QVÆSTIO LXXII.
De Contumelia.
DEINDE considerandum est
de iniurijs verborum, quæ inferuntur extra iudicium. Et primò,
de contumelia, secundò, de detractione: tertiò, de susurratione: quartò, de maledictione. ¶ Circa
primũ
primum
quæruntur quatuor.
ARTICVLVS PRIMVS.
¶ Vtrùm contumelia consistat in
verbis.
AD Primum sic proceditur.
Videtur, quòd contumelia non consistat in verbis.
Contumelia enim importat quoddam nocumentum proximo illatum, cùm pertineat ad iniustitiam.
Sed verba nullum
nocumẽtum
nocumentum
videntur inferre proximo nec in persona, nec in rebus. Ergo contumelia non consistit in verbis.
¶ 2 Præterea. Contumelia videtur ad quandam dehonorationem
pertinere. Sed magis aliquis potest
inhonorari, seu vituperari factis,
quàm verbis. Ergo videtur, quòd
cōtumelia
contumelia
non consistat in verbis,
sed magis in factis.
¶ 3 Præterea. Dehonoratio, quæ
fit verbis dicitur conuitium vel improperium. Sed contumelia videtur differre à conuitio & ab improperio. Ergo contumelia non
cō
sistit
consistit
in verbis.
SED contra. Nihil auditu percipitur nisi verbum. Sed contumelia auditu percipitur, secundùm illud
Ieremiæ 20. Audiui contume|
lias in circuitu. Ergo contumelia
est in verbis.
RESPONDEO dicendum,
quòd contumelia importat dehonorationem alicuius. Quod
quidẽ
quidem
cōtingit
contingit
dupliciter. Cùm enim honor aliquam excellentiam
cōsequatur
consequatur
, vno modo aliquis alium dehonorat, cùm priuat eum excellentia,
propter quam habebat honorem,
quod quidem fit per peccata factorum, de quibus suprà dictum est
.
Alio modo cùm aliquis id quod est
contra honorem alicuius, deducit
in notitiam eius & aliorum. Et hoc
propriè pertinet ad contumeliam,
quod quidem fit per aliqua signa.
Sed sicut
Augustinus dicit in secundo de doctrina Christ. omnia signa verbis comparata, paucissima
sunt. Verba enim inter homines
obtinuerunt principatum
significā
di
significandi
quæcunque animo concipiuntur. Et ideo contumelia, propriè loquendo, in verbis consistit. Vnde
Isidor
. dicit
in libro Etymo. quòd
contumeliosus dicitur aliquis, quia
velox est, & tumet verbis iniuriæ.
Tamen quia etiam per facta aliqua
significatur aliquid, quæ in hoc
ꝙ
quod
significant, habent vim verborum
significantium, inde est quòd contumelia extenso nomine, etiam in
factis dicitur: Vnde
Roman. primo
super illud, Contumeliosos, superbos, dicit glos.
quòd
cōtumeliosi
contumeliosi
sunt, qui dictis vel factis contumelias & turpia inferunt.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
verba secundum suam essentiam,
id est, inquantum sunt quidam so
ni audibiles, nullum nocumentum
alteri inferunt, nisi forrè grauando
auditum, puta cùm aliquis nimis altè loquitur. Inquantum verò sunt signa repræsentantia aliquid in notitia aliorum, sic possunt damna multa inferre, inter quę vnum est, quòd
homo damnificatur quantum ad
detrimentum honoris sui, vel reuerentiæ sibi ab alijs exhibendæ. Et
ideo maior est
cōtumelia
contumelia
, si aliquis
alicui defectum suum dicat coram
multis, &
tamẽ
tamen
si sibi soli dicat, potest esse contumelia,
inquantũ
inquantum
ipse
qui loquitur iniustè, contra
reuerẽ
tiam
reuerentiam
audientis agit.
AD secundum dicendum, quòd
in tantum aliquis
aliquẽ
aliquem
factis dehonorat, inquantum illa facta vel
faciunt, vel significant illud quod
est contra honorem alicuius, quorum primum non pertinet ad contumeliam, sed ad alias iniustitię species, de quibus suprà
dictũ
dictum
est
, secundum verò pertinet ad contumeliam, inquantum facta habent vim
verborum in significando.
AD tertium dicendum,
ꝙ
quod
conuitium & improperium consistunt
in verbis, sicut & contumelia, quia
per hæc omnia repræsentatur aliquis defectus alicuius in detrimentum honoris ipsius. Huiusmodi autem defectus est triplex, scilicet defectus culpæ, qui repræsentatur per
verba contumeliosa. Et defectus
generaliter culpæ & pœnæ, qui repræsentatur per conuitium, quia vitium consueuit dici non solum animæ, sed etiam corporis. Vnde si
quis alicui iniuriosè dicat eum esse
|
cæcum, conuitium quidem dicit,
sed non contumeliam. Si quis autem dicat alteri: quod sit fur, non
solùm conuitium, sed etiam contumeliam infert. Quandoque verò repræsentat aliquis alicui defectum
minorationis, siue indigentiæ, qui
etiam derogat honori consequenti
quamcunq;
quamcunque
excellentiam & hoc
fit per verbum improperij. Quod
propriè est,
quādo
quando
aliquis iniuriosè
alteri ad memoriam reducit auxilium, quod contulit ei
necessitatẽ
necessitatem
patienti. Vnde dicitur
Ecclesiast. vicesimo, Exigua dabit, & multa improperabit.
Quandoq;
Quandoque
tamen
vnũ
vnum
istorum pro alio ponitur.
¶ Conclusio est affirmatiua.
COMMENTARIVS.
IN hoc articulo est primo aduertendum,
ꝙ
quod
Diuus Thomas à quęstione 72.
vsq;
vsque
ad
77. agit de quinque speciebus iniuriarum
quæ consistunt in verbis extra iudicium,
quæ sunt contumelia, detractio, irrisio, susurratio, & maledictio, de quibus
agũt
agunt
Summistæ in eisdem verbis. Soto libr. 5. de Iustitia. à quæstione. 9. vsque in finem. ¶ Secundo est notandum, quòd
cōtumelia
contumelia
propriè loquendo consistit in verbis. Nam contumelia est deducere peccatum alterius in
notitiam eius & aliorum. Hoc autem propriè loquendo fit signis & verbis, quæ habent rationem significandi & explicandi,
consistit vero in factis, non quatenus facta
sunt: sed quatenus induunt rationem verbi
& signi: qua ratione, facta etiam in diuinis
literis, aliquando verba appellantur. V. g. effregit quis domum non vt inferret contumeliam, sed vt furaretur, fur est non contumeliosus. Verum si id effecisset in vilipendium alterius, illud factum induit rationem
verbi, & significat se alterum vilipendere, &
sub hac consideratione induit rationem
cō
tumeliæ
contumeliæ
. Item si quis alterum percutiat fuste, non vt vilipendat, percussor est non con
tumeliosus: si vero id faciat in
contemptũ
contemptum
alterius, principalius & formalius habet rationem contumeliæ. Verum est,
ꝙ
quod
possunt reperiri in eodem facto duæ malitiæ & duæ
rationes formales, quod eleganter aduertit
Caiet. in hoc arti. Vna tamen se habet veluti
materialiter respectu alterius. ¶ Tertio est
aduertendum, cum D. Tho. in solut. ad tertium.
ꝙ
quod
conuitium differt à contumelia:
nā
nam
contumelia est, quando obijcitur aliquod
crimen seu peccatum, vt si quis dicat alteri
ꝙ
quod
est fur: conuitium vero est, quando obijcitur alteri
quicunq;
quicunque
defectus, siue culpæ siue
pœnæ. ¶ Vltimo est aduertendum,
ꝙ
quod
contumelia differt à detractione quantum ad
obiectum. Contumelia enim versatur circa
honorem, est enim per se loquendo ablatio
honoris: detractio vero versatur circa
famā
famam
,
& per se loquendo est denigratio famæ: honor vero est
reuerẽtia
reuerentia
quæ exhibetur alicui
propter aliquam excellentiam, fama autem
vt definiunt Theologi ex Ambrosio, est clara cum laude notitia vel illustris dignitatis
status, moribus & vita comprobatus, vt definiuit glos. in cap. super vestra. de cohabi. cleric. & mulierum. Ex quo sequitur,
ꝙ
quod
aliquā
do
aliquando
potest esse honor sine fama, vt patet in
eo qui habet aliquam
excellentiā
excellentiam
, & dignitatem ratione cuius ei exhibetur honor, sinistra tamen de illo habetur ęstimatio. Potest
etiam esse aliquando fama sine honore, vt
patet in aliquibus viris qui habent optimam
æstimationem in populo, qui tamen
nullā
nullam
habent dignitatem neque excellentiam. Ex
quo concluditur definitio contumelię. Contumelia est iniuria qua obijcitur peccatum
aliquod, coram & in præsentia eius cui irrogatur iniuria, vt cum dicitur alicui, fur.
DVbium est circa istam
diffinitionẽ
diffinitionem
an contumelia sit grauius peccatum
quam detractio. Soto lib. 5. de Iustitia. q. 10.
art. 2. dicit
contumeliā
contumeliam
per se loquendo esse
grauius peccatum detractione, quæ
sentẽtia
sententia
probatur his argumentis. Primo autoritate
D. Tho. infra. q. 73. art. 3. ad 2. Vbi expressè
dicit
contumeliā
contumeliam
esse grauius
peccatũ
peccatum
. Simpliciter &
secundũ
secundum
se
quā
quam
furtũ
furtum
: ergo contumelia
secundũ
secundum
se, est grauius
peccatũ
peccatum
detractione. ¶ Secundò arguitur. Sicut se habet rapina ad
furtũ
furtum
, sic se habet contumelia ad
de| p. 501
tractionẽ
detrac
tionem
, sicuti enim raptor per vim aufert
bona alterius, fur vero per fraudem: ita
cōtumeliosus
contumeliosus
per vim aufert
honorẽ:
honorem
detractor
vero per
fraudẽ
fraudem
aufert
famā
famam
, sed rapina maius & grauius
peccatũ
peccatum
est
quā
quam
furtũ
furtum
: ergo similiter
cōtumelia
contumelia
. Minor argumenti asseritur à Diuo Thoma supra quæstione. 66. articulo. 4.
Tertiò arguitur. Honor & fama sunt obiecta materialia
cōtumeliæ
contumeliæ
& detractionis,
obiecta vero formalia sunt rationes
inuolũ
tarij
inuoluntarij
vnde sumitur iniustitia: sed maior ratio
inuoluntarij, est in contumelia, quam in detractione: ergo grauior iniuria. Minor probatur. Nam in contumelia est violentia, in
detractione vero fraus & dolus. Et
cōfirmatur
confirmatur
. In eadem re materiali, scilicet in acceptione eiusdem rei, potest esse diuersa ratio
formalis, vt patet in furto & rapina, quæ quidem non oritur nisi ex diuersa ratione inuoluntarij: ergo ratio inuoluntarij est ratio formalis iniustitiæ. ¶ In huius rei expositione,
sit conclusio. Contumelia & detractio
secũ
dũ
secundum
se habent se sicut excedens & excessum.
Quantum ad modum excedit contumelia,
& exceditur detractio: quantum ad
obiectũ
obiectum
excedit secundum se detractio simpliciter
tamen & absolutè loquendo, grauius peccatum est detractio quam contumelia.
Explicatur conclusio. In quolibet habitu
possumus duo considerare, & rem ipsam in
quam tendit habitus, & modum. Dicimus
ergo,
ꝙ
quod
si
cōsideretur
consideretur
res inquam tendit detractio & contumelia, detractio grauius peccatum est quam contumelia, destruit enim
famam, quæ excellentius bonum est, quàm
honor & reuerentia quæ destruitur per contumeliam. Et hoc patet etiam exemplis in
scientijs naturalibus, v. g. Logica perfectior
scientia est quantum ad
modũ
modum
quā
quam
Theologia
ꝓ
pro
isto statu: Theologia vero perfectior
scientia est ex parte obiecti & simpliciter &
absolutè. Hæc conclusio habet tres partes.
Prima pars probatur. Contumelia est læsio
honoris, detractio vero est læsio famæ: sed
læsio honoris per se fit per apertam violentiam, læsio vero famæ fit per se occultè & secretè: ergo peiorem modum habet
cōtumelia
contumelia
quam detractio. Patet
cōsequentia
consequentia
. Nam
in iniurijs inferendis grauior modus est vio
lentia quam fraus & dolus. Et confirmatur.
Nam D. Tho. 1. 2. q. 6. dicit, quòd magis repugnat voluntario violentia quam fraus &
dolus:
quoniā
quoniam
magis repugnat principio voluntarij, scilicet voluntati: sed in contumelia
est manifesta violentia, in detractione vero
est fraus & dolus: ergo quantum ad
modũ
modum
excedit
cōtumelia
contumelia
. Secundo. Maior
cōtemptus
contemptus
est in
cōtumelia
contumelia
quam in detractione:
ergo contumelia excedit
detractionẽ
detractionem
quantum ad modum. Secunda pars
cōclusionis
conclusionis
probatur. Nam detractio ver satur circa nobilius & principalius obiectum, versatur enim circa famam,
cōtumelia
contumelia
vero circa honorem: ergo detractio excedit
contumeliā
contumeliam
ex parte obiecti: quod vero fama melius bonum sit quam honor non indiget probatione. Tertia pars probatur. Illud
peccatũ
peccatum
contra proximum est grauius, quod aufert maius bonum & infert maius damnum: sed detractio aufert maius bonum, & infert maius
damnum quam
cōtumelia
contumelia
: est ergo grauius
peccatum. Minor patet, ex eo
ꝙ
quod
fama quæ
per detractionem aufertur, maius
bonũ
bonum
est
quam honor, qui per
cōtumeliam
contumeliam
aufertur.
Secundò D. Tho. infra quæst. 74. artic. 2.
probat susurrationem esse grauius
peccatũ
peccatum
quam detractionem & contumeliam: quoniam aufert amicitiam quæ maius bonum
est, quam fama & honor quæ
auferũtur
auferuntur
per
detractionem & contumeliam: licet contumelia per se habeat adiunctam violentiam.
Vltimo. Homicidium est grauius peccatum
quantũuis
quantumuis
fiat occultè & per fraudem
quam contumelia: quoniam aufert
vitā
vitam
quę
maius bonum est quam honor, licet contumelia habeat adiunctum peiorem modum,
& maiorem
cōtemptum
contemptum
&
violentiā
violentiam
: ergo
&c. ¶ Ad argumenta in contrarium. Ad primum respondetur,
ꝙ
quod
D. Tho. est intelligendus,
ꝙ
quod
contumelia est grauius
peccatũ
peccatum
quantum ad
modũ
modum
. Hæc vero intelligentia colligitur manifestè ex eius verbis, subdit enim
statim,
inquantũ
inquantum
fit cum maiori
cōtemptu
contemptu
.
Hinc fit
ꝙ
quod
si idem peccatum obijciatur in
præsentia & proferatur in absentia, cæteris
paribus, grauius peccatum est obijcere illi
peccatum in præsentia, quoniam idem est
detrimentum, & in præsentia fit cum maiori contemptu & violentia.
Ad
secundũ
secundum
respōdetur
respondetur
,
argumentũ
argumetum
conuincere,
ꝙ
quod
contumelia excedit
detractionẽ
detractionem
,
quantũ
quantum
ad
modũ
modum
, non tamen simpliciter &
absolutè. ¶ Secundò
respōdetur
respondetur
nego
consequentiā
consequentiam
& differentia est:
quoniā
quoniam
in rapina
& furto idem
damnũ
damnum
est,
neq;
neque
est aliquis excessus specificus ex parte damni, qui possit
maiorem
grauitatẽ
grauitatem
specificā
specificam
tribuere, sed solum est excessus ex parte modi: at in contumelia & detractione, excessus specificus est
ex parte damni, damnificat enim in maiori & nobiliori bono detractor quam contumeliosus, quia iste in honore ille vero in fama quæ maius bonum est damnificat.
Ad
tertiũ
tertium
respōdetur
respondetur
,
ꝙ
quod
iniustitia specificatur tanquam à ratione formali ab iniusto,
quod est
obiectũ
obiectum
formale iniustitiæ, sicuti
iustitia specificatur à iusto, non tamen à
volũtario
voluntario
. Vnde vbi fuerit maior ratio iniusti,
maior iniustitia erit,
nō
non
vero vbi fuerit maior ratio inuoluntarij. Secundo
respōdetur
respondetur
,
ꝙ
quod
in virtutibus & habitibus non
solũ
solum
debemus attendere ad rationem formalem,
verũ
verum
etiam ad rationem materialem,
quoniā
quoniam
ex
his duabus rationibus conflatur veluti vnica integra ratio obiecti, à qua sumitur perfectio habitus. V. g. Logica, vel Physica, vel
metaphysica habent eandem rationem formalem sub qua, scilicet eandem abstractionem:
differũt
differunt
tamen in rationibus quæ, quæ
sunt veluti materiales respectu alterius rationis. Nihilominus perfectior est simpliciter
& absolutè metaphysica & physica
quā
quam
logica:
quoniā
quoniam
ratio integra obiecti, perfectior
est. Ita dicendum est in præsenti,
ꝙ
quod
licet
cō
tumelia
contumelia
excederet
quantũ
quantum
ad rationem formalem
detractionẽ
detractionem
. Detractio tamen excedit
contumeliā
contumeliam
quantum ad rationem integram & perfectam, quæ conflatur ex ratione
inuolũtarij
inuoluntarij
, cum detrimento in fama: in
cōtumelia
contumelia
vero conflatur ex ratione
inuolũ
tarij
inuoluntarij
cum damno in honore. Ad confirmationem respondetur, quòd ratio iniustitiæ
in contumelia & detractione desumitur ex
ratione formali iniusti sicuti iam diximus.
ALiud dubium est, an de ratione contumeliæ sit, quòd fiat coram & in præ
sentia? Et videtur, quòd sic. Primo. Nam
de ratione contumeliæ est, quòd sit aperta
& manifesta iniuria: non potest autem esse
aperta & manifesta iniuria, nisi fiat coram
& in præsentia, ergo. ¶ Secundo, hoc differt
inter contumeliam & detractionem, quòd
contumelia fit per manifestam violentiam,
detractio vero per fraudem. Item detractio
fit secretè & in occulto, contumelia vero
manifestè & in præsentia: ergo contumelia
in sua ratione formali importat, quòd fiat
coram & in præsentia. In contrarium est,
quòd multi contumelias faciunt in absentia.
In huius rei expositione notandum est
primo, quòd bonitas vel malitia in actibus
moralibus consideranda est ex intentione,
quæ est radix bonitatis vel malitiæ quæ est
in ipsis actibus, vt docet Diuus Thomas in
1. 2. quæst. 16. artic. 4. ¶ Secundo est notandum, quòd contumelia directè machinatur
cōtra
contra
honorem alterius, vnde illa sola iniuria meretur nomen contumeliæ, quæ per se
& directè tendit contra honorem alterius.
HIS positis ad quæstionem
respōdetur
respondetur
hac conclusione. Contumelia per se & ex intentione fit in præsentia. Probatur, nam qui
ex intentione & per se profert peccatum in
absentia, non audens proferre in præsentia
reueretur personam illius, & non tendit directè
cōtra
contra
eius honorem: qui vero profert
peccatum per se ex intentione in præsentia,
nō
non
reueretur personam illius, & directè tendit contra
honorẽ
honorem
: ergo iste talis solum est
contumeliosus. Vnde D. Tho. in artic. dicit,
contumeliam esse, deducere peccatum alicuius in notitiam sui & aliorum.
Notandũ
Notandum
tamen est, quòd deducere
peccatũ
peccatum
alicuius
in præsentia, contingit tripliciter. Primo personaliter videntes vel audientes
cōtumeliā
contumeliam
.
Secundo modo literis vel libello, deducendo in eius notitiam. Tertio modo signis vel
verbis, in absentia quidem per accidens: ex
intentione tamen & per se in præsentia.
Secundo est notandum cum Caietano
hic, quòd cum contumeliosus importet manifestum
cōuitiatorem
conuitiatorem
, hinc est, quòd cum
contumelia fit coram & in præsentia personaliter, tunc habet veram & perfectam rationem contumeliæ: cum vero fit in absentia per accidens, habet veram rationem contumeliæ non tamen ita perfectam. Ex hoc
infertur, quòd autor libelli infamatorij non
solum peccat peccatum iniustitiæ contra fa|
mam: verùm sæpenumero peccatum contumeliæ
cōtra
contra
honorem. Nam deducit peccatum in notitiam sui & aliorum. Quomodo vero sit facienda restitutio. Vide supra
quæst. 62. artic. 2. circa solutionem ad secundum & tertium. Ex his patet ad argumenta
in contrarium.
ARTICVLVS II.
¶ Vtrùm contumelia, seu conuitium, sit peccatum mortale.
AD Secundum sic proce
ditur. Videtur, quòd contumelia vel conuitium,
non sit peccatum mortale. Nullum
enim peccatum mortale est actus
alicuius virtutis. Sed conuitiari est
actus alicuius virtutis, scilicet eutrapeliæ, ad quam pertinet bene
cō
uitiari
conuitiari
, secundum
Philosophum in
4. Ethic.
Ergo conuitium, siue
cō
tumelia
contumelia
,
nō
non
est peccatum mortale.
¶ 2 Præterea. Peccatum mortale
nō
non
inuenitur in viris perfectis, qui
tamen conuitia vel
cōtumelias
contumelias
aliquando dicunt, sicut patet de Apostolo qui ad Galatas tertio dixit, O
insensati Galatæ. Et Dominus dicit Luc. vltimo, ò
stulti & tardi corde ad credendum. Ergo
cōuitium
conuitium
siue contumelia non est peccatum
mortale.
¶ 3 Præterea.
Quāuis
Quamuis
illud quod
est
peccatũ
peccatum
veniale ex genere, possit fieri mortale: non tamen peccatum quod est ex genere mortale,
potest esse veniale, vt supra
habitũ
habitum
est
. Si ergo dicere conuitium vel
contumeliam esset peccatum mortale ex genere suo, sequeretur quòd
semꝑ
semper
esset
peccatũ
peccatum
mortale. Quod
videtur esse falsum, vt patet in eo
qui leuiter ex surreptione, vel ex leui ira dicit aliquod verbum contumeliosum. Non ergo contumelia
vel
conuitiũ
conuitium
ex genere suo est peccatum mortale.
SED contra. Nihil meretur pœ
nam æternam inferni nisi
peccatũ
peccatum
mortale. Sed conuitium vel contumelia meretur
pœnā
pœnam
inferni, secundum illud Matth. 5. Qui dixerit fratri suo, fatue,
reꝰ
reus
erit
gehẽnæ
gehennæ
ignis.
Ergo conuitium vel
cōtumelia
contumelia
est
peccatum mortale.
RESPONDEO
dicendũ
dicendum
,
ꝙ
quod
sicut suprà
dictũ
dictum
est
Arti.
pracedenti
præcedenti
.
, verba inquantum sunt soni quidam, non sunt in
nocumentum aliorum, sed inquantum significant aliquid, quæ
quidẽ
quidem
significatio ex interiori affectu procedit. Et ideo in peccatis
verborũ
verborum
maximè considerandum videtur,
ex quo affectu aliquis verba proferat. Cùm ergo conuitium vel contumelia de sui
ratiōe
ratione
importet
quā
dam
quandam
dehonorationem, si intentio
proferentis ad hoc feratur, vt aliquis per verba quæ profert,
honorẽ
honorem
alterius auferat, hoc propriè & per
se est dicere conuitium vel contumeliam, & hoc est peccatum mortale non minus, quàm furtum vel
rapina. Non enim homo minus amat suum
honorẽ
honorem
, quàm rem possessam. Si verò aliquis verbum conuitij vel contumeliæ alteri dixerit,
non tamen animo
dehonorādi
dehonorandi
, sed
fortè propter
correctionẽ
correctionem
, vel propter aliquid huiusmodi, non dicit
conuitium vel
cōtumeliam
contumeliam
formaliter & per se, sed per
accidẽs
accidens
& materialiter,
inquantũ
inquantum
scilicet dicitur
|
id, quod potest esse conuitium, vel
contumelia. Vnde hoc potest esse
quandoq;
quandoque
peccatum veniale,
quandoq;
quandoque
autem
absq;
absque
omni peccato. In
quo tamen necessaria est discretio,
vt moderatè homo talibus verbis
vtatur, quia posset esse ita graue
cō
uitium
conuitium
, quod per incautelam prolatum auferret honorem eius, contra quem proferretur, & tunc posset homo peccare mortaliter,
etiā
etiam
si
nō
non
intenderet dehonorationem
alterius. Sicut etiam si aliquis incautè alium ex ludo percutiens grauiter lædat, culpa non caret.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
ad eutrapeliam pertinet dicere aliquod leue conuitium,
nō
non
ad dehonorationem, vel ad
contristationẽ
contristationem
eius, in
quẽ
quem
dicitur, sed magis causa delectationis & ioci. Et hoc potest esse sine peccato, si debitæ circunstantiæ obseruentur. Si verò aliquis
nō
non
reformidet contristare
eũ
eum
,
in quem profertur huiusmodi iocosum conuitium, dummodo alijs risum excitet, hoc est vitiosum, vt ibidem dicitur.
Lib. 4. Ethic. ca. 8.
tom. 5.
AD secundum dicendum, quòd
sicut licitum est aliquem verberare
vel in rebus damnificare causa disciplinæ, ita etiam causa disciplinæ
potest aliquis alteri
quẽ
quem
debet corrigere, verbum aliquod conuitiosum dicere. Et hoc modo Dominus discipulos vocauit stultos, &
Apostolus Galatas insensatos. Tamen sicut dicit
Augustinus
in libro de sermone Domini in monte,
rarò & ex magna necessitate obiurgationes sunt
adhibẽdæ
adhibendæ
, in quibus
non nobis, sed vt Domino seruiatur instemus.
AD tertium dicendum, quòd
cùm peccatum conuitij vel contumeliæ ex animo dicentis dependeat, potest contingere, quòd sit
peccatum veniale, si sit leue conuitium, non multum hominem dehonestans, & proferatur ex aliqua
animi leuitate, vel ex leui ira
absq;
absque
firmo proposito aliquem dehonestandi, puta cùm aliquis intendit
aliquem per huiusmodi verbum leuiter contristare.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est. Contumelia est peccatum mortale ex genere suo: quoniam
lædit in bono honoris.
COMMENTARIVS.
NOtandum est primo: quòd licet contumelia ex genere suo sit peccatum
mortale: potest tamen esse veniale, vel ex
imperfectione actus & libertatis, vel ex leuitate materiæ, eo
ꝙ
quod
est in minimo, vel quia
est contumelia materialiter.
Cōtumelia
Contumelia
materialis vocatur, quando dicitur non de honestandi gratia, nisi sit crassa ignorantia, vel
negligentia, vel notabiliter lædat
proximũ
proximum
.
Tunc enim erit peccatum mortale.
Secundò notandum est, quòd contumeliæ iudicandæ sunt ex intentione sicut omnia alia peccata quæ
cōsistunt
consistunt
in verbis, verba enim non habent rationem contumeliæ
quatenus soni quidam: sed quatenus exprimunt conceptum. Habent autem virtutem
significandi ex intentione: ergo ex intentione iudicandæ sunt.
Tertiò notandum est, quòd omnes contumeliæ sunt eiusdem speciei: quoniam honores sunt eiusdem speciei: explicare tamen
oportet in confessione contumeliam in particulari. Nam vt constat ex materia de pœ
nitentia, non solum sunt confitendæ circunstantiæ variantes speciem: sed etiam aggrauantes notabiliter intra eandem speciem.
ARTICVLVS III.
¶ Vtrùm aliquis debeat contumelias sibi illatas sustinere.
AD tertium sic proceditur.
Videtur, quòd aliquis
nō
non
debeat contumelias sibi illatas sustinere. Qui enim sustinet
contumeliam sibi illatam,
audaciā
audaciam
nutrit conuitiantis. Sed hoc
nō
non
est
faciendum. Ergo homo non debet
sustinere contumeliam sibi illatam,
sed magis conuitianti respondere.
¶ 2 Præterea. Homo debet plus
se diligere, quàm alium. Sed aliquis
non debet sustinere, quòd alteri
cō
uitium
conuitium
inferatur. Vnde dicitur Prouerbiorum vigesimosexto. Qui imponit stulto silentium, iras mitigat,
ergo etiam aliquis non debet sustinere contumelias sibi illatas.
¶ 3 Præterea.
Nō
Non
licet alicui vindicare seipsum,
secũdum
secundum
illud, Mihi vindictam, & ego retribuam, sed
aliquis non resisterido contumeliæ,
se vindicat, secundum illud Chrysostomi
, Si vindicari vis, sile, & funestam ei dedisti plagam. Ergo aliquis non debet silendo sustinere
verba contumeliosa, sed magis respondere.
SED contra est, quod dicitur in
Psalm. 37. Qui inquirebant mala
mihi; locuti sunt vanitates. Et postea subdit. Ego autem tanquam surdus non audiebam, & sicut mutus
non aperiens os suum.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut patientia necessaria est
in his, quæ contra nos fiunt, ita etiam in his quæ contra nos dicun
tur. Præcepta
autẽ
autem
patientiæ in his
quæ contra nos fiunt, sunt in præparatione animi
habẽda
habenda
, sicut ait
Augustinus
in libro de sermone Domini in monte, exponens illud præ
ceptum Domini. Si quis percusserit te in vna maxilla præbe ei &
aliam, vt scilicet homo sit paratus
hoc facere, si opus fuerit. Non tamen hoc semper tenetur facere actu, quia nec ipse Dominus hoc fecit: sed cum suscepit alapam, dixit,
Quid me cædis? vt habetur
Ioannis 18. Et ideo etiam circa verba
cō
tumeliosa
contumeliosa
, quæ contra nos dicuntur, est idem intelligendum. Tenemur enim habere animum
paratũ
paratum
ad contumelias tolerandas, si expediens fuerit. Quandoque tamen oportet, vt contumeliam illatam repellamus, maximè propter duo.
Primò quidem propter bonum eius, qui contumeliam infert, vt videlicet eius audacia reprimatur, &
de cætero talia non attentet, secundum illud
Prouerbiorũ
Prouerbiorum
vicesimosexto. Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur. Alio modo propter
bonũ
bonum
multorũ
multorum
, quorum profectus impeditur
propter contumelias nobis illatas.
Vnde Gregorius
dicit super
Ezechiel. homil. nona. Hi, quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt,
detrahentiũ
detrahentium
sibi verba compescere, ne eorum
prædicationem
nō
non
audiant qui audire poterant, & ita in prauis moribus remanentes, bene viuere contemnant.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
|
audaciam conuitiantis contumeliosè, debet aliquis moderatè reprimere, scilicet propter officium charitatis,
nō
non
propter cupiditatem priuati honoris. Vnde dicitur
Prouer.
26. Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne ei similis efficiaris.
AD secundum dicendum, quòd
in hoc quòd aliquis alienas contumelias reprimit, non ita timetur cupiditas priuati honoris, sicut cùm
aliquis repellit contumelias proprias. Magis
autẽ
autem
videtur hoc prouenire ex charitatis affectu.
AD tertium dicendum, quòd si
aliquis hoc animo taceret, vt tacendo contumeliantem ad
iracũdiam
iracundiam
prouocaret, pertineret hoc ad vindictam. Sed si aliquis taceat, volens
dare locum iræ, hoc est laudabile.
Vnde dicitur Eccles. 8. Non litiges
cum homine linguato, &
nō
non
struas
in ignem illius ligna.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est. Vnusquisque debet habere animum paratum ad contumelias sustinendas, quando fuerit expediens.
COMMENTARIVS.
DVbium est in hoc articulo, An liceat
offenso
aliā
aliam
contumeliā
contumeliam
obijcere
cōtumelianti
contumelianti
ad repellendam priorem contumeliam?
Supponẽdum
Supponendum
est in primis, quòd
obijcere contumeliam ei, qui prius intulit,
animo impatienti & vindictæ gratia,
nō
non
est
licitum, sicuti non est
licitũ
licitum
percutere eum
qui prius percussit. Ratio est. Nam illud est
vindicta, nulli autem est licitum vindicari
propria autoritate.
In hac parte est certa
cōclusio
conclusio
.
Licitũ
Llicitum
est
verbis defendere
propriũ
proprium
honorem, siue crimen quod obijcitur sit verum siue falsum,
etiam si crimen quod ego obijcio occultum
sit. Probatur conclusio. Licet factis defendere propriam vitam, famam, honorem, imo
censum, etiam si inde sequatur mors aggressoris, vt dictum est sup. quæst. 64. art. 7. ergo
licet verbis defendere proprium honorem,
etiam si inde sequatur dehonoratio alterius.
Item probatur omnibus argumentis quibus
supra quæst. 70. art. 3. probatum est, esse licitum obijcere verum crimen licet occultum
testi testificanti falsum vel verum contra ordinem iuris.
Difficilius tamen dubitatur, An obijcere
falsum crimen ad infirmandam fidem illius
qui me dehonestauit, sit peccatum mortale
ex genere suo contra iustitiam, an vero tantum veniale mendacij? Soto lib. 5. de iustitia,
quæst. 9. art. 3. expressè tenet esse peccatum
mortale ex genere suo contra iustitiam, &
esse
mẽdacium
mendacium
perniciosum. Probatur hæc
sententia his argumentis. Primò.
Mendaciũ
Mendacium
perniciosum est peccatum mortale ex genere suo contra
iustitiā
iustitiam
, & in materia graui est
peccatum mortale actu: sed obijcere falsum
crimen est mendacium perniciosum, lædit
enim famam proximi, ergo. ¶
Secũdò
Secundò
. Qui
obijcit falsum crimen non se defendit cum
moderamine inculpatæ tutela, ergo peccat
mortaliter
cōtra
contra
iustitiam. Antecedes probatur.
Nā
Nam
mendaciũ
mendacium
cum intrinsecè sit
malũ
malum
,
non potest esse
mediũ
medium
proportionatum ad
defensionem proprij honoris. Item hæc sententia probatur omnibus
argumẽtis
argumentis
, quibus
supra probatum est esse
peccatũ
peccatum
contra iustitiam, obijcere falsum crimen testi testificanti falsum, vel contra ordinem iuris.
PRO explicatione est prima conclusio.
Probabile est & verosimile, quòd obijcere falsum crimen in tali casu sit
mendaciũ
mendacium
perniciosum &
peccatũ
peccatum
mortale
cōtra
contra
iustitiā
iustitiam
ex genere suo. Hæc
cōclusio
conclusio
probatur,
tũ
tum
argumentis factis, tum etiam autoritate Magistri Soto. ¶ Secunda
cōclusio
conclusio
. Probabilius
& verosimilius est,
ꝙ
quod
obijcere falsum
crimẽ
crimen
in tali casu est
peccatũ
peccatum
veniale mendacij,
nō
non
tamen est peccatum mortale
cōtra
contra
iustitiā
iustitiam
,
neque est mendacium perniciosum. Prima
pars est clara & manifesta,
mendaciũ
mendacium
enim
habet
intrinsecā
intrinsecam
malitiā
malitiam
à qua neque per
diuinā
diuinam
potentiā
potentiam
separari potest,
neq;
neque
aliqua causa honestari. Secunda pars probatur omnibus argumentis quibus supra in
quæst. 70.
artic. 3. probatum est tanquam probabilius
|
& verosimilius, quòd obijcere falsum
crimẽ
crimen
ad repellendam iniuriam testis testificantis
falsum, vel contra ordinem iuris, tantum est
peccatum mendacij, neque
aliquā
aliquam
continet
iniuriam, & est tantum mendacium officiosum. Ex illis enim argumentis manifestè sequitur nostra conclusio. Nam ille testis qui
obijcit contumeliam, vel obijcit falsum crimen, vel verum contra ordinem iuris, facit
iniuriam reo, nemo enim habet ius ad inferendam contumeliam alteri: ergo tunc reus
defendendo se illo modo non peccat mortaliter. Item omnes doctores conueniunt
in hoc
ꝙ
quod
interrogatus contra ordinem iuris,
non peccat contra iustitiam, si neget veritatem, sed
solũ
solum
contra veracitatem, & est mendacium officiosum non perniciosum,
etiā
etiam
si
inde sequatur aliquando infamia accusatoris: ergo idem omnino erit in nostro casu.
Ad argumenta in contrarium. Ad
primũ
primum
respondetur, tale mendacium non esse perniciosum, sed tantum officiosum, quod declaratum est supra loco allegato, & patet manifestè: quoniam. per tale mendacium ego
non lædo famam alterius, sed tantum defendo proprium honorem.
Ad secundum respondetur, quòd hic tantum asserimus, quòd iste talis non peccat
cō
tra
contra
iustitiam, & in ordine ad iustitiam nullam malitiam continet: continet tamen malitiam mendacij, quæ veluti per accidens se
habet respectu iustitiæ.
ARTICVLVS IIII.
¶
Vtrũ
Vtrum
contumelia oriatur ex ira.
AD Quartum sic procedi
tur. Videtur, quòd contumelia non oriatur ex ira,
quia dicitur
Prouerb. 11. Vbi superbia, ibi contumelia. Sed ira est
vitiũ
vitium
distinctum à superbia. Ergo contumelia non oritur ex ira.
¶ 2 Præterea.
Prouerbiorum 20.
dicitur, Omnes stulti miscentur
cō
tumelijs
contumelijs
. Sed stultitia est vitium oppositum sapientiæ, vt suprà
habitũ
habitum
est
. Ira autem opponitur mansuetudini. Ergo contumelia
nō
non
oritur ex ira.
¶ 3 Præterea. Nullum peccatum
diminuitur ex sua causa. Sed peccatum contumeliæ diminuitur, si ex
ira proferatur. Grauius enim peccat qui ex odio
cōtumeliam
contumeliam
infert,
quàm qui ex ira. Ergo contumelia
non oritur ex ira.
SED contra est, quod
Grego. 31.
Moralium
dicit,
ꝙ
quod
ex ira oriuntur
contumeliæ.
RESPONDEO dicendum,
quòd cùm vnum peccatum possit
ex diuersis oriri, ex illo tamen dicitur principalius habere originem,
ex quo frequentius procedere consueuit propter propinquitatem ad
finem ipsius. Contumelia autem
magnam habet propinquitatem ad
finem iræ, qui est vindicta. Nulla
enim vindicta est irato magis in
promptu, quàm inferre contumeliam alteri. Et ideo contumelia maximè oritur ex ira.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
contumelia non ordinatur ad
finẽ
finem
superbiæ qui est celsitudo, & ideo
non directè contumelia oritur ex
superbia. Disponit tamen superbia
ad contumeliam,
inquātum
inquantum
illi qui
se superiores
æstimāt
æstimant
, facilius alios
cōtemnunt
contemnunt
, & iniurias eis
irrogāt
irrogant
.
Facilius enim irascuntur, vtpotè reputantes indignum quicquid contra eorum voluntatem agitur.
AD secundum dicendum, quòd
secundùm
Philosophum in septimo Ethicorum
, ira non perfectè audit rationem. Et sic iratus
|
patitur rationis defectum, in quo
conuenit cum stultitia. Et propter
hoc ex stultitia oritur contumelia
secundùm affinitatem, quam habet
cum ira.
AD tertium dicendum, quòd
secũdùm
secundùm
Philosophum in 2. Rhet.
iratus intendit manifestam offensam, quod
nō
non
curat odiens. Et ideo
contumelia, quæ importat manifestam iniuriam, magis pertinet ad
iram, quàm ad odium.
¶ Conclusio est affirmatiua.