RESPONDEO dicendum,
ꝙ
quod
circa
rem, quæ venditur, triplex defectus considerari potest. Vnus quidem
secundũ
secundum
speciem
rei. Et hunc quidem defectum si venditor
cognoscat in re, quam vendit, fraudem committit in venditione. Vnde venditio illicita
redditur. Et hoc est, quod dicitur contra
quosdam
Isai. 1.
Argentũ
Argentum
tuum versum est
in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua.
Quod enim permixtum est, patitur defectum, quantum ad speciem. Alius autem defectus est secundum quantitatem, quæ per
mensurā
mensuram
cognoscitur. Et ideo si quis scienter vtatur deficienti mensura in vendendo,
fraudem committit, & est illicita venditio.
Vnde dicitur
Deut. 25. Non habebis in sacculo diuersa pondera maius & minus, nec
erit in domo tua modius maior & minor.
Et postea subditur, Abominatur enim Dominus eum qui facit hæc, & auersatur omnem iniustitiam. Tertius defectus est ex parte qualitatis, puta si aliquod animal
infirmũ
infirmum
vendat quasi sanum. Quod si quis scienter
fecerit, fraudem committit in venditione:
vnde est illicita venditio. Et in omnibus talibus non solùm aliquis peccat, iniustam venditionem faciendo, sed etiam ad restitutionem tenetur. Si verò eo ignorante aliquis
prædictorum defectuum in re vendita fuerit, venditor quidem non peccat, quia facit
iniustum materialiter: nec eius operatio est
iniusta, vt ex supradictis
patet: tenetur tamen cùm ad eius notitiam peruenerit, damnum recompensare emptori. Et quod dictum est de venditore, etiam
intelligendũ
intelligendum
est ex parte emptoris. Contingit enim quandoque venditorem credere rem suam esse
minùs pretiosam, quantum ad speciem, sicut si aliquis vendat aurum loco aurichalci,
emptor si id cognoscat, iniustè emit, & ad
restitutionem tenetur. Et eadem ratio est de
defectu qualitatis & quantitatis.