ARTICVLVS II.
¶ Vtrùm liceat pro pecunia mutuata, aliquam aliam commoditatem ex petere.
AD Secundum sic proce
ditur. Videtur quòd aliquis possit pro pecunia
mutuata aliquam aliam
cōmoditatem
commoditatem
expetere. Vnusquisque enim licitè potest suæ indemnitati consulere. Sed
quādoque
quandoque
damnum aliquis
patitur ex hoc, quòd pecuniam mutuat. Ergo licitum est ei suprà pecuniam mutuatam aliquid aliud pro
damno expectare vel
etiā
etiam
exigere.
¶ 2 Præterea. Vnusquisque tenetur ex
quodā
quodam
debito honestatis aliquid recompensare ei qui sibi gratiam fecit, vt dicitur in
5. Ethicor.
Sed ille qui alicui in necessitate
cō
stituto
constituto
pecuniam mutuat, gratiam
facit, vnde & gratiarum actio ei
debetur: ergo ille qui recipit, tenetur naturali debito aliquid recompensare. Sed non videtur esse illicitum obligare se ad aliquid, ad quod
quis ex naturali iure tenetur, ergo
non videtur esse illicitum, si aliquis
pecuniam alteri mutuans, in obligationem deducat aliquam recompensationem.
¶ 3 Præterea. Sicut est quoddam
munus à manu, ita etiam est
quoddā
quoddam
munus à lingua, & ab obsequio.
Vnde dicit glo. Isaiæ. 33. Beatus qui
excutit manus suas ab omni munere. Sed licet accipere seruitium vel
etiā
etiam
laudẽ
laudem
ab eo, cui quis pecuniam
mutuauit: ergo pari ratione licet
quodcunq;
quodcunque
aliud munus accipere.
¶ 4 Præterea. Eadem videtur esse comparatio dati ad datum & mutuati ad mutuatum. Sed licet pecuniam accipere pro alia pecunia data, ergo licet accipere recompensationem alterius mutui pro pecunia mutuata.
¶ 5 Præterea. Magis à se
pecuniā
pecuniam
alienat, qui eam mutuando dominium transfert, quàm qui eam mercatori vel artifici committit. Sed licet
lucrũ
lucrum
accipere de pecunia commissa mercatori vel artifici: ergo licet etiam lucrum accipere de pecunia mutuata.
¶ 6 Præterea. Pro pecunia mutuata potest homo pignus accipere, cuius vsus posset pretio aliquo
vẽdi
vendi
: sicut cùm impignoratur ager
vel domus, quæ inhabitatur. Ergo
licet aliquod lucrum habere de pecunia mutuata.
¶ 7 Præterea. Contingit quandoque quòd aliquis carius vendit
res suas ratione mutui, aut vilius
emit quod est alterius, vel
etiā
etiam
pro
dilatione pretium auget, vel pro
acceleratione diminuit, in quibus
omnibus videtur aliqua recompensatio fieri quasi pro mutuo pecuniæ. Hoc autem non manifestè apparet illicitum. Ergo videtur licitum esse aliquod commodum de
pecunia mutuata expectare, vel
etiā
etiam
exigere.
SED contra est, quod Ezech. 18.
dicitur inter alia quæ ad virum iustum requiruntur, Si vsuram & superabundantiam non acceperit.
RESPONDEO dicendum,
quòd secundùm
Philosophum in
4. Ethicorum.
Omne illud pro pecunia habetur, cuius pretium potest pecunia
mẽsurati
mensurati
: & ideo sicut
si aliquis pro pecunia mutuata, vel
quacunque alia re, quæ ex ipso vsu
consumitur, pecuniam accipit ex
pacto tacito vel expresso, peccat
cō
tra
contra
iustitiam, vt dictum
est: ita
etiam quicunque ex pacto tacito,
vel expresso quodcunque aliud acceperit, cuius
pretiũ
pretium
pecunia mensurari potest, simile peccatum incurrit. Si verò accipiat aliquid huiusmodi, non quasi exigens, nec
quasi ex aliqua obligatione tacita
vel expressa, sed sicut gratuitum donum, non peccat, quia etiam antequam pecuniam mutuasset, licitè
poterat aliquod donum gratis accipere: nec peioris conditionis efficitur per hoc,
ꝙ
quod
mutuauit. Recompensationem verò eorum, quæ pecunia non mensurantur, licet pro
mutuo exigere, puta
beneuolentiā
beneuolentiam
& amorem eius, qui mutuauit, vel
aliquid huiusmodi.
AD primum ergo dicendum,
quòd ille qui mutuum dat, potest
absque peccato in pactum deducere cum eo, qui mutuum accipit,
recōpensationem
recompensationem
damni, per quod
subtrahitur sibi aliquid quod debet
habere. Hoc enim non est vendere vsum pecuniæ, sed damnum vitare. Et potest esse, quod accipiens
mutuum, maius damnum euitet,
quàm dans incurrat. Vnde accipiens mutuum cum sua vtilitate, damnum alterius recompensat.
Recompensationem verò damni,
quod consideratur in hoc, quòd de
|
pecunia non lucratur, non potest
in pactum deducere: quia non debet vendere id quod nondum habet, & potest impediri multipliciter ab habendo.
AD secundum dicendum, quòd
recompẽsatio
recompensatio
alicuius beneficij dupliciter fieri potest. Vno
quidẽ
quidem
modo ex debito iustitiæ: ad quod aliquis ex certo pacto obligari potest:
& hoc debitum attenditur secundùm quantitatem beneficij, quod
quis accepit. Et ideo ille qui accepit mutuum pecuniæ vel cuiuscunque similis rei, cuius vsus est eius
consumptio: non tenetur ad plus
recompensandum, quàm mutuo
acceperit. Vnde contra iustitiam
est, si ad plus reddendum obligetur. Alio modo tenetur aliquis ad
recompensandum beneficium ex
debito amicitiæ in quo magis consideratur affectus, ex quo aliquis
beneficium contulit, quàm etiam
quantitas eius quod fecit. Et tali debito non competit ciuilis obligatio per quam inducitur quędam necessitas, vt non spontanea recompensatio fiat.
AD tertium dicendum, quòd
si aliquis ex pecunia mutuata expectet, vel exigat, quasi per obligationem pacti taciti vel expressi, recompensationem muneris ab obsequio,
vel à lingua: perinde est acsi expectaret vel exigeret munus à manu:
quia vtrunque pecunia æstimari potest, vt patet in his, qui locant operas suas, quas manu vel lingua exercent. Si verò munus ab obsequio
vel à lingua non quasi ex obligatio
ne rei exhibetur, sed ex beneuolentia, quæ sub æstimatione pecuniæ
non cadit, licet hoc accipere & exigere & expectare.
AD quartum dicendum, quòd
pecunia, non potest vendi pro pecunia ampliori quàm sit quantitas
pecuniæ mutuatæ quæ restituenda
est: nec ibi aliquid est exigendum
aut expectandum, nisi beneuolentiæ affectus, qui sub æstimationem
pecuniæ non cadit: ex quo potest
procedere spontanea mutuatio. Repugnat autem ei obligatio ad mutuum faciendum in posterum: quia
etiam talis obligatio pecunia æstimari posset. Et ideo licet simul mutuanti vnum, aliquid aliud
mutuũ
mutuum
recipere, non autem licet eum obligare ad mutuum in posterum faciendum.
AD quintum dicendum, quòd
ille qui mutuat pecuniam, transfert dominium pecuniæ in eum,
cui mutuat. Vnde ille, cui pecunia
mutuatur, sub suo periculo tenet
eam, & tenetur eam restituere integrè. Vnde non debet amplius exigere ille, qui mutuauit. Sed ille qui
committit pecuniam suam vel mercatori vel artifici per modum societatis cuiusdam, non transfert dominium pecuniæ suæ in illum, sed
remanet eius: ita quòd cum periculo ipsius mercator de ea negotiatur,
vel artifex operatur. Et ideo sic licitè potest partem lucri inde prouenientis expetere
tāquam
tanquam
de re sua.
AD sextum dicendum, quòd si
quis pro pecunia sibi mutuata obliget rem aliquam, cuius vsus pretio
|
æstimari potest, debet vsum illius
rei ille, qui mutuauit, computare in
restitutionem eius quod mutuauit:
alioquin si vsum illius rei quasi gratis sibi superaddi velit, idem est ac si
pecuniam acciperet pro mutuo:
quod est vsurarium: nisi fortè esset
talis res, cuius vsus sine pretio soleat concedi inter amicos, sicut patet de libro accommodato.
AD septimum dicendum, quòd
si aliquis cariùs velit vendere res
suas, quàm sit iustum pretium, vt
de pecunia
soluẽda
soluenda
emptorem expectet, manifestè vsura committitur: quia huiusmodi expectatio pretij soluendi habet rationem mutui.
Vnde quicquid vltra iustum
pretiũ
pretium
pro huiusmodi expectatione exigitur, est quasi pretium mutui, quod
pertinet ad rationem vsuræ. Similiter etiam si quis emptor velit rem
emere viliùs, quàm sit iustum pretium, eo quòd pecuniam antè soluit, quàm possit ei res tradi, est peccatum vsuræ: quia etiam ista anticipatio solutionis pecuniæ habet mutui rationem, cuius quoddam pretium est, quod diminuitur de iusto
pretio rei emptæ. Si verò aliquis de
iusto pretio velit diminuere, vt pecuniam prius habeat, non peccat
peccato vsuræ.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Vsura est pro pecunia mutuata exigere ex pacto quodcunque æstimabile pretio aliquo.
Secunda conclusio exigere ex gratitudine etiam pro pecunia mutuata, rem pecunia
æstimabilem, non est peccatum.
Tertia
cōclusio
conclusio
. Licitum est pro mutuo
exigere compensationem, in his quæ pecunia æstimari non possunt, v. g. beneuolen
tiam & amorem. Huius articuli tractatus
non distinguitur à tractatione præcedentis
articuli nisi tantum, qua ratione distinguitur pretium à re cuius est pretium: quæ distinctio ferè nulla est quantùm ad moralem
attinet materiam. Et idcirco pro huius articuli intelligentia conferunt quàm maximè, quæ articulo præcedenti adnotauimus
potissimum in dubio vltimò.
COMMENTARIVS.
EXordiri autem libet huius articuli explicationem à tertiæ conclusionis examine. Videtur autem ea
cōclusio
conclusio
esse falsa.
Primò. Amicitia & beneuolentia multò pretiosiores sunt, quàm res aliæ pretio
æstimabiles, vt docet D. Thom. in prima
cōclusione
conclusione
, ergo
neq;
neque
amicitia potest exigi.
Secundò. Non licet ratione mutui in pactum ducere externa amicitiæ & beneuolentiæ signa. v. g. non licet obligare mutuatarium quòd exhibeat se affabilem mutuanti, ergo neque amicitiam ipsam.
Antecedẽs
Antecedens
probatur: quia omnes actiones affabilitatis,
v. g. nudare caput aut genuflectere, sunt pretio æstimabiles; ergo ratione mutui
nō
non
possunt deduci in pactum.
Arguitur tertiò. Si quis intulit alteri iniuriam, non est licitum obligare eum qui passus est iniuriam ad hoc, vt ratione mutui
cō
donet
condonet
iniuriam, ergo &c. Antecedens probatur, quoniam condonatio iniuriæ etiam
legibus & iudicum sententijs pretio æstimatur, vnde & multi pro illata sibi iniuria, remittenda pretium
accipiũt
accipiunt
. ¶ Nihilominus
conclusio D. Thom. certissima est, sed intelligenda, non quidem de rebus spiritualibus:
quoniam illæ vt
quæst. 100. definitur non
possunt exigi ratione mutui: sed intelligenda est de rebus temporalibus quarum homo est dominus absolutus, & quæ positæ
sunt in beneuolentia & comitate & vrbanitate & dignitate, quæ res digniores sunt &
magis ab hominibus æstimantur: quàm illæ
quæ pecunia & pretio obtineri possunt. Verumtamen quoniam huiusmodi rebus repugnat ratio obligationis ciuilis: consequenter in illis non
pōt
potest
fieri iniuria, eo quòd sunt
omnino
volũtariæ
voluntariæ
. Vnde patet responsio ad
primũ
primum
argumẽtũ
argumentum
. Est
autẽ
autem
difficile dissoluere
quæstiũculas
quæstiunculas
quæ
tāgũtur
tanguntur
in
argu. 2. & 3.
|
Magister
Soto vbi sup. art. 2. ait, non solùm
intuitu contrahendæ amicitiæ licitum esse
mutuare, sed etiam amicitiæ signa in
pactũ
pactum
deducere: nam verum amorem impossibile
est pacto acquirere. Fatetur autem circa materiam tertij argumenti, licitum esse mutuanti pacisci ratione mutui de condonatione iniuriæ quam ipse mutuator intulit, præsertim antequàm sit à iudice condemnatus, &
citat pro hac sententia
Syluest. verbo, vsura.
§. 12. & probat: quia iure amicitiæ exhiberi
solent externa amicitiæ indicia, ergo ex vi
mutuationis possunt deduci in pactum huiusmodi signa amicitiæ.
Nota pro huius rei intelligentia, operationes præsertim externas posse ordinari ad diuersos fines, & consequenter posse recipere
varias rationes formales à diuersis finibus &
pertinere ad diuersos habitus etiam elicitiuè. Est exemplum. Cantatio symboli in ecclesia, secundùm quod refertur ad cultum
diuinum pertinet ad virtutem religionis elicitiuè, sed secundùm quòd refertur ad confitendum ore fidem, pertinebit elicitiuè ad
virtutem fidei. Ad hunc modum dicimus,
quòd signa beneuolentiæ exteriora, si referantur ad iustitiæ finem & obiectum, sicut
reuera referuntur quando ex pacto exiguntur ratione mutui: tunc pertinent ad
iustitiā
iustitiam
elicitiuè. At verò si referantur ad amicitiæ
finem & obiectum, sicut referuntur quando
requiruntur ex gratitudine & amicitia, pertinent ad virtutem amicitiæ. Ex hac doctrina
patet quid dicendum sit ad quæstiunculas
propositas. Etenim nunquam licet in
pactũ
pactum
deducere ratione mutui exteriora amicitiæ
signa, vel reconciliationem, vel iniuriæ remissionem: quia ratione pacti
referũtur
referuntur
istæ
actiones ad iustitiæ finem, ex iustitia verò
non licet ratione mutui aliquid vltra sortem
exposcere. Et hinc patet responsio ad argumenta supra facta. Amor siquidem interior
& beneuolentia nullo pacto potest referri
ad iustitiæ finem, sed necessario ad amoris
finem: neque enim subijcitur aut subijci potest ille amor necessitati aut obligationi ciuili. Cæterum externa illius signa referuntur
ex pacto ad iustitiæ finem, & idcircò iure
amicitiæ exhiberi solent hæc signa si relinquantur naturæ suæ & non referantur ad
alium finem. At verò cum ex pacto referuntur ad iustitiæ finem induunt aliam naturam, videlicet iustitiæ, & tantum retinent
materialiter
naturā
naturam
qua significant
amicitiā
amicitiam
.
Ex prima & secunda conclusione colligit in præsentia Caietanus
multorũ
multorum
casuum
decisionem quos item resoluit in sua summa, verbo vsura, & Soto in allegato art. 2.
Primus casus est, si mutuator obliget mutuatarium ratione mutui ad
colendũ
colendum
agrum
ipsius mutuantis, exhibita tamen iusta mercede pro operis suis. Et idem est, si ratione
mutui exigat vt veniat ad emendum iusto
pretio in sua officina, ad molendum in suo
molendino, ad coquendum in suo furno.
Hos contractus
approbāt
approbant
multi Summistæ.
D. Antoninus. 1. par. tit. 1. cap. 7. §. 10. Summa Rosella & Angelica quos refert Syluest.
verbo, vsura. 1. §. 7. quos sequitur Adrianus
4. Sentent. in materia de restitutione, tractatu de vsura, fol. 38. qui asserit in eàdem sententia esse Gregorium Ariminum. Hos tamen contractus reprobant communiter autores. Legatur Syluest. Caiet. Soto vbi supra.
& Ioan. de Medina. C. de restitutione, tractatu de vsura, quæst. de vsura restituenda.
Sed pro huius rei intelligentia animaduertendum est. Contractum istum duobus
modis celebrari posse. Primo modo
tanquā
tanquam
mutui contractum, ita vt teneatur is qui pecuniam accipit reddere eam pecuniæ summam ei qui dedit. Secundo modo celebrari
potest hic contractus tanquàm contractus
conductionis & locationis, ita vt qui pecuniam accipit non teneatur ad eam reddendam vllo tempore: sed tantum ad exhibendas operas suas in colendo agro eius qui pecuniam dedit.
His præmissis sit prima conclusio. Si primo modo celebretur contractus tanquàm
mutui contractus, vsura est manifesta obligare mutuatarium ad
colẽdum
colendum
agrum, &c.
etiam iusta mercede. Hæc conclusio est contra Adrianum & alios Summistas, & probatur manifestè. Obligatio ad colendum
agrũ
agrum
mutuātis
mutuantis
, etiam persoluta iusta mercede, est
pecunia æstimabilis, ergo non potest exigi
ratione mutui citra vsuram.
Antecedẽs
Antecedens
probatur. Agricola liber erat & habebat facultatem ad laborandum in agro huius vel illius
|
hominis: ergo astringere illum ad laborandum in huius hominis agro, pretio æstimari potest, siquidem libertas pretio æstimabilis est.
Secunda conclusio. Si celebretur contractus secundo modo: contractus ille est iustus & sanctus sine vlla vsuræ labe. Hæc est
contra Soto vbi suprà
qui ait, non auderem
hunc contractum admittere: nam illa anticipata solutio, mutuatio quædam est pecuniæ per operas alterius
soluẽdæ
soluendæ
: quare obligatio fit ratione mutui. Nihilominus tamen
conclusio probatur, quantùm videtur apertè. Agricola potest locare operas suas futuras in æstate iustè: rursus qui conducit tales
operas futuras, potest
cōtinuò
continuò
citra dubium
soluere pretium & anticipare solutionem,
modò tamen iustum pretium soluat: & ratione anticipatæ solutionis non minuat pretium: ergo iste contractus locationis & venditionis iustissimus est. Probatur etiam conclusio simili quodam. Licet hero conducere famulum qui seruiat illi toto anno sequenti, & persoluere continuò iustam illius
mercedem anticipata solutione, ergo ad
eũ
dem
eundem
modum licebit conducere operas coloni,
exhibẽdas
exhibendas
in æstate aut hyeme. Tertiò
probatur. In huiusmodi contractu sicuti est
obligatio ex parte coloni ad exhibendas
operas suas in ministerium eius qui
pecuniā
pecuniam
dedit: ita
è
ex
contra ex parte pecuniam dantis,
est obligatio ad nunquam petendam propriam pecuniam; sed obligatio iustò potest
exigi pro obligatione: ergo iste contractus
est sanctus. Vltimò probatur
cōclusio
conclusio
. Qui
dat pecuniam, per huiusmodi contractum
non recipit pretium vsus pro pecunia mutuata; ergo non recipit vsuram. Antecedens
probatur, solum recipit operas coloni agricolæ; at agricolæ operæ sunt pretium pecuniæ non vsus pecuniæ; siquidem agricola
nunquam reddet pecuniam: ergo &c. Confirmatur. Iniquitas vsuræ hæc est, quòd vendatur idem bis, aut vendatur semel id quod
nullo pretio est æstimabile; hęc
autẽ
autem
iniquitas (vt patet manifeste cuiq́ue intuenti) longè ab est ab isto contractu. Ad
argumẽtum
argumentum
autem sapientissimi Magistri Soto respondetur, negando anticipationem illam solutionis esse mutuationem pecuniæ per ope
ras alterius soluendæ: sed est conductio &
redditio pretij
operarũ
operarum
quas agricola exercebit in domini commodum. Itaque per
tale pretium redditum, manet obligatus & astrictus agricola ad soluendum &
ministrandum &
vẽdidit
vendidit
operas suas, actiones & libertatem alteri. Ad eundem modum dicendum est in alijs contractibus relatis in principio huius casus. Illi siquidem
omnes erunt vsurarij, si sint contractus mutuationis: erunt autem iusti si sint contractus conductionis & locationis emptionis
& venditionis. Itaque qui accipit pecuniam
non tenetur pecuniam soluere, sed tenetur
illam operam exhibere ad quam se obligauit. Iuxta istum modum, excusandi sunt ab
vsura multi agricolæ qui bona fide faciunt
huiusmodi contractus.
Secundus casus seu quæstiuncula præcedenti coniuncta est, an licitum sit dare mutuum, ea lege, vt mutuarius conducat
pretiũ
pretium
seu fundum mutuantis?
De qua re sit prima conclusio. Vsura est
manifesta, si ratione mutui obligetur mutuatarius ad conducendum agrum seu fundum
mutuantis. Probatur manifestè. Talis obligatio est pretio æstimabilis, ergo &c.
Secunda conclusio. Contractus iste debet haberi suspectus de vsura quocumque
modo celebretur; itaque vt plurimum est
vsurarius. Explicatur conclusio prima. Contractus manifestè est vsurarius quando ratione mutui augetur pretium in fundi conductione & locatione, etenim illud pretij
augmentum æstimabile pretium est. Secundò. Vsurarius est talis
cōtractus
contractus
, etiam si pretium fundi non augeatur in locatione, quando sunt pauci coloni qui veniunt fundum
conducere; datur autem mutuum, vt mutuatarij locent fundum eodem pretio quo antea locatus fuerat, ad quod pretium alij nolebant accipere, ergo in tali contractu euidens
suspicio de vsura est existimanda. Ratio est
in promptu: quoniam vt diximus in quæ
stione præcedenti, emptorem raritas iustè
facit res vilescere ac, subinde cum in præ
sentia sint pauci conductores agri: pretium
iustè decrescit; iniquum ergo est & vsurarium ratione mutui, conseruare agrum in
eodem pretio.
Tertia conclusio. Nihilominus tamen
aliquando poterit contractus iste taliter celebrari vt iustus sit. Primò, iustus erit (supposito semel quòd non est obligatio ad conducendum) si fundi dominus ad viri boni
arbitrium minuat pretium propter paucitatem conducentium, vel suppleat in re illa aliud pretium. Secundò, si isti contractus bona fide fiant & fundus aliàs locetur
pretio iusto, quoniam cum iam per
mutuũ
mutuum
agricolæ habeant, vnde possint emere boues, & reliqua necessaria ad culturam fundi, non est tum temporis paucitas colonorum seu conducentium: & idcirco iam
non minuitur iustè fundi pretium hac ratione.
Tertius casus seu quæstiuncula est, an
mercator qui obligat mutuatarium vt partem saltim vnam mutui recipiat in mercibus, committat vsuram? V. g. solent quandoque Principes laborare inopia pecuniæ
ad soluenda militibus stipendia; rogant insignem quendam mercatorem vt mutuam
det illam pecuniam, mercator vero respondet se partem pecuniæ daturum numeratam, partem vero teneatur Princeps ipse in
mercibus accipere.
Prima conclusio. Contractus iste mutui
vt propositus est, obligando videlicet mutuatarium ad accipiendam partem in mercibus, est vsurarius manifestè. Ratio est.
Obligatio illa ad emendas merces mutuantis etiam credita pecunia, æstimabilis est
pretio, ergo &c. Deinde solent interuenire
in huiusmodi contractibus aliæ iniquitates,
videlicet carius vendunt tales mercatores
mutuantes merces suas, ex eo quòd vendunt
credita pecunia, rursus petunt à mutuatario lucrum cessans cum reuera non esset
lucrum, ac denique in exemplo posito cogunt milites emere merces, quibus reuera
ipsi milites non indigent & quas continuo
milites diuendere debent pretio multò viliori quàm emerint.
Secunda conclusio. Sub forma & re emptionis & venditionis poterit hic contractus
iustè celebrari ad hunc modum. Accedit
mutuatarius ad petendum mutuum à mercatore celebri, mercator respondet se nolle
mutuum dare, esse tamen paratum ad ven
dendas merces quas habet domi suæ venditioni expositas, quibus mercibus ipse mutuatarius poterit suæ subuenire necessitati.
Dico igitur. Quod si talis contractus bona
fide fiat non animo palliandi vsuram, & alię
merces vendantur iusto pretio quòd licitus est. Secundò. Demus quòd mercator
iste non habeat alias pecunias quas posset
mutuas dare petenti mutuum, nemo certè
condẽnaret
condemnaret
talem
contractũ
contractum
in quo
vẽderet
venderet
quas habet merces, ergo &c. Probatur,
quoniā
quoniam
impertinens est omnino ad
iustitiā
iustitiam
talis
contractus, quòd mercator habeat vel non
habeat pecunias quas possit mutuas dare.
Denique probatur. Si nunquàm petitum esset mutuum ab isto mercatore, sed à principio is qui indiget peteret, vt mercator venderet illi merces; citra dubium venditio celebrata ad modum suprà dictum erit iusta, ergo etiam si petierit mutuum, mercator verò recusauerit mutuum dare & ambo conuenerint in emptione & venditione
mutui non erit iniustus talis contractus. Sed
contra hanc secundam conclusionem sunt
duo
argumẽta
argumenta
. Primum. Emptor qui emit
tales merces cogitur continuò eas vendere
viliori pretio; ergo fit illi iniuria per talem
contractum.
Secũdò
Secundò
. Sequeretur, quòd ille
mercator qui vendit merces mille. v. g. aureis, possit continuò statim à celebratione
contractus, emere rursus merces easdem ab
eodem emptore non gentis aureis; Consequens est approbare pestilentissimum genus contractus, quod à nostris dicitur
mohatras, o baratas,
ergo.
Ad primum
respōdetur
respondetur
. Interuenire fortasse posse quandoque in huiusmodi contractu vitium contra charitatem; vt si mercator possit mutuum dare nolit tamen sed
vendere merces, quas continuò cogitur
emptor ipse diuendere viliori pretio. Cæterum nulla est iniuria contra iustitiam; (etenim vti vidimus quæstione præcedenti)
propter vendendi modum, iustè diminuitur pretium in mercibus vltroneis: & idcirco illud vilius pretium in quo emptor in nostro casu vendit postea illas merces: est iustum illarum pretium. Est simile. Accedit
quispiam ad petendam vestem commodatam ab altero, tamen ille alter
nō
non
vult com|
modare sed vendere, qui autem petit commodatam vestem non habet pecunias quibus emat sed accipit eas ad vsuras ab alio
quopiam vt emat vestem, citra dubium
nō
non
peccat contra iustitiam is qui vendit
vestẽ
vestem
& noluit commodare: quanuis daremus
quòd interdum peccaret
cōtra
contra
charitatem.
Ad secundum respondetur primò, quòd
si mercator iste à principio vendidit merces cum pacto emendi rursus easdem viliori pretio: talis contractus est pestiferus reipublicæ qui dicitur
mohatra
& illi dicuntur
mohatreros y barateros. Respondetur secundò. Quod si mercator ille bona fide
(quæ vt plurimum non interuenit) vendidit
merces suas, ignarus omnino voluntatis eius
qui emit, postea vero videns quòd qui emit
ab eo merces procurat eas diuendere emit
eas iusto pretio, sicuti si venderentur in publica auctione: talis contractus erit iustus,
etiam si pretio emat viliori, sunt enim illæ
merces vltroneæ. Ex horum casuum resolutione, licet similium casuum resolutionem
colligere.
Tertia conclusio. Si mutuatarius
nō
non
obligatur ad recipiendam mutui partem in mercibus, sed tantum dicat mutuator, vellem vt
partem in mercibus reciperes: non video
vsuræ rationem, modò tamen merces venditæ sint vsui futuræ mutuatario & vendantur iusto pretio. Probatur. In tali contractu
non exigitur aliqua obligatio
neq;
neque
res æstimabilis pretio ratione mutui; & aliàs nulla
est iniquitas in emptione & venditione mercium: ergo talis contractus est iustus.
Iam verò in responsione ad primum
definit D. Thom. quid sentiendum sit de
duobus titulis qui prætendi solent ad accipiendum aliquid pro mutuo. Primus est
damnum emergens: secundus lucrum cessans. Et proinde statuit duas conclusiones.
Prima conclusio. Qui mutuum dat potest absque peccato in pactum deducere
cũ
cum
eo qui mutuum accipit, recompensationem
damni emergentis per quod subtrahitur illi
aliquid quod debet habere.
Secunda conclusio. Lucrum cessans non
potest mutuator in pactum deducere. Explicatur prima conclusio. Damnum emergens
est detrimentum quod mutuator solius mu
tuationis causa incurrit. Sit
exẽplum
exemplum
. v. g. habet quis paratam pecuniam ad reparandam
domum quæ minatur ruinam, si autem det
illam pecuniam mutuam petenti ruet domus, quæ postea non poterit nisi maiori pecuniæ summa reædificari; illud detrimentum maioris summæ pecuniæ consumendæ in ædificatione, dicitur damnum emergens. Item, si quis accipiat ad vsuras
pecuniā
pecuniam
quæ illi mutuo petitur, poterit vsuras illas ratione damni emergentis petere. Item, si mercator cogitur viliori pretio merces suas vendere ad congregandam eam pecuniæ summam quæ illi mutua petitur: poterit illud
detrimentum quod ex venditione illa viliori pretio facta incurrit, in pactum ducere.
Cæterùm huic conclusioni adhibetur
quædam moderatio necessaria, videlicet si
mutuator moneat mutuatarium, se incurrere illud
detrimentũ
detrimentum
ex mutuatione. Itaque
sciens & prudens mutuatarius faciat pactum
cum mutuante & velit detrimentum illud
pati, ne mutuans illud patiatur, aliàs si ista
admonitio non præcedat, mutuatarius erit
rationabiliter inuitus. Neque tamen necessarium est, quòd qui dat mutuum rogetur:
quia licet hoc frequenter accidat, tamen si
amicus amico indigenti sua sponte offerat
mutuũ
mutuum
, poterit iustè
dānũ
damnum
emergens petere.
Est autem vera conclusio: siue damnum
emergens sit à principio mutuationis, siue
postea
quādo
quando
mutuatarius est in mora
soluẽdi
soluendi
. Conclusio itaque ad hunc
modũ
modum
explicata habetur in iure & asseritur à Theologis vniuersis & Iurisperitis. Et ratio D. Tho.
est demonstratio. Etenim iustum est, vt nemo
detrimentũ
detrimentum
incurrat ex beneficio quod
alteri faciat. Item probatur. Quia fideiiussor
potest in pactum deducere detrimentum
quod ex fideiussione incurrit, vt habetur in
cap. peruenit de fideiussionibus, ergo mutuator, &c. Denique, venditor potest vendere cariùs quàm res secundùm se valeat, quando ex venditione incurrit detrimentum,
dummodo admoneat emptorem illius detrimenti, vt quæstione præcedenti articul. 1.
diximus; ergo multò magis mutuator.
Circa secundam vero conclusionem D.
Thom. de lucro cessante: sunt aliqua certa
|
apud omnes doctores, aliquid vero dubium.
PRO cuius intelligentia nota primò.
Lucrum cessare quando causa mutuationis, mutuator non negociatur cum pecunia vnde non lucrifacit quod erat lucrifacturus. Nota secundò. Pecuniam habere duplicem potentiam ad lucrifaciendum. Altera
est remota quæ consequitur omnem pecuniam, quæ ex natura sua est instrumentum
ad lucrifaciendum, emendo &
negociādo
negociando
:
altera potentia est propinqua & quasi artificialis, quam non habet pecunia ex natura
sua, sed ex industria negociantis, quando vel
iam est exposita negociationi, vel parata est
vt exponatur. Vt v. g. frumentum in horreo
habet potentiam naturalem &
remotā
remotam
quæ
consequitur omne frumentum ad fructificandum; sed quando iam seminatur vel paratur vt seminetur habet potentiam proximam & quasi artificialem propter
industriā
industriam
agricolæ ad fructificandum. Hoc simile habet Caietanus hîc. Nota tertiò. Duobus modis posse aliquem aut illius pecuniam impediri à lucro. Vno modo contra voluntatem
domini, vt cum Princeps vel respublica
cō
pellit
compellit
ciuem vt mutuet pecuniam: vel quando mutuatarius est in mora soluendi, vel
quando fur pecuniam paratam ad negociandum surripit. Secundo modo impeditur
lucrum ex voluntate domini pecuniæ; &
hoc Dupliciter, vel cum procurat
propriũ
proprium
commodum ipse dominus, vt quando ipse sponte sua pecuniam transfert à negotiatione ad mutuum: quia vult habere saluum
capitale: altero modo, quia vult beneficium
facere alteri rogatus ab illo.
Sit prima conclusio. Quando potentia
tantum est remota & naturalis in pecunia
ad lucri faciendum, siue tale lucrum cesset
contra voluntate siue ex voluntate domini, non potest dominus aliquid vltra
sortẽ
sortem
recipere ratione lucri cessantis. Probatur.
Quia si ratione huius potentiæ posset recipere aliquid vltra sortem, sequeretur licitum
esse in omni mutuo aliquid accipere, & per
consequens licita esset vsura. Probatur sequela. Quia talis potentia est inseparabilis à pecunia. Et confirmatur exemplo.
Frumẽtum
Frumentum
non potest æstimari maiori pretio ratione
potentiæ naturalis & communis omni
frumẽto
frumento
, ergo nec pecunia.
Cōsequẽtia
Consequentia
patet:
quia pecunia multò minùs fructifera est
quā
quam
frumẽtũ
frumentum
. Vnde sequitur
corollariũ
corollarium
,
qđ
quod
fur qui accipit huiusmodi pecunias, satisfacit
reddendo illas. Item sequitur, magnates &
qui non sunt negociatores
nō
non
posse exigere
ratione lucri cessantis aliquid ex mutuo.
Secunda conclusio. Si aliquis sua sponte
propter commodum proprium transferat
suam pecuniam à negociatione ad
mutuũ
mutuum
,
non potest exigere lucrum cessans. Hæc
cō
clusio
conclusio
est consequens ad primam & probatur, quia in tali casu pecunia amittit iam potentiam proximam & artificialem ad lucrifaciendum, & remanet tantum cum naturali potentia & remota, & hoc ex
volũtate
voluntate
domini propter suum commodum maius, &
securius, ergo &c.
Itẽ
Item
probatur à simili.
Nā
Nam
si quis frumentum quod parauerat ad seminandum, postea sua sponte & propter suum
commodum velit vendere, non potest exigere maius pretium quàm secundum se valeat. Et denique probatur. Quia quanuis
vẽ
ditor
venditor
aliquis posset res sibi magis commodas & vtiles quàm alijs, cariori pretio vendere rogatus; tamen si inopia coactus
procurās
procurans
suum commodum eas vendat, non potest
amplius pretium pro illis recipere quàm secundum se æstimentur; ergo nec mutuator,
&c. Vnde sequitur corollarium quod sunt
vsurarij sæpe illi qui cum Rege faciunt contractus, quos dicunt (
assientos) quia sæpe isti
suum tantùm commodum procurantes, voluntariè transferunt pecuniam à negociatione ad mutuum: quia magis lucrantur mutuando regi vno anno: quàm quinque negociando. Item vsurarij sunt quidam mercatores, quia Rege & magnatibus vel alijs exigunt lucrum cessans, eo quòd rex vel magnates sunt in mora
soluẽdi
soluendi
merces quas emerunt ab illis. Ratio huius est: quoniam isti
mercatores à principio venditioni optimè nouerant, quòd isti viri illustres sunt in
mora soluendi, & nihilominus propter
suũ
suum
commodum libenter vendiderunt illis merces suas: quoniam aliàs non poterant tantam
copiam mercium vendere, & ideo reuera
nullum lucrum illis cessat: sed potius sequitur commodum ex eiusmodi venditione,
|
quanuis quidam emptores sint in mora soluendi. Nihilominus si ista soluendi mora sit
illis reuera perniciosa & à principio venditionis cognita, licitum erit aliquid exigere
ratione lucri cessantis.
Tertia conclusio. Quando pecunia erat
in potentia proxima ad lucrandum & impeditur lucrum contra voluntatem domini: iustè poterit exigere lucrum cessans, imo
qui impedit tenetur in foro conscientiæ antequam petatur reddere lucrum cessans.
Probatur conclusio primò. Quia pecunia
quæ est in
potẽtia
potentia
proxima ad lucrum, plus
valet domino suo ratione suæ potentiæ:
quā
quam
valeat secundum se absolutè; ergo illam
maiorem vtilitatem poterit dominus illius
in pactum deducere & exigere. Deinde probatur conclusio ex communi regula. cap.
finalis de iniurijs. si tua culpa damnum datum est, vel irrogata iniuria, iure te super his
satisfacere oportet. Sed in casu posito culpa
vel causa illius qui contra voluntatem domini accipit pecunias damnum emergit, scilicet quod cessat illa potentia proxima pecuniæ: ergo tenetur satisfacere. Confirmatur
& ostendo, quod non solum habeat verum
conclusio, quando à principio mutuationis impeditur voluntas domini: sed etiam
quando impeditur postea ratione moræ in
soluendo. Sunt enim expressę leges quę hoc
definiunt in. l. socium. ff. pro socio. & in. l.
cum quidam. ff. de vsuris. & in. l. vsuras. C.
eodem titulo. Prædictæ tres conclusiones
asseruntur ab omnibus Iurisperitis & Theologis.
DVbium tamen difficile est, an negociator qui rogatus à mutuatario remouet voluntariè pecuniam suam à negotiatione vt det mutuum petenti & faciat illi
beneficium: possit iustè exigere lucrum
cessans?
Arguitur primo pro parte affirmatiua.
Licitũ
Licitum
est vt diximus mutuanti, exigere
dā
num
damnum
emergens; ergo & lucrum cessans. Probatur consequentia. Quia in casu posito lucri cessatio est damnum emergens: siquidem aufertur à mutuante aliquid quod deberet ipse habere.
Arguitur secundo & confirmatur. Quia
pecunia cum potentia proxima ad lucrum
pluris æstimatur, quam sine illa, & est magis commoda domino negociatori, quam
alijs; sed mutuatarius est causa moralis rogans & solicitans vt sibi mutuetur pecunia,
quod illa potentia pecuniæ impediatur, &
quod non valeat tantum domino suo: ergo dominus iustè exigit lucrum cessans.
Maior explicatur. Nam sicut frumentum
terræ mandatum plus valet quam alias valeret: ita mille aurei expositi bonæ negociationi: plus valent
quā
quam
mille aurei absolutè.
Probatur minor, quia charitas proximi &
illius commodum mouent negociatorem
vt mutuet
rogāti
roganti
. Consequentia probatur,
quia vnicuique licitum est deducere in pactum, id quod res mutuata sibi valet.
Arguitur tertiò. Licitum est recipere lucrum cessans post moram debitoris in soluendo; sed pecunia negociationi exposita
tam vtilis erat domino à principio mutuationis quàm post moram soluendi: ergo eadem est ratio.
Denique licitum est venditori carius
vẽ
dere
vendere
res quas erat seruaturus in aliud tempus in quo pluris erant æstimandæ, vt patet ex cap. Nauiganti. de vsuris; ergo licitum
erit mutuatori in casu posito exigere
lucrũ
lucrum
cessans. Probatur consequentia: quia sicut
venditori qui erat seruaturus merces suas,
cessat lucrum quod expectat, si nunc pecunias mutuet absolutè secundum proprium
valorem nulla habita ratione ad potentiam
proximam quam habeat ad
lucrũ
lucrum
; & quemadmodum venditor voluntariè vendit licet rogatus & efflagitatus: ita etiam mutuator voluntariè mutuat rogatus; ergo eadem
est ratio.
Sed in oppositum est, quòd legibus ciuilibus & Ecclesiasticis decernitur, quòd ratione moræ in soluendo licitum est mutuatori exigere lucrum cessans sibi; At vero si
licitum esset à principio mutuationis pacisci de lucro cessanti iam eisdem legibus esset explicatum; sed nullibi hoc explicatur,
ergo non est licitum. Prætereà D.
Thom.
in hoc articulo ad primum argumentum
expresse distinguit inter damnum emergens & lucrum cessans, & dicit, quòd damnum emergens licitum est exigere non autem lucrum cessans: quia hoc est in poten|
tia & pluribus modis potest impediri. Idem
sentit
etiā
etiam
Scot. in 4. d. 15. q. 2. &
Durā
Duran
. 3. sent.
d. 37. q. 2. & Innoc. &
Ioā
Ioan
. Andr. in ca.
Nauigāti
Nauiganti
de vsuris.
Deniq;
Denique
omnes antiqui doctores
vidẽtur
videntur
esse huius
sentẽtiæ
sententiæ
: ita vt Adria.
dicat
oppositā
oppositam
sententiā
sententiam
esse modernorum.
Secundò arguitur. Lucrum alicui cessare
nihil aliud videtur esse, quàm ipsum cohiberi à suo lucro; sed quando nulla vis, nullus
metus, nulla denique ignorantia interuenit,
sed solùm modò preces mutuatarij pecuniæ
dominum inducunt ad mutuandum non
prohibetur ipse dominus à suo lucro: ergo
ibi non est verè lucrum cessans. Probatur
minor: quia nemo cohibetur nisi quando
eius voluntas aliquo modo impeditur ab
executione vel accusatione alicuius boni, &
tunc dicitur ille homo inuoluntarius; at verò inuoluntarium sola vis aut metus aut ignorantia causat, vt ait Aristot. 2. ethic. ergo.
Tertiò arguitur & confirmatur. Qui solis precibus mutuatarij inductus dat mutuò
pecuniam suam, tenetur sequi naturam mutuationis; sed natura mutuationis est, quòd
secundum propriam rationem intrinsecam
nihil vltra sortem exigatur: ergo non est
licitũ
licitum
pacisci de lucro cessante, si mutuat verè
pecunias. Confirmatur.
Quoniā
Quoniam
aliàs si
licitũ
licitum
est exigere
lucrũ
lucrum
cessans, liceret
etiā
etiam
exigere aliquid pro obligatione
nō
non
repetẽdi
repetendi
tā
tan
cito pecuniam
mutuatā
mutuatam
: quoniam ista obligatio includitur etiam in ratione mutui.
Quartò. Qui procurans proprium commodum dat mutuò, non potest exigere lucrum cessans, vt dictum est in secunda conclusione; at vero idem videtur esse procurare commodum amici atque proprium
cō
modum
commodum
: ergo neque tunc licitum erit exigere lucrum cessans. Confirmatur. Si mutuator in gratiam Pauli mutuaret Petro pecunias, non poterat exigere à Petro
lucrũ
lucrum
cessans; ergo neque si id faciat in gratiam Petri:
quoniam vterque proximus est. Confirmatur secundò. Pro alterius. ementis commodo non licet
pretiũ
pretium
aliquod accipere pro re
quæ est valde vtilis
emẽti
ementi
, vt docet D. Tho.
q. præced. art. 1. ergo
neq;
neque
pro
cōmodo
commodo
mutuararij. Denique arguitur. Sequeretur ex opposita
sentẽtia
sententia
,
ꝙ
quod
licitum esset negotiatori diligenter quærere mutuatarios quibus mu
tuet
pecuniā
pecuniam
exigendo ab illis
lucrũ
lucrum
cessans.
Probatur consequentia:
quoniā
quoniam
vnusquisq;
vnusquisque
licite quærit emptorem rei suæ quæ pretio
æstimabilis est; ergo si
lucrũ
lucrum
cessans est pretio æstimabile
licitũ
licitum
erit negotiatori quærere
emptorẽ
emptorem
. Pro ista sententia negatiua habemus Magistrum Soto lib. 6. de iustit. & iure
quæst. 1. art. 3. in 3. & 4. conclusione. vbi ait,
sententiam affirmatiuam esse minùs probabilem & aperire fenestram plurimis vsuris.
Nihilominus sententia affirmatiua communis est Iurisperitis omnibus in cap. Salubriter. & in cap. Conquæstus de vsuris: exceptis
paucis quibusdam. Videatur Couar. lib. 3.
Variarum resol. cap. 4. num. 1. & 5. Nauarro
etiam in Comment. sup. cap. 2. 14. quæst. 3.
num. 47. & sequentibus. Est etiam
cōmunis
communis
omnibus Theologis in 4: dist. 15. & Summistis in verbo vsura, videatur Conradus de
contractibus quæst. 80. & Adrianus in 4. in
materia de restitutione, speciali quæstione
de hac re, & Ioan. de Medina in 6. de restitutione in titulo de vsuris, Caietanus in isto
Comment. super
hũc
hunc
articulum. Hæc sententia communis fuit nostris pręceptoribus
qui nos antecesserunt: solus Magister Soto
est singularis in hac sententia. Imò ipse ait
vbi suprà, non mihi
tantũ
tantum
arrogo, vt primus
opinionem illam, scilicet
affirmatiuā
affirmatiuam
prorsus refellam. Neque vero D. Tho. in præsenti art. in solut. ad 1. tenet
partẽ
partem
negatiuā
negatiuam
sed
duo discrimina, intendit statuete, inter
dānũ
damnum
emergès &
lucrũ
lucrum
cessans.
Primũ
Primum
est
ꝙ
quod
dānũ
damnum
emergens semper est
licitũ
licitum
exigere quoties
aliquis dat
mutuũ
mutuum
absq;
absque
aliqua suspitione. At
verò
lucrũ
lucrum
cessans exigere à principio mutuationis rarò
licitũ
licitum
est,
cũ
cum
omnibus suis
circũstantijs
circunstantijs
& semper habet
suspitionẽ
suspitionem
vsuræ.
Secundum est,
ꝙ
quod
damnũ
damnum
emergens licitum
est exigere tantum quantum sonat; at verò
lucrũ
lucrum
cessans non licet exigere totum quod
speratur. Quod probat D. Tho. quia
lucrũ
lucrum
cessans multis vijs impediri potest.
Neq;
Neque
etiā
etiam
Scotus &
Durādus
Durandus
sequũtur
sequuntur
illā
illam
partẽ
partem
negatiuā
negatiuam
si
attẽte
attente
legantur in locis citatis.
Cæterũ
Cæterum
partẽ
partem
affirmatiuā
affirmatiuam
quā
quam
nos sequimur
probāt
probant
argumenta quæ fecimus in principio dubij.
Deinde hæc pars videtur virtualiter definita in multis legibus. v. g. in.
l. at qui natura. §. non tantum. ff. de negotijs gestis.
|
& in.
l. 3. §. finali. ff. de eo qui certo loco. Præ
tereà. Vt inducebamus in vltimo argumento pro parte affirmatiua videtur etiam definita in
cap. nauiganti. de vsuris.
Notādum
Notandum
tamen est, quòd aliqui viri docti vt iustificent prædictum contractum de lucro cessante
distinguũt
distinguunt
in prædicto contractu duos
contractus virtualiter contineri. Alter est
contractus mutuationis, per quem mutuator dat pecuniam suam mutuatario reddendum integram & saluam: alter est emptionis & venditionis per quem ipse mutuator
qui negotiabatur cum sua pecunia, vel paratus erat negotiari: vendit mutuatario cessationem à negotio lucrifactiuo propter
commodum ipsius mutuatarij, qui reputat sibi esse valde vtile, quòd negotiator
cesset ab illo negotio dummodo mutuet
sibi pecunias. Et quanuis in isto casu coniungantur isti duo contractus: per accidens
tamen poterunt omnino separari aliquando & seorsum celebrari. Vt v. g. si Petrus reputet sibi commodum quod Paulus cesset
ab aliqua negotiatione, vel quia ipse vult
negotiari, vel alius amicus eius, aut alia ratione, etiam si Petrus non mutuet sibi pecunias: tunc in tali casu ille qui cessat à negotiatione lucrifactiua potest vendere illam
cessationem. Nunc igitur probant prædictam sententiam. Quanuis enim in casu nostri dubij coniungantur illi duo contractus
mutuationis & venditionis: tamen
vterq́ue
vterque
iustus est, quia ratione mutuationis nihil
pretij exigit mutuator, at vero ratione venditionis exigit pretium iustum quo æstimabatur illa cessatio à negotio lucrifactiuo. Sed
tamen quanuis ista consideratio videatur
conueniens ad confirmationem prædictæ
sententiæ: tamen communior est
quā
quam
oporteat, etenim licitum est cuicumque pro cessatione ab aliqua actione sibi licita & placita
pretiũ
pretium
accipere. Vt v. g. pro eo quod cesset ire in campum rogatu amici, potest pretium accipere: at vero in casu nostri dubij
aliquid est specialius quod videtur generare scrupulum; etenim mutuatarius non dat
pretium vt mutuator duntaxat cesset à negotiando: sed per se primo & principaliter
dat propter illum finem vt mutuet sibi pecunias, ergo videtur, quòd in tali casu ratio
ne mutui dat pretium. Quapropter optima
ratio, & specialis prædictæ sententiæ affirmatiuę ea est videlicet,
ꝙ
quod
mutuator iuste accipit pretium pro lucro vere cessante dum
mutuat & vt mutuet pecunias alteri vtiles, &
hic titulus est sufficientissimus: quia reducitur ad damnum emergens, eo
ꝙ
quod
mutuator
vt faciat alteri beneficium rogatu illius, minus habet
quā
quam
deberet habere in bonis suis:
quod quidem est damnum emergens. Neque valet respondere quòd nondum habebat lucrum in actu; quia habebat potentiam
proximam ad lucrum. Qua priuatur vt mutuet alteri pecunias. Cæterùm quia iste titulus lucri cessantis est pallium multarum vsurarum vt aduertit Magister Soto: idcirco
oportet Theologum esse diligentem in examinando, an vere sit lucrum cessans propter
commodum mutuatarij. Debet itaque primo examinare negotiatorem, an tempore
cōtractus
contractus
haberet alias pecunias quibus posset si vellet negotiari,
etiā
etiam
post factum
iā
iam
contractum. Etenim in tali casu, non cessat illi
lucrum causa mutuationis sed voluntate
propria: quia vult alias pecunias domi retinere neque exponere periculo negotiandi. Est optimum simile, siquis habeat domi frumenti copiam cuius partem præparauerat ad seminandum, partem vero retineat domi ad vendendum: tunc si accedat
quis ad emendum frumentum ab illo, non
potest frumenti partem quam parauerat ad
seminandum carius vendere ratione lucri
cessantis: eo quòd habet aliud
triticũ
triticum
quod
potest seminare si velit. Debet secundo aduertere Theologus ex parte mutuatoris,
quòd animus illius negotiandi cum pecunia quam dat mutuo, debet perseuerare toto tempore mutui: quoniam eo momento
temporis quo animus negotiandi erat interrumpendus: iam non cessat lucrum causa
mutuationis, neque ipse mutuatarius est
causa impediendi lucrum, sed voluntas potius mutuatoris: & ideò si à principio mutui habebat mutuator animum negotiandi
per dimidium annum, non poterit postea
exigere lucrum cessans pro toto anno pro
quo mutuat. Debet tertiò aduertere Theologus, quòd mutuator propter mutuatarij
cō
modum
commodum
remoueat pecunias à negotiatio|
ne; etenim si commodum mutuatarij non
sit causa, quòd remoueat: iam non cessat lucrum ratione mutuationis. Obserua tamen,
quod non exigitur hîc quod illud commodum mutuatarij, sit reuera commodum vtilitatis: sed sufficit, quòd ipse mutuatarius existimet sibi esse commodum & conueniens,
vnde si velit illas pecunias ad prodige expendendum in ludis & luxurijs, nihilominus mutuator poterit exigere lucrum cessans, & non peccabit contra iustitiam mutuando, in illo casu: poterit tamen peccare
contra charitatem, iuxta regulas fraternæ
correctionis: de quibus multa
diximus. 2. 2.
quæstione. 33. & suprà quæstione præcedenti, de his qui vendunt ea quibus male vsuri
sunt emptores. Obseruandum etiam est,
ꝙ
quod
non requiritur, quòd ipse negotiator optaret magis negotiari cum sua pecunia, quàm
mutuò illam dare; etenim charitatis est erga
proximum procurare magis mutuatarij
commodum quàm lucrum ex propria negotiatione: sed satis est ad iustificandam mutuationem, quòd mutuator reuera negotiaturus erat & prudenter expectabat lucrum
ex sua negotiatione, toto illo tempore mutui, nisi commodum mutuatarij impediret
suam negotiationem. Itaque non amplius
quærimus mutuatarij commodum, ad mutuandum illi, exigendo lucrum cessans:
quā
quam
requiratur in contractu in quo exigitur
dā
num
damnum
emergens.
Denique ad iudicandum sit ne iusta
quā
titas
quantitas
, quæ exigitur ratione lucri cessantis:
erit Theologo talis regula. Nunquam debet exigi totum lucrum cessans. Ratio est:
quia non æstimatur res tanti quando est in
potentia quanti æstimatur dum iam est in
actu; sed lucrum quod cessat mutuationis
causa est tantum in potentia, quando celebratur mutuatio: ergo non debet exigi
totum lucrum cessans. De qua re diximus
suprà quæstione. 62. articulo. 4. Ex qua doctrina colligimus hîc, duobus modis posse fieri conuentionem de lucro cessante.
Prior est frequentissimus & valde iustificatus, si expectetur euentus aliorum negotiatorum, eodem genere negotiationis, eodem tempore & loco, & tunc persoluatur
tanta quantitas pecuniæ proportionabili
ter ad lucrum aliorum. Alter modus est,
si contingat quòd statim ad arbitrium boni viri & prudentis in negotiatione, taxetur vna certa quantitas reddenda mutuatori pro lucro cessante, sed tamen debet
fieri deductis expensis & attentis periculis, quibus exposita est negotiatio: etenim
ratione istorum minùs habet res in potentia, quàm si iam esset extra omnem fortunam. Fatemur tamen, quòd non sunt inde deducendi labores ipsius negotiatoris,
& operæ & industriæ: quoniam si mutuator non adhibet tales operas & industrias,
hoc prouenit ex parte mutuatarij impedientis negotiationem illam: & ideo poterit
vendere proprium otium damnificatiuum
rei familiaris.
Denique poterunt aliqui meritò aduertere, quòd illam quantitatem lucri cessantis
non potest exigere mutuator statim à principio mutuationis reddendam. V. g. si lucrum æstimetur 10. aureis quos lucrifacturus erat negotiator pecunia data mutuatario; tunc si continuo mutuatarius redderet
mutuanti 10. aureos non cessaret mutuanti
lucrum totius pecuniæ. v. g. non cessaret illi
lucrum ex 100. aureis sed ex 90. Verumtamen est, quòd si cum illis decem non
potest negotiari & mutuatarius voluntariè
reddit statim 10. aureos, illos poterit mutuator accipere.
Ex dictis colligitur corollarium, scilicet,
quomodo
debeāt
debeant
intelligi
iudicũ
iudicium
sentẽtiæ
sententiæ
,
quæ solent
aliquādo
aliquando
imponere
mulctā
mulctam
pecuniariā
pecuniariam
debitoribus propter
soluẽdi
soluendi
moram.
Duplici enim ratione possunt hæ sententiæ
iustificari; prior quidem in pœnam propter
culpā
culpam
cōmissam
commissam
à debitore in mora soluendi, & talis pœna
nō
non
obligat in foro
cōscientiæ
conscientiæ
ante condemnationem & executionem
sententiæ, bene
tamẽ
tamen
postea. Altera ratio est
aliquando, quia iudex æstimat propter
morā
moram
soluendi cessauisse creditori aliquod
lucrũ
lucrum
, & tunc si reuera cessauit lucrum creditori, tenebatur debitori in foro
cōsciẽtiæ
conscientiæ
reddere lucrum cessans, etiam ante sententiam
iudicis. At vero si non cessauerat lucrum,
non tenebitur reddere etiam post sententiam iudicis: quia illa fundatur in falsa præ
sumptione.
AD argumenta pro parte negatiua respondetur. Ad primum respondetur,
quòd argumentum quod fit ab autoritate
negatiua infirmum est. Sed nihilominus secundò respondetur, quòd iam ostendimus
iure Ciuili & Canonico definitam esse nostram sententiam, maximè verò quòd iure
naturæ ostendebatur, quòd sit eadem ratio
de lucro cessante, & damno emergente.
Ad reliqua vero argumenta respondetur primò vnica solutione, quòd omnia illa
necessariò sunt soluenda, ab his qui sequuntur partem negatiuam. Omnes enim illi affirmant, quòd ratione damni emergentis licitum est pretium accipere: affirmant etiam
licitum esse vendere rem cariori pretio
quā
quam
de præsenti valeat propter detrimentum
quod patitur venditor qui seruaturus erat
illam in aliud tempus vendendam: at verò argumenta illa facta pariter procedunt
contra istas affirmationes atque contra nostram sententiam.
Sed nihilominus respondetur ad omnia
illa sigillatim. Ad secundum iam explicuimus sensum Diui Thomæ, dum facit differentiam in solutione ad primum, inter lucrum cessans & damnum emergens. Ad tertium respondetur, licitum esse vnicuique
vendere voluntariè suum lucrum & suum
commodum; quod si videatur
necessariũ
necessarium
,
quòd in prædicto casu debeat esse aliquid
inuoluntarij ex parte mutuatoris: respondetur, quòd satis est quædam moralis coactio, quam inducit commodum proximi,
& vtilitas quæ compellit ex debito honestatis succurrere proximo ne patiatur detrimentum, dummodo etiam ipse mutuator
seruet se indemnem. ¶ Ad quartum argumentum respondetur, quòd is qui dat mutuum, tenetur ex necessitate subire periculum & detrimentum quod per se ex natura
mutuationis consequitur; v. g. tenetur qui
mutuat non repetere mutuatum pro toto
tempore quo mutuauit. Cæterum non tenetur etiamsi voluntariè mutuet, subire detrimenta quæ per accidens coniunguntur
cũ
cum
mutuo, cuiusmodi est lucrum cessans &
damnum emergens. Sicut qui rem spiritualem dat alteri, tenetur
etiā
etiam
ex necessitate dare gratis omnes operas necessarias per se ad
exequutionem rei spiritualis. v. g. Episcopus
tenetur
nō
non
solum gratis consecrare sacerdotem, sed
etiā
etiam
gratis impendere laborem necessariò
cōiunctũ
coniunctum
cum illa consecratione, &
sacerdos tenetur gratis offerre sacrificium &
impendere
laborẽ
laborem
per se
necessariũ
necessarium
ad
celebrationẽ
celebrationem
missæ: cæterùm
nō
non
tenebitur gratis peragere iter trium
milliariũ
milliarum
, ad
celebrandā
celebrandam
missam. Ad
cōfirmationem
confirmationem
respōdetur
respondetur
,
quòd mutuator obligatur per se expectare
aliquod tempus ad
recuperandũ
recuperandum
mutuum.
¶ Ad quintum respondetur,
ꝙ
quod
procurare
cōmodum
commodum
ipsius mutuatarij,
nō
non
est procurare proprium
cōmodum
commodum
vtile, sed potius acquirit sibi honorem & gratiam &
laudẽ
laudem
pro
bono opere: at verò non tenetur ex iustitia
pati damnum in temporalibus, vt alteri sit
beneficus. At vero quando mutuat Petro
duntaxat in
gratiā
gratiam
Pauli, scilicet vt conciliet
sibi
gratũ
gratum
Paulũ
Paulum
&
fauorẽ
fauorem
eius,
nō
non
poterit lucrum cessans exigere à Petro, nisi
quādo
quando
ipse
Paulus petierit mutuum propter
cōmodum
commodum
Petri,
cũ
cum
illa
tamẽ
tamen
cōditione
conditione
vt Petrus soluat
lucrum cessans, vel damnum emergens. At
vero si mutuator anticipatiuè procurabat sibi
fauorẽ
fauorem
Pauli,
sibiq́;
sibique
maximè
cōmodum
commodum
:
non poterit postea nactus
illā
illam
occasionẽ
occasionem
, exigere à Petro mutuatario lucrum cessans, vel
damnum emergens; tunc
nanq;
namque
reuera mutuat propter
propriũ
proprium
cōmodum
commodum
&
nō
non
propter
cōmodum
commodum
mutuatarij. Ad confirmationem
respōdetur
respondetur
,
ꝙ
quod
ille mutuator
nō
non
accipit
pretiũ
pretium
pro mutuatione
neq;
neque
pro commodo
mutuatarij, sed pro suo proprio
incōmodo
incommodo
aut
detrimẽto
detrimento
lucri cessantis. ¶ Ad
sextũ
sextum
&
vltimũ
vltimum
argumentũ
argumentum
respondetur,
ꝙ
quod
quando
res venditur cariùs
quā
quam
secundùm se valeat
propter
detrimentũ
detrimentum
quod incurrit
vẽditor
venditor
:
tunc iustè exigitur
pretiũ
pretium
propter damnum
emergens, aut
lucrũ
lucrum
cessans. At vero
quādo
quando
ipse
vẽditor
venditor
vel mutuator quærit solicitè aliquem qui emat, aut accipiat
mutuũ
mutuum
: est vehemens indicium & argumentum,
ꝙ
quod
animus
eius est vsurarius: & idcirco vt in plurimum
huiusmodi
cōtractus
contractus
sunt vsurarij, & vt sic
sunt condemnandi.
Nihilominũs
Nihilominus
aliquādo
aliquando
licitum erit, vt si quis cognouerit amici
inopiā
inopiam
&
necessitatẽ
necessitatem
cui ex animo vult succurrere: præuenire illum vltrò, & offerre
mutuũ
mutuum
exigendo lucrum cessans. Ratio huius est,
|
quoniam in tali casu, amici commodum
causa est remouendi pecuniam à negotiatione: imo vero possumus dicere, quòd necessitas amici virtualiter clamat & rogat sibi
dari mutuum propter maximum commodum, quod inde acquirit sibi &
cōsequitur
consequitur
.
Deinceps circa doctrinam Diui Thomæ in solutionibus ad secundum, tertium,
& quartum argumentum: duæ conclusiones sunt notandæ. Prima
cōclusio
conclusio
est, quod
est vsura obligare mutuatarium ex iustitiæ
debito ad compensandum beneficium,
etiā
etiam
pro illo tempore quo ipse mutuatarius tenebatur compensare ex gratitudine. Sit exemplum. Si mutuat quis alteri pecuniam obligando illum vt remutuet in posterum, vel
quòd pro se intercedat apud Regem, aut Iudicem, aut Magnatem. Hæc conclusio manifesta est apud D. Thom. ad secundum argumentum, quo intendebat non esse illicitam talem obligationem siquidem mutuatarius tenebatur naturali iure ad illud opus,
& respondet obligari quidem posse mutuatarium ad hoc ipsum, non tamen ex iustitiæ
debito, quoniam tali debito amicitiæ repugnat ciuilis obligatio, eo quòd inducit quandam necessitatem, amicitia vero debet esse
maxime spontanea. Ita intelligit Caietanus
D. Thom. in hoc loco. Deinde probatur
cō
clusio
conclusio
ratione D. Thomæ, quodlibet beneficium quale est fauere inopi apud Regem aut Iudicem, & qualis est obligatio ad
remutuandum in posterum, est pecunia
æstimabile, ergo non potest ex iustitiæ debito deduci in pactum ratione mutui, etiam
pro illo tempore quando tenetur alias mutuatarius remutuare ex gratitudine, vel ex
charitate. Denique probatur. Si quando aliquis ex charitatis vel gratitudinis præcepto
tenetur benefacere non benefacit. v. g. non
intercedat apud Regem, non remutuet:
tũc
tunc
non tenetur ad restitutionem damni quod
consequutum est ex omissione benefaciendi: at vero si ex obligatione ciuili & iustitiæ
debito teneretur ad illud opus obligaretur
consequenter ad restitutionem totius damni consequuti ex illa omissione: ergo magnam obligationem inducit & pecunia maxime æstimabilem, qui obligat alterum ad
benefaciendum ex iustitiæ debito, etiam
pro illo tempore quo ipse tenebatur ex charitate aut ex gratitudine.
Secunda conclusio quæ apertè sequitur
ex dictis. Talis obligatio ad remutuandum
in futuro tempore, siue ad intercedendum
apud Principem, vendibilis est & licitè potest vendi. Sed est obseruandum, quòd sub
hac specie & ratione solent mercatores &
negotiatores palliare vsuras: dicunt enim se
amplius recipere non ratione mutui: sed
quia se obligant ad remutuandum in futuro
tempore. Verumtamen quia exigunt
ingẽs
ingens
pretium pro ista obligatione ad remutuandum: signum est certum, quòd recipiunt
pretium ratione mutui & non ratione obligationis ad remutuandum. De qua obligatione satis est dictum supra artic. 1.
Sed est specialis difficultas in præsenti.
An ille qui dat mutuum, possit obligare mutuatarium vt statim remutuet in alio genere mercium & rerum. v. g. Petit Petrus mutuò mutuatum frumentum; an possit Paulus respondere,
nō
non
mutuabo, nisi tu mutuaueris simul vinum statim.
Pro parte negatiua arguitur primò. Si
hoc esset licitum, liceret consequenter aliquid vltra sortem recipere ratione mutui,
scilicet, illam obligationem remutuandi statim. Secundò liceret etiam obligare mutuatarium ad emendas statim merces mutuatoris. Tertiò liceret
etiā
etiam
obligare ipsum mutuatarium vt in futuro remutuaret. Probatur
sequela, quoniam maior vtilitas est mutuantis, obligare illum vt statim mutuet: quam
vt mutuet tempore futuro, ergo magis est
pretio æstimabilis, ac proinde si hæc obligatio est licita in præsenti,
etiā
etiam
illa pro futuro.
Denique confirmantur communi ratione
prædicta argumenta, quia obligatio ad remutuandum est pecunia æstimabilis, ergo
non est licitum pro mutuo illam exigere.
Sed in oppositum est simile, videlicet
ꝙ
quod
licitum est mihi obligare alterum ad
audiẽ
dam
audiendam
meam confessionem sacramentalem,
si vult
ꝙ
quod
ego audiam eius
confessionẽ
confessionem
absq;
absque
aliquo vitio simoniæ. Item est aliud exemplum. Quoniam licitum est venditori nolle vendere rem suam, nisi emptor ipse sibi
vendat aliam rem necessariam, ergo similiter est dicendum in præsenti.
Ad hanc difficultatem respondetur, & sit
prima conclusio. Huiusmodi contractus suspectus est de vsura, & hoc videntur probare argumenta pro parte negatiua. Neque
valet allegare D.
Thom. in responsione ad
quartum. Etenim ibi solùm dicit, quòd licet
mutuanti vnum; aliud recipere mutuum
in præsenti: non tamen ait, quòd sit licitum
obligare mutuatarium ad remutuandum
in præsenti; de hac enim obligatione est nostra difficultas.
Secunda conclusio. Si reciproca sit obligatio ex vtraque parte ita vt adinuicem se
obligent contrahentes ad mutuandum, nulla est vsura. Probatur. In huiusmodi contractibus seruatur æqualitas ex vtraque parte;
ergo iustus est. Deinde. In hoc
cōtractu
contractu
nihil omnino accipitur vltra
sortẽ
sortem
ratione mutui sed pro obligatione ad
mutuādũ
mutuandum
recipit
mutuator aliam similem obligationem. Denique. Talis contractus esset licitus, si fieret
pactum quod adinuicem se obligarent ad
mutuādũ
mutuandum
in tempore futuro, v. g. mutuabis
mihi
frumẽtum
frumentum
post mensem & ego post
mensem tibi mutuabo
vinũ
vinum
; ergo etiam erit
licitus contractus si de præsenti se se
obligẽt
obligent
ad mutuandum adinuicem.
Tertia conclusio. Verosimile est & valde probabile, licitum esse
contractũ
contractum
, in quo
obligatur mutuatarius ad continuò remutuandum, etiam si ex parte alterius non sit
obligatio ad mutuandum. Probatur argumentis factis in oppositum. Deinde probatur. Quia reuera illa obligatio ad
cōtinuò
continuò
re
mutuandum, moraliter loquendo, non æstimatur pretio magis quàm obligatio ad audiendam confessionem continuò, & obligatio ad statim missam celebrandam; non
enim potest sacerdos vltra iustum stipendium aliquid accipere pro illa obligatione
ad statim celebrandum. Denique probatur
conclusio. Quoniam reuera semper videtur intercedere moraliter loquendo obligatio vtrinque ad mutuandum, etiam ex
parte illius qui obligat alterum ad
remutuā
dum
remutuandum
continuò; videtur namque quòd eo
ipso ipse etiam se obliget ad continuò remutuandum: ita vt contractus sit conditionalis
sub hac forma; si tu te obligas ad remutuandum statim: ego me obligo ad statim mu
tuandum tibi. Nihilominus subtiliter possumus distinguere, quòd non sit obligatio ex
parte Petri ad statim mutuandum, v. g. si
dicat Petrus, ego non me obligo modò ad
mutuandum tibi statim: sed tu te obliga ad
remutuandum statim, si & quando ego statim mutuauero. Ecce vbi Petrus manet
absque obligatione mutuandi, at vero Paulus
manet cum obligatione mutuandi conditionali, si Petrus voluerit mutuare; & in tali
casu verificatur tertia conclusio. Et fundamentum eius potissimum est: quoniam talis obligatio non æstimatur pretio apud
homines & nullius momenti est.
Ad argumenta pro parte negatiua quatenus militant contra hanc tertiam conclusionem negatur sequela &
respōdetur
respondetur
, quòd
illa obligatio ad statim remutuandum non
est æstimabilis pecunia: & idcirco nulla
est ibi vsura. ¶ Circa
solutionẽ
solutionem
ad
sextũ
sextum
argumentum est notanda & examinanda vnica
conclusio, scilicet, fructus pignoris pro mutuo traditi, sunt computandi in sortem principalem: alio quin si acciperentur vltra sortem, acciperentur ratione mutui & esset
vsura. Ratio huius conclusionis est: quia ille
fructus sunt æstimabiles pecunia: ergo
computādi
computandi
sunt à mutuatore in
sortẽ
sortem
principalẽ
principalem
.
Hęc
cōclusio
conclusio
definita est in
vtroq;
vtroque
iure.
Pōtificio
Pontificio
quidẽ
quidem
c. 1. & 2. & c.
cōquæstus
conquæstus
de vsuris & c. 1. de fæudis. Ciuili
autẽ
autem
iure habetur
l. 1. & 2. C. de pignoratitia actione. Ex hac
conclusione sequitur
vnũ
vnum
corollariũ
corollarium
, quòd
Reges siue magnates qui solent ratione mutuatæ pecuniæ in magna
quātitate
quantitate
, in pignus
vrbẽ
vrbem
aut
castellũ
castellum
adhibere: debent
cōputare
computare
in sortem
principalẽ
principalem
omnes redditus vrbis
aut Castelli. Verumtamen remedium quo
solent vti huiusmodi Principes vt se
eripiāt
eripiant
à vitio vsurario, est emere illam vrbem tali pecunia, cum pacto retrouendendi: &
tunc iustus est talis contractus, dummodò
pretium pro vrbe siue castro iudicetur esse
iustum, attenta illa conditione
retrouendẽ
di
retrouendendi
: quæ conditio diminuit pretium rei aliàs
iustum, si absolute venderetur; & in tali casu ille qui emit vrbem iuste fruitur redditibus ipsius vrbis, & iustè postea accipiet totum pretium quod dedit. Et huiusmodi contractum approbat
Caiet. in Respons. ad 6. &
|
Magister Soto libro. 6. de iustitia, quæstione. 1. & 2.
Verumtamen contra hanc
cōclusionem
conclusionem
obijciuntur à Iurisperitis & Theologis duæ
Pontificis definitiones. Altera est Innocentij III. capit. 1. de feudis, & Alexandri III.
in capit. citato conquestus. vbi definitum
est, quòd dominus directus rei feudalis
quā
quam
rursus accipit à vassallo in pignus pro mutuo dato, poterit licitè pignoris fructus vltra
sortem percipere. Altera definitio est eiusdem Innocentij in cap. salubriter. de vsuris.
vbi expressè definit, quòd fructus rei impignoratæ genero pro dote vxoris: possunt
percipi à genero non computando illos in
partem ipsius dotis. Et ratio quæ communiter assignatur ea est: quia frequenter non
sufficiunt fructus illi ad portanda onera matrimonij.
Quod si aliquis respondeat, priorem definitionem esse iustam in fauorem ecclesiæ,
posteriorem vero in fauorem matrimonij:
contra hoc est, quòd vsura est intrinsecè
mala, ergo nulla ratione poterit iustificari,
neque in fauorem ipsius ecclesiæ, neque in
fauorem matrimonij: at vero Diuus Thomas expressè dicit in conclusione vsuram
esse non computare pignoris fructus in sortem principalem. Quod si aliquis respondeat, posteriorem decisionem iustificari, vt
idem Innocentius videtur ibidem insinuare, propter onera matrimonij subleuanda,
& quod ea ratione liberatur ab vsuræ vitio
generus qui non computat fructus pignoris.
Sed contra hoc est, quòd si miles accipiat pignus fructuosum pro stipendio debito, vsuram committet, si non computet fructus pignoris in sortem principalem stipendij: & tamen miles non minus deprimitur
militiæ oneribus deportandis,
quā
quam
maritus
matrimonij: ergo vtrobique est
eadẽ
eadem
ratio.
Ad primam decisionem respondet Innocentius IIII. super allegatum capit. 1. &
Carolus Molinæus Iurisperitus: & inter
Theologos Adrianus in. 4. in materia de restitutione, in titul. de vsuris. quos citat & sequitur Couarruuias libro. 3. Variarum, cap.
1. numer. 4. quòd illa definitio habet locum
quando fructus pignoris sunt eiusdem pretij cuius sunt ipsæ operæ & seruitia quæ ra
tione feudi à vassallo debentur directo domino. Et ideo asserit, quòd si tales fructus
excedant seruitium, non potest feudi dominus, illum excessum accipere: nisi computet in sortem principalem. Et hoc videtur definitum
à dictis doctoribus in allegato cap. 1. quoniam ibi dicitur vassallum
toto illo tempore quo retinetur pignus à
feudi domino, immunem esse à seruitio
quod pro feudo tenebatur exhibere. Cæ
terùm legitima responsio est, fructus omnes rei feudalis impignoratæ pro mutuo
apud directum dominum, non esse computandos in sortem principalem: & hoc quidem non ratione mutui (alias esset vsura illos percipere vt ait D. Thom.) sed propter naturam & conditionem feudi, qui
contractus postulat, quod cum res feudalis redierit ad dominum directum omnes
fructus illius percipiantur ab ipso domino
directo: ea tamen lege, vt feudatarius interim sit liber ab omni seruitio. Et hæc est
legitima intelligentia illius capit. Ratio est
æquitatis plena, quoniam fieri potest vt rei
feudalis fructus omnes non adæquent seruitium: igitur æquum est, vt sicut feudi
dominus qui habet rem feudalem apud se
obligatam in pignus mutui, non potest toto illo tempore aliquid pro seruitio petere,
etiam si illud sit maius quam fructus: ita
etiā
etiam
percipiat sibi omnes fructus,
etiā
etiam
si sint maiores seruitio.
De secunda decisione Pontificia, sunt variæ sententiæ doctorum. Quidam nanque
dicunt, quòd tantum ratione lucri cessantis vel damni emergentis, licitum est genero accipere fructus pignoris, donec recipiat
dotem. Et hæc est communis sententia inter Iurisperitos, quos citat & sequitur
Couarruuias vbi supra numero. 3. In eadem
sententia sunt inter Theologos
Conradus
de contractibus quæstione. 35. & etiam
Adrianus vbi supra, Medina de restitutione
tractatu de vsuris quæstione. 2. & Ioannes
de Maioris in. 4. dist. 15. quæst. 31. Syluest.
in verbo vsura. 3. quæstio. 2. quinimo etiam
Couarruuias vbi supra numero. 4. magis limitant hanc sententiam. Dicunt enim, non
posse generum pignoris fructus sibi retinere
quantum ad excessum, si excedant onera
|
matrimonij, & quod
necessariũ
necessarium
est ad onera matrimonij.
Sed contra istam intelligentiam facit primò, quòd hic titulus lucri cessantis vel
dāni
damni
emergentis communis esse potest alijs contractibus; at vero lex aliquid peculiare definit in hac parte circa pignus obligatum pro
dote.
Deinde facit, quoniam aliàs si generus
non erat negociaturus, non posset percipere
fructum pignoris titulo lucri cessantis, vel
damni emergentis, sicut iam suprà diximus declarantes illum titulum: eo vel maximè, quòd ipsa lex solum explicat titulum
propter onera matrimonij subleuanda. Est
alia expositio minùs conueniens Adriani &
Medinæ vbi suprà
, videlicet, quòd maritus
possit retinere fructus pignoris titulo donationis
quā
quam
socer facit sibi. Sed
cōtra
contra
hoc est
quia ista decisio
Pōtificia
Pontificia
procedit profectò
etiā
etiam
inuito socero, ergo
nō
non
est apta
intelligẽ
tia
intelligentia
. Alij Iurisperiti
volũt
volunt
rationẽ
rationem
huius esse &
prouenire ex eo, quòd pater tenetur alere
filiam, & ideo censentur fructus pignoris
obligati pro dote, tradere in alimentum filiæ. Vnde colligunt illam definitionem habere locum tantum in genero qui ab ipso socero accipit pignus fructuosum. Hoc asserit Fortunius in tractatu de vltimo fine iuris, illatione. 6. & Magister Soto vbi suprà
quæst. 1. art. 2. ad argumenta paulò ante
finẽ
finem
asserit, causam esse eam
quā
quam
Innocentis insinuat
ibidẽ
ibidem
, scilicet onera matrimonij subleuanda. Inquit autem, quod non est tantùm
alere familiam & vxorem & educare filios
& familiam: sed etiam hæc omnia præstare
salua & integra dote: moderatur tamen
istā
istam
decisionem Pontificiam, ea moderatione,
quam paulò ante diximus adhibuisse Syluester. Cæterùm contra Fortunij intelligentiam est manifestum argumentum, quod
desumitur ex vsu, qui est optimus legum
interpres. Etenim non solum genero qui
cō
tractum
contractum
fecit dotalem cum socero conceditur illi ius percipiendi fructus pignoris: verum in vniuersum omni marito qui pignus
accipit pro dote datur ius ad sibi vendicandum fructus pignoris, quamdiu non soluitur dos; & hoc habet vsus omnium Regnorum &
Prouinciarũ
Prouinciarum
: & ita iudicatur in om
nibus tribunalibus in fauorem mariti.
Contra expositionem vero Magistri Soto est argumentum. Quoniam in aliquibus
Prouincijs maritus & vxor communicant
sibi omnia bona fortunæ ad inuicem; ita habet mos Regni Lusitaniæ, & ita maritus non
tenetur seruare integram vxoris dotem: sed
adhuc in talibus Prouincijs potest licitè maritus percipere fructus pignoris pro dote
obligati, non computando eos in
sortẽ
sortem
principalem: ergo ratio Magistri Soto non est
adæquata. Confirmatur. Quoniam ipse Soto asserit, quòd vidua iam soluto matrimonio potest à patre siue ab hæredibus illius
percipere fructus pignoris obligati pro dote
marito iam defuncto; & tamen vidua non
tenetur seruare integram dotem suam, sed
poterit expendere vt libuerit, ergo.
PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Hæc est natura contractus dotalis, vt qui dotem promittit, siue sit
pater fœminæ siue quilibet alius: videatur
implicite promittere omnes fructus pignoris obligati pro dote, quamdiu dotem non
soluerit; siue fructus excedant omnia onera matrimonij subleuanda: siue non excedant. Hæc conclusio videtur nobis legitima
intelligentia illius legis Pontificiæ. Ratio est
quæ etiam insinuatur in
eodẽ
eodem
capite. Colligitur q́ue isto modo.
Quicũque
Quicumque
dotem promittit, videtur implicite & interpretatiue
promittere etiam, id quod legibus statutum
est de huiusmodi contractibus; sed lex ipsa
decernit, quòd fructus pignoris obligati pro
dote percipiantur à marito, neque computentur in sortem: ergo iustè illos percipit
maritus. Sed dicet aliquis. Hoc est quod dubitamus, an lex illa sit iusta. Respondetur,
quòd lex abundè satis iustificatur: quoniam
æquum erit, vt quamdiu dos non soluitur
resarciatur aliunde id, quod maritus poterat
lucrifacere cum mediocri diligentia mediante dote, ad subleuanda onera matrimonij. Quod autem ipse esset negociaturus vel
non, nequaquam opus fuit, quòd lex consideraret illud: sicut neque quòd fructus
excedant vel exæquent, vel sint minores ad onera matrimonij subleuanda: sed
solum respexit communem rationem in
fauorem matrimonij, & transtulit
dominiũ
dominium
|
illorum fructuum pignoris in ipsum maritum. Præterea. Lex illa habuit considerationem, quòd natura dotis, est quasi patrimonium fœminæ quæ nubit, & destinatur ad
sustentationem illius & educationem filiorum & familiæ; at verò hæc omnia non
poterant regulariter loquendo commodè
fieri, nisi statim solueretur dos, aut certè redderetur aliquid ad subleuanda huiusmodi
onera: ergo lex quæ in communi respicit
commodum illius status matrimonij iustissima est, etiam si per accidens aliquando
contingat, quòd maritus sit diues & habeat
vnde sustineat huiusmodi onera. Denique
declaratur amplius. Quoniam ad ius positiuum pertinet condere leges conuenientes
omnibus contractibus, & si opus fuerit appropriare rerum dominia in alios dominos, sicut fecit reuera in legibus præscriptionis pro bono communi, & tranquillitate
reipublicæ, vi sint certa rerum dominia: ergo conuenienter pro bono communi status matrimonij, decernit Pontifex, quòd fructus pignoris obligati pro dote applicentur
marito; & propterea diximus, quòd eo ipso
quòd fit conuentio dotalis intelligitur illa
conditio, si non expressè saltim interpretatiuè & implicitè ex interpretatione iuris: atque ita excusatur illa perceptio fructuum
pignoris à vitio vsuræ: quia non accipiuntur
ratione mutui, quemadmodum dicebamus
explicantes
cap. conquestus, quòd fructus
rei feudalis siue excedant seruitium, quo tenetur feudatarius, siue sint minores, siue sint
æquàles: omnes tamen poterant percipi à directo domino & principali rei feudalis, non
computando eos in sortem
principalẽ
principalem
, quando res feudalis ad ipsum redibat titulo pignoris: tunc nanque dicebamus, quòd non
percipiebantur illi fructus ratione mutui:
sed propter naturam contractus feudalis. Ita
in præsenti dicimus, quòd maritus non percipit fructus pignoris ratione mutui, sed
propter naturam ipsius contractus feudalis.
Quemadmodum si maritus & socer conuenirent expressè, quòd mulieri quæ nubit daretur in dotem mille, & quòd quandiu non traderentur mille darentur fructus
vineæ vel aliquid simile, esset ille iustissimus contractus, quia illi fructus reputan
tur in partem dotis supra mille, ergo cum
lex hoc ipsum iam statuerit: non erit
cōtractus
contractus
minus iustificatus, imò magis videtur.
Hinc sequitur secunda conclusio. Etiam
si maritus aliundè habeat vnde onera matrimonij sufficienter ferat: nihilominus iustè potest percipere fructus pignoris obligati pro dote. Ratio huius est: quoniam lex
nō
non
respicit particulares casus, sed conditiones
illius status ex natura rei.
Item sequitur tertia conclusio. Iustè potest maritus pacisci cum socero de certa
quantitate percipienda, quando dos non
fuerit soluta. Probatur. Quia maritus potest iustè pignoris fructus percipere quandiu dos non soluitur; sed isti fructus pignoris possunt æstimari aliqua summa pecuniaria & annuali: ergo de illa poterit pacisci, etiam si non accipiat pignus: eo vel maximè, quòd illa etiam summa computatur
in partem dotis, vltra id quod promissum
est in futurum.
Quarta conclusio. Vidua iam soluto matrimonio, potest pignoris fructus aut quantitatem ipsam pecuniariam quam maritus
percipiebat quandiu non soluebatur dos:
etiam ipsa percipere à patre vel ab hæredibus illius, siue ab illo qui illam nuptui tradidit. Ista conclusio indubitata esset, si tantum attenderemus titulum lucri cessantis
& damni emergentis, si reuera vidua patiebatur huiusmodi detrimenti. Sed difficultas est, quando cessant huiusmodi tituli, quin potius vidua est diues; tunc enim
cum iam solutum sit matrimonium: videntur cessare onera matrimonij, eius enim
quod non est nullum est onus. Nihilominus probatur nostra conclusio. Et ratio est,
quia non solum sunt dicenda onera matrimonij, ea quæ proueniunt durante matrimonio, sed etiam illa quæ relicta sunt ex
matrimonio; sed illa vidua habet multa
eiusmodi onera, tenetur enim educare filios si habeat illos, & si non habet filios, familiam pro dignitate sua & mariti sustentare, ergo. Confirmatur. Quoniam illi qui
contrariantur nostræ sententiæ in hac
cōclusione
conclusione
aiunt nihilominùs, iustum fore statutum reipublicæ quo decerneretur,
ꝙ
quod
vidua
quandiu non soluitur illi dos reciperet ali|
quam summam pecuniæ, & hoc esset
cōueniens
conueniens
, ad
trāquillitatem
tranquillitatem
& pacem cum ipsis
consanguineis, ergo cum sit iam facta lex
quæ marito tribuit illam summam pecuniæ
propter onera matrimonij, & vidua succedat in oneribus mariti: sequitur, quod possit
percipere illam summam pecuniæ quam
maritus ipse poterat.
Ex dictis colligitur solutio ad argumenta facta. Negamus enim, quod in huiusmodi contractibus accipiatur aliquid ratione
mutui, sed propter naturam contractus dotalis & feudalis.
Ad vltimum vero
argumẽtum
argumentum
de exemplo militis respondetur, quòd lex nihil tale
statuit circa ipsos milites, quin potius stipendium debet expendi in sustentationem eorundem per singulos annos, vel per singulos menses: vnde non est eadem ratio de stipendio militis & de dote mulieris. Bene tamen probat argumentum, quòd posset iustificari lex quæ decerneret dari certam summam pecuniæ militibus quandiu stipendium integrum non soluitur, & hoc in fauorem militiæ.
Denique aduertamus in prædictis conclusionibus, quòd quanuis omnes illas non
inuenerim in vno aliquo Doctore, tamen
singularum singuli sunt Doctores, & ex illis
accepimus. Responsio enim quam assignauimus circa caput de feudis, colligitur plane ex doctrina multorum Iurisperitorum
& Theologorum. Videatur Conradus vbi
supra quæst. 32. & Ioannes de Medina etiam
vbi supra quæstio. 2. Prima verò conclusio
quam aduertimus circa cap. salubriter, habetur ex doctrina Caietani in hoc articulo, &
ex Nauarro super primum cap. 14. quæst. 3.
à numero. 71. Tertia verò conclusio à multis Theologis asseritur & Iurisperitis. Quartam etiam conclusionem quanuis neget illam Caietanus in hoc loco & multi Iurisperiti quos refert Couarru. vbi supra: tamen
asserit illam Magister Soto vbi supra, & alij
Iurisperiti, quanuis propter diuersam rationem à nostra.
Denique circa solutionem ad quintum
& septimum argumentum, multa sunt à nobis distinguenda & discernenda, postquam
explicauerimus articulos
tertiũ
tertium
& quartum.