RESPONDEO dicendum,
quòd irrisio
nō
non
fit nisi de aliquo malo, vel defectu. Malum autem, si sit
magnum, non pro ludo accipitur,
sed seriosè. Vnde si in ludum vel risum vertatur, ex quo irrisionis vel
illusionis nomen sumitur: hoc est
quia accipitur, vt paruum. Potest autem aliquod malum accipi, vt paruum, dupliciter. Vno modo secundùm se: alio modo ratione personæ. Cùm autem aliquis alterius personæ malum, vel defectum in ludum, vel risum ponit: quia secundùm se paruum malum est, est veniale & leue peccatum secundùm
suum genus. Cùm autem accipitur
quasi paruum ratione personæ, sicut defectus puerorum &
stultorũ
stultorum
,
parum ponderare solemus: sic aliquem illudere, vel irridere, est eum
omnino paruipendere, & eum tam
vilem æstimare, vt de eius malo
nō
non
sit curandum, sed sit quasi pro ludo
habendum. Et sic derisio est peccatum mortale, & grauius quàm contumelia, quæ similiter est in manifesto. Quia
cōtumeliosus
contumeliosus
videtur accipere malum alterius seriosè, illusor autem in ludum: & ita videtur
esse maior contemptus & dehonoratio. Et secundùm hoc illusio est
graue peccatum, & tanto grauius,
quanto maior reuerentia debetur
personæ, quæ illuditur. Vnde grauissimum est irridere Deum, & ea
quæ Dei sunt: secundùm illud
Isaiæ
37. Cui exprobrasti? & quem blasphemasti? & super quem exaltasti
vocem tuam? Et postea subditur;
Ad sanctum Israel. Deinde secun
dum locum tenet irrisio
parẽtum
parentum
.
Vnde dicitur
Prouer. 30. Oculum,
qui subsannat patrem, & despicit
partum matris suæ, effodiant eum
corui de torrentibus, & comedant
eum filij aquilæ. Deinde iustorum
derisio grauis est: quia honor est virtutis præmium. Et contra hoc dicitur
Iob. 12. Deridetur iusti simplicitas. Quæ quidem derisio valde nociua est, quia per hoc homines à bene agendo impediuntur,
secũdùm
secundùm
illud Gregor. Qui in aliorum actibus exoriri bona respiciunt, mox
ea manu pestiferæ exprobrationis
euellunt.