QVÆSTIO LXXI.
De Aduocatis.
POSTEA considerandum est,
de iniustitia, quæ fit in iudicio
ex parte aduocatorum. ¶ Et circa
hoc quæruntur quatuor.
ARTICVLVS PRIMVS.
¶ Vtrùm aduocatus teneatur præ
stare patrocinium causæ pauperum.
AD Primum sic proceditur. Vide
tur,
ꝙ
quod
aduocatus teneatur præ
stare patrocinium causæ pauperum. Dicitur enim
Exod. 23. Si
videris asinum odientis te iacere sub onere,
|
non pertransibis, sed subleuabis cum eo. Sed
non minus periculum imminet pauperi, si
eius causa contra
iustitiā
iustitiam
opprimatur, quàm
si eius asinus iaceat sub onere. Ergo aduocatus tenetur pręstare patrocinium causæ pauperum.
¶ 2 Præterea
. Gregorius dicit in quadam homil. Habens intellectum, curet omnino, ne taceat, habens rerum affluentiam,
à misericordia non torpescat, habens artem qua regitur, vsum illius cum proximo partiatur, habens loquendi locum apud diuitem, pro pauperibus intercedat.
Talenti enim nomine cuilibet reputabitur
quod vel minimum accepit. Sed talentum commissum non abscondere, sed fideliter dispensare quilibet tenetur, quod patet
ex pœna serui abscondentis talentum,
Matthæi. 25. Ergo aduocatus tenetur pro pauperibus loqui.
¶ 3 Præterea. Præceptum de misericordiæ operibus adimplendis, cùm sit affirmatiuum, obligat pro loco & tempore, quod
est maximè in necessitate. Sed tempus necessitatis videtur esse, quando alicuius pauperis causa opprimitur. Ergo in tali casu videtur quòd aduocatus teneatur pauperibus
patrocinium præstare.
SED contra, Non minor necessitas est
indigentis cibo, quàm indigentis aduocato. Sed ille qui habet potestatem cibandi,
non semper tenetur pauperem cibare. Ergo nec aduocatus semper tenetur causę pauperum patrocinium præstare.
RESPONDEO dicendum,
ꝙ
quod
cùm
præstare patrocinium causæ pauperum, ad
opus misericordiæ pertineat, idem est hic
dicendum quod & supra de alijs operibus
misericordiæ
dictum est. Nullus autem
sufficit omnibus indigentibus, misericordiæ opus impendere. Et ideo, sicut
Augustinus dicit in 1. de Doctrina Christia.
Cùm omnibus prodesse non possis, his potissimè consulendum est, qui pro locorum
& temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. Dicit pro locorum
opportunitatibus, quia non tenetur homo
per
totũ
totum
mũdũ
mundum
quærere indigentes, quibus
subueniat, sed sufficit, si eis qui sibi occur
runt, misericordiæ opus impendat. Vnde
dicitur
Exodi 23. Si occurreris boui inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. Addit autem, & temporum, quia non tenetur
homo futuræ necessitati alterius prouidere, sed sufficit si præsenti necessitati succurrat. Vnde dicitur
1. Ioannis 3. Qui viderit
fratrem suum necessitatem habentem, &
clauserit viscera sua ab eo, &c. Subdit autem. Vel quarumlibet rerum, quia homo sibi coniunctis quacunque necessitudine maximè debet curam impendere, secundum illud
primæ ad Timotheum 5. Si quis
suorum, & maximè domesticorum curam non habet, fidem negauit. Quibus
amen concurrentibus considerandum restat, vtrum aliquis tantam necessitatem
patiatur, quòd non in promptu appareat,
quomodo ei possit aliter subueniri, & in tali casu tenetur ei opus misericordiæ impendere. Si autem in promptu appareat,
quomodo aliter ei subueniri possit, vel per
se ipsum, vel per aliam personam magis
coniunctam, aut maiorem facultatem habentem, non tenetur ex necessitate indigenti subuenire, ita quòd non faciendo peccet, quamuis si subuenerit. absque tali necessitate, laudabiliter faciat. Vnde aduocatus non tenetur semper causæ pauperum
patrocinium præstare, sed solum concurrentibus conditionibus prædictis, alioquin
oporteret eum omnia alia negotia prætermittere, & solis causis pauperum iuuandis intendere. Et idem dicendum est de
medico, quantum ad curationem pauperum.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
quando asinus iacet sub onere, non potest ei aliter subueniri in casu isto, nisi per aduenientes subueniatur. Et ideo tenentur iuuare.
Non autem tenerentur, si posset aliunde remedium afferri.
AD secundum dicendum, quòd homo
talentum sibi creditum tenetur vtiliter dispensare, seruata opportunitate locorum,
& temporum, & aliarum rerum, vt
dictum est.
AD tertium dicendum, quòd non quæ
libet necessitas causat debitum subueniendi, sed solùm illa quæ est dicta
.
ARTICVLVS II.
¶ Vtrùm conuenienter aliqui secundum iura arceantur ab officio aduocandi.
AD Secundum sic proceditur.
Videtur
ꝙ
quod
inconuenienter aliqui
secũdum
secundum
iura arceantur ab
officio
aduocādi
aduocandi
. Ab operibus
enim misericordiæ nullus debet arceri. Sed
patrocinium pręstare in causis, ad opera misericordiæ pertinet, vt
dictũ
dictum
est. Ergo nullus debet ab hoc officio arceri.
¶ 2 Præterea. Contrariarum causarum
non videtur esse idem effectus. Sed esse deditum rebus diuinis, & esse deditum peccatis, est contrarium.
Incōuenienter
Inconuenienter
ergo excluduntur ab officio aduocati quidam propter religionem, vt monachi & clerici. Quidam autem propter culpam, vt infames &
hæretici.
¶ 3 Præterea. Homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed ad officium dilectionis pertinet,
ꝙ
quod
aliquis aduocatus, causæ
alicuius patrocinetur. Inconuenienter ergo
aliqui, quibus conceditur pro seipsis autoritas aduocationis, prohibentur patrocinari
causis aliorum.
SED contra est, quod
tertia quæstione
septima, multæ personæ arcentur ab officio
postulandi.
RESPONDEO
dicendũ
dicendum
, quòd aliquis impeditur ab aliquo actu duplici ratione. Vno modo propter impotentiam, alio
modo propter indecentiam. Sed impotentia simpliciter excludit aliquem ab actu. Indecentia autem non excludit omnino, quia
necessitas indecentiam tollere potest. Sic ergo ab officio aduocatorum
prohibẽtur
prohibentur
quidam propter impotentiam, eò quòd deficiunt sensu, vel interiori, sicut furiosi & impuberes, vel exteriori, sicut surdi & muti.
Est enim necessaria aduocato & interior petitia, qua possit
cōuenienter
conuenienter
iustitiam assumptæ causæ ostendere: & iterum loquela
cũ
cum
auditu, vt possit pronuntiare & audire quod
ei dicitur. Vnde qui in his defectum patiuntur, omnino prohibentur ne sint aduocati
nec pro se, nec pro alijs. Decentia autem hu
iusmodi officij exercendi tollitur dupliciter. Vno modo ex hoc, quòd aliquis est rebus maioribus obligatus. Vnde monachos
& presbyteros non decet in quacunque causa aduocatos esse neque clericos in iudicio
seculari, quia huiusmodi personæ sunt rebus diuinis astrictæ. Alio modo propter
personæ defectum, vel corporalem (vt patet de cæcis, qui conuenienter iudicio astare
non possent) vel spiritualem: non enim decet, vt alterius iustitiæ patronus existat, qui
in seipso iustitiam contempsit. Et ideo infames, infideles, & damnati de grauibus criminibus non decenter sunt aduocati, tamen
huiusmodi indecentiæ necessitas præfertur. Et propter hoc huiusmodi personæ
possunt pro seipsis vel pro personis sibi coniunctis vti officio aduocati. Vnde & clerici
pro ecclesijs suis, possunt esse aduocati, &
monachi pro causa monasterij sui, si abbas
præceperit.
AD primum ergo dicendum, quòd ab
operibus misericordiæ interdum propter
indecentiam impediuntur aliqui, & aliqui
propter impotentiam. Non enim omnia
opera misericordiæ omnes decent, sicut
stultos non decet consilium dare, neque
ignorantes docere.
AD secundum dicendum, quòd sicut
virtus corrumpitur per superabundantiam
& defectum, ita aliquis fit indecens & per
maius & per minus. Et propter hoc quidam arcentur à patrocinio præstando in
causis, quia sunt maiores tali officio, sicut
religiosi & clerici. Quidam vero quia sunt
minores, quàm vt eis hoc officium competat, sicut infames & infideles.
AD tertium dicendum, quòd
nō
non
ita imminet homini necessitas patrocinari causis
aliorum sicut proprijs, quia alij possunt sibi
aliter subuenire. Vnde
nō
non
est similis ratio.
ARTICVLVS III.
¶ Vtrùm aduocatus peccet, si iniustam causam defendat.
AD Tertium sic proceditur. Videtur,
quòd aduocatus non peccet, si iniustam causam defendat. Sicut enim osten|
ditur peritia medici, si infirmitatem desperatam sanet, ita etiam ostenditur peritia aduocati, si etiam iniustam causam defendere
possit. Sed medicus laudatur, si infirmitatem desperatam sanet. Ergo etiam aduocatus non peccat, sed magis laudandus est, si
iniustam causam defendat.
¶ 2 Præterea. A quolibet peccato licet
desistere. Sed aduocatus punitur, si causam
suam perdiderit, vt habetur secunda quæ
stione tertia.
Ergo aduocatus non peccat,
iniustam causam defendendo, si eam defendendam susceperit.
¶ 3 Præterea. Maius videtur esse peccatum, si iniustitia vtatur ad iustam causam
defendendam (puta producendo falsos testes, vel allegando falsas leges) quàm iniustam causam defendendo, quia hoc est peccatum in forma, illud in materia. Sed videtur aduocato licere talibus astutijs vti, sicut
militi licet ex insidijs pugnare. Ergo videtur quòd aduocatus non peccat, si iniustam
causam defendat.
SED contra est, quod dicitur secundi Paralipomenon decimonono, Impio præbes
auxilium, & idcirco iram Domini merebaris. Sed aduocatus defendens causam iniustam, impio præbet auxilium. Ergo peccando, iram Domini meretur.
RESPONDEO dicendum, quòd illicitum est alicui cooperari ad malum faciendum, siue consulendo, sine adiuuando, siue qualitercunque consentiendo, quia
consilians & coadiuuans quodammodo est
faciens. Et
Apostolus dicit ad Romanos. 1.
quòd digni sunt morte non solùm qui faciunt peccatum, sed etiam qui consentiunt
facientibus, vnde & suprà dictum est
,
quòd omnes tales ad restitutionem tenentur. Manifestum est autem, quod aduocatus & auxilium & consilium præstat ei cuius causæ patrocinatur. Vnde si scienter iniustam causam defendit, absque dubio grauiter peccat, & ad restitutionem tenetur eius damni, quod contra iustitiam per eius
auxilium altera pars incurrit. Si autem ignoranter iniustam causam defendit, putans
esse iustam, excusatur secundum modum,
quo ignorantia excusare potest.
AD primum ergo dicendum, quòd Me
dicus accipiens in cura infirmitatem desperatam, nulli facit iniuriam. Aduocatus autem suscipiens causam iniustam, iniustè læ
dit eum, contra quem iniustè patrocinium
præstat. Et ideo non est similis ratio. Quanuis enim laudabilis videatur quantum ad
peritiam artis, tamen peccat, quantum ad
iniustitiam voluntatis, qua abutitur arte ad
malum.
AD secundum dicendum, quòd aduocatus si in principio credidit causam iustam
esse, & postea in processu appareat eam esse
iniustam, non debet eam prodere, vt scilicet aliam partem iuuet, vel secreta suæ causæ alteri parti reuelet, potest tamen & debet causam deserere, vel eum cuius causam
agit ad cedendum inducere, siue ad componendum sine aduersarij damno.
AD tertium dicendum, quòd sicut suprà dictum est
, militi vel duci exercitus
licet in bello iusto ex insidijs agere ea, quæ
facere debet, prudenter occultando, non autem falsitatem fraudulenter faciendo, quia
etiam hosti fidem seruare oportet, sicut
Tullius dicit in primo de Officijs. Vnde &
aduocato defendenti causam iustam, licet
prudenter occultare ea, quibus impediri
posset processus eius, non autem licet ei aliqua falsitate vti.
ARTICVLVS IIII.
¶ Vtrùm aduocato liceat pro suo
patrocinio pecuniam accipere.
AD Quartum sic proce
ditur. Videtur, quòd
aduocato
nō
non
liceat pro
suo patrocinio
pecuniā
pecuniam
accipere. Opera enim
misericordiæ non sunt intuitu humanæ remunerationis facienda, secundum illud
Lucæ 14. Cum facis
prandium aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque vicinos diuites, ne fortè & ipsi te reinuitent,
& fiat tibi retributio. Sed præstare
|
patrocinium causæ alicuius, pertinet ad opera misericordiæ, vt dictum est
. Ergo non licet aduocato accipere retributionem pecunię
pro patrocinio præstito.
¶ 2 Præterea, Spirituale non est
pro temporali
commutādum
commutandum
. Sed
patrocinium
præstitũ
præstitum
, videtur esse
quoddam spirituale, cùm sit vsus
scientiæ iuris. Ergo non licet aduocato pro patrocinio præstito pecuniam accipere.
¶ 3 Præterea, Sicut ad iudicium
concurrit persona aduocati, ita etiam persona iudicis, & persona testis. Sed
secũdum
secundum
Augustinum ad
Macedonium
, non debet iudex
vendere iustum iudicium, nec testis verum testimonium. Ergo nec
aduocatus poterit vendere iustum
patrocinium.
SED contra est, quod Augustinus
dicit ibidem, quòd aduocatus licitè vendit iustum
patrociniũ
patrocinium
,
& Iurisperitus verum consilium.
RESPONDEO dicendum,
quòd ea quæ quis non tenetur alteri exhibere, iustè potest pro eorum
exhibitione
recompensationẽ
recompensationem
accipere. Manifestum est autem quòd
aduocatus non semper tenetur patrocinium præstare, aut consilium
dare causis aliorum. Et ideo si vendat tuum patrocinium, siue consilium, non agit contra iustitiam. Et
eadem ratio est de medico opem
ferente ad sanandum, & de omnibus alijs huiusmodi personis, dum
tamen moderatè accipiant, considerata conditione personarum, &
negotiorum, & laboris, & consue
tudine patriæ. Si autem per improbitatem aliquid immoderatè extorqueant, peccant contra iustitiam.
Vnde
Augustinus
dicit
ad Macedonium, quòd ab his extorta per
immoderatam improbitarem repeti solent, data per tolerabilem consuetudinem non solent.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
non semper quæ homo potest misericorditer facere, tenetur facere
gratis, alioquin nulli liceret
aliquā
aliquam
rem vendere, quia quamlibet rem
potest homo misericorditer impendere. Sed quando eam misericorditer impendit, non humanam, sed
diuinam remunerationem quærere debet. Et similiter aduocatus,
quādo
quando
causæ pauperum misericorditer patrocinatur, non debet intendere remunerationem humanam, sed diuinam, non tamen semper tenetur gratis patrocinium impendere.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
etsi scientia iuris sit quoddam spirituale, tamen vsus eius fit opere corporali. Et ideo pro eius recompensatione licet pecuniam accipere, alioquin nulli artifici liceret de arte
sua lucrari.
AD tertium dicendum, quòd iudex & testis communes sunt vtri
q́ue parti, quia iudex tenetur iustam sententiam dare, & testis tenetur verum testimonium dicere.
Iustitia autem & veritas non declinant in vnam partem magis, quàm
in
aliā
aliam
. Et ideo iudicibus de publico sunt stipendia laboris statuta, &
testes accipiunt, non quasi pretium
|
testimonij, sed quasi stipendium laboris expensas, vel ab vtraque parte, vel ab ea, à qua inducuntur, quia
nemo militat stipendijs suis
vnquā
vnquam
,
vt dicitur
primæ ad Corinthios nono. Sed aduocatus alteram partem
tantum defendit. Et ideo licitè potest pretium accipere à parte, quam
adiuuat.
SVMMA ARTICVLI.
EX tota hac quæstione colliguntur octo
conclusiones. Prima est in artic. 1. aduocatus tenetur patrocinari pauperibus occurrentibus, attentis circunstantijs loci &
temporis & personarum & quando non in promptu apparet, quomodo eis aliter possit succurri.
Secunda conclusio in artic. 2. conuenienter arcentur ab officio aduocandi quidam
propter impotentiam, quidam propter indecentiam.
Tertia conclusio in eodem articulo. Illis
quibus interdicitur aduocandi officium propter impotentiam, nunquam admittuntur
ad illud: ij vero qui non admittuntur propter indecentiam, aliquando in casu necessitatis admittuntur.
Quarta conclusio in artic. 3. Aduocatus
qui scienter iniustam causam defendit, grauiter peccat: & tenetur ad restitutionem
damni contrariæ partis.
Quinta conclusio. Aduocatus qui ex ignorantia defendit iniustam causam, excusatur à peccato & restitutione pro modo
ignarantiæ
ignorantiæ
.
Sexta conclusio ad secundum. Aduocatus si à principio credidit causam esse iustam, & postea cognoscat esse iniustam debet causam deserere: sed non potest prodere parti contrariæ defectum causæ.
Septima conclusio in articul. 4. Licitum
est aduocato pro patrocinio suo pretium
accipere moderatum, considerata conditione personæ, & negotiorum & laboris &
consuetudine patriæ.
Vltima conclusio ibidem. Si per improbitatem aliquid extorqueat aduocatus, peccat contra iustitiam.
COMMENTARIVS.
CIrca istam quæstionem
notandũ
notandum
est,
quòd extant tituli de postulando, hoc
est de petendo iudicio, quod est aduocati
munus in. ff. in. C. in Decretalibus. In Recopilatione antiqua legum regalium Hispaniæ in. l. 40. de Prætorio Regio de cancellaria. & in. l. 54. de aduocatis. Item in Recopilatione facta, sub Philippo Secundo Rege
Catholico libr. 2. titul. 16. de aduocatis. Extant etiam tituli in vtroque Iure de procuratoribus. De quibus etiam
ꝓcuratoribus
procuratoribus
est
dicendum, eo quòd in Hispania omnes aduocati sunt etiam procuratores. De quibus
est titulus. 24. lib. 2. In Recopilat. citata.
DVbium primum est circa
primā
primam
conclusionem Diui Thomæ, An aduocatus teneatur citra extremam
necessitatẽ
necessitatem
patrocinari pauperibus. ¶ Pro parte negatiua
arguitur primo. Nemo tenetur ad eleemosynam faciendam nisi existenti in extrema
necessitate. Ergo &c. Confirmatur, alij diuites non tenentur dare pauperi pecunias, vt
conducat aduocatum: nisi existenti in extrema necessitate. Ergo neque ipse aduocatus
patrocinari. ¶ Secundo raro vel nunquam
contingit, vt quis teneatur in casu dubio fauere vni parti
cōtra
contra
alteram, maximè si illa
pars est aggrediens: sed causæ in quibus pauperes ægent patrocinio sunt eiusmodi, ergo, &c. ¶ Tertiò. In quibusdam ciuitatibus
sunt
quidā
quidam
aduocat stipendiati, vt suscipiant
causas
pauperũ
pauperum
. Ergo ibi alij aduocati
nō
non
tenebuntur pauperibus patrocinari. ¶ Sed pro
parte affirmatiua arguitur primo. Ex Diuo
Tho. in prima
cōclusione
conclusione
. Vbi
nō
non
facit
mẽ
tionẽ
mentionem
extremę necessitatis, sed neque grauis:
sed
solũ
solum
ait
ꝙ
quod
cũ
cum
non apparet in
prōptu
promptu
quomodo pauperi aliter
subueniat̃
subueniatur
, tenetur aduocatus patrocinari. ¶
Secũdo
Secundo
. Testis tenetur ex charitate ferre
testimoniũ
testimonium
in
fauorẽ
fauorem
innocẽtis
innocentis
etiā
etiam
citra
extremā
extremam
necessitatem, vt
diximus in quæst. 70. art. 1. Ergo aduocatus
idẽ
idem
tenetur facere pro paupere. Patet consequentia, quia
vterq;
vterque
solo verbo
absq;
absque
suo detrimento potest
ꝓximo
proximo
succurrere. De hoc
dubio, Caietanus in hoc loco ait, Nunquam
obligari
aduocatũ
aduocatum
ad
patrocinandũ
patrocinandum
pauperibus, nisi in extrema necessitate: idem dicit
Nauarrus in Manuali cap. 25. num. 29.
PRO decisione huius dubij supponendum est,
ex quæst. 32. artic. 5. & 6.
ꝙ
quod
necessitas est triplex in proximo: quædam
cō
munis
communis
, quales solent esse in republica. Alia
est grauis. Vt v. g.
ꝙ
quod
aliquis decidat à suo statu vel est in periculo illum amittendi. Alia
est extrema. v. g. quando aliquis morietur nisi ei succurratur. Similiter etiam triplex est
superfluum. Quodam est
superfluũ
superfluum
ad decentiam status,
quodā
quodam
vero est
superfluũ
superflluum
ad
statũ
statum
: aliud est
superfluũ
superfluum
ad
personā
personam
ipsam.
HIS suppositis, sit prima conclusio. Solus titulus superflui, qui se tenet ex parte aduocati, obligat ipsum vt in
cōmunibus
communibus
necessitatibus pauperum suscipiat causas. Probatur, quia solus iste titulus sufficit ad obligandum diuites ad faciendam
eleemosynā
eleemosynam
de superfluis. Ergo sufficiet ad obligandum
aduocatũ
aduocatum
. Antecedens asseritur supra quęst.
32. art. 5. & 6. à D. Tho. & eius discipulis, &
oppositum esset tollere de medio humanitatem & misericordiam à republica. Et certè Caietanus ita sentit ibidem, & in opusculo de præcepto eleemosynæ. Vnde oblitus
videtur suimet in hoc loco aut existimasse
non eandem esse rationem de aduocationis
patrocinio & eleemosyna: quod tamen falsum videtur.
Secunda conclusio. Grauis necessitas ex
parte indigentis sufficit obligare
aduocatũ
aduocatum
vt patrocinetur, etiam si patrocinium
nō
non
sit
superfluũ
superfluum
aduocato ad decentiam status. Et
notandum est quod necessarium ad decentiam status distinguitur à necessario ad statum: ita vt possit quis non amittere statum
suum, amissis necessarijs ad decentiam status. Sit itaque casus ad verificandam conclusionem, quòd pauper est in periculo amittendi statum suum, vel vt detrudatur in carcerem, vbi duram vitam aget. Tunc verificatur nostra conclusio: quòd aduocatus tenetur amittere lucrum necessarium sibi ad
decentiam status, vt patrocinetur pauperi.
Probatur conclusio. In extrema necessitate tenetur aduocatus patrocinari pauperi cum detrimento necessariorum ad suum
statum, ergo in graui necessitate tenebitur
cum detrimento necessariorum ad decentiam status. Probatur consequentia. Nam
eadem est proportio necessariorum ad sta
tum respectu extremæ necessitatis: & necessariorum ad decentiam status, respectu
grauis necessitatis proximi. ¶ Secundò probatur. Amicitia humana grauiter læderetur
in illo casu, si amicus non succurreret de superfluis ad statum, quanuis necessarijs ad
decentiam status: ergo & charitas læditur
in illo casu nisi aduocatus succurrat patrocinio suo non necessario ad statum, quanuis
necessario ad decentiam status. Soto libr. 5.
de iustitia. quæstione. 8. artic. 1. ait, non esse
præceptum aduocato subueniendi indigentibus in grauibus necessitatibus nisi de superfluo. Sed hæc sententia si vera est debet
intelligi de superfluo ad statum: non de superfluo ad decentiam status. Hoc enim modo etiam obligantur diuites facere eleemosynam de superfluo ad statum in grauibus
necessitatibus. Sed rogat aliquis an sit maior obligatio in aduocatis ad patrocinandum pro indigentibus quam in diuitibus ad
faciendam eleemosynam de suis diuitijs?
cō
munis
communis
sententia est negatiua. Alia sententia
est, quòd aduocatus tenetur patrocinari ex
charitate tanta obligatione quanta tenetur
testis testificari ex charitate.
Sit igitur tertia conclusio. Non tenetur
aduocatus ex charitate patrocinari indigentibus patrocinio quoties testis tenetur testificari ex eadem charitate. Probatur, nam testis tenetur testificari ex charitate, quando
si non testificatur: proximus amittit aliquod bonum vtile uotabile, etiam si alias
sit diues. Cæterum aduocatus in illo casu
nō
non
tenetur gratis patrocinari, sed potest
pretiũ
pretium
pro patrocinio exigere. Et
cōfirmatur
confirmatur
.
Res quæ nullius pretij sunt habenti, sunt
autẽ
autem
magni
cōmodi
commodi
ad
impediẽdum
impediendum
damnũ
damnum
alterius, tenetur homo illas impendere ex
charitate in vtilitatem alterius: sed huiusmodi est testificatio, ergo testis tunc tenetur testificari. Cæterum aduocatus vtilitatem accipit & pretium pro suo patrocinio,
ergo non tenebitur patrocinari quoties testis tenebitur testificari.
Denique probatur conclusio. Nam
testimoniũ
testimonium
semper est superfluum etiam ad
decentiam status respectu testis: at vero patrocinium non semper est superfluum ad
statum vel ad decentiam status aduocati.
|
Ergo pluries tenebitur testis testificari,
quā
quam
aduocatus patrocinari.
Quarta conclusio. Aliquoties tenebitur
aduocatus patrocinari indigentibus, quando neque ipse neque alij diuites tenentur
dare illis pecunias vt conducant aduocatum. Vt v. g. sit casus: quòd patiatur aliquis magnam iacturam si sua causa careat
patrocinio, sed tamen non incidet in tantam inopiam, vt careat necessarijs ad statum suum: quanuis non habeat vnde soluat pretium aduocato. Tunc aduocatus tenetur ex charitate gratis ferre patrocinium:
& tamen nemo tenetur dare illi eleemosynam de bonis temporalibus. Ratio est,
quia ille non indiget bonis temporalibus
ad sustentationem sui status: indiget tamen
patrocinio, vt non amittat quod antea habebat. Alter casus est: vbi hæc differentia verificatur. Sit aliquis, cuius causa si careat patrocinio conijciet ipsum in communem necessitatem. Sint etiam multi alij pauperes
in simili necessitate: qui tamen non egent patrocinio. Tunc alij diuites non tenentur dare eleemosynam illi pauperi, etiam de superfluo: satisfacient enim si illam tribuant
alijs pauperibus. At vero aduocatus tenetur illi patrocinari, si habet patrocinium superfluum ad decentiam sui status. Ratio est:
quia solus ille pauper inter omnes alios indiget patrocinio: quod potest præstare solus
aduocatus.
Quinta conclusio. Ad eundem modum
proportionabiliter dicendum est de alijs officialibus iustitiæ. v. g. de procuratoribus
& tabellionibus: & etiam de medicis, qui tenentur pauperes curare proportionabiliter,
vt dictum est de aduocatis.
AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum negatur antecedens. Imo in communibus necessitatibus
tenetur homo de superfluis ad decentiam
status & in grauibus de superfluis ad statum, in extremis autem necessitatibus tenetur dare eleemosynam de superfluis ad
sustentationem personæ. ¶ Ad confirmationem patet ex quarta conclusione.
Ad secundum respondetur, quòd quanuis non ita teneatur aduocatus suscipere
causam dubiam pauperis, sicut tenetur su
scipere causam certam & licitam, certò tamen tenebitur suscipere aliquando causam
dubiam pauperis, vt declaretur eius iustitia: etiam si ipse pauper sit actor: quia in
iudicijs ille qui habet vicem actoris intendit
etiam se defendere ab iniuria quam patitur
ab altera parte.
Ad tertium nego consequentiam. Nam
quanuis aduocati stipendiati teneantur ex
iustitia patrocinari pauperibus: tamen continget vel propter illorum iniquitatem, vel
quia sunt valde impediti, vt non possint patrocinari. Et tunc alij aduocati tenebuntur
patrocinari pauperibus.
DVbium secundum est, An aduocatus
qui ex ignorantia vel negligentia non
rectè facit officium, teneatur restituere.
Respondetur & sit prima conclusio. Aduocatus qui propter ignorantiam perdit causam sui clientis, peccat contra iustitiam, &
tenetur restituere totum damnum, quod inde euenit clienti. Probatur primò, quia non
præstat quod promisit ex pacto, accepto
pretio pro patrocinio.
Secũdò
Secundò
. Aduocatus qui caret peritia sufficienti ad suscipiendas causas peccat mortaliter contra iustitiam se obligando ad patrocinium, ergo tenetur restituere ratione iniuriosæ actionis, etiam si gratis patrocinetur.
Secunda conclusio. Si procurator sit negligens in procuranda causa peccat mortaliter & renetur restituere de leui culpa. Prima pars huius conclusionis patet ex dictis.
Secunda vero pars probatur ex ijs quæ dicta
sunt supra quæst. 62. art. 7. vbi obligauimus
iudices negligentes & omnes officiales qui
tenentur ex officio aliquid custodire & non
custodiunt, restituere de leui culpa: & non
solum de lata & ampla. Et ratio erat, quia talis custodia vergit in vtilitatem vtriusque
partis, sicut ille qui conducit domum tenetur illam custodire, & restituere damna de
leui culpa, & non solum de lata & ampla.
Ex hac conclusione sequitur corollarium,
quòd sunt in peccato mortali omnes aduocati, qui parati sunt recipere omnes causas
etiam iustas absque termino. Probatur, quia
industria humana finita est, ergo deficiet sæ
pe in necessarijs pro singulis causis, si recipiat quotquot occurrerint.
DVbium tertium est circa quartam
cō
clusionem
conclusionem
, An aduocatus suscipiens
scienter causam iniustam, teneatur ad restitutionem si vincit litem, non solum parti contrariæ: sed etiam fisco & accusatori.
Respondetur & sit prima conclusio. Aduocatus tenetur in casu posito restituere parti contrariæ, non solum principale, sed etiam
expensas. Hæc conclusio patet. Nam actio
aduocati est iniuriosa parti contrariæ, ergo
tenetur ad restitutionem totius damni.
Secunda conclusio. In eodem casu, si aduocatus non admonet clientem suum de iniustitia causæ, tenetur illi restituere expensas
quas facit. Patet, quia suo mendacio vel dissimulatione perniciosa patitur cliens
detrimẽ
tum
detrimentum
illud. Si autem admonuerit illum de iniustitia causæ, non tenebitur restituere quicquam: quia scienti &
volẽti
volenti
nulla fit iniuria.
Tertia conclusio. Aduocatus in casu posito, non tenetur restituere fisco vel accusatori
commodum quod erant habituri, si contraria pars vinceret. Probatur. Testis falsus in
eadem causa iniusta non tenetur, vt diximus
quæst. 70. artic. 1. restituere fisco, ergo neque
aduocatus. Patet
cōsequentia
consequentia
à fortiori, quia
vt habetur in cap. non sanè. 14. quæst. 5. & in
D. Tho. art. 4. ad tertium. Hæc est differentia inter testem & aduocatum, quòd testis
adhibetur ad manifestationem veritatis inter vtramque partem æqualiter: sed aduocatus adhibetur in fauorem vnius partis, ergo
si testis non tenetur restituere fisco: multò
minus aduocatus.
Circa quartam. conclusionem aduertendum est etiam, quòd aduocatus suscipiens
causam iniustam, semper est periurus: quia
secundùm leges Regni præstat
iuramẽtum
iuramentum
in initio causæ, quòd non sit defensurus causam iniustam.
DVbium quartum est circa sextam conclusionem, ad quid teneatur aduocatus qui processu litis cognoscit susceptam
causam esse iniustam. Et arguitur contra
cō
clusionem
conclusionem
D. Thomæ, in eo quòd dicit
ꝙ
quod
non tenetur prodere causam parti
cōtrariæ
contrariæ
.
Testis etiam non rogatus tenetur ferre testimonium quando necessarium est ad
liberā
dum
liberandum
proximum ab iniquo damno: sed aduocatus in casu posito scit aliquid per quod
contraria pars liberabitur à damno iniquo.
v. g. à morte, ab infamia, ab amissione bonorum, ergo tenebitur suo testimonio contrariam partem adiuuare, etiam si non debeat
patrocinari pro illa.
Ad hoc dubium respondetur & sit prima
conclusio. In causis criminalibus concludit
argumentum.
Secunda conclusio. In ciuilibus causis rarò aut nunquam tenetur aduocatus ferre testimonium pro contraria parte. Probatur.
Nam officium aduocati est defendere causam suæ partis quantum in se fuerit, & propterea reuelantur illi secreta quædam, quæ
non reuelarentur nisi esset patronus, ergo
valde indecens esset & scandalosum, reuelare huiusmodi secreta, nisi magna & euidenti necessitate vrgente.
Nihilominus sit tertia conclusio. Potest contingere casus in ciuilibus causis vbi aduocatus teneatur testificari pro parte contraria.
Vt v. g. si pars contraria amissura est totum
censum suum aut magnam pecuniæ summam, vnde decidet à suo statu. Tunc aduocatus tenetur meliore modo quo poterit admonere partem contrariam de iniustitia suæ
partis: & si opus fuerit testificari. Hanc probat etiam argumentum factum. Et
cōfirmatur
confirmatur
. Nam secretum huiusmodi non obligat
cum tanto detrimento partis contrariæ: sed
satis fuerit, quòd in multis casibus teneantur
alij testificari in quibus aduocatus neque debet neque potest testificari.
DVbium quintum est, An aduocatus suscipiens causam
euidẽter
euidenter
iustam peccet contra iustitiam, si vtatur cautelis & mendacijs præsentando scripturas falsas, & alia
huiusmodi faciendo. ¶ Respondetur & sit
vnica conclusio. Talis aduocatus
nō
non
peccat
contra iustitiam, ac proinde nec tenetur ad
restitutionem. Probatur, quia nullam iniuriam facit parti contrariæ: quin potius impedit eam ab iniuria facienda. Et rursus non
peccat contra
iustitiā
iustitiam
iudicis aut iudicij. Probatur, quia iudicium contrarium suæ parti
esset iniustum, ergo simpliciter non esset
iudicium, ac per consequens non peccat
contra iustitiam si quis faciat contra tale iudicium. Sed nihilominus aduocatus peccabit peccatum mendacij aut periurij, si ipse
|
iurat falsum aut alios iurare facit. Item probatur conclusio. Quia testis non peccat contra iustitiam si testificatur falsum in eadem
causa, ergo neque aduocatus. Patet consequentia. Nam testis, vt diximus, est communis vtrique parti, aduocatus vero tantum tenetur respicere ius suæ partis & illud defendere. Sed maxime aduertendum est, quòd
hæc conclusio non habet verum ex eo quòd
alicui Iurisperito aduocato videatur sua causa iusta: sed habebit verum quando causa iudicio omnium aut fere omnium Iurisperitorum iusta est.
DVbium sextum est, An liceat aduocato vtram libet partem causæ dubiæ suscipere? Pro cuius expositione nota, quòd
est triplex gradus causæ dubiæ. Primus gradus est, quando vtraque pars habet pro se
æquales rationes, doctores pares, authoritate & numero, aut ferè pares. ¶ Secundus
gradus est, quando altera pars est verosimilior, & habet plures Iurisperitos & maioris
autoritatis fautores: nihilominus altera pars
est probabilis, & habet pro se Iurisperitos
non contemnendæ autoritatis. Tertius gradus est, quando altera pars vsque adeò probabilior & verosimilior est, quòd altera pars
reputetur parum probabilis, etiam si
aliquā
do
aliquando
& raro aliqui iudices
sequātur
sequantur
illam propter rationes sophisticas & apparentes, quas
habet. ¶ Arguitur primo pro parte negatiua, quòd non sit licitum in primo gradu suscipere causam alterius partis.
Nā
Nam
ipse actor
peccat contra iustitiam agendo contra alteram partem, ergo aduocatus similiter peccat
fauendo illi. Antecedens probatur. Nam in
dubijs melior est conditio possidentis, ergo
actor qui vult & intendit deturbare à possessione alteram partem, peccat contra
iustitiā
iustitiam
.
Secundo. Iudex in simili causa dubia tenetur ferre sententiam in fauorem possidentis, ergo actor & aduocatus peccat contra iustitiam agendo contra possessorem.
Tertiò. Si ille aduocatus in casu dubio
admoneret Regem, vt inferret bellum alteri
Regi qui est in possessione, peccaret contra
iustitiam, ergo in casu posito peccat. Antecedens probatur. Quia bellum non potest
inferri contra possessorem in casu dubio.
Hęc tria argumenta probare
intendũt
intendunt
quòd
non possit aduocatus suscipere causam actoris in casu dubio.
Sed arguitur quartò, quòd non possit suscipere causam rei maxime in secundo gradu dubietatis. Nam aduocatus iudicat
contrariā
contrariam
partem esse probabiliorem, ergo agit
contra scientiam & conscientiam suscipiendo partem minus probabilem. Et confirmatur. Si aduocatus doceret in cathedra opinionem minus probabilem contra
probabiliorẽ
probabiliorem
peccaret, ergo multo magis peccat
illā
illam
defendendo in iudicio contra
probabiliorẽ
probabiliorem
.
Quintò. Si ille aduocatus constitueretur
iudex in eadem causa: peccaret contra iustitiam ferendo
sententiā
sententiam
in fauorem illius partis, ergo similiter peccat patrocinando. Patet consequentia. Quia tam iudex quam aduocatus debent procedere secundùm iura.
PRO decisione dubij sit prima
cōclusio
conclusio
.
In tertio gradu dubietatis
peccatũ
peccatum
est
cō
tra
contra
iustitiā
iustitiam
defendere causam minus verosimilem. Ratio est, quia illa pars moraliter loquendo ferè ab omnibus reputatur falsa: &
eius
cōtraria
contraria
ferè
demōstrata
demonstrata
, ergo aduocatus ille iniuriam facit parti contrariæ.
Secunda
cōclusio
conclusio
. In primo gradu dubietatis
licitũ
licitum
est aduocato vtram libet
partẽ
partem
defendendā
defendendam
suscipere,
etiā
etiam
in fauorem actoris.
Probatur primo ex
cōmuni
communi
omniũ
omnium
consensu. Nam tales causæ reputantur ab omnibus
propria materia litis: & omnes
cōfugiunt
confugiunt
ad
iudicem
tanquā
tanquam
ad
iustũ
iustum
animatũ
animatum
, vt constituat
mediũ
medium
inter actorem &
reũ
reum
in huiusmodi causis. Item
etiā
etiam
quia in casu dubio vnusquisque potest magis sibi prospicere
quā
quam
alteri per media proportionata: est autem
proportionatissimũ
proportionatissimum
mediũ
medium
cōfugere
confugere
ad
iudicẽ
iudicem
qui habet
publicā
publicam
autoritatẽ
autoritatem
dicendi ius vnicuique. ¶ Tertia
cōclusio
conclusio
.
Nō
Non
est peccatum
cōtra
contra
iustitiam,
ꝙ
quod
aduocatus suscipiat actoris
partẽ
partem
minus
probabilẽ
probabilem
in
secũdo
secundo
gradu. Probatur primo argumentis factis pro
cōclusione
conclusione
. 2. Item
etiā
etiam
probatur, quia
cōtingit
contingit
sæpe,
ꝙ
quod
causa quæ in initio litis videbatur minus
probabilis, postea in processu euadat magis
probabilis, facta examinatione
diligẽti
diligenti
, ergo
prudẽtia
prudentia
est,
talẽ
talem
causam suscipere,
dũmodo
dummodo
habeat probabilitatem.
Cōfirmatur
Confirmatur
. Iudices
probi & recti
solẽt
solent
aliquādo
aliquando
iudicare secundùm
illā
illam
partem
probabilẽ
probabilem
, vel quia sibi pro|
babilior videtur, vel quia tenent opinionem dicentium quòd potest practicari opinio probabilis, relicta probabiliore, ergo
aduocatus iustè & prudenter suscipit talem causam: quia ad illum non spectat
ferre sententiam, sed tantum explicare ius
suæ partis. Sed aduerte quòd in huiusmodi causis tenetur aduocatus admonere clientem suum de minore probabilitate suæ causæ, si forte nolit facere expensas litigando,
aut velit se componere cum parte contraria, possit hoc libere facere. Alias si non
admonuerit tenebitur restituere clienti suo
expensas suas & omne detrimentum.
Quarta conclusio. Aduocatus qui in causis criminalibus aut in ciuilibus, vbi agitur de periculo rei alicuius, ita vt incidat
in grauem aut in extremam necessitatem,
peccat contra charitatem, si suscipiat partem actoris minus probabilem. Probatur.
Quia quilibet tenetur succurrere proximo
existenti in graui aut in extrema necessitate, ergo &c. Et confirmatur. Aduocatus tenetur in tali casu ex charitate patrocinari,
reo existenti in extrema vel graui necessitate, ergo multo minus licitum erit adiuuare actorem contra reum. Et denique ipse
actor peccat mortaliter contra charitatem
agendo contra reum, ergo & aduocatus illi
fauendo. Et per hanc conclusionem oportet explicare quod dicit Soto libro. 5. de iustitia, quæstione. 8. articulo. 3. vbi habetur
non esse licitum quod dicimus in tertia conclusione. Probant etiam hanc conclusionem argumenta quæ fecimus in principio
pro parte negatiua. Superest tamen respondere ad ipsamet quatenus aduersantur alijs
conclusionibus.
Ad primum negatur antecedens. Ad probationem respondetur, quòd non propterea dicitur esse melioris conditionis qui possidet: quia nemo possit litigare contra illum. Sed iudex facta examinatione, si adhuc
causa fuerit dubia in primo gradu dubietatis debet ferre sententiam in fauorem possidentis.
Vnde ad secundum respondetur, nego
consequentiam. Et ratio discriminis est, quia
officium iudicis est distinctum ab officio
aduocati: etenim iudicis est dicere ius inter
vtramque partem: aduocati verò explicare
& defendere ius vnius partis.
Ad tertium negatur consequentia. Et
ratio discriminis est, quia inferre bellum
est executio sententiæ. Vnde non est licitum inferre bellum in causa dubia, in primo gradu dubietatis contra possidentem.
At verò litigium licitum est, quia est inuestigatio veritatis & iustitiæ inter vtranque partem. Quapropter, si Rex ille possidens nollet, vt per litem veritas patefieret,
tunc posset alius Rex mouere bellum. Et
notandum est in hac parte, quòd hæc est
differentia inter bellum & litem, quòd bellum nunquam potest dari iustum ex vtraque parte, nisi supposita ignorantia, etiam
quando res dubia est, & hoc dubium scitur ab vtraque parte. Cæterum lis bene potest esse iusta inter vtramque partem in causa dubia, non supposita ignorantia huius
dubietatis. ¶ Ad quartum respondetur ex tertia conclusione.
Ad confirmationem negatur consequentia, quia officium doctoris est docere quamlibet opinionem in eo gradu probabilitatis
quem habet: officium vero aduocati est sui
clientis ius ostendere & defendere. ¶ Ad
quintum iam patet ratio discriminis ex solutione ad secundum.
IAM vero disputandum nobis est circa
pretium iustum pro patrocinio aduocatorum. De qua re dicit Diuus Thomas in 7.
& 8. conclusione.
Dubium primum sit, an lex illa. 21. quæ
habetur titul. 16. lib. 2. Recopilationis factæ
sub Philippo II. sit lex iusta & obligans in
foro conscientiæ. ¶ Pro parte negatiua arguitur primò. Lex illa statuit, vt aduocatus non
accipiat plus pretij pro petitionibus ordinarijs quam duos argenteos pro singulis: sed
ipsi non possunt sustentare suum statum, nisi
amplius accipiant, ergo &c.
Secundò. Illa lex non est in vsu, quin
potius ipsi aduocati sæpe supplicauerunt Regem vt legem illam mitiorem faceret, ergo non obligat in conscientia.
Respondetur ad hoc & sit prima conclusio. Illa lex est obseruanda in foro conscientiæ: & aduocati
tenẽtur
tenentur
ad
restitutionẽ
restitutionem
si amplius acceperint. Probatur. Quia illud pre|
ium est iustum legitimum, ergo iniquum
test amplius accipere. Respondetur vero
ad primam obiectionem, quòd aduocati
bene possunt sustentare
suũ
suum
statum decentem etiam si non accipiant pro petitionibus
ordinarijs nisi duos argenteos. Cæterum
si volunt sustentare
statũ
statum
suum vt illustrissimi in republica, non licet tantum alienis
bonis triumphare.
Ad
secũdum
secundum
respondetur, quòd ille vsus
est abusus ipsorum. Nam Rex respondit ipsorum petitioni sæpe numero,
que su
peticiō
peticion
no ha lugar, sino que se guarde la ley.
Secunda conclusio. Quando pretia non
sunt lege taxata, possunt aduocati pacisci
cum suis clientibus de pretio, habita ratione causę & sufficientiæ aduocati & aliarum
circunstantiarum sicut in contractu emptionis & venditionis solent obseruari. Ista
conclusio habet sex legitimas moderationes. Prima moderatio, quòd conuentio de
pretio fiat initio litis antequam aduocatus
legat scripturas suæ partis. Hæc habetur in
l. 7. vbi supra. quæ moderatio est in fauorem clientis: vt liberè possit pacisci de pretio iusto. Nam si semel aduocatus legerit
scripturas, iam ipse cliens deprehensus est,
& timebit ne prodat aduocatus suam causam. Sed notandum est, quòd defectus huius moderationis
nō
non
inducit obligationem
restituendi in foro conscientiæ: si
tamẽ
tamen
pretium fuit iustum. Secunda moderatio est.
Non potest aduocatus
cōuenire
conuenire
cum cliente de parte aliquota ipsius valoris de quo litigatur, scilicet, de tertia parte vel quinta,
&c. Hæc moderatio habetur in. l. 8. vbi supra. Item in. l. litem. C. de procuratoribus.
& in. l. si qui. C. de postulando. & in. l. sumptus. ff. de pactis. Item. 3. quæst. 7. cap. infamatus. & nota quòd ista moderatio potius respicit bonum commune & legale,
quàm bonum clientis. Si enim aduocatus
non haberet aliud pretium certum, nisi partem aliquotam eius quod per litem exigeretur, acciperet occasionem calumniosè
litigandi & perturbandi tribunalia. Si autem iam certus est de suo pretio, siue vincat siue non vincat litem: non habebit occasionem huiusmodi iniquitatis. Ex hac
moderatione sequitur, quod non tenebi
tur aduocatus ad restitutionem faciendam
alicui in foro conscientiæ: si tamen pars aliquota de qua fecit
pactũ
pactum
fuerit iustum pretium aliàs sui laboris. Probatur. Quia nulli fecit iniuriam contra iustitiam commutatiuam: sed legitime litigauit. Tertia moderatio est. Non potest pacisci aduocatus,
vt detur sibi certa summa pecuniæ & determinata, si vicerit litem, vel in pretium vel
etiam vltra pretium. Hæc habetur vbi suprà
in. l. 8. & habet eandem rationem quam secunda moderatio. Quod si vltra iustum
pretium aliquid acceperit pro victoria, tenetur restituere. Verum est tamen, quòd Alexander & Salicetus in. l. litem. C. supra.
aiũt
aiunt
,
quòd aduocatus potest suscipere modicum
quid pro victoria. Idem sentit Nauarrus in
Manuali. cap. 25. numero. 30. Nihilominus
quanuis stando in solo iure communi, verum habeat hæc opinio: tamen in Hispania
non est licitum quicquàm accipere pro victoria: quia est contra leges Regni expressas. Quarta moderatio non potest aduocatus assecurare victoriam litis, postulato pretio pro assecuratione. Hæc habetur in. l. 8.
vbi suprà. & ibidem habetur quinta moderatio. Non potest aduocatus pacisci cum
cliente quòd ipse proprijs expensis litem
aget & finiet: si dederit sibi certum
pretiũ
pretium
.
Sexta & vltima moderatio. Quòd non excedat stipendium aduocati vigesimam partem ipsius quod per
litẽ
litem
intenditur: dummodo talis vigesima pars non excedat
summā
summam
triginta mille
dipōdiorũ
dipondiorum
, & hoc pro aduocatis in consilio Regio aut in Cancellaria. Pro alijs vero aduocatis, statuitur vt
vigesima pars non excedat summam quindecim mille dipondiorum. Ista moderatio habetur expressè in. l. 18. 19. & 20.
vbi supra.
Tertia conclusio. Aduocatus qui pro taxatione pretij debiti pro petitionibus maioris momenti non adit iudicem, vt taxet pretium: non tenetur ad restitutionem, si
tamẽ
tamen
pretiũ
pretium
quod accipit
iustũ
iustum
sit, quale etiam iudex taxaret. Probatur, quia non damnificat
clientẽ
clientem
in aliquo: sed
tantũ
tantum
peccat
cōtra
contra
iustitiā
iustitiam
legalẽ
legalem
: nisi forte ipse iudex remittat aduocato, vt
cōueniat
conueniat
de pretio
cũ
cum
cliente. Et hic
est
frequẽtissimus
frequentissimus
vsus in nostra republica.
|
Sed tamen aduersus illam legem citatam
argumentantur vehementius aduocati.
Nā
Nam
iustum rerum pretium variatur pro loco
& tempore, sed lex illa quæ taxat duos argenteos pro singulis petitionibus ordinarijs facta est anno 1495. vt patet
in. l. 54. in
Copilatione antiquarum pragmaticarum
sub Ferdinando & Isabella, quo tempore
pretium duorum argenteorum erat maximum, ergo modo non est iustum pretium.
Patet consequentia. Quia nunc rerum pretia multo maiora sunt. Et
cōfirmatur
confirmatur
. Nam
omnium artificum pretia creuerunt, ergo
cum aduocati officium non sit minus vtile
reipublicæ, nec minus honorificum, siquidem proficit ad pacem reipublicæ, debet
etiam esse maius pro tempore.
Ad hoc argumentum
respōdetur
respondetur
, quòd
iustum pretium rerum auget inopia rerum
seu mercium: sicut minuit multa copia mercium. Dicimus ergo, quòd non est mirum
vt pretium aduocatorum iustum pro petitionibus ordinarijs modo sint duo argentei: quia sunt plurimi & ferè infiniti aduocati: olim autem vnus Bachalaureus in legibus digito signabatur. Secundò respondetur, quòd olim erant pauciores lites
quā
quam
nunc, & ex consequenti petitiones pauciores: vnde necessum fuit quòd pretium petitionis ordinariæ esset olim sufficiens ad sustentationem aduocati, quia vix optimus
aduocatus poterat obtinere vnam petitionem pro singulis diebus. Nunc autem vel
mediocris aduocatus obtinet quatuor vel
quinque petitiones pro singulis diebus. Vnde bene poterit sustentari. Eo vel maximè
possunt adiuuari aduocati petitionibus extraordinarijs & stipendijs annuis ad suam
sustentationem. Ad confirmationem respondetur, quòd aduocati officium habet
nunc etiam maius stipendium si collectiuè
consideretur: eo quòd sunt plurimæ petitiones ordinariæ & extraordinariæ.
Secundò argumentantur aduocati. Petitiones ordinariæ non sunt omnes æquales,
ergo non debet esse æquale pretium
illarũ
illarum
.
Ad hoc argumentum respondetur alio
exemplo. Triticum omne non est æqualis
bonitatis, & tamen idem est pretium taxatum lege. Ita etiam lex cum non posset pro
uidere pro singulis petitionibus ordinarijs
maius & minus pretium, taxauit maximum
pretium pro maxima petitione ordinaria.
Pro extraordinarijs vero remisit pretium
taxandum iudici, in cuius tribunali causa
agebatur.
Tertiò argumentantur aduocati. Lex illa non habet maiorem vim obligandi, propterea quòd in noua Copilatione sit collecta, quam ante copilationem. Sed antea
non obligabat, ergo neque modo obligat.
Et
cōfirmatur
confirmatur
. Nam in illa copilatione sunt
multæ leges quæ
nō
non
obligant: vt leges duelli, quæ omnino sunt iniquæ, & leges de synagogis ædificandis. Ad hoc respondetur,
quòd post latam legem illam, nunquam
fuit licitum exigere plusquam duos argenteos pro ordinaria petitione. Cæterum illæ
leges duelli iniquæ sunt &
iā
iam
omnino abrogatæ: aliæ verò cessauerunt, quia cessauit materia: vt leges de synagogis Iudæorum.
DVbium secundum est, An pro stipendio annuo, quod dicitur,
partido, teneatur aduocatus omnes causas clientis occurrentes suscipere. Videtur quòd sic. Primò. Medicus tenetur curare omnes infirmitates pro tali stipendio in domo vel communitate, ergo similiter aduocatus. Confirmatur. Scienti & volenti non fit iniuria, sed
aduocatus sciens facit tale pactum, ergo
tenetur.
Secundò arguitur ex. l. 18. titul. 16. lib. 21.
nouæ Copilationis. vbi dicitur, quòd aduocatus ratione stipendij accepti tenetur suscipere causam clientis, & præstare omnia,
quæ fidelis aduocatus debet præstare.
In oppositum est, quòd talia annua stipendia sunt minimi valoris. Nam ad summam attingunt tria vel quatuor millia dipondiorum, ergo iniquum est obligare aduocatum pro talibus stipendijs ad causas
magnas & magni momenti. Notandum
est quòd in. l. 10. vbi supra. Cautum est vt
huiusmodi annua stipendia non sint palliationes frangendi leges Regni, quæ de stipendijs aduocatorum loquuntur. Sed iudices habita ratione litium & pretij earum,
determinent, vt quod legibus taxatum est
seruetur paulò plus minusve, & ideo cauendum est, ne annua stipendia sint magna.
Sit igitur conclusio. Non tenentur aduocati pro huiusmodi stipendijs annuis minimis, quæ sunt in vsu, lites magni momenti suscipere. Ratio est, quia illud stipendium debitum est illis alio titulo: vel quia se obligant
ad
patrocinādum
patrocinandum
quando opus fuerit in causis iustis, & ad non suscipiendas causas contrariæ partis. Item se obligant ad quasdam
communes diligentias faciendas. v. g. ad faciendas communes petitiones.
DVbium tertium, An aduocatus pro lite & patrocinio iniquo possit accipere
pretium. ¶ Prima conclusio. Peccatum mortale est iniustitiæ contra partem contrariam
recipere tale pretium: non tamen
cōtra
contra
clientem. ¶ Secunda conclusio. Cliens qui dedit
tale pretium non potest repetere in foro exteriori. ¶ Tertia conclusio. Stando in solo iure naturæ aduocatus non tenetur restituere
tale pretium: imò probabilius est,
ꝙ
quod
neq;
neque
de
iure positiuo tenetur restituere. Similes conclusiones proposuimus quæst. præcedenti,
artic. vlt. de falso teste: & eisdem rationibus
probabuntur istæ.
DVbium quartum est, An liceat aduocatis recipere dona & munera: & simul etiam definiemus de reliquis officialibus iudicij. De qua re sunt aliquot leges Regni iustissimæ. In primis enim est lex 16. tit.
5. li. 2. Copilationis citatæ: vbi dicitur de omnibus iudicibus supremi Senatus, Cancellariæ, & de iudicibus Cantabriæ, & de iudicibus nobilium, de notarijs & relatoribus, de
tabellionibus, procuratoribus, & fiscalibus:
quòd non possunt accipere munus aliquod,
neque donum neque esculenta neque poculenta ab eo qui litem habet, vel habiturus creditur breui, vel de proximo habuerit: ita vt
neque per se neque per aliam personam, nec
directè, nec indirectè, aliquid recipiant. Præ
terea in lib. 3. tit. 9. in. l. 5. omnes iudices prohibentur accipere munera quælibet ab eis
qui coram eis lites habent vel habituri existimantur. Et nota quòd ibidem. l. 6. definitur, quòd ad condemnationem iudicum qui
munera accipiunt sufficiant tres testes singulares. De aduocatis verò tit. 16. lib. 2. vbi supra
dicitur: quòd non recipiant aliquid nisi forte
aliqua esculenta & poculenta in parua quantitate. Imo. l. 19. & 21. eiusdem tituli dicitur,
ꝙ
quod
non recipiant amplius pretium quam quòd
fuerit taxatum
secũdùm
secundùm
leges:
aunque la parte se lo de de su voluntad. De tabellionibus autem est in lib. 4. tit. 27. lex vnica, quæ habet titulum,
El aranzel de los escriuanos, vbi singula pretia pro singulis scripturis taxantur generaliter omnibus tabellionibus. Et ibidem
dicitur.
Y mandamos que no puedan lleuar ni
lleuẽ
lleuen
los dichos escriuanos en lo judicial ni en lo
no
judicial mas de lo que de suso esta declarado,
quantoquier que la parte se lo de graciosamente.
Vbi notandum est, quòd quanuis donatio libera stando in solo iure naturæ transferat dominium, potest tamen impediri translatio lege positiua. Dubium ergo nostrum est, An
de facto per leges citatas impediatur translatio dominij per tales donationes in ipsos
officiales, An potius sint tantum leges pœ
nales.
Arguitur primò, quòd transferatur dominium.
Quādo
Quando
leges humanæ volunt impedire huiusmodi translationem & irritare contractus: vtuntur verbis specialibus. v. g. quòd
sint incapaces & inhabiles ad sic
recipiendũ
recipiendum
,
sed leges citatæ solum prohibent ne fiant tales donationes sub certis pœnis, ergo transfertur dominium. Et confirmatur à simili.
Per ludum alearum lege prohibitum transfertur dominium, ergo per huiusmodi donationes. ¶ Secundò. Leges prohibentes tales
donationes, partim sunt pœnales, partim fundantur in præsumptione, ergo non obligant
in foro conscientiæ ad restituendum acceptum, maxime cessante veritate præsumptionis. Antecedens probatur referendo rationes
propter quas interdicuntur istæ donationes.
Quarum prima est ad puniendam
auaritiā
auaritiam
officialium. Quæ ratio efficit legem pœnalem. Secunda ratio est, vt tollatur à tribunalibus suspicio corrupti iudicij. Istæ duæ rationes insinuant satis, quòd quando reuera iudex non corrumpitur per munera,
nō
non
teneatur illa restituere. Tertiam rationem possumus adhibere. Quoniam talis donatio licet
videatur specie & facie tenus libera: tamen
reuera libera non est, sed inuoluntaria: & talis præsumitur in iure.
Tertiò. Authores qui negant validas esse istas donationes & transferre dominium,
idcirco negant quia officiales accipiunt
|
stipendia à republica, ergo saltim officiales,
qui non sunt stipendiati, poterunt recipere
eiusmodi munera.
Sed in oppositum est, quòd lib. 2. de las ordenanças Reales, titul. 3. l. vlt. dicitur.
Otrosi juren los de nuestro consejo que guardaran estas
ordenanças, &c. de suerte que el que lo contrario hiziere, sea obligado desde luego en el fuero
de la consciencia a pagar la dicha pena, sin que
espere otra condenacion: quantoquier que la culpa sea occulta.
Et Soto in lib. 1. de iustit. q. 6.
art. 6. ad tertium
membrũ
membrum
quarti argumenti
principalis, inquit, quòd ipsi officiales tenentur soluere pœnam suorum delictorum ante iudicis sententiam: quia isti acceptauerunt
& iurauerunt tales leges. Est enim illa pœna
conuentionalis ex pacto iusto.
PRO decisione huius dubij notandum
est: quòd donationes quæ fiunt officialibus secundùm apparentiam liberæ, sunt in
duplici differentia. Quædam enim sunt quę
vulgo dicuntur,
presentes y dadiuas. Et huiusmodi habent totaliter apparentiam liberæ
donationis. Aliæ verò sunt, quæ fiunt per
modum pretij aut quasi pars pretij. Vt v. g.
quando tabellionibus soluitur amplius pretium, quàm sit
taxatũ
taxatum
pro labore. Et quanuis
officialis ipse dicat, sibi non deberi
tantũ
tantum
pretij.
Respōdet
Respondet
pars:
ꝙ
quod
ipsa liberè vult donare.
Sit ergo prima conclusio. Donatio primi
generis est omnino nulla: neque transfert dominium, sed potius recipiens tenetur restituere ei, qui dedit ante iudicis sententiam:
etiam si dicat se liberaliter dedisse. Probatur.
Nam leges citatæ continent pacta quædam
conuentionalia quæ obligant in foro conscientiæ: vt seruetur pactum, ergo talis donatio nulla est. Et confirmatur. Nam si aliquis
maritus reliquit vxori legatum, ea conditione vt non nubat: si nupserit tenetur in foro
conscientiæ restituere legatum hæredibus,
qui succedunt ab intestato, ergo similiter in
casu. Secundò probatur. Quia fuit valde necessum in Hispania pro bono communi litigantium: vt huiusmodi donationes essent
nullæ, quia Hispanica natio hoc habet peculiare præ cæteris nationibus quæ appetit videri magnifica in donationibus suis, ergo
necessariũ
necessarium
fuit ne litigantes
maximũ
maximum
impedimentum & detrimentum paterentur, quòd
huiusmodi donationes essent nullæ. Et confirmatur. Quia
etiā
etiam
si liberaliter aliqui munera donent: alij tamen litigantes inuoluntariè dabunt, ne videantur parci & miseri: &
ne eorum negotia negligenter tractentur ab
officialibus.
Secunda conclusio. Donatio secundi generis quanuis sit prohibita, non tamen irrita
iure Hispaniensi, neque officialis tenebitur
ad restitutionem ante iudicis
sententiā
sententiam
. Hanc
conclusionem possunt probare argumenta
facta pro parte affirmatiua. Item quia leges
illæ, quæ videntur esse conuentionales, loquuntur de donationibus, quas vulgo dicimus,
presentes y dadiuas, sed donatio secundi
generis non dicitur,
presente o dadiua, ergo
non tanto rigore loquendum est de huiusmodi donationibus. Item etiam confirmatur. Nam illud inconueniens ad quod vitandum necessaria fuit lex propter
cōditionem
conditionem
nationis Hispanicæ, non habet locum in huiusmodi donationibus: quando enim damus
aliquid amplius per modum pretij, contenti
sumus dare parum amplius: neque ibi affectamus magnificentiam, sicut in donationibus, quæ purè sunt donationes.
Tertia conclusio. Vtraque donatio præ
dicta vt in plurimum de facto est nulla. Probatur, quia de facto & vt in plurimùm est
inuoluntaria, ergo non transfert dominium.
Probatur antecedens, nam ferè omnes soluunt amplius
pretiũ
pretium
officialibus: quia aliàs
non recte illi faciunt suum officium, ergo
hoc potius est redimere vexationem, quam
liberalem esse. Et confirmatur, quia finita lite, pauci aut nulli sunt, qui huiusmodi donationes faciant: nisi expectent se cito habituros litem aliam. Quod si aliqui fecerint donationem lite omnino finita, valida erit.
Vltima conclusio.
Pœnā
Pœnam
quadrupli aut
decupli non tenetur aduocatus vel alius officialis soluere ante
cōdemnationem
condemnationem
iudicis.
Probatur, quia illæ leges sunt pœnales, ergo
non obligant ad soluendam pœnam legis
ante condemnationem iudicis.
AD argumenta verò pro parte affirmatiua respondetur. Ad primum dico,
ꝙ
quod
sufficiens ratio est ad irritandas illas donationes primi generis, quòd illæ leges includunt
pacta conuentionalia.
Ad secundum respondetur, quòd illę leges qua parte sunt pœnales, non obligant in
foro conscientiæ ad soluendam pœnam, vt
dicit quarta conclusio. Qua verò parte fundantur in præsumptione, ordinantur ad bonum commune ad quod, vt ostendimus
necessarium est, vt donationes sint irritæ:
etiam si sint voluntariæ. Vnde impertinens
est, quòd ipsa præsumptio sit vera aut falsa
in casu particulari: non enim fundatur in sola præsumptione.
Ad tertium respondetur, quòd probat
iudices & fiscales magis obligari ad non
recipienda munera: quia cum illis est magis expressum pactum: eo quòd recipiunt
stipendium. Sed nihilominus etiam alij officiales obligantur eisdem legibus, eo quòd
cum illis est pactum,
quādo
quando
admittũtur
admittuntur
ad
huiusmodi officia publica honorifica & vtilia ea conditione, vt non recipiant munera:
sed contenti sint stipendijs à lege taxatis.
Ad argumentum verò pro parte negatiua respondetur, quòd illa lex ordinamenti
nunquam fuit in vsu, & si aliquando fuit in
vsu, iam non est in vsu: quia visa est difficilis & quasi impossibilis ad seruandum. Quare merito exclusa est à noua Copilatione legum sub Philippo Secundo. Denique attendant omnes confessarij, vt interrogent eiusmodi officiales. An sciant omnia statuta
sua, & an fecerint contra statuta quæ specialiter iurant seruare. Nam si fecerint contra:
sunt periurij. Si autem fecerint contra alia
statuta: quæ iurant in communi, non sunt
periurij: quia iuramentum intelligitur ferri
in omnes ordinationes in communi iuxta
vniuscuiusque materiam. Si autem aliquis
officialis nullam habet rationem suorum
statutorum, non solum peccat mortaliter,
sed etiam est periurus, etiam si nullum statutum iurauerit in particulari. Pertinebit autem ad confessorem, scire quando officialis
teneatur restituere, vel saltem scire dubitare: vt interroget doctiorem se: qui si non fuerit in promptu: poterit absoluere pœnitentem, obligando illum, vt postea stet senten
tiæ alicuius magistri aut doctoris sufficientis. Atque hactenus de
iniurijs quæ fiunt in
iudicio.