RESPONDEO dicendum,
quòd sicut in primo habitum
est,
duplex est malum, scilicet culpæ
& pœnæ. Malum autem culpæ peius est, vt ibidem ostensum
est: vnde dicere malum culpæ, peius est,
quàm dicere malum pœnæ, dummodo sit idem modus dicendi. Ad
contumeliosum, ergo & susurronem & detractorem, & etiam derisorem pertinet dicere malum culpæ. Sed ad maledicentem, prout
nunc loquimur, pertinet dicere malum pœnæ, non autem malum culpæ, nisi fortè sub ratione pœnæ.
Non tamen est idem modus dicendi. Nam ad prædicta quatuor vitia pertinet dicere malum culpæ,
|
solum enuntiando. Per maledictionem verò dicitur malum pœnæ: vel
causando per modum imperij, vel
optando. Ipsa autem
enũtiatio
enuntiatio
culpæ, peccatum est, inquantum aliquod nocumentum ex hoc proximo infertur. Grauius autem est nocumentum inferre, quàm
nocumẽ
tũ
nocumentum
desiderare, cæteris paribus. Vnde detractio secundum
communẽ
communem
rationem grauius
peccatũ
peccatum
est,
quā
quam
maledictio, simplex desiderium exprimens. Maledictio verò quæ fit
per modum imperij, cùm habeat
rationem causæ, potest esse detractione grauior, si maius nocumentum inferat, quàm sit denigratio famæ: vel leuior, si minus. Et hæc quidem accipienda sunt
secũdum
secundum
ea,
quæ per se pertinent ad rationem
horum vitiorum. Possunt autem &
alia per
accidẽs
accidens
cōsiderari
considerari
, quæ præ
dicta vitia, vel augent, vel
minuũt
minuunt
.