adsit accusator.
¶ 2 Præterea. Accusator requiritur in iudicio ad hoc,
ꝙ
quod
deferat
crimen ad iudicem: sed
quandoq;
quandoque
potest
crimẽ
crimen
ad iudicem deuenire
alio modo, quàm per
accusationẽ
accusationem
,
sicut per denuntiationem, vel per
infamiam, vel etiam si ipse iudex videat. Ergo iudex potest
aliquẽ
aliquem
condemnare absque accusatore.
¶ 3 Pręterea. Facta sanctorum in
Scripturis narrantur quasi quędam
exemplaria humanæ vitæ. Sed Daniel simul fuit accusator & iudex
contra iniquos senes, vt patet Daniel. 13. ergo non est contra
iustitiā
iustitiam
si aliquis aliquem
cōdẽnet
condemnet
tanquā
tanquam
iudex, & ipsemet sit accusator.
SED contra est, quod
1. ad Corinth. 5.
Ambr. exponens
sententiā
sententiam
Apostoli de fornicatore, dicit:
quòd iudicis
nō
non
est sine accusatore
damnare: quia Dominus Iudam,
cùm fuisset fur, quia non est accusatus, minimè abiecit.
RESPONDEO dicendum,
ꝙ
quod
iudex est interpres iustitiæ. Vnde
sicut
Philosophus dicit in 5. Ethic.
homines ad iudicem confugiunt,
sicut ad quandam iustitiam animatam. Iustitia autem, sicut supra
dictum est, non est ad seipsum, sed ad
alterum. Et ideo oportet, quòd iudex inter aliquos duos diiudicet.
Quod quidem fit, cùm vnus est actor, & alius est reus. Et ideo in criminibus non potest aliquem iudicio condemnare iudex, nisi habeat
accusatorem,
secũdum
secundum
illud
Actorum 25. Non est consuetudo Romanis
dānare
damnare
aliquem
hominẽ
hominem
priusquā
priusquam
is qui accusatur, præsentes habeat accusatores, locumq́ue defendendi accipiat ad abluenda crimina, quæ ei obijciuntur.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
Deus in suo iudicio vtitur conscientia peccantis quasi accusatore,
secũ
dum
secundum
illud Rom. 2. inter se inuicem
cogitationum accusantium, aut etiam defendentium. Vel etiam euidentia facti, quantum ad ipsum: secundum illud Genes. 4. Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad
me de terra.
AD secundum dicendum, quòd
publica infamia habet locum accusatoris. Vnde super illud
Genes. 4.
Vox sanguinis fratris tui, &c. dicit
gloss. Euidentia perpetrati sceleris,
accusatore non eget. In denuntiatione vero, sicut supra
dictum est,
|
non intenditur punitio peccantis,
sed emendatio. Et ideo nihil agitur
contra eum, cuius peccatum
denũ
tiatur
denuntiatur
, sed pro eo: & ideo
nō
non
est ibi
necessarius accusator. Pœna autem
infertur propter
rebellionẽ
rebellionem
ad Ecclesiam: quæ, quia est manifesta, tenet locum accusatoris. Ex eo
autẽ
autem
,
quòd ipse iudex videt, non potest
procedere ad sententiam
ferendā
ferendam
,
nisi secundum ordinem publici iudicij, quod tenet
locũ
locum
accusatoris.
AD tertium dicendum,
ꝙ
quod
Deus
in suo iudicio procedit ex propria
notitia veritatis: non autem homo,
vt supra
dictum est. Et ideo homo non potest simul esse accusator, & testis, & iudex, sicut Deus.
Daniel autem accusator fuit simul
& iudex, quasi diuini iudicij executor, cuius instinctu mouebatur,
vt
dictum est.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. In criminibus non potest iudex aliquem condemnare si non
habeat
accusatorẽ
accusatorem
. Ratio est, quia officium
iudicis est iudicare inter duos, eo quòd iudex est quædam iustitia animata.
Secunda conclusio, notetur in solutione
ad secundum. Publica infamia & rebellio
ad Ecclesiam, habet locum accusatoris.
Tertia conclusio ibidem. In denuntiatione non est necessarius accusator.
ARTICVLVS IIII.
¶ Vtrùm iudex licitè poßit pœ
nam relaxare.
AD Quartum sic procedi
tur. Videtur, quòd iudex
licitè possit pœnam relaxare. Dicitur enim
Iac. 2. Iudicium
sine misericordia ei, qui non facit
misericordiam. Sed nullus punitur
propter hoc,
ꝙ
quod
nō
non
facit illud quod
licitè facere non potest. Ergo quilibet iudex potest licitè misericordiam facere, relaxando pœnam.
¶ 2 Præterea. Iudicium
humanũ
humanum
debet imitari iudicium diuinum.
Sed Deus pœnitentibus relaxat
pœnam: quia non vult
mortẽ
mortem
peccatoris, vt dicitur Ezechie. 18. Ergo
etiam homo iudex potest pœnitenti licitè laxare pœnam.
¶ 3 Præterea.
Vnicuiq;
Vnicuique
licet facere quod alicui prodest & nulli nocet. Sed absoluere
reũ
reum
à pœna prodest ei, & nulli nocet. Ergo iudex licitè potest reum à pœna absoluere.
SED contra est, quod dicitur
Deut. 13. de eo qui persuadet seruire dijs alienis, non parcat ei oculus
tuus, vt miserearis, & occultes
eũ
eum
,
sed statim interficies eum. Et de homicida dicitur Deuter. 19. Morietur, nec misereberis eius.
RESPONDEO dicendum,
ꝙ
quod
sicut ex
dictis patet, duo sunt,
quantum ad propositum pertinet,
circa iudicem consideranda, quorum vnum est, quòd ipse habet iudicare inter accusatorem & reum:
aliud autem est, quòd ipse non fert
iudicij sententiam, quasi ex propria, sed quasi ex publica potestate.
Duplici ergo ratione impeditur iudex, ne reum à pœna absoluere possit. Primo quidem ex parte accusatoris, ad cuius ius quandoque pertinet, vt reus puniatur, puta propter aliquam iniuriam in ipsum
cō
missam:
commissam
cuius relaxatio non est in
arbitrio alicuius iudicis: quia quili|
bet iudex tenetur ius suum reddere
vnicuique. Alio modo impeditur
ex parte reipublicæ, cuius potestate
fungitur, ad cuius bonum pertinet,
quòd malefactores puniantur. Sed
tamen quantum ad hoc, differt inter inferiores iudices & supremum
iudicem, scilicet principem, cui est
plenariè potestas publica commissa: iudex enim inferior non habet
potestatem absoluendi reum à pœ
na contra leges à superiore sibi impositas. Vnde super illud
Ioann. 19.
Non haberes aduersum me potestatem vllam, dicit August.
Talẽ
Talem
Deus dederat Pilato potestatem, vt
esset sub Cæsaris potestate, ne ei omnino liberum esset accusatum absoluere: sed princeps qui habet plenariam potestatem in republica, si ille
qui passus est iniuriam, velit eam remittere, poterit reum licitè absoluere, si hoc publicæ vtilitati viderit
non esse nociuum.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
misericordia iudicis habet locum
in his, quæ arbitrio iudicis relinquuntur, in quibus boni viri est, vt
sit diminutiuus
pœnarũ
pœnarum
: sicut
Philosophus dicit in 5. Ethicor.
In his
autem quæ sunt determinata secundùm legem diuinam vel
humanā
humanam
,
non est suum
misericordiā
misericordiam
facere.
AD secundum dicendum, quòd
Deus habet supremam potestatem
iudicādi
iudicandi
, & ad ipsum pertinet quicquid contra aliquem peccatur. Et
ideo liberum ei est pœnam remittere, præcipuè cùm peccato ex hoc
pœna maximè debeatur, quod est
contra ipsum: non tamen remittit
pœnam, nisi secundùm quod decet
suam bonitatem, quæ est omnium
legum radix.
AD tertium dicendum, quòd
iudex si inordinatè pœnam remitteret, nocumentum inferret & communitati, cui expedit, vt maleficia
puniantur, ad hoc, quòd peccata vitentur. Vnde Deut. 13. post pœnam
seductoris subditur: Vt omnis Israel audiens timeat, & nequaquam
vltra faciat quippiam huius rei simile. Nocet etiam personæ cui est illata iniuria, quæ recompensationem
accipit per quandam restitutionem
honoris in pœna iniuriantis.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Nullus iudex potest
relaxare pœnam iuris, contra ius quod
habet accusator, vel actor vt sibi satisfiat.
Secunda conclusio. Pœna iuris, quæ est
infligenda propter bonum reipublicæ: nullus iudex inferior potest relaxare.
Tertia conclusio. Hanc pœnam potest
relaxare supremus Princeps, quando non sequitur ex tali remissione detrimentum reipublicæ.
COMMENTARIVS.
CIrca primam & secundam conclusionem nota primò, quòd sunt intelligendæ regulariter loquendo. Nam potest contingere vt reus sit adeo necessarius reipublicæ, vt locum habeat epicheia, & relaxetur
pœna iuris, satisfaciendo parti alia via: idque
insinuat D. Tho. quæst. 68. art. 3. ad tertium.
& Caietanus ibidem, & Soto in quæstio. .
art. vlt. lib. 5.
Secundò nota, quòd nomine inferioris
iudicis, intelligimus etiam Duces & Marchiones & cæteros Hispaniæ, qui sunt iudices supremi Principis, & ideo non possunt
dispensare in pœna taxata per legem superioris: etiam si accusator condonet illam.
Tertiò nota, quòd licet in
Partita. 7. tit. 1.
l. 22. dicatur, quòd remittente accusatore
nō
non
|
puniat iudex reum corporali pœna taxata
per legem: tamen hæc lex vt iacet non est
in vsu, nam si crimen est atrox, iudices punire debent & puniunt secundùm pœnam
legis, etiam si actor condonet: si autem crimen non sit atrox, puniatur reus mitiore
pœna, etiam arbitraria: & hoc est in vsu &
valde iustum: & in huiusmodi pœnis habent locum preces proborum virorum, vt
iudex minuat pœnam quæ in eius arbitrio
ponitur: hoc enim conforme est legi quid
ergo.
§. pœna. ff. de his qui notantur infamia. & cap. at si clerici. de iudicijs.
Quartò nota, quòd supremus Princeps
non debet frequenter & facile relaxare pœ
nas, & multo minus debet facile concedere, vt pœna corporalis pretio redimatur:
hoc enim esset dare occasionem peccandi
prauis hominibus: & esset nota auaritiæ in
Principe, quod est maxime indecens. Denique iniquissimum esset, pretium recipere
pro delictis, quando possunt alia via impediri in futurum, vt v. g. quando nulla cura
est vt non sint concubinarij, & tamen summa diligentia est in exigendis pœnis pecuniarijs. Et de hoc vitio reprehendebantur
olim sacerdotes Oseæ cap. 4. Sacerdotes peccata populi mei comedent, & ad iniquitatem subleuabunt animas
eorũ
eorum
. Vide de hac
re Caiet. in verbo, iudicis peccata.
DVbitatur deinde, An iudex qui contradicente accusatore relaxat pœnam iuris, teneatur restituere fisco suam
portionẽ
portionem
,
& etiam ipsi accusatori? Pro parte negatiua
arguitur primò. Pœnam talionis nemo tenetur subire, nisi condemnatus per
sententiā
sententiam
: sed quod iudex restituat suas portiones
fisco & accusatori videtur esse pœna talionis: ergo in
cōsciẽtia
conscientia
nō
non
tenetur ante
cōdemnationẽ
condemnationem
. Et
cōfirmatur
confirmatur
.
Nā
Nam
iudex in illo casu
nō
non
tenetur subire
pœnā
pœnam
corporalem,
quā
quam
tenebatur subire reus: ergo neque
pecuniariā
pecuniariam
.
Secundò. Reus ipse qui interrogatus iuridicè negat veritatem & deludit sententiam,
non tenetur restituere pœnam lege
taxatā
taxatam
fisco, vel accusatori, vt
ostẽdetur
ostendetur
. q. 69. ergo
neque ipse iudex tenebitur in illo casu. Probatur consequentia: quia vterque peccat
cō
tra
contra
iustitiam. ¶ Tertiò. Testis qui legitimè
interrogatus negat veritatem, quam si con
fiteretur esset in causa, vt reus solueret pecuniam fisco vel accusatori: non tenetur
ipse ad talem restitutionem, si reus non condemnetur, vt dicemus in quæst. 70. ergo neque iudex.
Ad hoc dubium Syluester in verbo, iudex primo. §. 16. quæstio. 11. particula. 5. ait,
quod secundùm D. Thom. tenetur iudex
in tali casu restituere communitati vel accusatori, si illo contradicente relaxata est pœ
na. Tamen apud D. Thom. nunquam inueniuntur hæc verba. Soto vbi supra ait, quòd
tenetur iudex restituere accusatori si illo
cō
tradicente
contradicente
relaxata est pœna.
Prima conclusio. Iudex tenetur restituere parti læsæ totum suum ius quod per relaxationem pœnæ amittit. Ratio est: quia
iudex tenetur ex iustitia commutatiua ratione officij, suum ius vnicuique tribuere, ergo tenetur ad restitutionem.
Secunda conclusio. Si iudex post latam
sententiā
sententiam
non exequatur illam, tenetur restituere fisco & accusatori suas portiones taxatas per legem. Ratio est: quia fiscus & accusator, eo ipso quod fertur sententia contra
reũ
reum
,
acquirunt ius in actu ad tales portiones: ergo
iudex qui per iniquitatem impedit illam vtilitatem tenebitur restituere.
Tertia conclusio. Iudex & omnes alij ministri iustitiæ, si ex eo quòd non rectè
faciũt
faciunt
suum officium, sequitur aliquod nocumentum fisco vel accusatori: tenetur ad restitutionem. Ratio huius est: quia isti officiales tenentur ex iustitia
cōmutatiua
commutatiua
dicere ius omnibus petentibus illud: quod si non fecerint
tenebũtur
tenebuntur
ad
restitutionẽ
restitutionem
omniũ
omnium
damnorũ
damnorum
quæ
sequũtur
sequuntur
, ex eo
ꝙ
quod
nō
non
faciũt
faciunt
suũ
suum
officiũ
officium
.
Quarta
cōclusio
conclusio
. Fiscalis Regius tenetur
accusare tales iudices & ministros. Ratio
est: quia etiam ipse tenetur ex iustitia commutatiua facere suum officium in ordine ad
bonum reipublicæ.
Quinta conclusio. Quando iudex ex aliqua ignorantia inuincibili relaxat pœnam,
quam reuera non debebat relaxare: non tenebitur postea ad restitutionem, etiam si cognoscat se errasse. Ratio est, quia ille non tenetur ratione rei acceptæ,
neq;
neque
ratione iniustæ acceptionis: quia excusatur ignorantia à
peccato, ergo nullo modo tenetur.
AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum
respōdetur
respondetur
, quòd
propriè loquendo, non dicitur pœna talionis quando quis ex iustitia commutatiua tenetur aliquid reddere, etiam si habeat quandam similitudinem cum pœna talionis.
Ad confirmationem respondetur, nego
consequentiam: quia pœna corporalis non
est incommodum alterius, sicut pœna pecuniaria. Item pœna corporalis est purè pœ
na: at vero solutio pecuniæ pertinet ad iustitiam commutatiuam quam violauit iudex:
vnde tenebitur in foro conscientiæ ante condemnationem restituere. Et denique, pœna
corporalis est purè passio ab alio infligenda: pœna autem pecuniaria in casu posito
debet esse actio iustitiæ
cōmutatiuæ
commutatiuæ
, ergo.
Ad secundum & tertium argumentum
respondetur, quòd neque reus neque testis
tenetur per se loquendo ex iustitia commutatiua, dicere veritatem in iudicio: sed tantum ex iustitia legali, & ideo violatio iustitiæ legalis non obligabit ad restitutionem.