ARTICVLVS IIII.
¶ Vtrùm falsum testimonium semper sit peccatum mortale.
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd falsum
testimonium non semper
sit peccatum mortale. Contingit
enim aliquem falsum testimonium
ferre ex ignorantia facti, & talis ignorantia excusat à peccato mortali. Ergo testimonium falsum non
semper est peccatum mortale.
¶ 2 Præterea. Mendacium quod
alicui prodest, & nulli nocet, est officiosum, quod non est peccatum
mortale. Sed quandoque in falso testimonio est tale mendacium, puta
cũ
cum
aliquis falsum
testimoniũ
testimonium
perhibet, vt aliquem à morte liberet, vel
ab iniusta
sentẽtia
sententia
, quę
intẽtatur
intentatur
per
aliquos falsos testes vel per iudicis
peruersitatem: ergo tale falsum
testimoniũ
testimonium
, non est
peccatũ
peccatum
mortale.
¶ 3 Præterea.
Iuramentũ
Iuramentum
à teste
requiritur, vt timeat peccare mortaliter
peierando
periurando
. Hoc autem non
esset necessarium, si ipsum falsum
testimonium esset peccatum mortale. Ergo falsum testimonium non
semper est peccatum mortale.
SED
cōtra
contra
est, quod dicitur Prouerb. 19. Falsus testis non erit impunitus.
RESPONDEO dicendum,
quòd falsum
testimoniũ
testimonium
habet triplicem deformitatem. Vno modo
ex periurio, quia testes non admittuntur nisi iurati, & ex hoc semper
est peccatum mortale. Alio modo
ex violatione iustitiæ, & hoc modo
est peccatum mortale in suo genere, sicut & quælibet iniustitia. Et
ideo in præcepto decalogi sub hac
forma interdicitur falsum testimonium, cùm dicitur Exod. 20. Non
loqueris contra proximum
tuũ
tuum
falsum testimonium. Non enim contra aliquem facit, qui eum ab iniuria facienda impedit, sed solùm qui
ei suam iustitiam tollit. Tertiò ex
ipsa falsitate, secundum quod omne mendacium est peccatum, & ex
hoc non habet falsum
testimoniũ
testimonium
,
ꝙ
quod
semper sit peccatum mortale.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
in testimonio ferendo
nō
non
debet homo pro certo asserere, quasi sciens,
id de quo certus non est, sed
dubiũ
dubium
debet sub dubio proferre, & id de
quo certus est
ꝓ
pro
certo asserere. Sed
quia
cōtingit
contingit
ex habilitate humanę
memoriæ,
ꝙ
quod
reputat se homo
qñ
q́;
quisque
certum esse de eo quod falsum est,
si aliquis cum debita solicitudine
recogitans, æstimet se certum esse
de eo quod falsum est, non peccat
mortaliter, hoc asserens, quia non
dicit falsum testimonium per se &
ex intentione, sed per accidens
cō
tra
contra
id quod intendit.
AD secundum dicendum, quòd
iniustum iudicium non est
iudiciũ
iudicium
.
Et ideo ex vi iudicij falsum testimonium in iniusto iudicio prolatum,
ad iniustitiam impediendam, non
habet rationem peccati mortalis,
sed solum ex iuramento violato.
AD tertium
dicendũ
dicendum
, quòd homines maximè abhorrent peccata,
quæ sunt contra Deum, quasi grauissima, inter quæ est periurium.
Non autem ita abhorrent peccata
quæ sunt
cōtra
contra
proximum. Et ideo
ad maiorem certitudinem testimonij, requiritur testis iuramentum.
SVMMA ARTICVLI.
PRima
cōclusio
conclusio
. Falsum
testimoniũ
testimonium
ex
parte
iuramẽti
iuramenti
semper est
peccatũ
peccatum
mortale. ¶
Secũda
Secunda
cōclusio
conclusio
. Falsum
testimoniũ
testimonium
ex parte violatæ iustitiæ est
peccatũ
peccatum
mortale ex suo genere. ¶ Tertia
cōclusio
conclusio
. Falsum
testimoniũ
testimonium
non est
peccatũ
peccatum
mortale ex falsitate. ¶ Quarta conclusio ad
primũ
primum
. Testis
pro certo debet asserere id de quo certus
est, & sub dubio id de quo dubitat. ¶ Quinta conclusio ibidem. Si aliquis cum debita
solicitudine recogitans, existimet se certum
esse de eo quod falsum est, non peccat mortaliter illud asserens. Potuisset certè S. Tho.
addere nec venialiter. ¶ Sexta conclusio ad
secundum. Falsum testimonium in iniusto
iudicio prolatum ad iniustitiam impediendam, non habet rationem peccati mortalis:
sed solum ex iuramento violato.
COMMENTARIVS.
CIrca primam & secundam conclusionem. Notandum quomodo S. Tho.
Primam conclusionem simpliciter & vni|
uersaliter asseruit. Secundam vero cum illo
addito, scilicet, ex suo genere: sicut quælibet
alia in iustitia. Vbi planè insinuatur falsum
testimonium etiam in iudicio posse peccatum veniale esse ex paruitate materiæ: contra
Caietanum supra quæstione 69, art. 2. Et
id ipsum confirmatur ex sexta conclusione posita.
Circa quintam conclusionem. Notandum, quòd ille qui ex ignorantia inuincibili
dixit falsum testimonium, non tenetur ad
aliquam restitutionem
faciendā
faciendam
parti damnificatæ ex eius testimonio, etiam si postea
reperiat se falsum dixisse. Ratio est, quia ille
non tenetur ratione rei acceptæ: supponimus enim quod nihil lucratus est ex falso testimonio. Neque etiam tenetur ratione iniustæ acceptionis vel iniuriosæ actionis, ergo &c. Sed notandum, quòd tenetur ille testis reuocare dictum suum si per suam reuocationem potest prodesse proximo suo, &
si ipse non patitur notabile detrimentum.
Vt verbi gratia, si propterea incidat in infamiam: ratio huius est, quia cum ille non
teneatur ex iustitia restituere, tenetur reuocare suum testimonium ex charitate, sicut & alij tenentur ad opera charitatis sine
notabili suo detrimento. Vide Caietanum
hic, & Iurisperitos in capit. præterea. de teste cogendo.
DVbium est, an testis possit pretium accipere pro testimonio ferendo. De
hoc dictum est supra quæstione 62. artic. 5.
ad secundum. Sed hic per modum documenti tres erunt conclusiones.
Prima conclusio. Non licet pro testimonio pretium recipere: bene tamen expensas pro testimonij labore. Ita dicit Augustinus epist. 54. Et habetur 14. quæstione 5. capit. non sanè.
Secunda conclusio. Quando datio pretij est illicita ex vtraq́ue parte. Verbi gratia, quando datur pro falso testimonio, tunc
neutri datur actio in iudicio, vel repetitio.
Sed nihilominus non est obligatio ad restituendum in eo qui accepit.
Tertia conclusio. Quando quis recipit
pretium, vt ferat
testimoniũ
testimonium
verum, quod
tenebatur proferre ex iustitia legali vel commutatiua, v. g. si recipiat pretium ne dicat
falsum testimonium, conceditur repetitio
in foro exteriori ei qui dedit: non tamen
quando ex sola charitatè tenebatur testificari. Tunc enim nec dabitur actio in iudicio
ad repetendum pretium, neque ipse tenebitur in foro conscientiæ restituere.
Vltima conclusio. Quando aliquis accipit
pretiũ
pretium
ab aliquo ne dicat falsum
crimẽ
crimen
contra eundem, tenebitur ante iudicis condemnationem ad restitutionem in foro conscientiæ: si autem accepit pretium ab vno,
ne dicat falsum crimen contra alium, non
tenebitur restituere in foro conscientiæ ante iudicis sententiam. Ratio huius differentiæ est. Quia quando accipit pretium ab eodem contra quem vult falso testificari, non
acquirit dominium ex eo quòd tenebatur
ex iustitia commutatiua non dicere falsum
testimonium contra illum. At vero quando
accipit pretium ab aliquo tertio, nullam facit illi iniuriam, neque debet illi ex iustitia
commutatiua non dicere falsum testimonium contra alterum. Quapropter potest
illi vendere ex pacto, quòd non faciat iniuriam alteri. De
cōclusionibus
conclusionibus
prædictis multa sunt certa iure naturæ: alia vero iure humano, sed quoniam non est præsentis loci
disputatio supersedemus ab illarum ampliatione.