QVÆSTIO LVIII. De Iustitia.

DEINDE considerandum est de iustitia. Circa quam quæ runtur duodecim.

ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm conuenienter diffiniatur iustitia, quòd est perpetua & cōstans costans voluntas, ius suum vnicuique tribuens.

Source
AD Primum sic procedi
tur. Videtur quòd inconuenienter diffiniatur iustitia à
Iurisperitis, quòd iustitia | est perpetua & constans voluntas, ius suum vnicuiq; vnicuique tribuens. Iustitia enim secundũ secundum Philos. in 5. Ethicor.
est habitus, à quo sunt aliqui operatiui iustorũ iustorum , & quo operātur operantur & volunt iusta. Sed volũtas voluntas nominat potentiā potentiam , vel etiam actũ actum : ergo incōuenienter inconuenienter iustitia dicitur esse volũtas voluntas .
¶ 2 Præterea. Rectitudo voluntatis non est voluntas: alioquin si voluntas esset sua rectitudo, sequeretur quòd nulla voluntas esset peruersa. Sed secũdùm secundum
Anselmum in lib. de Veritate, iustitia est rectitudo: ergo iustitia non est voluntas.
¶ 3 Præterea. Sola Dei voluntas est perpetua. Si ergo iustitia est perpetua voluntas, in solo Deo erit iustitia.
¶ 4 Præterea. Omne perpetuũ perpetuum est constans, quia est immutabile. Superfluè ergo vtrunque ponitur in diffinitione iustitiæ, & perpetuum & constans.
¶ 5 Præterea. Reddere ius vnicuique, pertinet ad principem. Si ergo iustitia sit vnicuiq; vnicuique ius suũ suum tribuens, sequitur quod iustitia non sit nisi in principe, quod est incōueniens inconueniens .
¶ 2 Præterea. August.
dicit in libro de Moribus Ecclesiæ , quòd iustitia est amor Deo tantum seruiens, non ergo reddit vnicuique quod suum est.
RESPONDEO dicendum, quòd prædicta iustitiæ diffinitio cō ueniens conueniens est, si rectè intelligatur. Cum enim omnis virtus sit habitus, qui est principium boni actus, necesse est quòd virtus diffiniatur per actũ actum bonum, qui est circa ea, quæ ad alte rum sunt, sicut circa propriā propriam materiam virtutis. Est autẽ autem iustitia præcipuè circa ea quæ ad alterum sunt, sicut circa propriam materiā materiam , vt infrà
Art. seq.
patebit. Et ideò actus iustitiæ per comparationem ad propriam materiā materiam virtutis & obiectum tangitur, cum dicitur: Ius suum vnicuique tribuẽs tribuens . Quia vt
Isidorus dicit in lib. Etymolog. Iustus dicitur, quia ius custodit. Ad hoc autem, quod aliquis actus circa quancunq; quancunque materiam sit virtuosus, requiritur quòd sit voluntarius, & quòd sit stabilis & firmus: quia
Philosophus dicit in 2. Ethic. quòd ad virtutis actum requiritur: primò quidẽ quidem , quòd operetur sciens: secundò autem, quòd eligens, & propter debitum finem: tertiò, quòd immobiliter operetur. Primum autẽ autem horum includitur in secundo: quia quod per ignorantiā ignorantiam agitur, est inuoluntariũ inuoluntarium : vt dicitur in 3.
Li. 3. c. 1. tom. 5.
Ethic. Et ideo in diffinitione iustitiæ primò ponitur volũtas voluntas , ad ostendendum quòd actus iustitiæ debet esse voluntarius. Additur autem de constantia & perpetuitate, ad designandā designandam actus firmitatẽ firmitatem . Et ideo prædicta diffinitio est cōpleta completa diffinitio iustitiæ, nisi quòd actus ponitur pro habitu, qui per actũ actum specificatur: habitus enim ad actũ actum dicitur. Et si quis vellet eam in debitā debitam formam diffinitionis reducere, posset sic dicere, quod iustitia est habitus, secundùm quẽ quem aliquis constanti & perpetua voluntate ius suũ suum vnicuiq; vnicuique tribuit. Et quasi est eadem diffinitio cum ea, quam
Philosophus ponit in. 5. Ethic. dicẽs dicens : quod | iustitia est habitus, secundùm quẽ quem aliquis dicitur operatiuus secundùm electionem iusti.
AD primum ergo dicendum, quod voluntas hic nominat actum, non potentiam. Est autem consuetum quod apud autores habitus per actus diffiniantur: sicut
Augustinus dicit super Ioan. quòd fides est credere quod non vides.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd neque etiam iustitia est essentialiter rectitudo, sed causaliter tātum tantum . Est tamen habitus, secundùm quẽ quem aliquis rectè operatur & vult.
AD tertium dicendum, quòd voluntas potest dici perpetua dupliciter. Vno modo ex parte ipsius actus, qui perpetuò durat. Et sic solius Dei volũtas voluntas est perpetua. Alio modo ex parte obiecti: quia scilicet aliquis vult perpetuò facere aliquid. Et hoc requiritur ad rationẽ rationem iustitiæ. Non enim sufficit ad rationem iustitiæ, quòd aliquis velit ad horam in aliquo negotio seruare iustitiā iustitiam : quia vix inuenitur aliquis qui velit in omnibus iniustè agere, sed requiritur quòd homo habeat voluntatem perpetuò & in omnibus iustitiam conseruandi.
AD quartum dicendum, quòd quia perpetuum non accipitur secundùm durationem perpetuam actus voluntatis, non superfluè additur, Constans. Vt sicut per hoc, quod dicitur, Perpetua voluntas, designatur, quòd aliquis gerat in proposito perpetuò iustitiam conseruandi: ita etiam per hoc, quòd dicitur cōstans constans , designetur quòd in hoc proposito firmiter perseueret.
AD quintum dicendum, quòd iudex reddit quod suum est per modũ modum imperantis & dirigẽtis dirigentis : quia iudex est iustũ iustus animatũ animatum & princeps est custos iusti, vt dicitur in 5. Ethicorũ Ethicorum
Li. 5. c. 6. à med. tomo. 5.
. Sed subditi reddunt quod suum est vnicuique per modum executionis.
AD sextum dicendum, quòd sicut in dilectione Dei includitur dilectio proximi, vt suprà
Quæst. 25. art. 1.
dictum est: ita etiam in hoc quòd homo seruit Deo, includitur quòd vnicuiq; vnicuique reddat quod debet.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PR Ima conclusio est affirmatiua. Secunda conclusio. Hæc diffinitio potest reduci ad illam, scilicet, Iustitia est habitus secundùm quem constanter quis reddit vnicuique quod suum est.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbium est circa primam conclusionem. Videtur enim quòd non sit vera. Arguitur primò. In illa definitione nullum ponitur genus, ergo non est bona, si dicas subintelligitur habitus. Contra. Habitus non est immediatum genus quia inter iustitiam & habitum mediat virtus, tam virtus moralis quam Cardinalis.
Secundò. Per charitatem tribuitur suum ius vnicuique, ergo non est proprium iustitiæ. Probatur antecedens. Quia charitas respicit omne bonum alterius, & fugit omne malum, ergo, &c. Antecedens patet 1. ad Corinth. 13. Charitas non inflatur, non agit perperam, non quærit quæ sua sunt. Et ideo D. August. de moribus ecclesiæ dicit, quòd iustitia est amor Deo seruiens. Et Arist. 8. Ethicor. cap. 1. dicit, quòd si esset amicitia, non requireretur iustitia.
Tertiò arguitur. Proprietates illæ, quæ ponuntur in definitione iustitiæ, videlicet, perpetua constansq́; constansque voluntas, sunt communes omni virtuti, ergo non particulariter debentur iustitiæ: neque in ea poni debent. | Nam ibi non ponuntur tanquam genus: ac subinde deberent esse peculiares & propriæ iustitiæ. Confirmatur. Nam D. Tho. dicit ad secundum. Rectitudo quā quam dicit iustitia non est rectitudo volũtatis voluntatis , ergo male diffinitur per hoc quod sit constans voluntas.
Quartò arguitur. Quoniā Quoniam iustitiæ sunt tres actus necessarij, ergo male diffinitur per vnum. Antecedens patet. Nam proprius actus illius est honestè viuere, neminem lædere, & ius suũ suum vnicuiq; vnicuique tribuere: vt ait Vlpianus ff. de iustitia & iure, in. l. iustitia.
Quintò arguitur. Ius multipliciter diuiditur, imo diuersa ratione vt ex supradictis patet, ergo non est obiectum iustitiæ constituens illam in ratione vnius virtutis formaliter. Et confirmatur. Nam ius paternum & ius religiosum non exercentur à iustitia sed à virtute pietatis & religionis, ergo ius absolutè non est obiectum iustitiæ.
Sextò arguitur. Iustitia legalis est simpliciter iustitia, & tamen non per se habet tribuere iustum alteri, ergo, &c. Minor probatur. Nam si v. g. Verbi gratia ciuis non ita accuratè respiciat bonum commune ciuitatis, ille peccat contra iustitiam legalem: & tamen non tenetur alicui facere restitutionem.
PRO decisione sit prima conclusio. Præ dicta diffinitio optima est. Probatur. quia est communis Theologorum & etiā etiam Iuristarum cum Vlpiano. Est etiam Arist. 5. Ethicor. cap. 1. Ciceronis lib. 5. de Inuent. cap. 5. & lib. 2. officiorum, cap. de iustitia. Consimilem ponit D. Ambr. lib. 1. officior. cap. 24. vbi dicit, quòd iustitia est virtus ius suum vnicuiq; vnicuique tribuẽs tribuens . Idem D. August. li. 19. de Ciuit. Dei. c. 21. & lib. 1. de liber. arbit. cap. 13. Vnde conclusio debet esse certa.
Secunda conclusio. Iustitia hic diffinitur non secundùm quòd est virtus communis omnibus virtutibus idemq́ue cum illis: sed secundùm quòd est specialis virtus essentialiter distincta ab alijs includens sub se iustitiam legalem distributiuam & commutatiuam. Pro intellectu huius nota. Quòd communiter iustitia in vsu Scripturæ & Sanctorum accipitur prout nominat omnem virtutem: quia in omni virtute est aliqualis ratio debiti. Ita illud intellige, Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, &c. Et illud; Nisi abundauerit iustitia vestra. Alio modo sumitur specialiter à Theologis, prout nominat virtutem quandam residentem in voluntate. Probatur modo conclusio. Nam iustitia vt communis est, non habet vllam diffinitionem neque explicat essentiam virtutis: sed quandam rationem ibi consideratam, ergo hæc diffinitio non est de iustitia sic accepta. Antecedens patet, quia omnes virtutes in nullo essentialiter conueniunt, præterquam in ratione generica, ergo iustitia generaliter accepta cùm non significet rationem genericam virtutũ virtutum non definietur neque importat aliquid essentiale illis, sed quandam debiti rationem. Ex quo euidẽter euidenter sequitur, quòd iustitia hic diffinita importat specialem rationem ab alijs virtutibus distinctam.
Tertia conclusio. Hic sumitur iustitia vt includens sub se non solum tres species commemoratas, verùm etiam vt includit omnes partes potentiales iustitiæ, quæ respiciũt respiciunt debitum simpliciter: vt sunt pietas & religio. Prima pars probatur, quia eam iustitiam definit hic D. Thom. de qua in sequentibus disputat de illis tribus speciebus iustitiæ. Videlicet legali, distributiua, & commutatiua, ergo &c. Secunda vero pars probatur. Nam ius quod respicitur à iustitia hic definita, non coarctatur ad iustum perfectum, sed ad iustum verum & simpliciter. Cùm ergo iustum verum dicatur de iusto quod attendit pietas & religio, consequenter diffinietur iustitia, prout communis est etiam his virtutibus. Et cōfirmatur confirmatur . Nam illud est ius quod ponitur in diffinitione iustitiæ, de quo egimus in quæst. quaestio præcedenti, sed in illa determinauimus de iusto paterno seruili & vxorio, & probauimus esse verũ verum in illis, ergo iustitia hic definita includit etiam partes potentiales: quæ respiciunt debitum simpliciter. Dixi autem simpliciter debitum, quia debitum secundùm quid, non sufficit, vt aliqua virtus comprehendatur simpliciter sub iustitia hic diffinita. Quare liberalitas quæ respicit debitũ debitum secũdũ secundum honestatẽ honestatem nec dicitur iustitia, nec in hac diffinitione includitur.
Ad argumenta respōdetur respondetur . Ad primum argumentum respondetur, quòd quandoque species qualitatis commode diffiniũtur diffiniuntur | per genus mediatum qualiter Aristot. definit habitum per dispositionem: & hoc vel maximè fit, quando tale genus est receptũ receptum ab omnibus & manifestum. Et ita in proposito, quia actus vel habitus secundùm omnes est genus manifestum & notum, non verò virtus aut Cardinalis virtus: optimè diffinitur iustitia per habitum.
Ad secundum argumentum respondetur concedendo quòd charitas respicit omne bonum, non tamen qua ratione est debitum. Vnde oportuit ponere virtutem specialem quæ respiciat bonum debitum vt sic. Licet enim charitas, vt est virtus vniuersalis & inferens alias virtutes, versetur circa iustum debitum simpliciter; non tamen quia illud sit materia propria charitatis: sed quia est materia charitati subiecta, qualiter intelligitur illud Pauli; Charitas non agit perperā perperam . Illud vero D. August. quòd iustitia est amor Dei, intelligitur causaliter, quatenus, videlicet, ad impletio cuius vis boni ex amore procedit, ad Roman. 13. Qui diligit proximum legem impleuit. Hoc modo multoties nomen virtutis imperantis tribuitur actibus imperatis: qualiter mors pro Christo dicitur maxima charitas. Licet sit actus fortitudinis: & illud. Plenitudo legis est dilectio. & D. Thom. hac quæst. art. 6. omnes actus reliquarum virtutum qui à iustitia dirigũtur diriguntur , iustitiam appellat. Ad illud vero Aristot. respondetur ex D. Thom. ibi, quòd si omnes essemus amici, omnia essent communia. Vnde non indigeremus iustitia quæ applicat rem vero domino.
Ad tertium, quòd illæ particulæ peculiari ratione ponuntur in definitione iustitiæ. Primò ad denotandum discrimen iustitiæ ab alijs virtutibus moralibus: quia sola ipsa in voluntate ponitur. Secundò, quia peculiaris difficultas est in voluntate ad tribuendum alteri ius suum: quæ non inuenitur in hoc, quòd voluntas eligit proprium bonũ bonum , respectu verò alieni retardatur & impeditur voluntas ab vtilitate ipsa proprij boni. Quocirca requiritur peculiaris constantia & firmitas in iustitia. Vnde Sapien. 5. dicitur. Induet pro thorace iustitiam, & accipiet pro galea iudicium certum, scutum inexpugnabile æquitatem. Quæ omnia po nuntur ad denotandam constantiam & firmitatem iustitiæ. Ad confirmationem respondetur, quòd licet omnis virtus suo modo ordinetur ad rectitudinem habentis, vnde dixit Arist. 1. Magnorum moralium cap. 22. quòd virtus est optimus habitus: aliter tamen & aliter rectificant. Quædam enim rectitudinem essentialem tribuunt, vt charitas & gratia. Aliæ vero dicuntur rectificare potentiam: quia moderantur passiones illius constituentes medium inter excessum & defectum. Vt temperantia respectu concupiscibilis. Fortitudo respectu irascibilis. Aliæ autem rectificant eo solùm quia ordinant potentiam ad rectum. Et hoc modo iustitia dicetur rectitudo voluntatis. Et sic Anselmus in Dialogo de veritate. & cap. 13. dicit enim iustitiam esse rectitudinem propter se: loquitur causaliter, quia videlicet causat rectitudinem. Hæc amplius explicantur infra artic. 9. & 1. 2. quæst. 60. art. 2. & 3.
Ad quartum respondetur, quòd per vnũ vnum actum in diffinitione iustitiæ positum reliqui actus explicantur. Nam eo ipso quòd ius alteri tribuimus, ipsum non lædimus: & in hoc honeste viuimus. Eo vel maxime quod honeste viuere est commune omni virtuti. Arist. vbi supra, ait: virtus est honesti ad honestum. Vnde non debuit poni in definitione specifica virtutis. Et similiter lædere est actus negatiuus: quare non debuit poni in definitione positiui.
Ad quintum, aliqui ex Thomistis dicũt dicunt , iustum in definitione positum solum accipi pro iusto perfecto. Quare ibi non includitur iustum paternum aut dominatiuum: quod isti appellant secundùm quid & improprium. Isti tamen deseruntur: quia Diuus August. lib. 19. de Ciuit. cap. 21. sub hac diffinitione claudit non solum pietatem: sed etiam religionem & iustum illius. Neque ratio istorum aliquid valet. Nam bene stat quòd obiectum alicuius potentiæ aut habitus sit analogum: & in quibusdam reperiatur secundùm quid: & nihilominus quòd specificet & det vnitatem maiorem, quàm habet in se. Patet in ente, quod specificat intellectum & habitum scientiæ Metaphysicæ: tamen dat vnitatem intellectui. Vnde in | nostra sententia respondetur, quòd omne ius verum, etiam si non sit perfectum, includitur sub obiecto iustitiæ: ac subinde sub virtute ipsa. Ad confirmationem quæ difficilis est, respondetur quod idem actus potest pertinere ad diuersas virtutes, à quibus secundum diuersam rationem producitur: maximè in subordinatis. Exemplũ Exemplum est in demonstratione physica quæ secundum materiam producitur ab habitu physico, secũdum secundum vero formam & modum producitur à Dialectica. Similiter actus pœnitentiæ formaliter producitur à pœnitentiæ virtute: est tamen ibi dilectio intrinsecè respiciens habitum charitatis. Ita in proposito formaliter ius paternum exercetur à pietate: inuenitur tamen ibi ratio iustitiæ secundum quod ius patri tribuitur, vnde etiam respicit iustitiā iustitiam .
Ad vltimum respondetur, quòd inferius patebit artic. 5. & infra qualiter lædens iustitiam legalem & bonum commune non semper teneatur ad restitutionem.

ARTICVLVS II.Vtrùm iustitia semper sit ad alterum.

Source
AD Secundum sic proce
ditur. Videtur quòd iustitia non semper sit ad alterum. Dicit enim Apostolus ad Roman. 3. quòd iustitia Dei, est per fidem Iesu Christi. Sed fides non dicitur per cōparationem comparationem vnius hominis ad alterũ alterum . Ergo neq; neque iustitia.
¶ 2 Præterea. Secundum
Ca. 15. circa mediũ. medium tom. 1.
Augustinum in lib. de Moribus Ecclesiæ, ad iustitiam pertinet ob hoc, quod seruit Deo bene imperare cæteris, quæ homini sunt subiecta. Sed appetitus sensitiuus est homini subiectus, vt patet Genes. 4. vbi dicitur: Subter te erit appetitus eius, scilicet peccati, & tu dominaberis illiꝰ illius . Ergo ad iustitiam pertinet domina ri proprio appetitui. Et sic erit iustitia ad seipsum.
¶ 3 Præterea. Iustitia Dei est æ terna. Sed nihil aliud est Deo coæ ternum: ergo de ratione iustitiæ non est, quòd sit ad alterum.
¶ 4 Præterea. Sicut operationes quæ sunt ad alterum, indigent rectificari: ita etiam operationes quæ sunt ad seipsum. Sed per iustitiam rectificantur operationes, secundũ secundum illud Prouerb. 11. Iustitia simplicis diriget viam eius. Ergo iustitia non est solum circa ea quæ sunt ad alterum, sed etiam circa ea quæ sunt ad seipsum.
SED contra est, quod
Tullius dicit in 1. de Offic. quòd iustitiæ ea ratio est, qua societas hominum inter ipsos & vitæ communitas continetur. Sed hoc importat respectũ respectum ad alterum: ergo iustitia est circa ea quæ sunt ad alterum.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà
dictum est, cùm nomen iustitiæ æqualitatem importet, ex sua ratione iustitia habet, quod sit ad alterum: nihil enim est sibi æquale, sed alteri. Et quia ad iustitiam pertinet actus humanos rectificare, vt
dictum est: necesse est quod æqualitas ista quam requirit iustitia, sit diuersorum agere potentiũ potentium . Actiones autem sunt suppositorũ suppositorum & totorum, non autem propriè loquendo partium, & formarum, seu potentiarum. Non enim propriè dicitur quòd manus percutiat, sed homo per manum: neque propriè dicitur quod calor calefaciat, sed ignis per calorem: secundum tamen si| militudinem quandam hæc dicuntur. Iustitia ergo propriè dicta requirit diuersitatem suppositorum, & ideo non est nisi vnius hominis ad alium. Sed secundum similitudinem accipiuntur in vno & eodẽ eodem homine diuersa principia actionũ actionum , quasi diuersa agentia: sicut ratio & irascibilis & cōcupiscibilis concupiscibilis , & ideo metaphoricè in vno & eodem homine dicitur esse iustitia, secũdum secundum quod ratio imperat irascibili & cō cupiscibili concupiscibili : & secundum quod hæc obediunt rationi, & vniuersaliter secundum quod vnicuiq; vnicuique parti hominis attribuitur quod ei cōuenit conuenit . Vnde &
Lib. 5. ca. vlti. to. 5.
Philosophus in. 5. Ethicor. hanc iustitiam appellat, secundum metaphoram dictam.
AD primum ergo dicendum, quod iustitia quæ fit per fidem in nobis, est per quā quam iustificatur impius: quæ quidem in ipsa debita ordinatione partium animæ consistit, sicut suprà
dictum est, cùm de iustificatione impij ageretur. Hoc autem pertinet ad iustitiam metaphoricè dictam, quæ potest inueniri etiam in aliquo solitariam vitam agente. Et per hoc patet respōsio responsio ad secundũ secundum .
AD tertium dicendum, quòd iustitia Dei est ab æterno, secundũ secundum voluntatem, & propositum æternum. Et in hoc præcipuè iustitia consistit: quanuis secundum effectum non sit ab æterno: quia nihil est Deo coæternum.
AD quartum dicendum, quòd actiones, quæ sunt hominis, ad se ipsum sufficienter rectificantur, rectificatis passionibus, per alias vir tutes morales. Sed actiones quæ sunt ad alterum, indigent speciali rectificatione non solùm per comparationem ad agentem, sed etiam per comparationẽ comparationem ad eum, ad quẽ quem sunt. Et ideo circa eas est specialis virtus, quæ est iustitia.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Affirmatiua de iustitia propriè loquendo.
Secunda conclusio. Inter partes eiusdem hominis & potentias eiusdem animæ est iustitia metaphoricè.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

HIC articulus post illa quæ diximus articulo vltimo præcedentis quæstionis parum habet difficultatis. Intendit enim Diuus Thom. explicare illam particulam, vnicuique: ita sanè, vt necessarium sit ad iustitiā iustitiam propriè dictam, quòd exerceatur circa aliud suppositum. Quæ doctrina est Aristot. lib. 5. Ethicorum cap. vltimo. Imo vero cap. 1. dicit iustitiam solam ex omnibus virtutibus esse bonum alienum, eo quod agit ea quæ conferunt alteri. Hoc ipsum docet Diuus Hieronymus super Psalmum. 14. Vbi ait omnes alias virtutes delectare magis habentem, & ipsi prodesse. Circa quam doctrinam duo breuiter aduerte. Primum est, quòd diuersitas suppositorum, quæ dicitur necessaria ad rationem iustitiæ propriè & strictè dictæ, intelligenda est secundum ordinem naturæ. Cæterũ Cæterum si Deus assumeret humanitatem terminatam immediatè ad ipsum Deum: nihilominus poterat esse in operationibus illius hominis satisfactio iustitiæ de condigno: quāuis quamuis ipse Deus non esset aliud suppositum à supposito hominis satisfacientis. Sufficeret enim, quòd illud suppositum haberet rationem duorum suppositorum, & duobus modis suppositaret. Quatenus subsisteret in duabus naturis substantialibus & intellectualibus. Et probatur hoc, quia ille homo propriè obediret. Obedientia autem propriè dicta debet esse ad alterum. Imo vero nunc de facto | propriè obediebat sibi Christus Dominus, quatenus suppositum filij erat verus homo obediens, & verus Deus cui obediebatur. Neque ratio Diui Thomæ in articulo oppositum huius concludit. Quoniam omnes Theologi secundũ secundum fidem Catholicam asserunt in Christo Domino esse duplicem voluntatem, & duas operationes voluntatum harum satis distinctas. Et nihilominus philosophi dicunt. Quòd voluntas est inclinatio totius suppositi, & quòd actio voluntatis actio suppositi est. Quemadmodũ Quemadmodum ergo non licet inferre ex hoc quòd in Christo Domino est duplex voluntas & duplex actio voluntatis, quòd sint in eo duo supposita: quāuis quamuis actiones suppositorum sint: propterea, quòd in Christo est maximum mysterium duarum naturarum in vno supposito: ita vt in Christo sit vera ratio iustitiæ, non licet inferre, quòd sunt in eo distincta supposita. Alterum satisfaciens, alterum cui fit satisfactio. Sed sufficit, quòd sint duæ naturæ substantiales diuersis rationibus suppositatæ in vno supposito. Et profecto si Aristot. cognouisset mysterium incarnationis, sentiret nobiscum in hac parte. Secundo notandum est; quòd iustitia dicitur specialiter respicere bonum alterius, & alterum delectare: non quia verus iustus non delectetur in operibus iustitiæ (est enim de ratione virtutis in communi, quòd faciat habentem promptè & delectabiliter operari) sed quia iustitia quantum ad effectum pertinentem ad suam speciem, terminatur ad bonum alterius, neque sistit in propria vtilitate & delectatione operantis: sed extenditur ad delectationem & vtilitatem alterius: propterea ita loquutus est Aristo. & Diuus Hieronymus. Intelligimus autẽ autem hic nomine iustitiæ etiam omnes eius partes potentiales. Omnes enim debent esse ad alterum, & respiciunt bonum alterius.
Circa secundam conclusionem videatur Diuus Augustinus lib. 2. de Genes. contra Manichæos cap. 11. vbi ait iustitiā iustitiam pertinere ad omnes animæ partes. Et libr. 19. de Ciuita. cap. 21. inquit esse iustitiam, quod ratio imperet & appetitus obediat. Quæ omnia intelligenda sunt de iustitia metaphoricè.
Aduerte denique in solutione ad tertiũ tertium argumentũ argumentum D. Tho. quomodo non requiritur ad hoc, quod iustitia sit in aliquo etiā etiam actualiter, quod alter ad quem dicitur iustitia realiter existat. Exemplũ Exemplum est in diuina iustitia quę quae est Dei voluntas æterna reddẽdi reddendi vnicui q́ue quod sibi competit secundum suam rationem & operationem. At vero creaturæ circa quas ipsa iustitia diuina effectum erat habitura fuerunt in tempore. Exemplum etiam esse potest in humanis: tenetur enim aliquis ex iustitia seruare legatum paterni testamenti in fauorem nepotis qui nondũ nondum natus est.

ARTICVLVS III.Vtrùm iustitia sit virtus.

Source
AD tertium sic proceditur.
Videtur, quod iustitia non sit virtus. Dicitur enim Lucę Lucae 17. Cùm feceritis omnia quæ præ cepta sunt vobis, dicite, Serui inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. Sed non est inutile facere opus virtutis. Dicit enim
Ambrosius in. 2. de Officijs. Vtilitatem non pecuniarij lucri æstimationem dicimus, sed acquisitionem pietatis. Ergo facere quod quis debet facere, non est opus virtutis. Est autem opus iustitiæ: ergo iustitia non est virtus.
¶ 2 Præterea. Quod fit ex necessitate, non est meritorium. Sed reddere alicui quod suum est, quod pertinet ad iustitiam, est necessitatis. Ergo non est meritorium. Actibus autem virtutum meremur: ergo iustitia non est virtus.
¶ 3 Præterea. Omnis virtus moralis est circa agibilia. Ea autẽ autem quæ exterius constituuntur, non sunt agibilia, sed factibilia: vt pater per
Li. 9. tex. 16. to. 3.
Philosophum in nono Metaphy. | Cùm ergo ad iustitiam pertineat exterius facere aliquod opus secundum se iustum, videtur quòd iustitia non sit virtus moralis.
SED contra est quod
Gregorius dicit in. 2. Morali. quòd in quatuor virtutibus, scilicet temperantia, prudentia, fortitudine, & iustitia, tota boni operis structura consurgit.
RESPONDEO dicendum, quòd virtus humana est quæ bonũ bonum reddit actum humanum, & ipsum hominem bonum facit: quod quidem conuenit iustitiæ. Actus enim hominis bonus redditur ex hoc, quod attingit regulam rationis, secundũ secundum quam humani actus rectificantur. Vnde cùm iustitia operationes humanas rectificet, manifestum est quod opus hominis bonum reddit. Et vt
Tullius dicit in. 1. de Officijs, ex iustitia præcipuè viri boni nominā tur nominantur . Vnde sicut ibidem dicit: In ea virtutis splendor est maximus.
AD primum ergo dicendum, quod cùm aliquis facit quod debet, non affert vtilitatem lucri ei, cui facit quod debet, sed solùm abstinet à damno eius, sibi tamen facit vtilitatem, inquantum spontanea & prompta volũtate voluntate facit illud quod debet: quod est virtuosè agere. Vnde dicitur Sapien. 8. quòd sapientia Dei sobrietatem & iustitiā iustitiam docet, prudentiam & virtutem, quibus in vita nihil est vtilius hominibus, scilicet virtuosis.
AD secũdum secundum dicendum, quòd duplex est necessitas, vna coactionis: & hæc quia repugnat volunta ti, tollit rationem meriti. Alia autem est necessitas ex obligatione præcepti, siue ex necessitate finis: quando scilicet aliquis non potest consequi finem virtutis nisi hoc faciat: & talis necessitas non excludit rationem meriti, inquantũ inquantum aliquis hoc quod sic est necessarium, voluntariè agit, excludit tamen gloriam supererogationis: secundum illud 1. ad Corinth. 9. Si euangelizauero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit.
AD tertium dicendum, quòd iustitia non consistit circa exteriores res quantum ad hoc, quòd est facere quod pertinet ad artem, sed quā tum quantum ad hoc, quod vtitur eis ad alterũ alterum .
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est affirmatiua, quia competit ei definitio virtutis, quòd bonũ bonum facit habentem & opus eius bonum reddit.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

IN hoc articulo intendit Diuus Thomas explicare genus immediatum iustitiæ, quod est virtus humana siue moralis: quā quam definiuit Aristot. libr. 2. Ethicorum cap. 6. quæ est, Bonum facit habentem & opus eius bonum reddit. Aduerte secundo, egregiam doctrinam in solutionibus ad primũ primum , & secundum argumentum aduersus nostri temporis hæreticos: qui volunt auferre meritum à votis monasticis, quasi necessitas præcepti diminuat rationem meriti. Cùm tamen reuera non diminuat rationem virtutis, quæ ex natura sua habet actum meritorium. Ex eadem doctrina possumus colligere quàm falsa & periculosa sit opinio eorum, qui negant in Christo Domino obedientiam præcepti moriendi fuisse meritoriam quantum ad substātiam substantiam obediendi & quantum ad speciem. Sed aiunt fuisse meritoria propter intensionem actus, quæ non erat in præcepto. Quæ doctrina mihi semper visa est plus quam periculosa, & nunc | videtur quoniam Apostolus ad Philippenses. 2. Exaltationem Christi attribuit tanquam præmium humilitati & obedientiæ Christi vsque ad mortem crucis: non quia libentius & intensius se humiliauit & obediuit quā quam tenebatur. Ait enim, humiliauit se metipsum Dominus noster Iesus Christus factus obediens vsque ad mortem, &c. propter quod exaltauit illum, &c. Ratio item Philosophica destruit eam opinionẽ opinionem . Quoniam actus obedientiæ secundum propriā propriam rationem specificam meritorius est: siquidem est actus virtutis. Est autem indifferens ad rationem meriti, quòd actus virtutis cadat sub præcepto, vel sub consilio. Imo cæteris paribus magis meritorius est actus . qui cadit sub præcepto, quàm qui cadit sub cōsilio consilio tantum. Cùm igitur in Christo Domino obedientia præcepti moriendi fuerit actus virtutis propriè: necesse est secundum propriam speciem & substantiam fuisse meritorium. & non solum propter maiorem intensionem quam non tenebatur habere. Vnde procedit illa opinio ex mala intelligentia liberi arbitrij definitionis & actionis liberæ, putant enim necessitatem præcepti coniunctam cum efficacia gratiæ & cum eius necessitate destruere indifferentiā indifferentiam voluntatis & libertatis. Quod demonstrauimus. 1. part. quæst. 19. art. 10. esse plusquam falsum.
Rursus nota circa solutionem ad primum, vbi quòd ait Diuus Thomas, quòd qui facit quod debet non affert vtilitatem lucri. Intellige quòd non negat absolutè non afferre vtilitatẽ vtilitatem ei cui soluit. Diximus enim supra quòd iustitia hoc habet peculiare, quod respicit bonum alterius siue delectabile siue vtile siue honorificum. Sed solum intendit Diuus Thom. negare quòd non affert vtilitatem lucri supererogationis. Circa solutionem ad tertium argumentum. Aduerte, quod facere, si propriè & formaliter loquimur non refertur ad bonum facientis, sed ad bonum rei factæ. Dicitur enim facere propriè de operatione transeunte per quam aliqua res recipit in se formam. Atque ita ars respicit per se loquendo bonum artificiati, & ideo vt sic, non est virtus moralis ad quam pertineat bonum facere habentem. Cæte rum agere, propriè loquendo, dicitur quando ipsa actio ordinatur ad bonum ipsius agentis. Quemadmodum vsus & vti, propriè loquendo ordinantur ad bonum vtentis. Atque ita virtus humana, cuius proprius actus est vsus, facit bonum habentem. Similiter agibile vt sic, quod est obiectum humanæ rationis respicit bonum agentis. Huius doctrinæ sit exemplum. Cùm statuarius facit imaginem propter pretium, tunc illa fabricatio qua ratione ordinatur ad statuam sculpendam, dicitur factio & artis operatio. Sed qua ratione ordinatur ad bonum ipsius fabricantis, videlicet, vt reddat ius debitum ei qui pretio conduxit illum, dicitur vsus artis habens respectum ad vsum internum voluntatis mouentis manus artificis ad opus: vt sit iustus in reddendo debitum.

ARTICVLVS IIII.Vtrùm iustitia sit in voluntate sicut in subiecto.

Source
AD Quartum sic proceditur.
Videtur quòd iustitia non sit in voluntate sicut in subiecto. Iustitia enim quā doq́ue quandoque veritas dicitur. Sed veritas non est voluntatis, sed intellectus: ergo iustitia non est in voluntate sicut in snbiecto subiecto .
¶ 2 Præterea. Iustitia est circa ea, quæ sunt ad alterum. Sed ordinare aliquid ad alterum est rationis: Iustitia ergo non est in voluntate sicut in subiecto, sed magis in ratione.
¶ 3 Præterea. Iustitia non est virtus intellectualis, cùm non ordinetur ad cognitionem: vnde relinquitur quòd sit virtus moralis. Sed subiectum virtutis moralis est rationale per participationem, quod | est irascibilis & concupiscibilis, vt patet per
Li. 1. cap. vlt. to. 5.
Philosophum in. 1. Ethicorum. Ergo iustitia non est in voluntate sicut in subiecto, sed magis in irascibili & concupiscibili.
SED contra est, quod
Anselmus dicit, quòd iustitia est rectitudo voluntatis, propter se seruata.
RESPONDEO dicendum, quòd illa potentia est subiectum virtutis, ad cuius potentiæ actum rectificandum virtus ordinatur. Iustitia autem non ordinatur ad dirigendum aliquem actum cognoscitiuum. Non enim dicimur iusti ex hoc, quòd rectè aliquid cognoscimus: & ideo subiectum iustitiæ non est intellectus, vel ratio quæ est potentia cognoscitiua: sed quia iusti in hoc dicimur, quod aliquid rectè agimus, proximum autem principium actus est vis appetitiua, necesse est quòd iustitia sit in aliqua vi appetitiua sicut in subiecto. Est autem duplex appetitus, scilicet voluntas, quæ est in ratione, & appetitus sensitiuus consequens apprehensionem sensus, qui diuiditur per irascibilem & concupiscibilem: vt in. 1.
habitum est. Reddere autem vnicuiq́; vnicuique quod suum est, non potest procedere ex appetitu sensitiuo: quia apprehensio sensitiua non se extendit ad hoc, quòd considerare possit proportionem vnius ad alterum: sed hoc est proprinm proprium rationis. Vnde iustitia non potest esse sicut in subiecto in irascibili vel concupiscibili, sed solùm in voluntate. Et ideo
Philosophus diffinit iustitiam per actum volũtatis voluntatis , vt ex supra
Art. 1. huius quæst.
dictis patet.
AD primum ergo dicendum, quod quia voluntas est appetitus rationalis: ideo rectitudo rationis, quæ veritas dicitur, volũtati voluntati impressa, propter propinquitatem ad rationem, nomen retinet veritatis. Et inde est quod quandoq́; quandoque iustitia veritas vocatur.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd voluntas fertur in suum obiectum consequenter ad apprehensionem rationis. Et ideo quia ratio ordinat in alterum, voluntas potest velle aliquid in ordine ad alterũ alterum : quod pertinet ad iustitiam.
AD tertium dicendum, quòd rationale per participationem non solùm est irascibile & concupiscibile, sed omnino appetitiuum, vt dicitur in. 1.
Lib. 1. ca. vlti. to. 5.
Ethicorum: quia omnis appetitus obedit rationi. Sub appetitiuo autem comprehẽditur comprehenditur voluntas: & ideo voluntas potest esse subiectum virtutis moralis.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est iustitia solum est in voluntate tanquam in subiecto.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur circa cōclusionem conclusionem D. Thomæ, an sit vera. Arguitur primo pro parte negatiua. Iudicium est actus iustitiæ, vt docet D. Tho. infra quæst. 60. & tamen est actio intellectus, ergo habitus iustitiæ non est in voluntate: vel saltim non solum est in voluntate. Probatur consequentia. Quoniam habitus & actus debent esse in eodem subiecto.
Secũdo Secundo arguitur. Operatio exterior, qualis est solutio debiti, est actio iustitiæ, & tamen est subiectiuè in potentia executiua, ergo iustitia non solum est in voluntate.
Argumentum est Caietaui Caietani in hoc loco | contra illam præmissam Diui Thomæ, quod principiũ principium proximũ proximum actus est vis appetitiua.
Tertiò arguitur. Voluntas ex natura sua determinata est ad bonum secundum rationem prosequendũ prosequendum : propter ea enim dicitur appetitus rationalis, ergo non indiget habitu iustitiæ superaddito. Probatur consequentia, quia habitus ponuntur ad determinandam potentiam. Confirmatur primo, quia propterea voluntas non indiget habitu temperantiæ & fortitudinis, quia ex natura sua determinata est ad volendum obiectum harum virtutum tanquam proprium bonum, sed ponuntur istæ virtutes in appetitu sensitiuo, vbi est difficultas propter emergentes passiones inordinatas, ergo voluntas non indiget habitu iustitiæ: siquidem est determinata tanquam ad proprium bonum ad bonum rationis. Confirmatur secundo à simili: propterea enim materia prima æqualiter se habet secundum se ad omnes formas, quia ex natura sua habet immediatum, & intrinsecum ordinem ad formam substantialem: sed voluntas cùm sit appetitus rationalis ex natura sua habet immediatum ordinem ad bonum rationis, ergo sicut non indiget habitu temperantiæ ad volendum obiectum temperantiæ, non indigebit habitu iustitiæ ad volendum obiectum iustitiæ. Vtrunque enim est bonum rationis.
In hac difficultate dissoluenda, nemo negat conclusionem Diui Thomæ quam cō firmat confirmat definitio iustitiæ assignata à Iuriscō sultis Iurisconsultis . Vt in articulo primo satis dictum est. Est etiam sententia Aristot. libr. 5. Ethicorũ Ethicorum capit. 1. Diui Anselmi in Dialogo de verita. capit. 15. quam conclusionem ex Philosopho demōstrat demonstrat D. Tho. 1. 2. quæst. 56. arti. 6. Neq; Neque enim est præsentis loci ad vnguem distinguere differentiam inter iustitiam & alias virtutes ex parte subiecti. Quapropter ad argumenta proposita breuiter respondendum est.
Ad primum respondetur. Quòd omnes actus, qui versantur ex natura sua circa formale obiectum alicuius virtutis, dicuntur actus proprij & eliciti ab illa virtute vbicũq; vbicunque resideat illa & illi. Ita dicimus cōfessionem confessionem fidei exteriorem esse actum fidei proprium & elicitum ab illa: vt explicatum est supra in quæst. 3. artic. 1. Similiter oratio ad ipsum Deum est in intellectu, & tamen dicitur actus elicitus à virtute religionis quæ est in voluntate. Similiter admonitio fraterna, quanuis sit actus intellectualis est tamen elicitus à misericordia quæ est in voluntate. Ad eundem igitur modum non est mirum quòd iudicium sit actus elicitus à iustitia quæ est in voluntate quanuis illud sit in intellectu. Quoniam ex natura sua iudicium ordinatur ad finem proprium ipsius iustitiæ. Caietanus autem super hunc articulum tenet operationes exteriores iustitiæ non esse elicitas ab ipsa iustitia. Idem videtur sentire de iudicio, quod non sit actus elicitus à iustitia.
Nobis tamen iuxta doctrinam D. Tho. non videtur necessariũ necessarium quod omnis actus qui dicitur proprius alicuius virtutis, sit in eadem potentia cum virtute. Sed sufficit, quod secundum se ordinetur ad finem virtutis. Nam propterea D. Tho. vbi supra quæst. 3. asseruit confessionem exteriorem fidei esse actum proprium fidei. Et non loquitur solum de actu imperato, alias enim sequeretur quòd actus temperantiæ diceretur actus proprius charitatis, siquidem imperatur ab illa. Aliquid ergo specialius est in confessione exteriori fidei ad hoc, quod dicatur actus proprius ipsius fidei. Videlicet, quòd pertinet ad perfectionem & integritatem actus fidei, quæ est in hominibus: vt protestatio fidei sit non solùm in intellectu, sed etiam in confessione exteriori. Et per hoc patet ad secundum argumentum. Dicimus enim quòd operatio exterior iustitiæ, qualis est solutio debiti, est actus elicitus ab ipsa virtute iustitiæ. Quòd autem D. Tho. ait in primo articulo, quòd illa potentia est subiectũ subiectum virtutis, à cuius potentiæ actu rectificantur virtutes: intelligendum est de actu principali & primario ipsius virtutis, non autem de alijs actibus secundarijs, qui tantum ex natura sua ordinantur ad propriũ proprium finem virtutis.
Ad tertium iam diximus, quòd non est præsentis loci omnino distinguere: qua ratione temperantia & fortitudo differant à iustitia ex parte subiecti. Nunc autem breuiter respondetur, quòd voluntas non est determinata ex natura sua ad quodlibet bo| num rationis, nisi sit propriũ proprium . Dicitur enim amabile quidem bonum: vnicuique autem proprium. Propterea igitur indiget voluntas speciali habitu determinante ipsam, vt promptè & delectabiliter operetur bonum rationis quod est ad alterũ alterum . At vero ad temperantiæ & fortitudinis bonum agendum tota difficultas est in appetitu sensitiuo. Et idcirco in illo solum ponuntur istæ duæ virtutes, fortitudo & temperantia. Ad primam confirmationem negatur minor. Imo volũ tas voluntas ex natura sua ad bonum rationis, quod est ad alterum non est determinata. Ad secundam respondetur, quòd potius illud simile potest fauere nobis: quia quanuis materia prima sit ex natura sua determinata ad formam substātialem substantialem vt sic: non est tamen determinata ad quamlibet formam specificam & indiuidualem: sed necesse est, quòd determinetur ab agente mediantibus dispositionibus materialibus. Sic etiam voluntas est determinata ex natura sua ad bonum rationis in communi: verum vel apparens bonum: & tamen ad bonum proprium non ponimus aliquas dispositiones & habitus determinantes: sed sufficit quòd respectu proprij boni & veri secundum rationem auferatur difficultas quæ est in appetitu sensitiuo, vt statim voluntas inueniat se facilem & promptam ad operationes temperantiæ & fortitudinis. Ad operationes verò iustitiæ necesse habet determinari per habitum, vt promptè & delectabiliter operetur, sicut oportet.

ARTICVLVS V.Vtrùm iustitia sit virtus generalis.

Source
AD Quintum sic proceditur.
Videtur quòd iustitia non sit virtus generalis. Iustitia enim condiuiditur alijs virtutibus, vt patet Sapien. 8. Sobrietatem & iustitiam docet, prudentiam & virtutem. Sed generale non condiuiditur, seu connumeratur speciebus sub illo generali cōtẽtis contentis : ergo iustitia non est virtus generalis.
¶ 2 Præterea. Sicut iustitia ponitur virtus cardinalis: ita etiam temperantia & fortitudo. Sed temperantia vel fortitudo non ponitur virtus generalis: ergo neque iustitia debet aliquo modo poni virtus generalis.
¶ 3 Præterea. Iustitia est semper ad alterum: vt suprà
Art. 2. huius quæst.
dictum est. Sed peccatum, quod est in proximum, non potest esse peccatum generale: sed diuiditur contra peccatum, quo peccat homo contra seipsum: ergo etiam neque iustitia est virtus generalis.
SED contra est, quod
Lib. 5. ca. 1. & 2. tomo. 5.
Philosophus dicit in. 5. Ethicorum, quòd iustitia est omnis virtus.
RESPONDEO dicendum, quòd iustitia, sicut dictum est
Art. 2. huius quæst.
, ordinat hominem in comparatione ad alium. Quod quidem potest esse dupliciter. Vno modo ad alium singulariter consideratum: alio modo ad alium in communi, secundum scilicet quod ille, qui seruit alicui communitati: seruit omnibus hominibus qui sub communitate illa continentur. Ad vtrunque ergo se potest habere iustitia secundũ secundum propriam rationem. Manifestum est autem, quòd omnes qui sub communitate aliqua continentur, comparantur ad communitatem sicut partes ad totum. Pars autem id quod est, totius est: vnde & quodlibet bonum partis est ordinabile in bonum totius. Secundum hoc ergo bonum cuiuslibet virtutis siue ordinantis aliquem hominem ad | seipsum, siue ordinantis ipsum ad aliquas alias personas singulares, est referibile ad bonum commune, ad quod ordinat iustitia. Et secũdùm secundum hoc actus omnium virtutum possunt ad iustitiam pertinere, secundùm quod ordinat hominem ad bonum commune. Et quantum ad hoc, iustitia dicitur virtus generalis. Et quia ad legem pertinet ordinare in bonum commune, vt supra
habitum est, inde est quòd talis iustitia prædicto modo generalis, dicitur iustitia legalis: quia scilicet per eam homo concordat legi ordināti ordinanti actus omnium virtutum in bonum commune.
AD primum ergo dicendum, quòd iustitia condiuiditur seu connumeratur alijs virtutibus, non inquantum est generalis, sed inquantum est specialis virtus: vt infra
Art. 7. & 12. huius quæst.
dicetur.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd temperantia & fortitudo sunt in appetitu sensitiuo, id est, in concupiscibili & irascibili. Huiusmodi autem vires sunt appetitiuæ quorundam bonorum particularium, sicut & sensus est particularium cognoscitiuus. Sed iustitia est sicut in subiecto in appetitu intellectiuo, qui potest esse vniuersalis boni, cuius intellectus est apprehensiuus. Et ideo iustitia magis potest esse virtus generalis, quàm temperantia vel fortitudo.
AD tertium dicendũ dicendum , quòd illa quæ sunt ad seipsum, sunt ordinabilia ad alterum: præcipuè quātum quantum ad bonum commune. Vnde & iu stitia legalis secundùm quod ordinat ad bonum commune, potest dici virtus generalis. Et eadem ratione iniustitia potest dici peccatum commune. Vnde dicitur 1. Ioan. 3. quòd omne peccatũ peccatum est iniquitas.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Iustitia dicitur virtus generalis secundùm quòd ordinat hominem ad bonum commune.
Secunda conclusio. Eadem iustitia dicitur merito iustitia legalis quatenus per eam homo concordat legi ordinanti actus virtutum ad bonum commune.

ARTICVLVS VI.Vtrùm iustitia, secundùm quod est generalis, sit idem per essentiam cum omni virtute.

Source
AD Sextum sic proceditur.
Videtur quòd iustitia secundùm quod est generalis, sit idem per essentiam cum omni virtute. Dicit enim
Philosoph. in 5. Ethicor. quòd virtus & iustitia legalis est eadem omni virtuti: esse autem non est idem. Sed illa quæ differunt solùm secundùm esse, vel secundùm rationem, non differunt secundùm essentiam: ergo iustitia est idem secundùm essentiam cum omni virtute.
¶ 2 Præterea. Omnis virtus, quę quae non est idem per essentiam cum omni virtute, est pars virtutis. Sed iustitia prædicta, vt ibidem
Eodẽ Eodem lib. & cap. tomo. 5.
Philosophus dicit: non est pars virtutis, sed tota virtus: ergo prædicta iustitia est idẽ idem essentialiter cum omni virtute.
¶ 3 Præterea. Per hoc quòd aliqua virtus ordinat actum suum ad altiorem finem, non diuersificatur secundùm essentiam habitus: sicut idem est essentialiter habitus temperantiæ, etiam si actus eius ordinetur ad bonum diuinum. Sed ad iustitiā iustitiam legalem pertinet, quòd actus omnium virtutum ordinentur ad altiorem finem, idest, ad bonũ bonum commune multitudinis: quod præeminet bono vnius singularis personæ: ergo videtur quòd iustitia legalis essentialiter sit omnis virtus.
¶ 4 Præterea. Omne bonũ bonum partis, ordinabile est ad bonum totius. Vnde si non ordinetur in illud, videtur esse vanum & frustra. Sed illud quod est secundùm virtutem, non potest esse huiusmodi. Ergo videtur quòd nullus actus possit esse alicuius virtutis, qui non pertineat ad iustitiam generalem, quæ ordinat in bonum commune. Et sic videtur quòd iustitia generalis sit idẽ idem in essentia cum omni virtute.
SED cōtra contra est, quod dicit
Philosophus in 5. Ethic. quòd multi in proprijs quidẽ quidem possunt virtute vti: in his autem quæ ad alterum sunt, non possunt. Et in 3.
Politic. dicit, quòd non est simpliciter eadem virtus boni viri, & boni ciuis. Sed virtus boni ciuis est iustitia generalis, per quam aliquis ordinatur ad bonum commune: ergo non est eadem iustitia generalis cum virtute communi, sed vna potest sine alia haberi.
RESPONDEO dicendum, quòd generale dicitur aliquid du pliciter: vno modo per prædicationem, sicut animal est generale ad hominem & equum, & alia huiusmodi. Et hoc modo generale oportet quòd sit idem essentialiter cum his, ad quæ est generale: quia genus pertinet ad essentiam speciei, & cadit in diffinitione eius. Alio modo dicitur aliquid generale secundùm virtutem sicut causa vniuersalis est generalis ad omnes suos effectus, vt sol ad omnia corpora, quæ illuminantur vel immutantur per virtutem ipsius. Et hoc modo generale non oportet quòd sit idem in essentia cum his, ad quæ est generale: quia non est eadem essentia causæ & effectus. Hoc autem modo secundùm
Art. 5. huius quæst.
prædicta, iustitia legalis dicitur esse virtus generalis, inquantum scilicet ordinat actus aliarum virtutum ad suum finem: quod est mouere per imperium omnes alias virtutes. Sicut enim charitas potest dici virtus generalis, inquantum ordinat actus omnium virtutum ad bonum diuinum: ita etiam iustitia legalis, inquantum ordinat actus omnium virtutum ad bonũ bonum commune. Sicut ergo charitas quę quae respicit bonum diuinum vt proprium obiectum, est quædam specialis virtus secundùm suam essentiam: ita etiam iustitia legalis est quædam specialis virtus secundùm suam essentiam, secundùm quod respicit commune bonum vt proprium obiectum. Et sic est in principe principaliter & quasi architectonicè: in subditis autem secundariò & quasi administratiuè. Po| test tamen quælibet virtus secundùm quod à prædicta virtute, speciali quidem in essentia, generali autem secundùm virtutem, ordinatur ad bonum commune, dici iustitia legalis. Et hoc modo loquendi iustitia legalis est idem in essentia cum omni virtute, differt autẽ autem ratione. Et hoc modo loquitur Philosophus. Vnde patet responsio ad Primum & Secundum.
AD tertium dicendum, quòd etiā etiam illa ratio secundùm hunc modum procedit de iustitia legali, secundùm quod virtus imperata à iustitia legali, iustitia legalis dicitur.
AD quartum dicendum, quòd quælibet virtus secundùm propriā propriam rationẽ rationem ordinat actũ actum suum ad proprium finem illius virtutis. Quòd autem ordinetur ad vlteriorem finem siue semper, siue aliquando, hoc non habet ex propria ratione, sed oportet esse aliam superiorem virtutem, à qua in illum finem ordinetur. Et sic oportet esse vnam virtutem superiorem quæ ordinet omnes virtutes in bonum commune, quæ est iustitia legalis: & est alia per essentiam ab omni virtute.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Iustitia generalis seu legalis, quę quae respicit bonum commune vt proprium obiectum, est specialis virtus distincta secundùm essentiam ab omnibus alijs virtutibus.
Secunda conclusio. Huiusmodi iustitia legalis residet principaliter & quasi architectonicè in Principe: in subditis vero residet secundario & administratiuè. Iustitia legalis quodammodo potest dici ea dem per essentiam cum omnibus virtutibus, distincta tamen secundùm rationem.

ARTICVLVS VII.Vtrùm sit aliqua iustitia particularis præter iustitiam generalem.

Source
AD Septimum sic proceditur.
Videtur quòd non sit aliqua iustitia particularis præter iustitiam generalem. In virtutibus enim nihil est superfluũ superfluum , sicut nec in natura. Sed iustitia generalis sufficienter ordinat hominem circa omnia quæ ad alterum sunt. Ergo non est necessaria aliqua iustitia particularis.
¶ 2 Præterea. Vnum & multa non diuersificant speciem virtutis. Sed iustitia legalis ordinat hominẽ hominem ad alterũ alterum secundùm ea quæ ad multitudinem pertinent, vt ex
Artic. 5. & 6.
prædictis patet. Ergo non est alia species iustitiæ quæ ordinet hominem ad alterũ alterum in his quæ pertinent ad vnā vnam singularem personam.
¶ 3 Præterea. Inter vnam singularem personam & multitudinem ciuitatis, media est multitudo domestica. Si ergo est iustitia alia particularis per comparationem ad vnam personam præter iustitiam generalem, pari ratione debet esse alia iustitia œconomica, quæ ordinet hominem ad bonum commune vnius familiæ: quod quidem non dicitur. Ergo nec aliqua particularis iustitia est præter iustitiam legalem.
SED contra est quod
Chrysost. super illud Matth. 5. Beati qui | esuriunt & sitiunt iustitiam, dicit: Iustitiam autem dicit vel vniuersalem virtutem, vel particularẽ particularem auaritiæ contrariam.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut
Art. præ ced.
dictum est, Iustitia legalis non est essentialiter omnis virtus, sed oportet præter iustitiam legalem, quæ ordinat hominem immediatè ad bonum commune, esse alias virtutes, quæ immediatè ordinant hominem circa particularia bona: quæ quidem possunt esse vel ad seipsum, vel ad alteram singularem personam. Sicut ergo præter iustitiam legalem oportet esse aliquas virtutes particulares, quæ ordinant hominem in seipso, putà temperantiam & fortitudinem: ita etiam præter iustitiam legalẽ legalem oportet esse particularem quandam iustitiam, quæ ordinet hominem circa ea, quæ sunt ad alteram singularem personam.
AD primum ergo dicendum, quod iustitia legalis sufficienter quidem ordinat hominem in his, quæ sunt ad alterum: quantum ad commune quidem bonum, immediatè; quantum autem ad bonũ bonum vnius singularis personæ, mediatè. Et ideò oportet esse aliquam particularem iustitiam, quæ immediatè ordinet hominem ad bonum alterius singularis personæ.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd bonum commune ciuitatis, & bonum singulare vnius personæ non differunt solùm secundùm multũ multum & paucum, sed secundùm formalem differentiam. Alia enim est ra tio boni communis & boni singularis, sicut alia est ratio totius & partis. Et ideo Philosophus in 1. Polit.
dicit: quòd non bene dicunt qui dicunt ciuitatem, & domum, & alia huiusmodi differre solum multitudine & paucitate, & non specie.
AD tertium dicẽdum dicendum , quòd domestica multitudo secundùm Philosophum in 1.
Politic. distinguitur secundùm tres coniugationes, scilicet vxoris & viri, patris & filij, domini & serui: quarum personarum vna est quasi aliquid alterius. Et ideo ad huiusmodi personas non est simpliciter iustitia, sed quædam iustitiæ species, scilicet œconomica, vt dicitur in 5.
Ethicorum.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio vnica. Præter iustitiam legalem oportet esse particularẽ particularem quandam iustitiam quæ ordinet hominem ad alteram singularem personam immediate.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

MENS Diui Thomæ in his tribus articulis ea est, vt ostendat an iustitia sit genus, & an sit tam extensa quam est virtus humana. An potius sit genus subalternum, & simul species virtutis humanæ. Possumus autem doctrinam præcedentium articulorum ad tria documenta redigere.
Primum documentum sit. Iustitia generalis seu legalis dicitur generalis secundùm influentiam & causalitatem, non tamen secundùm prædicationem.
Secundum documentum est. Huiusmodi iustitia non est genus quod cum humana virtute conuertatur. Sed est species virtutis distincta secundùm essentiam à reliquis virtutibus, sicut charitas est species distincta virtutis: quanuis sit virtus generalissima secundùm influentiam.
Tertium documentum sit. Iustitia in communi considerata diuiditur in iusti| tiam generalem seu legalem, & in iustitiam particularem, sicut genus proximum in suas species.
Pro maiori intelligentia horum documentorum quatuor sunt à nobis disserenda. Primo quidem, quomodo iustitia generalis seu legalis habeat propriam & perfectā perfectam rationem iustitiæ. Secundò, quomodo sit eadem per essentiam cum omnibus virtutibus. Tertiò. Constituemus seriem quasi prædicamentalem specierum iustitiæ, & dubitabimus de bonitate diuisionis. Quartò & vltimo disseremus de iustitia legali. An diuidatur & quomodo diuidatur.
DVbitatur ergo primò, Vtrùm iustitia generalis habeat verā veram perfectamq́; perfectamque rationẽ rationem iustitiæ. ¶ Arguitur primò pro parte negatiua. Iustitia generalis non magis retinet rationem iustitiæ quam liberalitas: sed liberalitas non habet perfectam rationem iustitiæ, ergo neque iustitia legalis. Probatur maior, quoniā quoniam liberalitas propterea non habet veram & perfectam rationem iustitiæ, quia deficit à propria ratione debiti, siquidem liberalis ex proprijs bonis non aliàs debitis tribuit alteri: sed similiter iustitia legalis tribuit communitati ex proprijs ipsius tribuentis bonis . v. , Verbi g. gratia, quando ciuis pro bono publico exponit periculo fortunas suas propriosq́ue labores & etiā etiam vitam si oportuerit, ergo eadem est vtriusque ratio.
Arguitur secundo. Vera & propria ratio iustitiæ consistit in hoc, quòd sit virtus reddens alteri ius suum: sed iustitia legalis non reddit alteri quod suum est, ergo, &c. Probatur minor. Qui peccat contra iustitiam legalem non tenetur ad restitutionem, ergo non aufert à republica quod illius est. Et confirmatur. Quoniam qui peccat contra iustitiam commutatiuam, tenetur ad restitutionem. Imò ille qui peccat contra iustitiam distributiuam tenetur ad restitutionẽ restitutionem , vt postea videbitur. At vero qui peccat contra iustitiam legalem non tenetur aliquid restituere . v. , Verbi g. gratia, Ciues qui non tribuunt eleemosynam in communibus necessitatibus, existente mandato Principis præcipientis quòd omnes ciues diuites contribuant talibus necessitatibus, peccant contra iustitiam legalem, vt ait D. Thom. infra quæst. 118. artic. 3. & 4. ergo deficit illi propria ratio debiti iustitiæ.
Arguitur tertiò. Iustitia legalis ordinat bona singulorum ciuium ad bonum commune tanquam bona partium ad bonum totius: sed inter partes & totum non est perfecta ratio iustitiæ, vt patet ex dictis in artic. vltim. quæst. præced. & in artic. 2. præsentis quæst. ergo iustitia legalis non est perfecta iustitia. Probatur maior ex D. Thom. art. 5.
Denique arguitur. Pietas est virtus per quam reddimus patriæ & reipublicæ atque parentibus debitum ius: sed pietas non est perfecta iustitia, ergo neque iustitia legalis. Maior probatur ex D. Thom. infra quæst. 101. art. 1. & quæst. 102. art. 3. Et etiam ex Tullio lib. de somno Scipionis, & lib. 2. de Inuentione. Consequentia vero probatur, quia vtriusque eadem est ratio.
Sed pro altera parte arguitur primò. Iustitia legalis est præstātior præstantior quā quam particularis: sed particularis est propriè & perfectè iustitia, ergo legalis. Maior est D. Tho. in art. 12.
Arguitur secundò. Si iustitia legalis non esset propriè iustitia: pari ratione neque distributiua esset perfectè iustitia. Consequẽs Consequens tamen falsum est, quoniam aliàs sola iustitia commutatiua esset propriè iustitia: & sic non essent species iustitiæ. Sequela vero probatur. Quoniam iustitia distributiua ordinat commune bonum ad bonum singulorum ciuium: sicut viceuersa iustitia legalis ordinat bonum singulorum ad commune bonum: ergo eadẽ eadem est vtriusque ratio quantum ad perfectionem iustitiæ. Probatur consequentia. Quoniam quando ex vna parte ad alterum extremum, non est perfecta iustitia neque etiam ex parte illius extremi ad illam partem non est perfecta iustitia. Vt patet in hoc exemplo. Nam si filij ad patrẽ patrem & serui ad dominum non est perfecta iustitia: neque etiam erit perfecta patris ad filiũ filium neque domini ad seruum.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Iustitia legalis non habet tam exactam rationem iustitiæ sicut iustitia particularis ex parte cuiusdam conditionis, quę quae ad iustitiam requiritur, scilicet, quòd sit ad alterum. In hac enim conditione excedit iustitia particularis ipsam legalem.
Hanc conclusionem probat tertium & quartum argumentum eorum quæ proposita sunt pro parte negatiua. Quoniam profecto ratio alterius, non est tam exacta inter ciuem & rempublicam sicut inter duos ciues. Quapropter ex hac parte perfectior potest dici iustitia particularis quam legalis.
Nihilominus sit secunda conclusio. Iustitia legalis absolutè loquendo habet perfectiorem rationem iustitiæ quam iustitia particularis. Quemadmodum dicimus quod mathematicæ sunt perfectiores alijs scientijs quo ad claritatem: & nihilominus simpliciter & absolute loquendo multo perfectior est metaphysica propter dignitatem obiecti. Probatur primò conclusio. Quoniam iustitia legalis comparata particulari excedit in ratione debiti. Cæterum in ratione æqualitatis, & in ratione ad alterum, habet quantum satis est ad propriam rationem iustitiæ, ergo simpliciter & absolute loquendo est perfectior. Probatur consequentia. Quia ratio debiti est potissima conditio iustitiæ. Quod autem ex alijs duabus conditionibus habeat quantum satis est ad rationem iustitiæ propriam; Probatur ex D. Thom. art. 5. vbi ait esse ad alterum contingit dupliciter, scilicet, ad alterum singulariter consideratum, & ad alterum in communi. Ad vtrunque autem ait se potest habere iustitia secundùm propriam rationem iustitiæ: atque ita diuisit iustitiam legalem à particulari. Cæterùm ratio æqualitatis propriè & perfectè inuenitur in iustitia legali: siquidem per illam reddit homo quantum debet reddere reipublicæ secũdùm secundum legem. Præterea D. Thom. in artic. 7. ad secundum & tertium intendit ostendere propriam & perfectam rationem iustitiæ inueniri in iustitia legali. Ait enim in solutione ad secundum, quòd bonum commune ciuitatis & bonum singulare vnius personæ non differunt tantum secundùm multum & paucũ paucum : sed secundùm differentiam formalem. Vbi dat intelligere quòd obiectum iustitiæ legalis & obiectum iustitiæ particularis habent suas differentias specificas contrahentes genus iustitiæ. Item D. Thom. in solutione ad tertium argumẽtum argumentum intendit docere, quòd iustitia legalis est propriè iustitia: & quòd non est eadem ratio de iustitia œconomica quæ non est simpliciter iustitia. Præterea D. Thom. diuisit tractatum istum de iustitia in duas partes. In prima agit de iustitia perfecta & de speciebus illius vsq; vsque ad quæ stionem 79. In secunda vero parte à quæ stione 80. & deinceps agit de partibus iustitiæ imperfectis, ergo iustitia legalis: de qua agitur in priori parte, est perfectè iustitia. Deinde Arist. 5. Ethicor. cap. 1. & 2. multa prædicat de iustitia legali, cum quibus non stat illam non esse propriè & perfectè iustitiam. Eandem conclusionem probant illa duo argumenta quæ pro altera parte sunt proposita. Et denique probatur conclusio. Quoniam ius circa quod versatur iustitia legalis est propriè ius, ergo ipsa iustitia est propriè & perfectè iustitia. Probatur antecedens. Quoniam ius illud habet immediatum ordinem ad bonum commune in ratione debiti, ergo est perfectum ius, & multò magis quam illud quod versatur inter duos ciues particulares.
AD argumenta vero in oppositum respondetur. Ad primum quidem distinguẽdum distinguendum est duplex debitum, aliud morale aliud legale. Legale quidem illud est ad quod soluendum tenetur aliquis ipsa lege. Morale autem accipimus non prout significat vniuersaliter omne illud quod ad mores hominum pertinet. Sic enim debitum morale est etiam legale, sed debitum morale specialiter dicimus illud ad quod reddendum tenetur aliquis ex morum honestate. Prioris generis debitum, simpliciter est debitum, & tale est quòd inuenitur in iustitia legali: siquidem ciues possunt compelli à iudice ad reddendum tale ius reipublicæ. Cæterum morale debitum est duplex. Aliud quod necessario seruandum est ad morum honestatem, & si nulla lege præcipiatur à republica. Aliud est commodum & vtile ad seruandam morum honestatem. Prioris generis debitum inuenitur in gratitudine, secundi generis debitũ debitum in liberalitate & magnificentia quod non est simpliciter debitum sed secũdùm secundum quid, & per hoc patet ad primum.
Ad secundũ secundum respōdetur respondetur , quod iustitia legalis tribuit reipublicæ debitũ debitum & qui illam violat | tollit ius & debitũ debitum à republica, non tamen tenetur restituere nisi aliquando interueni at læsio iustitiæ commutatiuæ: & ratio est, quia illud debitum nondum est appropriatum reipublicæ, sed adhuc est accommodatum ipsi ciui. Aliquando vero admiscetur ratio iustitiæ commutatiuæ vt in principe & ministris reipublicæ qui tenentur ex officio prospicere bonum reipublicæ. Et isti tenentur ad restitutionem si illorum negligentia vel malitia aliquod damnum emergit & cessat bonum & lucrum reipublicæ. Et ratio est, quia huiusmodi ministri tenẽtur tenentur ex contractu & promisso prouidere bonum commune sub promisso fidelitatis. Similiter tenentur ad restitutionem qui vsurpant bona iam fisco appropriata ab ipsismet solutoribus: etiam si antea non tenerentur ex iustitia commutatiua appropriare illa.
Ad tertium respondetur, quòd partes quæ sunt separatæ ab ipso toto sunt in duplici differentia. Quædam quæ necessario, idest, non liberè habent ordinem ad totum & dependent ab illo sicut filius qui habet necessarium ordinem ad patrem velit nolit, & seruus ad dominũ dominum , inter huiusmodi partes & totum non potest esse iustum perfectum. Aliæ vero sunt partes quæ voluntariè & libere habent ordinem ad totum ipsum: sicut ciues habent ordinem ad rempublicam, qui absque iniuria reipublicæ possunt transmigrare ab illa in alteram vel in alterum regnum. Dicimus ergo quòd inter huiusmodi partes & totum bene potest esse exactè & perfectè iustitia, siue legalis, siue commutatiua siue distributiua.
Ad vltimum respondetur cum D. Tho. infra quæst. 101. art. 3. ad 3. quòd patria potest considerari dupliciter. Vno modo qua ratione est principium natiuitatis nostræ. Et hoc modo colimus patriam virtute pietatis. Sicut enim filij à parentibus depẽdent dependent : ita nos ab illa. Et eadem virtute pietatis quisque debitum cultum reddit. Et isto modo non est perfecta ratio iustitiæ inter ciues & patriam, patrem & filium: sed imperfecta. Semper enim manemus debitores & ad patriam & ad patrem. Alio modo consideratur patria, vt est quædam respublica & locus habitationis multorum ciuium sub vno principe, cui per accidens est quôd sit principium natiuitatis eorum. Dicimus ergo quòd isto modo respicitur patria à iustitia legali, cuius commune bonum est proprium obiectum illius: & isto modo est propria & perfecta ratio iustitiæ inter ciues & patriam, quatenus quædam respublica est.
AD argumenta vero quæ in fauorem partis affirmatiuæ proposita sunt: respondendum est quatenus militant contra primam conclusionem. Ad primum aliqui dicunt iustitiam legalem esse præstantiorem virtutem, non autem perfectiorem iustitiā iustitiam quàm sit iustitia particularis. Quemadmodum D. Thom. 1. 2. quæst. 66. art. 3. ait, quòd ratio virtutis magis competit virtutibus moralibus quàm intellectualibus: eo quòd morales tribuunt vsum & facultatem boni operis: quod non competit virtutibus intellectualibus. At verò in specie & ex parte obiecti præstantiores sunt virtutes intellectuales. Ad eundem modũ modum aiunt philosophandum esse de iustitia legali & particulari: quòd iustitia legalis sit perfectior virtus, sed non perfectior iustitia quam particularis. Et iste modus dicendi non caret sua probabilitate. Et adijciunt rationem, quoniam in rebus respectiuis, quales sunt virtutes, aliunde sumitur ratio generis, aliunde speciei. Genus quidem ab intrinseco ex parte modi. Species vero ab extrinseco ex parte obiecti. At vero res absolutæ, vt aiunt ipsi, omnino ab intrinseco sumunt rationem generis & speciei. Verumtamen probabilior sententia nobis videtur, quòd iustitia legalis non solum sit perfectior virtus, verumetiam perfectior iustitia quam particularis. Neque enim bene potest intelligi quomodo absolute loquendo maior perfectio competat generi si species de qua prædicatur sit imperfectior alia specie, quæ ad inuicem comparātur comparantur sub illo genere. Imo verò absolute loquendo, maior perfectio generis attenditur quatenus per differẽtiā differentiam perfectiorẽ perfectiorem cōtrahitur contrahitur . Et hoc verificatur tam in genere substā tiæ substantiæ quā quam in genere qualitatis etiā etiam respectiuis qualitatibus . v. , Verbi g. gratia, Homo absolutè loquendo | perfectius animal est quam leo: quia differentia specifica qua contrahitur animal ad speciem hominis, perfectior est. Similiter albedo est perfectissimus color propter differentiam specificam determinantem genus. Deinde metaphysica absolutè est perfectior scientia quam mathematicæ: quanuis istæ quo ad modum procedendi clariorem habeant, & maiorem perfectionem quam metaphysica: tamen quia metaphysica versatur circa nobilius obiectum dicitur simpliciter perfectissima omnium naturalium scientiarum. Ad hunc ergo modum cum ad inuicem comparantur iustitia legalis & particularis sub hoc genere, iustitia, non bene intelligitur quomodo absolute loquendo legalis sit perfectior virtus, & quòd differentia specifica contrahens genus virtutis ad iustitiam legalem non sit perfectior, quā quam differentia specifica iustitiæ particularis. Neque doctrina D. Thom. allegata supra contradicit nobis: imo iuuat, quia ille ex parte obiecti contemplatur nobilitatem virtutis. Nos autem intendimus cōsequenter consequenter quòd obiectum iustitiæ legalis est perfectius obiecto iustitiæ particularis. Dicendum ergo est ad argumentum, quòd secundùm quid perfectior est iustitia particularis, quam legalis, scilicet, ex parte vnius conditionis iustitiæ, videlicet quòd sit ad alterum. Est enim iustitia particularis magis ad alterum quā quam legalis.
Ad secundum argumentum negatur quod iustitia legalis non sit perfectè iustitia sicut distributiua. Vtraque enim, vt explicatum est, sufficienter est ad alterum, quantum attinet ad verā veram & propriam rationẽ rationem iustitiæ.
DVbitatur secundò, Vtrùm iustitia legalis distinguatur secundùm essentiā essentiam ab alijs virtutibus. Arguitur primo pro parte negatiua ex testimonijs Arist. 5. Ethicor. cap. 1. quæ refert D. Thom. art. 6. in 1. & 2. argumento. Neque solutio D. Thom. videtur satisfacere, scilicet, quòd iustitia legalis dicatur ab Aristotele esse eadem per essentiam cum reliquis virtutibus: quia iustitia legalis imperat & ordinat, aliæ vero virtutes suscipiunt eius imperium. Contra quam solutionem replicatur. Imperans & imperatum, mouens & motum secundùm Arist. lib. 7. & 8. Physicor. distinguuntur inter se, ergo non est bona ratio, dicere quòd iustitia legalis est eadem per essentiā essentiam cum reliquis virtutibus: quia illa est imperans & aliæ imperantur. Imo contrarium videtur colligi, scilicet, quod distinguatur ab alijs virtutibus. Deinde Aristotel. in Moralibus, vt ipse pollicetur. 5. Ethicor. Oportet loqui apertè absque inuolucris verborum & sententiarũ sententiarum : sed ille ait apertè iustitiam legalem esse idẽ idem secundum essentiam cum reliquis virtutibus, ergo absque aliqua metaphora in proprio sensu est intelligẽdus intelligendus . Item ipse. 3. Ethicorum cap. 6. tribuit fortitudini secundum se quòd versetur circa pericula mortis propter bonum commune. Et libro. 4. capit. 2. tribuit magnificentiæ quod versetur circa magnos sumptus propter bonum commune. Ergo iustitia legalis quæ respicit tanquam proprium obiectum bonum cōmune commune eadem erit cum magnificentia, & fortitudine secundum essentiam. Id ipsum videtur docere D. Tho. 1. 2. quæst. 60. art. 3. ad 2.
Arguitur secundo ratione. Omnis virtus secundum se est ordinata & determinata ad bonum commune, ergo non opus est ponere specialem virtutem iustitiam legalem: vt ordinet actus virtutum ad bonum commune. Antecedens probatur, tum quia omnis virtus est perfectio habentis, quæ ordinatur ad bonum commune, sicut bonum partis ad bonum totius: tum etiam quia omnis virtus inclinat ad operationem suam cum omnibus circunstantijs debitis actui virtutis, scilicet, vt actus exerceatur quādo quando & vbi & quomodo & quantum oportet propter bonum finem. Est autem bonum commune finis virtutum, ergo ex natura sua habet quælibet virtus ad bonũ bonum cōmune commune ordinari.
Arguitur tertiò. Omnis virtus secundùm se & ex natura sua est actus iustitiæ, non iustitiæ particularis, ergo iustitiæ legalis. Maior probatur. Quia omnis actus virtutis ex natura sua est meritorius, sed omnis actus meritorius est actus cui debetur præmium à gubernatore communi, ergo ordinatur ad bonum commune. Et confirmatur ex Matthæi. 7. Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Et ponit exemplum. Cum ergo facis eleemosynam, &c. | Tu autem cum ieiunas. Ergo eleemosyna & ieiunium sunt actus iustitiæ.
Quarto arguitur & vltimo. Omnis virtus distincta secundum essentiam à reliquis virtutibus, habet actum distinctum ab actibus aliarum virtutum: sed iustitia legalis non habet huiusmodi actum distinctum, si quidem semper versatur circa aliarum virtutum actus, referendo illos in bonum commune, ergo non est virtus distincta secundum essentiam ab alijs,
De hac difficultate Buridanus lib. 5. Ethicorum quæst. 4. & alij sentiunt iustitiam legalem essè idem per essentiam cum omni virtute. Et allegatur Eustachius lib. 5. Ethic. capit. 1. & afferunt simile ad explicandam hanc sententiam. Etenim sanitas non distinguitur secũdum secundum essentiam ab ipsis humoribus proportionatis. Ad hũc hunc modum aiunt iustitiam legalem non distingui à reliquis virtutibus. Est enim iustitia ista quasi quæ dam sanitas animæ, quæ consurgit ex consonantia omnium virtutum.
Nihilominus opposita sententia multò probabilior est & cōformior conformior doctrinæ Aristotel. 5. Ethic. cap. 1. & 2. Vbi ait iustitiam legalem præstantiorem esse alijs virtutibus. Quod quidem verificari non posset nisi distingueretur per essentiam ab illis. Et iterum ait. Sæpè contingere homines esse bene affectos erga priuatum bonum alterius: non tamen erga publicum bonum. Et horsum affert dictum Biantis philosophi. Magistratus virum indicat. Et ob hanc rationem distinguit iustitiam legalem, quæ versatur circa bona & commoda publica à iustitia particulari. Et præterea ex ipsis rationibus formalibus obiectorum distinguit vtrā q́ue vtramque iustitiam. Item lib. 3. Politicorum cap. 10. ait non esse eandem virtutem boni viri & boni ciuis, & quòd iustitia legalis est virtus boni ciuis. Quæ omnia verificari non possunt, si iustitia legalis est idem secundũ secundum essentiam cum reliquis virtutibus moralibus. Huius sententiæ videtur quibusdam esse Diuum Chrysostomum, homil. 15. super Matth. in illis verbis, Beati qui esuriunt, & sitiunt iustitiam. Vbi ait: quā quam verò iustitiam? Vtiq́ue rationalem, quæ ex aduerso auaritiæ opponitur. Et paulo inferiùs super illud, Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: Inquit, pro virtute & pietate & defensione cæterorum: solent quippè iustitiam omnem prorsus animi appellare virtutem. Hæc Chrysostomus. Cuius testimonium citat Diuus Thomas in art. 7. in argumento in contra. Et in priori loco testimonij intelligit iustitiam particularem: in secunda parte, intelligit iustitiam legalem. Sed profecto verba Chrysostomi non multum vrgent. Imo vero videntur fauere sententiæ quæ asserit iustitiam legalem non distingui ab alijs, cum inquit, solent quippe iustitiam omnem animi appellare virtutem. Nisi fortè quis velit aliter construere verba Chrysostomi. Vt sit sensus, solent quippe iustitiam omnem, id est communem & vniuersalem, appellare virtutem. Scilicet virtutem quandam. Nostra tamen sententia est Diui Thomæ art. 6. & 7. & 1. 2. quæst. 66. art. 3. ad secundum argumentum. & sequuntur illam plurimi Theologorum doctissimi. Ratio autem Diui Thomæ in articulo vehementer comprobat istam veritatẽ veritatem . Deniq; Denique probatur optima ratione. Prudentia monastica quę quae versatur circa agibile proprium & particulare, quę quae distinguitur secundum essentiā essentiam à prudentia politica, quæ versatur erga agibile politicum & commune ciuitatis, ergo virtutes quæ versantur erga particularia bona ex parte voluntatis distinguuntur à iustitia & virtute, quæ versatur circa publicum & commune bonum. Antecedens est expressè Arist. lib. 6. Ethicorum capi. 8. & Diui Thomæ supra quæst. 45. art. 11. & quæst. 50. art. 1. Consequentia vero probatur, quoniam iustitia legalis correspondet ex parte voluntatis prudentiæ politicæ quæ est in intellectu. Vtraq́ue enim versatur erga bonum commune. Prudentia quidem dirigendo: iustitia vero agendo & actum eliciendo. Et confirmatur, quia facilius multiplicantur & distinguuntur virtutes quæ sunt in potentijs appetitiuis, quàm quæ sunt in intellectu, sed prudentia cum sit in intellectu distinguitur alia circa priuata bona, alia circa bona publica: quæ distinctio specifica iudicatur ab omnibus moralibus philosophis, ergo multo magis iustitia multiplicabitur & distinguetur, cùm sit | in voluntate circa bonum particulare & bonum commune. Maior manifesta est, quoniam vnica tantum prudentia monastica versatur circa omne agibile proprium: cum tamen circa idem agibile proprium multiplicentur plurimæ virtutes in potentijs appetitiuis.
Ad argumenta in oppositum respondetur. Et primò ad testimonia Arist. quæ adducit D. Thom. ipsemet optimè respondet. Ad replicam verò dicitur quòd mens Diui Thom. non est docere, quòd simpliciter loquendo iustitia legalis sit eadem per essentiam cum reliquis virtutibus: sed intendit id quod nos in tertia cōclusione conclusione ipsius notauimus, scilicet, quòd iustitia legalis quodammodo potest dici eadem cum alijs: propterea quòd in illis est impressio à iustitia legali per quam ordinantur ad bonum commune. Volumus itaq́ue dicere, quòd actus cuiuslibet virtutis potest quodammodo dici actus iustitiæ legalis propter illam ordinationem passiuam, qua ordinatur ad bonum commune. Et ita voluit Aristoteli satisfacere D. Thomas. Cæterùm ille habitus iustitiæ legalis, quem posuimus in prima cōclusione conclusione distingui, nunquā nunquam est dicendus idem per essentiam cum alijs virtutibus: neque actus proprius qui elicitur ab illo, erit actus alterius virtutis. Ad id quod obijciebamus, quia Aristot. deberet loqui clarè & apertè in moralibus, respondetur: quod moraliter loquendo satis apertum est, quod minister accipiat nomen eius cuius minister est. Ita ipsæ virtutes morales accipiunt nomen iustitiæ legalis, quatenus illi ministrant ordinatæ ab illa ad bonum commune. Ad alia testimonia respondetur, quod referri ad bonum commune non competit magnificentiæ & fortitudini formaliter ex propria ratione specifica: sed quatenus ordinantur à iustitia legali ad bonum cōmune commune , quod est proprium obiectum illius. Quemadmodum eisdem virtutibus non competit referri in bonum commune ex propria ipsarum ratione: sed quatenus à charitate referuntur in illud bonũ bonum diuinũ diuinum quod est propriũ proprium illius obiectũ obiectum .
Ad testimonium D. Tho. respondetur, quòd ipse ibi satis se explicat. Ait enim, quod virtus quæ à iustitia legali imperatur etiam iustitiæ nomen accipit. Et sic illa virtus à iustitia legali in ista acceptione non differt nisi tantum ratione.
Ad secundum respondetur, quod quanuis omnes virtutes habeant ex natura sua aptitudinem vt possint referri & ordinari ad bonum commune: tamen nunquam ordinā tur ordinantur nisi, vt subsunt imperio legalis iustitiæ. Cæterùm ille finis competit virtutibus non ex propria specie, sed ex motione superioris virtutis, quæ est iustitia legalis.
Ad tertium respondetur, quod actus cuiuslibet virtutis potest dupliciter accipi. Vno modo vt ordinatur ad bonum particulare, quod est obiectum proprium cuiuslibet virtutis. Alio modo vt est opus debitum secundum legem, quæ lata est de actione virtutis, videlicet, quatenus est actus ciuis, qui est pars communitatis. Siquidem priori modo considerentur isti actus: nondum intelligitur esse meritum. Sed cum posteriori modo considerantur iam intelliguntur vt ordinantur ad bonum commune. Ac proinde qui est præses communitatis tribuit præ mium studiosè operanti: quatenus à iustitia legali permouetur ad operandum. Ad confirmationem iam patet ex dictis, quomodo eleemosyna & ieiunium potest dici actus iustitiæ legalis.
Ad vltimum nego minorem. Imo iustitia legalis habet actum proprium & realiter distinctum ab actibus aliarum virtutũ virtutum . Quod si vt in plurimum actus ille inueniatur coniunctus cum actu imperato alterius virtutis: hoc non tollit distinctionem virtutis. Quemadmodum actus prudentiæ vix poterit inueniri nisi circa materiā materiam aliarum virtutum moralium, & tamen constat esse virtutem distinctam secundum essentiam ab illis. Verum est tamen, quòd potest esse actus iustitiæ legalis in quodam actuali proposito obseruandi legem in omnibus propter bonum commune, vbi nullus actus alterius præter prudentiā prudentiam exercetur virtutis.
DVbitatur tertio circa diuisionem iustitiæ. Sed antequam dubitationem proponamus, operæ pretium est obseruare ordinem quem habet iustitia legalis ad reliquas iustitiæ partes. Quem ordinem ostendemus partientes iustitiam in communi in | omnes suas partes. Est enim prima diuisio iustitiæ analoga. Alia est enim iustitia vera & propria: Alia metaphorica & similitudinaria, qualis est eiusdem ad seipsum & inter partes eiusdem suppositi. Quæ quidem iustitia in præsenti consideratione seorsum relinquenda est. Agendum est autem nobis de iustitia, prout est ad alterum cōstituens constituens æqualitatem. Et hæc rursus diuiditur in iustitiam cardinalem & perfectam: & in iustitiam adiunctam cardinali imperfectā imperfectam . Cardinalis & perfecta iustitia est, quæ versatur circa ius perfectum. Cardinali vero adiuncta est, quæ versatur circa ius imperfectum habens modũ modum cardinalis virtutis: deficiens tamen ab illius perfectione. Huiusmodi est religio & pietas, de quibus agit Diuus Tho. à quæst. 80. & deinceps. Tertio diuiditur iustitia cardinalis in iustitiā iustitiam generalem seu legalem, & in iustitiam particularem. De legali quidem diximus hactenus quid sit, & quodnam sit eius obiectum. Particularem vero iustitiam D. Thom. diuidit infra quæ stione 61. art. 1. Legalem vero nos intendimus diuidere in dubio sequenti. Sed prius necesse est examinare secundam diuisionem. Arguitur enim contra illam. Perfectum & imperfectum non multiplicant speciem rerum, ergo illa diuisio non est generis in diuersas species. Respondetur distinguo antecedens. Si enim perfectio sit de intrinseca ratione rei, quæ dicitur perfecta: & imperfectio sit de intrinseca ratione rei quę quæ dicitur imperfecta: nego antecedens. Si autem perfectio vel imperfectio non sit de intrinseca ratione rei quæ dicitur perfecta vel imperfecta: verum est antecedẽs antecedens : sed nihil probat contra nos, quoniam in illa diuisione perfectio quæ ponitur in definitione virtutis cardinalis seu iustitiæ cardinalis est de intrinseca ratione ipsius. Impressio verò est de intrinseca ratione virtutis quę quæ dicitur cardinali adiũcta adiuncta . Non quia in ratione virtutis sit imperfecta: sed quia in ratione iustitiæ deficit in aliquo necessario ad perfectam rationem iustitiæ cardinalis. Est exemplum ad explicandam istam doctrinam. Visio beatifica & fides sunt in genere cognitionis supernaturalis tanquam perfectum & imperfectum: sed tamen quia perfectio est de intrinseca ratione visionis beatificæ, & imperfectio est de intrinseca ratione cognitionis fidei, differunt isti duo actus plusquā plusquam specie.
Secundo arguitur contra eandem diuisionem. Liberalitas & affabilitas sunt partes potentiales iustitiæ cardinalis. Et tamen non sunt propriè & verè iustitiæ, ergo secunda diuisio analoga est: sicut & prima, aut certè membrum diuisum non est iustitia vera & propria. Respondetur, quòd nos non asserimus omnem partem potentialem iustitiæ cardinalis esse verè & propriè iustitiam: sed veram & propriam iustitiam diuidimus in cardinalem & in cardinali adiunctam. Itaq́; Itaque ea pars iustitiæ cardinalis, quæ respicit veram rationem debiti legalis, deficit autem, quia non potest æquale reddere, hæc est vera & propria iustitia: quanuis sit imperfecta qualis est religio & pietas. Illæ autem partes potentiales iustitiæ, quæ deficiunt à perfecta ratione iustitiæ, propterea quòd non retinent rationem debiti legalis: non habent veram rationem & propriam iustitiæ. Huius differentiæ ratio à priori potest assignari. Nam inter illa tria quæ sæpè diximus necessaria ad rationem iuris, videlicet, quòd sit ad alterum, item quòd importet rationem debiti: & denique rationem ęqualitatis æqualitatis . Defectus primæ conditionis constituit iustitiam metaphoricam: defectus vero secundæ constituit rationem iustitiæ tantum partis potentialis. Defectus deniq; denique tertiæ constituit rationem imperfectæ iustitiæ, sed veram & propriam.
Tertio arguitur contra eandem diuisionem & cōtra contra tertiam. Religio & pietas sunt excellentiores quam iustitia particularis, imo religio post virtutes Theologales primum dignitatis locum tenet: vt docet Diuus Thomas infra quæst. 81. artic. 6. Ergo sunt perfectiores iustitiæ: quam iustitia particularis & iustitia legalis. Respondetur religionem & pietatem esse persectiores virtutes, quàm iustitia particularis: imo vero religionem esse præstantiorem virtutem, quam omnis iustitia legalis: tamen non sunt præstantiores in ratione iustitiæ. Hæc solutio conformis est doctrinæ quam protulimus in hoc articulo, dubio primo, circa fi| nem in solutione cuiusdam primi argumenti. Nec tamen est contraria secundæ solutioni quam illic assignauimus. Vbi diximus quod non bene intelligitur quod iustitia legalis sit perfectior virtus quam virtus particularis, & quod non sit perfectior iustitia. Etenim ibi loquebamur de duabus speciebus iustitię iustitiæ perfectis. At vero religio & pietas non sunt species perfectæ iustitiæ. Vnde non inconuenit, quod sint perfectiores virtutes etiam in sua specie, non autem perfectiores iustitiæ quā quam legalis & particularis.
DVbitatur vltimò. Vtrum iustitia legalis sit species subalterna vel atoma. Videtur, quod sit atoma species. Primo quoniam charitas est vna species atoma, cuius actus & officiũ officium est referre omnes actus aliarum virtutum in bonũ bonum diuinũ diuinum , ergo similiter iustitia legalis cuius officiũ officium est referre omnes actus virtutum in bonum commune, quod est illius proprium obiectum, erit vna species atoma virtutis. Hoc exemplo vtitur Diuus Thom. artic. 6. vt explicet nobis rationem iustitiæ legalis.
Secũdo Secundo arguitur. Non possumus nos imaginari, nisi duas diuisiones iustitiæ legalis. Prior quidem in qua constituatur quædam species iustitię iustitiæ legalis: quę quæ dicitur Epicheia. Altera in qua diuidatur iustitia legalis tanquam genus in species, videlicet in iustitiā iustitiam legalem quæ residet in Principe architectonicè, & in iustitiam legalem: quæ residet in ministris vel subditis Principi administratiuè: sicut dixit Diuus Thomas artic. 6. conclusione secunda. sed neutra istarum diuisionum est generis in species, ergo est species atoma. Probatur minor quantum ad priorem diuisionem. Nam Epicheia est tantum pars potentialis iustitiæ, non subieua, ergo non est species iustitiæ. Probatur antecedens, quia D. Tho. disserit de Epicheia non in hac priori parte tractatus, de iustitia, sed in posteriori parte, scilicet, in quęst quæst . 120. post tractatum omniũ omnium partium potentialiũ potentialium iustitiæ. Probatur eadem minor, quantũ quantum ad secũdā secundam diuisionẽ diuisionem . Idem formaliter est obiectum (scilicet bonum cōmune commune ) respectu iustitiæ legalis quæ est in Principe, & quæ est in subditis, ergo eadem est virtus specifica legalis. Sed pro alia parte est Arist. 5. Ethic. cap. 10. Vbi constituit vnam partem iustitiæ legalis Epicheiam: quæ latinè dicitur æqualitas. Item Diuus Tho. loco citato, art. secundo. ad primum docet hoc ipsum.
Secundo arguitur, & probatur, quòd iustitia legalis quæ est in Principe distinguatur specie à iustitia legali, quæ est in ciue. Quoniam prudentia principalis siue monarchica quæ residet in Principe seu Monarcha distinguitur specie à prudentia politica & monastica, quæ est in ciuibus, vt docet D. Tho. supra quęst quæst . 50. art. 2. & Arist. 6. Ethicorum cap. 8. sed iustitia legalis in ipso Principe correspondet ex parte voluntatis prudentiæ quæ est in intellectu Principis: iustitia vero legalis quæ residet in ipsis ciuibus, correspondet etiam ex parte voluntatis prudentiæ politicæ quæ est in intellectibus ipsorum, ergo sicut ipsæ prudentiæ distinguuntur specie, ita ipsæ iustitiæ legales debent distingui specie. Et confirmatur quoniā quoniam iam diximus supra dub. 2. faciliùs multiplicantur & distinguuntur virtutes morales ex parte appetitus quàm ex parte intellectus, sed ex parte intellectus distinguuntur specie prudentia regnatiua & prudentia politica, ergo iustitię iustitiæ correspondentes illis distinguuntur specie.
Denique arguitur. Virtus Architectonica distinguitur specie à virtute vsuali & administratiua, sed iustitia legalis quæ est in Principe habet se vt virtus Architectonica secundum, quòd est in Principe: secundum autem, quòd est in ciuibus se habet vt administratiua & vsualis, vt docet Diuus Thomas artic. 6. ergo differunt specie.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Iustitia legalis generaliter dicta diuiditur primũ primum in Epicheiam, & in iustitiam legalem strictè dictā dictam . Pro intelligentia huius conclusionis. Notandum est, quod lex à qua denominatur iustitia legalis, duplicem finem habet. Alterum intrinsecum & immediatum, quem immediatè respicit ipse legislator. Alterum extrinsecũ extrinsecum & mediatũ meidatum sed magis principalẽ principalem : quem principaliter respicit ipse legislator. Sit exemplum. Est lex de non aperiendis portis ciuitatis tempore belli: ne hostes ciuitatẽ ciuitatem occupẽt occupent : finis immediatus & intrinsecus huius legis est ille, | quem verba immediatè præ se ferunt, ne hostes in ciuitatem irruant. Finis vero remotus, sed magis principalis est salus & incolumis status reipublicæ. Iustitia igitur legalis in ampla & generali acceptione, respicit vtrumq́ue finem indifferenter. Et secundum hanc considerationem accipitur à nobis in præsenti, tanquam genus quod diuiditur in Epicheiam siue æquitatem, & iustitiam legalem strictè dictam: quæ quidem respicit tantum finem proximum legis. Epicheia verò seu æquitas respicit tanquā tanquam proprium obiectum finem remotum, sed magis intentum à legislatore. Et hinc est, quod iustitia legalis attendit ipsa verba legalia sicut scripta sunt: æquitas verò prætermissis verbis ipsius legis aliquando sequitur legem secundum id quod postulat iustitiæ ratio & communis vtilitas. Accommodatur autem nomen iustitiæ legalis propter penuriā penuriam nominum iustitię iustitiæ illi quæ respicit verba legis. Quemadmodum diuidit Arist. dispositionem in habitum & dispositionem: ita vt nomen generis approprietur speciei imperfectiori. Conclusio itaque ad hunc modum explicata habetur ex Arist. & D. Tho. locis citatis in primo argumento eorum, quæ fecimus pro parte affirmatiua. Item habetur apud Arist. lib. 1. Rhetorices. ca. 11. & lib. 2. magnorum moralium cap. 1. Probatur autem conclusio præter argumenta. Primò quoniā quoniam vt docet D. Tho. in. q. 51. art. 3. & 4. synesis & Gnomi sunt diuersæ virtutes partes potentiales prudentiæ. Nam synesis iudicat de rebus agendis secundũ secundum regulas cō munes communes . Gnomi verò iudicat de eisdem rebus præter regulas communes: per altiora quædam & vniuersaliora principia: sed iustitia legalis strictè dicta correspondet ex parte voluntatis iudicio synesis secundum communes regulas. AEquitas verò correspondet iudicio Gnomi præter regulas cō munes communes per altiora principia & vniuersaliorem finem, ergo distinguuntur specie.
Secundo arguitur. Obiectum iustitiæ legalis specialiter dictæ & obiectum æquitatis distinguuntur formaliter: ergo ipsæ virtutes sunt distinctæ specie. Probatur antecedens, quia regula & regulatum mensura & mensuratũ mensuratum in ratione obiecti virtutis distin guuntur formaliter: sed obiectum æquitatis est ratio & mensura obiecti legalis specialiter dictę dictæ iustitiæ: ergo distinguuntur formaliter ista obiecta. Minor explicatur in exemplo posito in illa lege de non aperiendis portis ciuitatis tempore belli. Vbi manifestum est, quòd salus ciuitatis & trāquillitas tranquillitas reipublicæ status est regula & mensura, per quā quam debemus metiri, an illo tempore hostes debeant arceri, an introduci intra ciuitatem, si speratur victoria ex ingressu illorum. Vltimo probatur conclusio. Obiectum æquitatis habet peculiarem difficultatem quandam supra obiectum iustitiæ legalis specialiter dictæ: ergo requiritur specialis virtus ad vincendam illam difficultatem. Antecedens probatur experientia. Videmus enim sæpè homines alias doctos Iurisque peritos & zelum legis habentes: & tamen vsq; vsque adeo scrupulosè hærent verbis & literis ipsius legis: vt nulla ratione etiam vtiliori ad bonũ bonum commune permoueantur, vt attendant legislatoris intentum. Hinc est quòd Paulus Iurisconsultus ait: lege si seruum. ff. de verborum obligationibus. Dicit enim citans Celsum dicentem: quòd in eo genere quæ stionis in quo agitur de bono, & æquo: plerumq́ue sub authoritate iuris scientiæ periculosè erratur. Vide Diuum Thom. infra quæst. 60. artic. 5. ad secundum argumentũ argumentum . Vbi refert aliud dictum Iurisconsulti huic simile. Item Cicero in Oratione pro Cecina, inquit quoties aliqui in iudicio habent causam pro bono & æquo: si contrà, literis & verbis, & vt dici solet, summo contenditur iure: solent huiusmodi iniquitati ęqui æqui & boni nomen dignitatemq́ue opponere: & dicere, Iurisconsultorum authoritati non oportere obedire. Arist. etiam vbi supra ca. 13. Rhetoricorum inquit. Arbitrium eligi, vt pręualeat præualeat bonum & ęquum æquum : quoniā quoniam in foro & apud iudicis tribunal magis pręstat præstat iustum legale. Hinc etiam illud Prouerbiũ Prouerbium ortum habuit, summũ summum ius summa iniuria. Etenim summum ius in hoc prouerbio non accipitur pro eo quod est rigor & seueritas iuris: nunquam enim iuris rigor est iniuria. Sed summum ius idem est, acsi diceretur summitas atq; atque superficies iuris, quod est id quod verba & literæ legis sonant. Contin| git sæpè, quòd intus lateat summa iniuria. Tunc autem maximè à vero iure disceditur & fit summa iniuria: cùm iudex hæ ret literis & verbis legis: & non attendit voluntatem & beneplacitum legislatoris. Cæ terùm iustitia legalis specialiter dicta ita ad hæret literis verbisque legis, vt parata sit & subordinata limitari per beneplacitum & voluntatem legislatoris secundum æquitatem iustitiæ. Et idcirco Paulus Iurisconsultus. ff. de regulis iuris. asserit hanc regulam in omnibus quidem, maximè tamen in iure, scilicet, æquitatem spectādam spectandam esse. Et ob hanc causam ascripsit sibi æquitas hoc nomen, quod videtur genericum omni iustitiæ, scilicet per Antonomasiam & excellentiam quandam: eo quod iustitia legalis strictè dicta si cōparetur comparetur cum æquitate ipsa, quasi seorsum illi opposita, est iniquitas. Omnis enim æquitas quæ in illa inuenitur debet esse subordinata virtuti æquitatis: quæ sic dicitur per excellentiam.
Secunda cōclusio conclusio . Iustitia legalis eadem & vna est secundum speciem atomam in principe & subditis. Probatur quia est idem obiectum formale iustitiæ legalis quæ est in Principe & subditis. Probatur antecedẽs antecedens . Princeps per æquitatem procurat bonum commune præter leges communes, similiter per iustitiā iustitiam legalem strictè procurat bonum cōmune commune per communes regulas: sed hoc ipsum efficiunt subditi per æquitatem & per iustitiam legalem strictè dictā dictam , ergo idem est obiectum formale vtriusq; vtriusque . Hanc conclusionem probant argumenta facta in principio huius dubij per parte negatiua, sed necesse est ad illa respondere quatenus militant contra primam conclusionem.
Ad primum respondetur negando consequentiam. Obiectum enim charitatis est vnũ vnum & idem formaliter secundũ secundum speciem, neque particularis difficultas est in referendis actibus virtutis omnis in bonum diuinum, præter illam quæ est in diligendo Deum. Cæterum vt iam ostendimus obiectum iustitiæ legalis variatur secundum speciem & formalem rationem obiecti respectu iustitiæ legalis quæ dicitur æquitas, & respectu iustitiæ legalis specialiter dictæ. Item maior difficultas est in procurando bono communi præter regulas cōmunes communes , quàm in procurando illo per communes regulas & leges. Quapropter non est eadem ratio de charitate & iustitia legali.
Ad secundum argumentum respondetur, quantum ad priorem partem: quòd Diuus Thom. in tractatu de æquitate seu Epicheia seruauit ordinem & naturæ & disciplinæ. Naturæ quidem, quoniam processit ab imperfectioribus iustitijs ad æquitatem quæ omnium perfectissima est. Disciplinæ verò, quoniā quoniam prius egit de illis iustitijs, quæ attendunt communes regulas & leges. Reposuit tamen in vltimum locum æquitatem, quæ pręter præter communes regulas iustum operatur, corrigens opera aliarum virtutũ virtutum iustitiæ. Altera pars argumenti probat secũ dam secundam conclusionem neq; neque obstat primæ. Similiter non est soluendum primum argumentum in oppositum: fauet enim primæ conclusioni. Neque obstat secundæ.
Ad secundum verò in oppositum respondetur quatenus militat contra secundā secundam conclusionẽ conclusionem . Faciliùs quidem multiplicari virtutes vt in plurimum in voluntate, quàm in intellectu: quoniā quoniam intellectus simplicior & perfectior potentia est, quam ipsa volũtas voluntas . Ea vero quæ in inferioribus dispersa sunt, solent adunari in superioribus. Cæterum interdum contingit oppositum, videlicet, quod in intellectu multiplicẽtur multiplicentur lumina, per quæ res illustrantur & perficiuntur: & ex parte voluntatis non multiplicetur inclinatio & propensio ad res ipsas. Exempli gratia in intellectu sunt duo habitus circa prima principia. Alter qui dicitur intellectus circa speculabilia principia. Alter vero qui dicitur synderesis circa principia practica & moralia. Ex parte vero volũtatis voluntatis neque sunt duo habitus, imo neque vnus respectu boni connaturalis quod ostenditur per illa diuersa lumina: sed ipsa voluntas absque habitu super addito, est propẽsa propensa & inclinata in huiusmodi bonum: imò voluntas est ipsa propensio & inclinatio. Item est aliud exemplum. Ex parte intellectus est alius habitus circa prima principia & alius circa conclusiones in speculabilibus: & tamen ex parte voluntatis vnus & idem habitus virtutis est circa media eligibilia & circa finem virtutis. V. Verbi g. gratia, | Vnus habitus temperantiæ facit bonam intentionem circa illam materiam, & bonam electionem mediorũ mediorum ad finem intentum: cum tamen in intellectu etiam in practicis sint quatuor habitus siue virtutes ad operationem virtutis temperantiæ & cuiuslibet; scilicet Eubulia & Synesis & Gnomi & prudentia. Ad istum modum dicimus in prę senti præsenti , quod cum distinctione prudentiæ in monasticam & politicam, potest esse identitas secundum essentiam iustitiæ legalis in subditis & Principe.
Ad vltimum negatur minor. Propriè loquendo: non enim iustitia legalis in Principe est Architectonica secũdũ secundum naturā naturam suam, nec respicit secundũ secundum naturā naturam suam nisi eundem finẽ finem quẽ quae respicit iustitia legalis in subditis, scilicet bonũ bonum cōmune commune . Virtus autẽ autem Architectonica, idest superintendens ex natura sua debet habere vniuersaliorem finem. Verum est tamen quod dicit D. Tho. in arti. 6. Iustitia legalis prout residet in Principe est quasi Architectonica quoniā quoniam licet ipsa secũ dũ secundum se non magis habeat Imperare in Principe quā quam in subditis: tamen ratione subiecti, quod est ipse Princeps, deseruit magis ad imperiũ imperium : quā quam prout est in subditis, quorũ quorum est obedire Principi ad procurandum bonum cōmune commune . Imo vero ad eundem modũ modum omnis virtus quæ residet in Principe pōt potest quodāmodo quodammodo dici Architectonica: quæ vero residet in subditis vsualis & quasi administratiua. Et ratio est quoniam Princeps imperat omnes actus aliarum virtutum quatenus à iustitia legali ordinantur ad bonum publicum. Subditi vero exequuntur huiusmodi actus de quibus imperat Princeps propter eundem finem boni publici.

ARTICVLVS VIII.Vtrùm iustitia particularis habeat specialem materiam.

Source
AD Octauum sic proceditur.
Videt̃ Videtur quod iustitia particularis non habeat materiam specialem. Quia super illud Gen. 2. Fluuius quartus ipse est Eu phrates, dicit Glos. Euphrates frugifer interpretatur, nec dicitur cō tra contra quos vadat: quia iustitia ad omnes animæ partes pertinet. Hoc autẽ autem non esset, si haberet materiā materiam specialẽ specialem : quia quælibet materia specialis ad aliquam specialem potentiā potentiam pertinet. Ergo iustitia particularis non habet materiam specialem.
¶ 2 Præterea, August. dicit in libro 83.
Lib. 83. q. 61. to. 4.
quæstio. quod quatuor sunt animæ virtutes, quibus in hac vita spiritualiter viuitur, scilicet temperantia, prudentia, fortitudo, & iustitia: & dicit quod quarta est iustitia, quæ per omnes diffunditur. Ergo iustitia particularis quæ est vna de quatuor virtutibꝰ virtutibus cardinalibus, non habet specialem materiam.
¶ 3 Præterea. Iustitia dirigit hominem sufficiẽter sufficienter in his, quæ sunt ad alterũ alterum . Sed per omnia quæ sunt huius vitæ, homo potest ordinari ad alterũ alterum : ergo materia iustitiæ est generalis & non specialis.
SED contra est, quod
Libr. 5. ca. 2. tom. 5.
Philosophus in 5. Ethicor. ponit iustitiam particularẽ particularem circa ea specialiter, quæ pertinent ad communicationẽ communicationem vitæ.
RESPONDEO dicendum, quòd omnia quęcunque quæcunque rectificari possunt per rationem, sunt materia virtutis moralis, quæ diffinitur per rationem rectam: vt patet per Philosophum in 2.
Lib. 2. ca. 2. & 6. tomo. 5.
Ethic. Possunt autem per rationem rectificari & interiores animæ passiones, & exteriores actiones, & res exteriores, quæ in vsum hominis veniunt: sed tamen per exteriores actiones & per exteriores res, quibus sibi inui| p. 56 cẽ inu icem homines cōmunicare communicare possunt, attenditur ordinatio vnius hominis ad alterum: secundum autẽ autem interiores passiones cōsideratur consideratur rectificatio hominis in seipso. Et ideo cùm iustitia ordinetur ad alterum, non est circa totam materiam virtutis moralis, sed solum circa exteriores actiones & res secundũ secundum quā dam quandam rationem obiecti specialem: prout scilicet secundum eas vnus homo alteri coordinatur.
AD primum ergo dicẽdum dicendum , quod iustitia pertinet quidem essentialiter ad vnam partem animæ, in qua est sicut in subiecto, scilicet ad voluntatem, quæ quidem mouet per suum imperium omnes alias animæ partes. Et sic iustitia non directè, sed quasi per quandam redundantiam ad omnes alias animæ partes pertinet.
AD secũdum secundum dicendum, quòd sicut suprà
1. 2. q. 61. ar. 3. & 4.
dictum est, virtutes cardinales dupliciter accipintur. Vno modo, secundum quod sunt speciales virtutes habentes determinatas materias: alio modo, secundum quod significant quosdam generales modos virtutis: & hoc modo loquitur ibi
Augustinus: dicit enim quòd prudentia est cognitio rerum appetendarum & fugiẽ darum fugiendarum . Temperantia est refrenatio cupiditatis ab his quæ temporaliter delectant. Fortitudo est firmitas animi aduersus ea, quæ temporaliter molesta sunt. Iustitia est quæ per cæteras diffunditur, dilectio Dei & ꝓximi proximi , quæ scilicet est cōmunis communis radix totius ordinis ad alterũ alterum .
AD tertium dicendum, quòd passiones interiores, quæ sunt pars materię materiæ moralis, secundum se non ordinantur ad alterum, quod pertinet ad specialem rationem iustitię iustitiæ , sed earum effectus sunt ad alterũ alterum ordinabiles, scilicet operationes exteriores. Vnde non sequitur quòd materia iustitiæ sit generalis.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio vnica affirmatiua. Iustitia solum est circa actiones exteriores, & res secundum quandam obiecti rationem specialem, scilicet, prout secundũ secundum illas vnus homo ordinatur ad alium.

ARTICVLVS IX. Vtrũ Vtrum iustitia sit circa paßiones.

Source
AD nonum sic proceditur.
Videtur, quòd iustitia sit circa passiōes passiones . Dicit enim Philosoph. in 2.
Lib. 2. ca. 3. tomo. 5.
Ethic. quòd circa voluptates & tristitias est moralis virtus. Voluptas autem, id est, delectatio, & tristitia sunt passiones quædā quædam , vt suprà
1. 2. q. 23. artic. 4.
habitum est cùm de passionibus ageretur: ergo iustitia cùm sit virtus moralis, erit circa passiones.
¶ 2 Præterea. Per iustitiam rectificantur operationes, quæ sunt ad alterum. Sed operationes huiusmodi rectificari non possunt nisi passiones sint rectificatæ: quia ex inordinatione passionum prouenit inordinatio in prędictis prædictis operationibus. Propter concupiscentiam enim venereorum ꝓceditur proceditur ad adulteriũ adulterium . Et propter superfluũ superfluum amorẽ amorem pecuniæ proceditur ad furtũ furtum : ergo oportet, quod iustitia sit circa passiones.
¶ 3 Præterea. Sicut iustitia particularis est ad alterum: ita etiam & iustitia legalis. Sed iustitia legalis est circa passiones: alioquin non se extẽderet extenderet ad omnes virtutes, quarum quædam sunt manifestè circa passiones: ergo iustitia est circa passiones.
SED contra est, quod Philosophus dicit in
Li. 5. c. 1. & 2. to. 5.
5. Ethic. quòd est circa operationes.
RESPONDEO dicendum, quòd huius quæstionis veritas ex duobus apparet. Primò quidem ex ipso subiecto iustitiæ, quod est voluntas: cuius motus vel actus non sunt passiones, vt suprà
habitum est, sed solùm motus appetitus sensitiui passiones dicuntur. Et ideo iustitia non est circa passiones: sicut temperantia & fortitudo, quæ sunt irascibilis & concupiscibilis, sunt circa passiones. Alio modo ex parte materiæ: quia iustitia est circa ea quæ sunt ad alterum, non autem per passiones interiores immediatè, ad alterum ordinamur, & ideo iustitia circa passiones non est.
AD primum ergo dicendum, quòd non quælibet virtus moralis est circa voluptates & tristitias, sicut circa materiam: nam fortitudo est circa timores & audacias. Sed omnis virtus moralis ordinatur ad delectationem & tristitiam, sicut ad quosdam fines consequentes: quia, vt Philosoph. dicit in 7. Ethicor.
Delectatio & tristitia est finis principalis, ad quem respicientes vnumquodque, hoc quidem malum, hoc quidem bonum dicimus. Et hoc modo pertinent etiam ad iustitiam, quia non est iustus qui non gaudet iustis operationibus, vt dici tur in
Li. 1. c. 8. tom. 5.
1. Ethicorum.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd operationes exteriores mediæ sunt quodammodo inter res exteriores, quæ sunt earum materia: & inter passiones interiores, quæ sunt earum principia. Contingit autem quandoque esse defectum in vno eorum sine hoc, quòd sit defectus in alio. Sicut si aliquis surripiat rem alterius non cupiditate habendi, sed voluntate nocendi. Vel èconuerso, si aliquis alterius rem concupiscat, quam tamen surripere non velit. Rectificatio ergo operationum, secundùm quod ad exteriora terminantur, pertinet ad iustitiam. Sed rectificatio earum secundùm quod à passionibus oriuntur, pertinet ad alias virtutes morales, quę quæ sunt circa passiones. Vnde surreptionem alienæ rei iustitia impedit, inquantum est contra æqualitatem in exterioribus constituendam. Liberalitas verò inquantum procedit ab immoderata concupiscentia diuitiarum. Sed quia operationes exteriores non habent speciem ab interioribus passionibus, sed magis à rebus exterioribus, sicut ex obiectis: ideo per se loquendo, operationes exteriores magis sunt materia iustitiæ, quàm aliarũ aliarum virtutum moralium.
AD tertium dicendum, quòd bonum commune est finis singularum personarum in communitate existentium, sicut bonum totius | finis est cuiuslibet partium. Bonũ Bonum autem vnius personæ singularis non est finis alterius. Et ideo iustitia legalis, quæ ordinatur ad bonũ bonum commune, magis se potest extendere ad interiores passiones, quibus homo aliqualiter disponitur in seipso, quàm iustitia particularis, quæ ordinatur ad bonum alterius singularis personæ: quāuis quamuis iustitia legalis principalius se extendat ad alias virtutes quantum ad exteriores operationes earum, inquantum scilicet præcipit lex, fortis opera facere, & quæ temperati, & quæ mansueti, vt dicitur in
5. Ethic.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio est negatiua. ¶ Secunda conclusio in solutione ad primum. Omnis virtus moralis ordinatur ad delectationem & tristitiam sicut ad quosdam fines consequendos. ¶ Tertia conclusio in solutione ad secundum. Rectificatio operationum, secundùm quod ad exteriorem materiā materiam ordinantur pertinet ad iustitiam: sed secundũ secundum quod à passionibus oriuntur, pertinet ad alias virtutes morales, quæ fiunt & versantur circa passiones. ¶ Vltima conclusio ad tertiũ tertium . Iustitia legalis magis se potest extendere ad passiones, quā quam iustitia particularis: sed simpliciter loquendo non est circa passiones, sed circa operationes. Intentio D. Thom. in his duobus articulis est inquirere differentiā differentiam iustitiæ quæ desumitur per ordinem ad actionem illius: quæ est reddere alteri ius suũ suum , & per ordinem ad obiectũ obiectum quod est ipsum ius quod alteri tribuitur. Actus autem omnis versatur circa materiā materiam aliquam, quæ dicitur materia circa quā quam , quæ quidem eadẽ eadem est cum obiecto secundùm rem: sed tamen actio virtutis imponit ipsi materiæ circa quam versatur, formam: cōstituens constituens in illa medium quod est obiectum formale quod operatur virtus. Quemadmodũ Quemadmodum faber lignarius respicit secundùm artem suā suam lignũ lignum tan quam materiā materiam circa quam versatur eius ars. At vero quatenus imprimit figuram in ipso ligno, intelligitur ratio obiecti in ligno operato ab arte. In his itaq; itaque duobus articulis agit D. Tho. de materia circa quā quam versatur iustitia. Pro quorũ quorum intelligentia notandũ notandum est primò, quod hæc vocabula operatio & passio significatione quadā quadam ampla dicuntur de omnibus actionibus & passionibus, siue sint voluntatis siue appetitus sensitiui, siue potentiæ exteriores executiuæ. At vero quoniā quoniam actio appetitus sensitiui fit quadam cum alteratione physica organi in quo subiectatur appetitus: accōmodatum accomodatum est hoc nomen passio, vt significet tantum actiones appetitus sensitiui. Reliquæ vero actiones voluntatis & potentiarum exteriorum retinent nomen operationis. Imo quoniā quoniam per passiones bene vel male disponitur homo in ordine ad seipsum: At vero per operationes disponitur bene vel male in ordine ad aliud, ideo est in vsu loquendi philosophorũ philosophorum moralium, vt illæ tantum actiones voluntatis & potentiæ exteriores dicantur operationes, per quas homo ordinatur ad alterum: non autem illæ quæ ordinantur ad seipsum: etiam si sint sine passione. Notandum est secundo. Iustitiam legalem aliquo modo non appropriare & determinare sibi materiā materiam specialem sed vniuersalẽ vniuersalem aliarũ aliarum virtutum. De qua iustitia potest intelligi testimonium illud glossæ quod citat D. Thom. art. 8. argum. 1. Quod quidem est D. Aug. lib. 2. de Genes. contra Manich. c. 10. Intelligi etiā etiam potest alterum testimoniũ testimonium quod citatur ibidẽ ibidem argum. 2. ex Aug. lib. 83. quæst. q. 61. siquidem de legali iustitia maxime verificātur verificantur illa testimonia: quanuis D. Tho. aliter soluat illa argumẽta argumenta . Asserit etiam D. Tho. hanc explicationem articuli. 9. ad tertium. Et ratio eius est manifesta. Quoniam iustitia legalis ordinat ciues & bona ipsorum ad bonum publicum tanquam bona partium ad bonum totius, & tanquam medium ad finem. Passiones autẽ autem redactæ ad mediũ medium rationis sunt bona ipsorũ ipsorum ciuium, ergo eas etiam ordinat iustitia legalis ad bonum publicum. Notandum est tertiò, quòd si velimus valde propriè & formaliter loqui, iustitia legalis versatur tantum circa operationes & non circa passiones. | Hæc doctrina videtur D. Tho. art. 9. ad tertium. vbi inquit, quòd principalius iustitia legalis versatur circa operationes etiam illarum virtutum, quæ respiciunt passiones, v. verbi g. gratia, fortitudo, vt à iustitia legali imperatur, principaliter respicit exteriorem actionem scilicet aggressionem in bello aut etiam fugā fugam ipsam quatenus expedit bono publico. Idipsum insinuauerat D. Tho. in solutione ad tertium: non enim dixit absolute iustitiam legalem respicere passiones tanquam materiā materiam , sed loquitur cōparatiue comparatiue , scilicet quod magis est circa passiones quā quam iustitia particularis.

ARTICVLVS X.Vtrùm medium iustitiæ sit medium rei.

Source
AD Decimum sic proceditur.
Videtur quòd mediũ medium iustitiæ non sit mediũ medium rei. ratio Ratio enim generis saluatur in omnibus speciebus. Sed virtus moralis in 2. Ethic.
Li. 2. c. 6. tom. 5.
diffinitur esse habitus electiuus in medietate existens determinata ratione quo ad nos: ergo & in iustitia est medium rationis, & non rei.
¶ 2 Præterea. In his, quæ simpliciter sunt bona, non est accipere superfluum & diminutum, & per cō sequens consequens nec mediũ medium : sicut patet de virtutibus, vt dicitur in 2. Ethic.
Sed iustitia est circa simpliciter bona, vt dicitur in 5. Ethic. ergo in iustitia non est medium rei.
¶ 3 Præterea. In alijs virtutibus ideo dicitur esse medium rationis & non rei, quia diuersimodè accipitur per comparationem ad diuersas personas: quia quod vni est multum, alteri est parum, vt dicitur in 2. Ethic.
Lib. 2. ca. 6. tom. 5.
sed hoc etiā etiam obseruatur in iustitia. Non enim eadem pœna punitur, qui percutit principem, & qui percutit priuatam personam: ergo etiam iustitia non habet medium rei, sed medium rationis.
SED contra est, quod Philosophus in 2. Ethic.
Lib. 2. ca. 6. tom. 5.
assignat mediũ medium iustitiæ, secũdùm secundum proportionalitatẽ proportionalitatem arithmeticā arithmeticam : quod est mediũ medium rei.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà
dictum est, aliæ virtutes morales principaliter consistunt circa passiones, quarũ quarum rectificatio non attenditur nisi secundũ secundum comparationem ad ipsum hominẽ hominem , cuius sunt passiones: secundùm scilicet quod irascitur & concupiscit prout debet secũdùm secundum diuersas circunstantias. Et ideo medium talium virtutum non accipitur secundùm proportionẽ proportionem vnius rei ad alteram, sed solùm secundũ secundum comparationẽ comparationem ad ipsum virtuosum. Et propter hoc in ipsis est mediũ medium solum secundum rationẽ rationem , quo ad nos. Sed materia iustitiæ est exterior operatio, secundùm quod ipsa vel res cuius est vsus, debitā debitam proportionẽ proportionem habet ad aliam personam. Et ideo mediũ medium iustitiæ consistit in quadā quadam proportionis æqualitate rei exterioris ad personā personam exteriorem. Æquale autẽ autem est realiter mediũ medium inter maius & minus, vt dicitur in 10. Metaph.
vnde iustitia habet medium rei.
AD primum ergo dicendum, quòd hoc medium rei est etiam medium rationis: & ideo in iustitia saluatur ratio virtutis moralis.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd bonum simpliciter, dupliciter dicitur: vno modo, quod est omnibus | modis bonum: sicut virtutes sunt bonæ. Et sic in his quæ sunt bona simpliciter, non est accipere mediũ medium & extrema. Alio modo dicitur aliquid simpliciter bonum: quia est absolutè bonum, scilicet secũdùm secundum suam naturam cōsideratum consideratum : quanuis per abusum possit fieri malum: sicut patet de diuitijs & honoribus. Et in talibus potest accipi superfluũ superfluum diminutũ diminutuum & mediũ medium , quantũ quantum ad homines, qui possunt eis vti bene, vel male. Et sic circa simpliciter bona dicitur esse iustitia.
AD tertium dicendum, quòd iniuria illata, aliam proportionem habet ad principem, & aliā aliam ad personam priuatam. Et ideo oportet aliter adæquare vtranque iniuriam per vindictam: quod pertinet ad diuersitatem rei, & non solum ad diuersitatem rationis.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur circa istos duos articulos; Vtrùm iustitia saltim particularis versetur tantum circa operationes, An vero simul circa passiones. Hæc dubitatio habet aliam annexam, scilicet, An iustitia sit tantum in voluntate subiectiuè, an vero simul etiam sit in appetitu sensitiuo. Vtriusqne Vtriusque dubitationis eadem est solutio. Si enim iustitia versatur tantum circa operationes, erit tantum in voluntate subiectiuè, si autẽ autem versatur simul circa passiones, erit simul in appetitu sensitiuo.
Arguitur ergo primò, & probatur, quòd iustitia versetur simul & circa operationes, & circa passiones, & quòd sit in voluntate & in appetitu sensitiuo. Misericordia versatur simul circa operationes & passiones, & simul est involũtate involuntate & in appetitu sensitiuo, vt ostẽdimus ostendimus . 2. 2. q. 30. ar. 3. dub. 2. ergo & iustitia saltim particularis versabitur circa operationes & passiones, & erit in voluntate & in appetitu sensitiuo. Probatur cōsequentia consequentia . Quia sicut iustitia est ad alterũ alterum : ita etiā etiam misericordia est ad subleuandam miseriam alterius. Quòd si misericordia nihilominus moderatur passiones appetitus sensitiui, scilicet compassionem & duritiem erga miseriam alienam, sequitur quòd iustitia etiam moderetur passionem appetitus sensitiui, scilicet, nimiam cupiditatem rerum temporalium quæ impedit nequis reddat alteri quod debet, aut quòd non promptè & delectabiliter reddat. Confirmatur, quoniam liberalitas, quæ etiam est ad alterum, versatur simul circa operationes & passiones: vt docet D. Tho. in solutione ad secundum argumentũ argumentum art. 9. ergo eadẽ eadem erit ratio de iustitia.
Arguitur secundò. Virtutes quæ sunt in appetitu sensitiuo tanquam in subiecto, quales sunt fortitudo & temperantia, versantur simul erga operationes & passiones, ergo iustitia. Antecedens probatur. Quoniam potissimus actus fortitudinis & temperātiæ temperantiæ est electio voluntatis, iuxta doctrinam Arist. 6. Ethic. c. 2. Virtus enim moralis quæcunque, est essentialiter habitus electiuus: ipsa autẽ autem electio principaliter est actus voluntatis elicitus: quanuis sit quædam electio participata in appetitu sensitiuo, sed hæc est minus principalis vtpotè deriuata ab electione voluntatis, igitur fortitudo & temperantia versantur circa operationes. Hoc argumento non solum impugnatur conclusio art. 9. sed etiam ratio prima illius.
Arguitur tertiò. Et probatur, quod saltim iustitia legalis versetur circa operationes & passiones, & sit subiectiuè consequenter in voluntate & in appetitu sensitiuo. Nam D. Tho. in solutione ad tertium, tribuit iustitiæ legali quod versetur circa passiones, quāuis quamuis minus principaliter. Hoc enim non obstat quominus ponatur aliquis habitus in appetitu sensitiuo: sicut ponitur habitus misericordiæ & habitus liberalitatis in appetitu sensitiuo: quanuis istæ virtutes principaliter ordinentur ad alterum. In hac quæst. Buridanus 5. Ethic. q. 1. cōtrarius contrarius est doctrinæ D. Tho.
PRO decisione sit prima cōclusio conclusio . Iustitia etiam particularis versatur tātum tantum erga operationes, & consequenter tantũ tantum est in voluntate subiectiuè. Hæc est expressa sententia Philosophi. 5. Ethic. c. 1. & 2. & est do| ctrina D. Tho. 1. 2. q. 60. art. 2. & 3. vbi vniuersaliter de iustitia hanc conclusionem docet. Intelligenda est autem conclusio quod iustitia per seipsam respicit tantum operationes circa alterum tanquam propriam materiam circa quam versatur. Cum hoc tamen stat in veritate, quòd aliqua iustitia respiciat passiones indirecte, mediantibus alijs virtutibus moderandas.
Secunda cōclusio conclusio . Iustitia siue legalis siue particularis tantũ tantum residet in voluntate tanquā tanquam in subiecto. Probatur, quia tantũ tantum per se respicit operationes. Non autẽ autem versatur circa passiones appetitus sensitiui, ergo tātum tantum est in voluntate subiectiue. Antecedens ostẽditur ostenditur à D. Tho. in art. 8. & 9. Et ratio est, quia virtus in ea tantũ tantum potẽtia potentia collocatur tanquā tanquam in subiecto, cuius actus moderatur. De hac cōclusione conclusione vide quæ supra dicta sunt art. 4.
Ad primum argumentum respondetur negando consequentiā consequentiam . Et ratio discriminis est: quoniam humana misericordia per se respicit simul & operationes & passiones, scilicet, & bonũ bonum alienum & proprium. Bonum quidem alienum: quatenus ordinatur homo per illam ad subleuandā subleuandam alienam miseriam: bonum autem propriũ proprium habentis, quatenus ordinatur circa compassionẽ compassionem quæ est in appetitu sensitiuo. Definitur enim misericordia quod sit cōpassio compassio alienæ miseriæ ad subleuandam illam. Et idcirco postulat virtus misericordiæ humanæ duos habitus partiales ad sui perfectionem. Alterũ Alterum in voluntate respectu boni alieni, Alterum in appetitu sensitiuo respectu boni proprij. Dicimus autem misericordiam humanam: quoniam misericordia absolutè & secundùm se reperitur propriè in Deo: in quo tamẽ tamen nulla est passio nisi metaphoricè. Eodem modo dicendum est de humana liberalitate: quod includit duos habitus: Alterum in ordine ad bonũ bonum alienũ alienum in voluntate: Alterũ Alterum ad temperandā temperandam passionẽ passionem auaritię auaritiæ in appetitu sensitiuo. At vero iustitia humana tantũ tantum per se respicit bonũ bonum alienũ alienum : si autẽ autem aliquis propter auaritiā auaritiam impeditur à reddendo debito vel à reddendo delectabiliter vt requirit virtus: tunc pertinebit ad aliā aliam virtutem moderari talem passionẽ passionem , scilicet, ad liberalitatẽ liberalitatem . Quemadmodũ Quemadmodum si iudex impeditur à recta sententia ferenda propter passionem fornicationis, tunc pertinet ad virtutem castitatis auferre illud impedimentum, sunt enim virtutes connexæ & ad inuicem operas suas impendunt.
Ad secundũ secundum respōdetur respondetur electionẽ electionem volũtatis voluntatis elicitā elicitam à virtute temperātię temperantiæ & fortitudinis non dici operationẽ operationem eo modo quo in præsenti vtimur nomine operationis: quoniam electio volnutatis voluntatis elicita ab illis virtutibus tota refertur & ordinatur ad bonũ bonum ipsius hominis habẽtis habentis per moderationẽ moderationem passionũ passionum . Quā uis Quamuis enim istæ virtutes sint tātũ tantum subiectiuè in appetitu, tamẽ tamen ipsa electio volũtatis voluntatis prōpta prompta & delectabilis circa talẽ talem materiā materiam esse non pōt potest nisi proficiscatur à virtutibus existentibus in appetitu sensitiuo. Et quāuis quamuis sint in potentia inferiori subiectiuè, nihilominus possunt elicere actum electionis talem in voluntate. Quoniā Quoniam ipsæ virtutes à dictamine prudentiæ quæ est in intellectu, vel sunt acquisitæ vel operātur operantur ponuntq́; ponuntque in exercitio suas operationes. Quapropter in virtute illius possunt elicere actũ actum in volũtate voluntate quantũ quantum ad modũ modum virtutis, quemadmodũ quemadmodum dicũt dicunt Philosophi quod phātasmata phantasmata illuminata ab agẽti agenti intellectu producũt producunt speciem intelligibilẽ intelligibilem in intellectu possibili. In pręsenti præsenti igitur dicimus quod operationẽ operationem solũ solum accipimus vt significet illā illam actionẽ actionem quæ ordinatur perfectè ad bonum alterius. Quapropter ipsamet electio quæ est à iustitia non dicitur operatio neq; neque materia circa quā quam operatur iustitia. Etenim materia circa quā quam illa dicitur, in qua actio virtutis imprimit formā formam & modũ modum suũ suum . Ipsa igitur electio iustitię iustitiæ non potest esse materia circa quā quam operat̃ operatur iustitia: sed debet esse operatio exterior vel aliqua res exterior, sic enim perpetuo D. Tho. in assignando materiā materiam iustitiæ dicit quod sunt operationes exteriores & res ipsę ipsaæ .
Ad vltimum respondetur. Iustitiam legalem non versari per se circa passiones. Ad cō firmationẽ confirmationem negatur antecedens. Accipimus enim medium rei, non prout dicitur trāscendentalis transcendentalis res, sed prout distinguitur à passionibus personæ secundũ secundum quod in ordine ad ipsum moderādæ moderandæ sunt. Cæterũ Cæterum quod ibidẽ ibidem obijcitur de fortitudine & temperantiæ virtute non obstat, quoniam fortitudo & temperantia non versantur immediatè nisi circa passiones quarum obiectum est delectabile | gustus vel tactus vel respectu fortitudinis timor vel audacia quatenus moderantur sicut oportet, quòd autem ipse miles dexterè pugnet, pertinet ad artem & membrorum agilitatem & fortitudinem naturalem. Et per hoc patet ad secundam confirmationẽ confirmationem . Etenim iustitia imperat in illo casu quòd talis operatio pugnæ fiat secundùm quod alteri debitum est: fortitudo vero non aliter concurrit quam moderando passiones timoris & audaciæ.

ARTICVLVS XI.Vtrùm actus iustitiæ sit reddere vnicuique quod suum est.

Source
AD Vndecimum sic proceditur.
Videtur quòd actus iustitiæ non sit reddere vnicuique quod suum est.
August. enim 14. de Trinit. attribuit iustitiæ subuenire miseris. Sed in subueniendo miseris non tribuimus eis quæ sunt eorum, sed magis quæ sunt nostra: ergo iustitiæ actus non est tribuere vnicuiq; vnicuique quod suũ suum est.
¶ 2 Præterea. Tullius in libro de Offic.
dicit, quòd beneficentia, (quam benignitatem vel liberalitatem appellare licet) ad iustitiam pertinet. Sed liberalitatis est de proprio dare alicui, non de eo quod est eius: ergo iustitiæ actus non est reddere vnicuique quod suum est.
¶ 3 Præterea. Ad iustitiam pertinet, non solũ solum res dispensare debito modo, sed etiam iniuriosas actiones cohibere, putà homicidia, adulteria, & alia huiusmodi. Sed reddere quod suum est, videtur solum ad dispensationem rerum pertinere. Ergo non sufficienter per hoc notificatur actus iustitiæ, quòd di citur, actus eius esse reddere vnicuique quod suum est.
SED contra est quod Ambros. dicit
in 1. de Offic. Iustitia est quę quæ vnicuique quod suum est tribuit, alienum non vendicat, vtilitatem propriam negligit, vt communem æquitatem custodiat.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut
Art. 9. & 10. huius quæst.
dictum est, materia iustitiæ est operatio exteriorum secũ dùm secundum quod ipsa vel res, qua per eam vtimur, proportionatur alteri personæ, ad quam per iustitiam ordinamur. Hoc autem dicitur esse suũ suum vnicuique personæ, quod ei secundùm proportionis æqualitatem debetur. Et ideo proprius actus iustitiæ nihil aliud est, quā quam reddere vnicuique quod suum est.
AD primum ergo dicendum, quòd iustitiæ, cùm sit virtus cardinalis, quædam aliæ virtutes, secundariæ adiunguntur: sicut misericordia, liberalitas, & aliæ huiusmodi virtutes, vt infrà
Quæst. 80. art. 1.
patebit. Et ideo subuenire miseris, quod pertinet ad misericordiā misericordiam , siue pietatem, & liberaliter benefacere, quod pertinet ad liberalitatem, per quandam reductionem attribuitur iustitiæ sicut principali virtuti. Et per hoc patet responsio ad Secundum.
AD tertium dicẽdum dicendum , quòd sicut Philosophus
Lib. 1. ca. 4. tom. 5.
dicit in 5. Ethic. Omne superfluum in his quæ ad iustitiam pertinent, lucrum, extenso nomine, vocatur: sicut & omne quod minus est, vocatur damnum. Et hoc ideo, quia iustitia prius est exercita, & communius exercita| tur in voluntarijs commutationibus rerum, putà emptione & venditione, in quibus propriè hæc nomina dicuntur. Et exinde deriuantur hæc nomina ad omnia, circa quæ potest esse iustitia. Et eadem ratio est de hoc, quod est reddere vnicuique quod suum est.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est affirmatiua. Nota breuiter in hoc articulo, quòd actus iustitiæ qui dicitur esse reddere vnicuique quod suum est: dupliciter potest cōtingere contingere . Vno modo vt id quod redditur alteri, sit proprium illius & in eius dominio numeratũ numeratum . v. Verbi g. gratia, quando ego reddo Petro equum, quẽ quem mihi accommodauerat. Altero modo contingit, ita vt id quod redditur ante redditionem ipsam non erat proprium eius cui redditur neque in eius dominio numeratum: sed tātum tantum ille habebat ius vt ego redderem illi, & mea operatione reddendi & tribuendi efficerem proprium illius. v. Verbi g. gratia, cùm ego reddo mercenario mercedem suam pro labore diei, vel restituo tot pecunias quot mutuo acceperam. Conclusio igitur artic. articuli vtroque modo verificatur. Non enim opus est vt id quod alteri redditur per actum iustitiæ, sit proprium eius cui redditur ante redditionem: sed sufficit vt mea redditione, ad quam ius habet, fiat proprium illius. Pro intelligentia huius articuli reuocentur in memoriam quæ diximus artic. 1. huius quæ stionis, & 5. & 6.

ARTICVLVS XII.Vtrùm iustitia præmineat inter omnes virtutes morales.

Source
AD Duodecimum sic proceditur.
Videtur quod iustitia non præemineat inter omnes virtutes morales. Ad iustitiam enim pertinet, reddere alteri quod suum est. Ad liberalitatem autem pertinet de proprio dare, quod virtuosius est. Ergo liberalitas est maior virtus, quàm iustitia.
¶ 2 Præterea. Nihil ornatur nisi per aliquid dignius se. Sed magnanimitas est ornamẽtum ornamentum & iustitiæ & omnium virtutum: vt dicitur in 4. Ethicor.
Ergo magnanimitas est nobilior quàm iustitia.
¶ 3 Pręterea Præterea . Virtus est circa difficile & bonũ bonum , vt dicit̃ dicitur in 2. Ethic.
Sed fortitudo est circa magis difficilia quàm iustitia, id est, circa pericula mortis, vt dicitur in 3. Ethic.
Ergo fortitudo est nobilior iustitia.
SED contra est, quod Tullius dicit
in 1. de Officijs. In iustitia virtutis splendor est maximus, ex qua boni viri nominantur.
RESPONDEO dicendum, quòd si loquamur de iustitia legali, manifestum est quòd ipsa est pręclarior præclarior inter omnes virtutes morales, inquātum inquantum bonum commune præ eminet bono singulari vnius personæ. Et secundùm hoc
Philosoph. in 5. Ethic. dicit: quòd præclarissima virtutum videtur esse iustitia, & neque est Hesperus, neque Lucifer ita admirabilis. Sed etiā etiam si loquamur de iustitia particulari, pręcellit præcellit inter alias virtutes morales duplici ratione. Quarum prima potest sumi ex parte subiecti: quia scilicet est in nobiliori parte animæ, id est, in appetitu rationali, scilicet, in voluntate, alijs virtutibus moralibus existentibus in appetitu sensitiuo, ad quem pertinent passiones, quæ sunt materia aliarum virtutum moralium. Secunda ratio sumitur ex parte obiecti. Nam aliæ virtutes | laudantur solùm secundùm bonũ bonum ipsius virtuosi. Iustitia autem laudatur, secundùm quod virtuosus ad alium bene se habet. Et sic iustitia quodammodo est bonum alterius, vt dicitur in 5. Ethicor. Et propter hoc Philosophus dicit
in 1. Rhetoric. Necesse est maximas virtutes esse eas, quę quæ sunt alijs honestissimę honestissimæ : siquidem est virtus potentia benefactiua. Propter hoc & fortes & iustos maximè honorant, quoniā quoniam fortitudo est vtilis alijs in bello, iustitia autem & in bello & in pace.
AD primum ergo dicendum, quod liberalitas, etsi de suo det: tamen hoc facit, inquantum in hoc considerat propriæ virtutis bonum. Iustitia autem dat alteri quod suum est, quasi considerans bonum commune. Et propterea iustitia obseruatur ad omnes: liberalitas autem ad omnes se extendere non potest. Et iterum liberalitas, quæ de suo dat, supra iustitiā iustitiam fundatur, per quā quam vnicuiq; vnicuique quod suum est, tribuitur.
AD secundum dicendum, quòd magnanimitas quando superuenit iustitiæ, auget eius bonitatem: quæ tamen sine iustitia nec virtutis rationem haberet.
AD tertium dicendũ dicendum , quòd fortitudo, etsi consistat circa difficiliora, non tamen est circa meliora, cùm sit solùm in bello vtilis: iustitia autem & in pace & in bello, sicut
In cor. art.
dictum est.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Manifestum est quòd iustitia legalis est præclarior inter omnes virtutes morales. Ratio est, quia bonum commune est eius proprium obiectum.
Secunda conclusio. Iustitia etiam particularis est præclarior inter alias virtutes morales. Ratio est, quia est in nobiliori subiecto, & habet nobilius obiectum.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

IN præcedentibus articulis tradidit nobis D. Tho. absolutam iustitiæ cognitionẽ cognitionem : in hoc autem articulo cōparatiuam comparatiuam . Comparatur autem iustitia vniuersis alijs virtutibus in 1. 2. quæst. 66. artic. 3. Vbi diffinitur quòd virtutes intellectuales præstant simpliciter loquendo omnibus moralibus: ac proinde prudentia, quæ ratione subiecti, inter intellectuales numeratur, excellentior est quam aliæ virtutes morales: ac proinde in præsenti solum comparat D. Tho. iustitiam cum virtutibus moralibus præter prudentiam. Nos autem non ita vniuersaliter disputabimus de excellentia virtutis iustitiæ, comparando illam cum alijs virtutibus moralibus: sed solum cum misericordia. Huius instituti duplex est ratio. Prima, quoniam non potest haberi exacta notitia & cognitio comparatiua duorum extremorum, nisi prius habeatur absoluta singulorum. At vero hactenus non est habita absoluta cognitio nisi misericordiæ, supra in quæst. 30. Secunda ratio est. Quoniam D. Tho. sæpe de decem virtutibus quærit eandem quæ stionem, An sint excellentiores reliquis. In hac 2. 2. supra in quæst. 30. de misericordia. De iustitia vero in præsenti artic. De religione autem infra quæstio. 81. De obedientia quæst. 104. De liberalitate quæst. 117. De fortitudine in quæst. 123. De Patientia in quæst. 136. de Temperantia quæst. 141. De Virginitate quæst. 152. Et denique de Humilitate quæst. 161.
DVbitatur breuiter, Vtrùm iustitia sit præstantior quam misericordia. Arguitur primo pro parte negatiua. Nam D. Tho. supra quæst. 30. art. 4. ait, misericordiam esse præstantiorem omnibus virtutibus, quæ ordinantur ad proximum.
Secundò. Actus misericordiæ est multo potior & potentior quàm actus iustitiæ. Ergo ipsa virtus. Probatur antecedens. Actus misericordiæ est supplere & leuare miseriā miseriam | proximi, actus autem iustitiæ est reddere proximo quod suum est: sed leuare & supplere defectus aliorum est potentioris agentis, ergo actus misericordiæ est præstantior actu iustitiæ quæ potest esse inter æquales.
Tertiò. Leuare omnem miseriam spiritualem non solum à personis priuatis, sed etiam à cōmunitate communitate pertinet ad actum misericordiæ, sed iste actus est diuinissimus & præstantissimus, quo nullus maior excogitari potest. Ergo misericordia inter omnes virtutes præstantissima est à toto genere.
Ad hoc dubium respondetur primo, ex doctrina Caietani super istum articulum, quòd cum misericordia, vt dictum est includat duos habitus. Alterum qui residet in appetitu sensitiuo, & versatur circa passiones. Alterum qui existir in voluntate & versatur circa operationes exteriores supplentes miseriam alienam: prior quidem habitus est imperfectior quàm habitus iustitiæ. Et hoc probat D. Thom. in hoc artic. 12. Posterior vero habitus est multo præstabilior virtute iustitiæ. Et hoc probant argumenta facta in hoc dubio. Neque Diuus Tho. sibi contrarius est, quoniam in præsenti articulo, dicit iustitiam præstare omnibus virtutibus moralibus: loquitur enim de virtutibus moralibus, quæ communiter inter morales numerantur. At vero misericordia in posteriori illa consideratione magis videtur pertinere ad virtutem Theologicam charitatis quam ad virtutem moralem. Nam idcirco Diuus Tho. disseruit de misericordia in tractatu de charitate, ergo ibi non considerauit illā illam vt virtutem moralem, sic enim reseruasser illum tractatum ad considerationem de partibus potentialibus iustitiæ. Respondetur secundo, & fortassis melius ex doctrina Diui Tho. artic. 11. ad primum. quòd misericordia humana est virtus adiuncta iustitiæ. Vnde comparatio hæc non fit nisi cum alijs virtutibus quæ non sunt ipsi iustitiæ adiunctæ. Nec mirum est, quòd virtus adiuncta cardinali virtuti sit potior virtus simpliciter quam ipsa cardinalis, vt patet de religione quę quæ potissima est post virtutes Theologicas, vt docet Diuus Tho. infra quęst quæst . 81. Versatur enim circa cultum Dei. Ad hũc hunc ergo modum dicimus, quòd misericordia hu mana quanuis sit adiuncta virtuti cardinali est potior virtus quam illa, vt probant argumenta facta. Respondetur tertio, quòd quā uis quamuis misericordia secundũ secundum se in tota sua generalitate & plenitudine possit supplere omnem miseriam alienam etiam totius mundi. Tamen humana misericordia quam in præsenti comparamus cum humana iustitia non est efficax tanti boni quod consideratur tanquam obiectum plenarium misericordiæ in communi, vt etiam includit diuinam misericordiam: quinimo multum deficit humana misericordia ab efficacia exequendi actum perfectum circa suum obiectum. At vero iustitia etiam humana perfectè operatur circa suum obiectũ obiectum : facit enim perfectè æqualitatem circa illud, & propterea simpliciter loquendo humana iustitia perfectior est quam humana misericordia: quæ doctrina multum consonat cum doctrina Diui Thomæ arti. 11. ad primum & secundum argumentum.
Loading...