QVÆSTIO LIX.
De Iniustitia.
DEINDE consideran dum est
de iniustitia. Et circa hoc quæ
runtur quatuor.
ARTICVLVS PRIMVS.
¶ Vtrùm iniustitia sit vitium speciale.
AD Primum sic proceditur.
Videtur quòd iniustitia non sit vitium speciale. Dicitur enim primæ
Ioan. 3. Omne peccatum est iniquitas. Sed iniquitas videtur idem esse quod iniustitia: quia iustitia est æqualitas quæ
dam. Vnde iniustitia idem videtur
esse, quod inæqualitas, siue iniquitas. Ergo iniustitia non est speciale peccatum.
¶ 2 Præterea, Nullum speciale
|
peccatum opponitur omnibus virtutibus. Sed iniustitia opponitur
omnibus virtutibus. Nam
quantũ
quantum
ad adulterium, opponitur castitati,
quantum ad homicidium, opponitur mansuetudini: & sic de alijs.
Ergo iniustitia non est speciale peccatum.
¶ 3 Præterea, Iniustitia iustitiæ
opponitur, quæ in
volũtate
voluntate
est. Sed
omne peccatum est in voluntate,
vt
Augustinus dicit. Ergo iniustitia non est speciale peccatum.
SED contra est, quòd iniustitia
iustitiæ opponitur. Sed iustitia est
specialis virtus. Ergo iniustitia est
speciale vitium.
RESPONDEO dicendum,
quòd iniustitia est duplex. Vna quidem illegalis, quæ opponitur legali iustitiæ. Et hæc quidem
secundũ
secundum
essentiam est speciale
vitiũ
vitium
, inquantum respicit speciale obiectum, scilicet bonum commune quod contemnit. Sed quantum ad intentionem est vitium generale, quia
per contemptum boni communis
potest homo ad omnia peccata deduci. Sicut etiam omnia vitia inquantum
repugnāt
repugnant
bono communi iniustitiæ
habẽt
habent
rationem, quasi
ab iniustitia deriuata: sicut & suprà
de iustitia
dictum est. Alio modo
dicitur iniustitia
secundũ
secundum
inæqualitatem
quādam
quamdam
ad alterum, prout
scilicet homo vult habere plus de
bonis, puta diuitijs & honoribus:
& minus de malis, puta laboribus,
&
dānis
damnis
. Et sic iniustitia habet materiam specialem: & est particulare
vitiũ
vitium
, iustitiæ particulari
oppositũ
oppositum
.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
sicut iustitia legalis dicitur per
cō
parationem
comparationem
ad bonum commune
humanum, ita iustitia diuina dicitur per comparationem ad bonum
diuinum, cui repugnat omne peccatum: &
secundũ
secundum
hoc, omne peccatum dicitur esse iniquitas.
AD
secũdum
secundum
dicendum, quòd
iniustitia etiam particularis opponitur indirectè omnibus virtutibus,
inquantum scilicet exteriores
etiā
etiam
actus pertinent & ad iustitiam, &
ad alias virtutes morales, licet diuersimodè, sicut supra
dictum est.
AD tertium
dicendũ
dicendum
, quòd voluntas sicut & ratio se extendit ad
materiam totam moralem, scilicet
ad passiones & ad operationes exteriores, quæ sunt ad alterum, sed
iustitia perficit voluntatem solum,
secũdum
secundum
quod se extendit ad operationes, quæ sunt ad alterum, &
similiter iniustitia.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Iniustitia illegalis non
est speciale vitium secundum
essentiā
essentiam
,
sed generale secundum intentionem & imperium.
Secunda conclusio. Iniustitia particularis habet particularem materiam, & est specialius vitium.
COMMENTARIVS.
IN hoc articulo hoc solum obseruandum
est, quod cum opposita multiplicentur
tot modis vnum, quot & alterum: easdem
omnino diuisiones quas tribuimus iustitiæ,
consequenter debemus facere respectu iniustitiæ. Rursus eadem omnino materia circa quam versatur iustitia est materia circa quam versatur iniustitia:
quāuis
quamuis
ratio formalis obiecti debeat esse differens. De hac
revideatur Arist. lib. 5. Ethic. c. 2.
ARTICVLVS II.
¶ Vtrùm aliquis dicatur iniustus
ex hoc, quòd facit iniustum.
AD Secundum sic proceditur.
Videtur quòd aliquis dicatur iniustus ex
hoc, quòd facit iniustum. Habitus
enim specificantur per obiecta, vt
ex suprà
dictis patet. Sed
propriũ
proprium
obiectum iustitiæ, est
iustũ
iustum
: & proprium obiectum iniustitiæ est iniustum. Ergo & iustus dicendus est
aliquis ex hoc,
ꝙ
quod
facit iustum: & iniustus hoc, quòd facit iniustum.
¶ 2 Præterea.
Philosophus dicit
in 5.
Ethicor. falsam esse
opinionẽ
opinionem
quorundam, qui æstimant in potestate hominis esse, vt statim faciat
iniustum, & quòd iustus
nō
non
possit
minus facere iniustum, quàm iniustus. Hoc autem non esset, nisi facere iniustum esset proprium iniusti.
Ergo aliquis
iudicādus
iudicandus
est iniustus
ex hoc, quòd facit iniustum.
¶ 3 Præterea. Eodem modo se
habet omnis virtus ad proprium actum, &
eadẽ
eadem
ratio est de vitijs oppositis. Sed
quicũque
quicumque
facit aliquid
intemperatum, dicitur intemperatus, ergo quicunque facit aliquid
iniustum, dicitur iniustus.
SED contra est, quod
Philosophus dicit in 5. Ethicorum, quòd
aliquis facit iniustum, & iniustus
non est.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut obiectum iustitiæ est aliquid æquale in rebus exterioribus,
ita etiam obiectum iniustitiæ est aliquid inæquale: prout scilicet alicui
attribuitur plus vel minus, quàm
sibi competat. Ad hoc autem obiectum comparatur habitus iniustitiæ mediante proprio actu, qui vocatur iniustificatio. Potest ergo
cō
tingere
contingere
, quòd qui facit iniustum,
non est iniustus dupliciter. Vno
modo propter defectum comparationis ipsius operationis ad proprium obiectum, quæ quidem recipit speciem & nomen à per se obiecto, non autem ab obiecto per
accidẽs
accidens
. In his
autẽ
autem
quæ sunt propter
finẽ
finem
per se dicitur aliquid quod est
intentum, per accidens
autẽ
autem
quod
est præter intentionem. Et ideo si
aliquis faciat aliquid quod est iniustum, non intendens iniustum facere (puta cùm hoc facit per ignorantiam, non existimans se
iniustũ
iniustum
facere) tunc
nō
non
facit iniustum per
se, & formaliter loquendo, sed solùm per accidens, & quasi materialiter faciens id quod est iniustum.
Vnde & talis operatio non denominatur iniustificatio. Alio modo
potest contingere propter
defectũ
defectum
comparationis ipsius operationis
ad habitum. Potest enim iniustificatio procedere quandoque
quidẽ
quidem
ex aliqua passione, puta iræ vel concupiscentiæ.
Quādoque
Quandoque
autem ex
electione: quando scilicet ipsa iniustificatio per se placet, & tunc propriè procedit ab habitu, quia vnicuique habenti aliquem habitum
est secundum se acceptum, quod
conuenit illi habitui. Facere ergo
iniustum ex intentione & electione, est proprium iniusti secundum
quod iniustus dicitur, qui habet in
|
iustitiæ habitum: sed facere iniustum præter intentionem, vel ex
passione, potest aliquis absque habitu iniustitiæ.
AD Primum ergo dicendum,
quòd obiectum per se & formaliter acceptum, specificat habitum,
non autem prout accipitur materialiter & per accidens.
AD secundum dicendum, quòd
non est facile cuiquam facere
iniustũ
iniustum
ex electione, quasi aliquid per
se placens, &
nō
non
propter aliud, sed
hoc proprium est habentis
habitũ
habitum
,
vt ibidem Philosophus dicit.
AD tertium dicendum, quòd
obiectum temperantiæ non est aliquid exterius constitutum, sicut
obiectum iustitiæ. Sed obiectum
temperantiæ, id est, temperatum,
accipitur solùm in comparatione
ad ipsum hominem. Et ideo quod
est per accidens & præter intentionem, non potest dici temperatum
nec materialiter nec formaliter, &
similiter neque intemperatum. Et
quantum ad hoc est dissimile in iustitia & in alijs virtutibus moralibus. Sed quantum ad comparationem operationis ad
habitũ
habitum
, in omnibus similiter se habet.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Duobus modis potest
contingere, quòd aliquis faciat iniustum, & non sit iniustus secundum quòd
iniustus dicitur ab habitu iniustitiæ. Primo
quidem si faciat
iniustũ
iniustum
præter
intentionẽ
intentionem
.
Secũdo
Secundo
si faciat
iniustũ
iniustum
ex aliqua passione.
Secunda conclusio. Facere iniustum ex
intentione & electione est proprium iniusti secundum quod iniustus dicitur ab habitu iniustitiæ.
COMMENTARIVS.
DVbitatur in hoc articulo circa istas
cōclusiones
conclusiones
D.
Divi
Tho
Thomae
. Videntur enim
falsæ. Primo quidem, quoniam actio iniuriosa furti facta ex passione formaliter est
actus iniustitiæ, ergo facit hominem iniustum formaliter. Quemadmodum etiam
qui fornicatur in loco sacro, quanuis fornicetur ex passione, & nollet cum muliere
esse ibi, nihilominus facit formaliter sacrilegium, & ipse est sacrilegus, ergo impertinens est quòd aliquis peccet ex passione, ad
hoc, quòd non sit formaliter vitium talis
speciei.
Secundo arguitur. Omnis actus iniquus
siue ex
ignorātia
ignorantia
siue ex passione siue ex intentione, contrariatur iustitiæ & corrumpit
illam, ergo poterit generare habitum contrarium iniustitiæ si sæpius multiplicetur.
Tertio arguitur. Omnis actio iniuriosa
siue ex ignorantia siue ex passione siue ex
intentione fiat, si
peccatũ
peccatum
mortale est auertit hominem à Deo, & corrumpit omnes
virtutes infusas, imo etiam auertit
hominẽ
hominem
à Deo vt authore naturæ, & manet omnino
miser, ergo ille est iniustus.
Denique arguitur. Si doctrina Diui Thomæ vera est, sequitur quòd habeat verum
in alijs vitijs contrarijs alijs virtutibus moralibus:
Cōsequẽs
Consequens
tamen est falsum, ergo, &c.
Probatur sequela, quoniam rationes Diui
Thomæ in articulo æqualiter
procedũt
procedunt
de
omnibus vitijs. Minor autem probatur ex
doctrina
D.
Divi
Thom.
Thomae
in solutione ad tertium.
Vbi docet,
differentiā
differentiam
inter
iniustitiā
iniustitiam
& alia
vitia: sicut est differentia inter iustitiam &
alias virtutes secundum comparationem ad
obiectum. In oppositum tamen est doctrina Arist. lib. 5. Ethic. capit. 8. quam explicat
Diuus Thomas in art.
PRO decisione difficultatis sit prima
cō
clusio
conclusio
. Rectè & verè
Arist.
Aristoteles
& morales
philosophi illum sequuti attribuunt soli actioni iniustitiæ ex intentione & electione
factæ, vt sit propria hominis iniusti
faciatq́;
faciatque
iniustum.
Pro intelligentia huius conclusionis. Notandum est, quòd in duplici sensu potest verificari & probari. Vno modo, vt iniustus
accipiatur pro homine iniusto
secundũ
secundum
ha|
bitum iniustitiæ. Alio modo vt
propriũ
proprium
accipiatur pro eo
ꝙ
quod
alicui conuenit primo &
per se & maximè formaliter. Probatur ergo
conclusio in priori sensu:
quoniā
quoniam
quanuis sit
verũ
verum
,
ꝙ
quod
attenta facultate liberi arbitrij possit
aliquis homo prorumpere prima vice in
actum iniustitiæ ex electione & intentione
factum: tamen moraliter loquendo hoc
nō
non
contingit. Nemo enim repente fit summus
neque in virtute neque in vitio. Est igitur
argumentũ
argumentum
. Actus iniustitiæ ex electione &
intentione, est summus actus in illo genere
actus & vitij, ergo qui illum exercet habet
habitũ
habitum
iniustitiæ. Et
cōfirmatur
confirmatur
, quoniam sicut virtus est dispositio perfecti ad
optimũ
optimum
:
ita vitium, vt dicitur
7. Physicor. est dispositio imperfecti ad pessimum. Sed hæc dispositio non acquiritur quolibet actu imperfecto, sed necesse est per incrementa procedere siue in bono siue in malo, ergo qui iam
peccat ex intentione & electione circa tale
obiectum habituatus est respectu illius.
Deinde probatur
cōclusio
conclusio
in alio sensu.
Iniustum
nō
non
ex intentione & electione volitum,
quāuis
quamuis
sit præuisum & cognitum:
nō
non
est per se primo volitum licet possit dici,
per se secundò volitum. Similiter iniustum
ex ignorantia & passione
volitũ
volitum
non est per
se & directè
volitũ
volitum
, sed indirectè vel interpretatiuè, ergo sola actio iniusta ex intentione & electione habet
ꝙ
quod
sit propria primo & per se hominis iniusti. Reliquæ vero
actiones etiam iniustæ non habent hoc primò & per se & formaliter, sed per se secundò, vel indirectè vel per accidens & interpretatiuè. Antecedens probatur,
quoniā
quoniam
in
moralibus finis expressè intentus specificat
actum formalissimè: sicut in numeris vltima vnitas superueniens dat speciem numero, ergo actus iniustitiæ exercitus ex intentione & electione talis finis, est proprius &
formalissimus iniustitiæ habitus.
Secunda
cōclusio
conclusio
. Doctrina
D.
Divi
Tho.
Thomae
etiā
etiam
habet verum in vniuersis vitijs, vt rationes
factæ probant: sed
quoniā
quoniam
alia vitia præter
iniustitiā
iniustitiam
, versantur circa passiones, visum
est aliquibus
ꝙ
quod
illa operatio in alijs vitijs dicatur fieri ex passione, quæ fit ex passione
circa aliam
materiā
materiam
, non circa propriam illius vitij.
Quoniā
Quoniam
aliâs omnis actio vitiosa
esset ex passione in illis vitijs. Nobis tamen
non placet hæc intelligentia. Est enim differentia inter incontinentem &
intemperatũ
intemperatum
.
ꝙ
Quod
quanuis
vterq́;
vterque
se exerceat circa passiones
non moderando illas: tamen
incōtinens
incontinens
dicitur peccare ex passione: intemperatus autem ex habitu & electione. Ratio est huius
differentiæ, quoniam ille dicitur peccare ex
passione, qui præuenitur ab aliqua passione
ab
eaq̃;
eaque
irritatur, quæ non est sibi
volũtaria
voluntaria
vel non omnino voluntaria. At vero
quādo
quando
aliquis iam habet habitum intemperantiæ,
iā
iam
ipsæ passiones
volũtarię
voluntariæ
sunt, &
aliquādo
aliquando
imo & sæpè
volũtariè
voluntarie
incitat̃
incitatur
atq;
atque
irritatur.
Atq;
Atque
hoc pacto
etiā
etiam
in materia
intẽperātiæ
intemperantiæ
inuenietur aliquis qui non peccet ex passione, sed ex habitu & intentione & electione.
Ad argumenta in
oppositũ
oppositum
respondetur.
Ad
primũ
primum
ꝙ
quod
actio iniustitiæ facta ex passione à sciente & vidente
ꝙ
quod
est
iniustitię
iniustitiæ
actio,
magis accedit ad formalitatem vitij iniustitiæ,
quā
quam
ea quæ sit ex ignorantia.
Vtraq́;
Vtraque
tamen
nō
non
est per se primò actio iniustitiæ sed
per accidens intenta vel per se secundò.
Ad
secũdũ
secundum
respōdetur
respondetur
,
solā
solam
actionẽ
actionem
quæ
fit per se primo ex
intẽtione
intentione
& electione
cō
trariari
contrariari
ꝑ
per
se primo virtuti iustitiæ: & præsupponit moraliter
loquẽdo
loquendo
habitũ
habitum
iniustitiæ.
Ad
tertiũ
tertium
respondetur,
ꝙ
quod
non
solũ
solum
apud
Theologos, sed
etiā
etiam
apud philosophos morales
verũ
verum
est
ꝙ
quod
vnicus actus iniustitiæ, qui
est
peccatũ
peccatum
mortale,
corrũpit
corrumpit
omnes infusas
virtutes. Sed tamen ex virtutibus acquisitis
semper manet
quædā
quædam
habitualis dispositio
virtutis ad bonum: neque statim vnico actu
generatur habitus vitij.
Ad
quartũ
quartum
, ex doctrina
D.
Divi
Tho.
Thomae
respōdetur
respondetur
,
ꝙ
quod
potius inde colligitur nostra secunda
cōclusio
conclusio
. Quanuis aliqualis differentia assignetur à
D.
Divo
Tho.
Thoma
inter iustitiam & alias virtutes: & consequenter inter actionem iniustitiæ & actionem aliorum vitiorum.
ARTICVLVS III.
¶ Vtrùm aliquis poßit pati iniustum, volens.
AD
Tertiũ
Tertium
sic proceditur.
Videtur,
ꝙ
quod
aliquis possit
pati iniustum volens. Iniu|
stum enim est inæquale vt
dictum
est. Sed aliquis lædendo seipsum,
recedit ab æqualitate, sicut & læ
dendo alium. Ergo aliquis potest
sibi ipsi facere iniustum sicut & alteri. Sed quicunque facit sibi iniustum, volens facit. Ergo aliquis volens potest pati iniustum, maximè
à seipso.
¶ 2 Præterea. Nullus
secũdum
secundum
legem ciuilem punitur, nisi propter hoc, quòd facit aliquam iniustitiam. Sed illi qui interimunt seipsos, puniuntur secundum legem
ciuitatum in hoc, quòd priuabantur antiquitus honore sepulturæ:
vt patet per
Philosophum in 5. Ethicorum. Ergo aliquis potest facere sibi ipsi iniustum: & ita contingit, quòd aliquis iniustum patiatur
volens.
¶ 3 Præterea. Nullus facit iniustum nisi alicui patienti iniustum.
Sed contingit, quòd aliquis faciat
iniustum alicui hoc volenti, puta si
vendat ei rem carius quàm valeat.
Ergo contingit aliquem volentem
aliquid iniustum pati.
SED contra est, quòd iniustum
pati est oppositum ei, quod est iniustum facere. Sed nullus facit iniustum, nisi volens: ergo per oppositum nullus patitur iniustum nisi
nolens.
RESPONDEO dicendum,
quòd actio de sui ratione procedit
ab agente, passio autem secundum
propriam rationem est ab alio. Vnde non potest esse idem secundum
idem agens & patiens, vt dicitur
in
tertio & octauo
Physicor. Princi
pium autem proprium agendi in
hominibus est voluntas, & ideo illud propriè, & per se homo facit,
quod volens facit. Et
è
ex
contrariò illud
ꝓpriè
propriè
homo patitur quod præ
ter voluntatem suam patitur, quia
inquantum est volens, principium
est ex seipso. Et ideo
inquātum
inquantum
est
huiusmodi, magis est agens, quàm
patiens. Dicendum est, ergo quòd
iniustũ
iniustum
per se, & formaliter loquendo, nullus potest facere nisi volens,
nec pati nisi nolens. Per accidens
autem & quasi materialiter loquendo, potest aliquis id quod est de se
iniustum, vel facere nolens (sicut
cùm quis præter intentionem operatur) vel pati volens, sicut cùm aliquis plus alteri dat sua voluntate,
quàm debeat.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
cùm aliquis sua voluntate dat alicui id quod ei non debet, non facit
nec iniustitiam, nec
inæqualitatẽ
inæqualitatem
.
Homo enim per suam voluntatem
possidet res: & ita non est præter
proportionem si aliquid ei subtrahatur secundum propriam voluntatem, vel à seipso, vel ab alio.
AD secundum dicendum, quòd
aliqua persona singularis potest dupliciter considerari. Vno modo secundum se. Et sic si sibi aliquod nocumentum inferat, potest quidem
habere rationem alterius peccati,
putà intemperantiæ vel imprudentiæ: non tamen rationem iniustitiæ: quia sicut iustitia semper est ad
alterum, ita & iniustitia. Alio modo potest
cōsiderari
considerari
aliquis homo,
inquantum est aliquid ciuitatis, sci
|
licet pars: vel
inquātum
inquantum
est aliquid
Dei, scilicet creatura & imago. Et
sic qui seipsum occidit, iniuriam
quidem facit non sibi: sed ciuitati
& Deo: & ideo punitur tam secundum legem diuinam, quam secundum legem humanam, sicut & de
fornicatore Apostolus dicit: Si quis
templum Dei violauerit, disperdet
ipsum Deus.
AD tertium dicendum, quòd
passio est effectus actionis exterioris. In hoc autem quod est facere
& pati iniustum, id quod materialiter est, attenditur secundum id
quod exterius agitur, prout in se
consideratur, vt
dictum est. Id autem quod est ibi formale & per se,
attenditur secundum voluntatem
agentis & patientis, vt ex
In cor. &
arti. præceden.
dictis
patet. Dicendum est ergo quòd aliquem facere iniustum, & alium pati iniustum, materialiter loquendo, semper se concomitantur. Sed
si formaliter loquamur, facere aliquis potest iniustum, intendens iniustum facere: tamen alius non patietur iniustum, quia volens patietur. Et econuerso potest aliquis pati iniustum, si nolens id quod est iniustum, patiatur: & tamen ille qui
hoc facit ignorans, non faciet iniustum formaliter, sed materialiter
tantum.
SVMMA ARTICVLI.
PRima
cōclusio
conclusio
. Per se & formaliter nullus potest iniustum vel facere nolens,
vel pati volens.
Secunda conclusio. Per accidens vel quasi materialiter potest aliquis
iniustũ
iniustum
vel nolens facere vel volens pati.
Vtraq́ue conclusio huius articuli desumpta est ex doctrina Arist. libr. 5. Ethicorum
cap. 9. Et quidem prima conclusio habetur
expressa in illa regula iuris: scienti & consentienti non fit iniuria. libr. 6. regula. 27. & desumpta est hæc regula ex lege nemo. ff. de
regulis iuris.
COMMENTARIVS.
NOtandum est circa primam conclusionem & illam regulam iuris. Primò
ꝙ
quod
consensus &
volũtas
voluntas
eius, qui patitur
iniustum
nō
non
debet oriri ex ignorantia: quia
talis consensus ex ignorantia ortus censetur
inuoluntarius: quoniam ignorantia
inuolũ
tarium
inuoluntarium
causat. 1. 2. quæst. 76. Quocirca talis
consensus non tollit rationem formalem iniusti. Et ita regula citata inquit, Scienti &
cō
sentienti
consentienti
. Secundò,
ꝙ
quod
consensus patientis iniustum non debet oriri ex iniustitia aut violentia inferentis iniustum, sed ex libera &
spontanea
volũtate
voluntate
ipsius patientis.
Nā
Nam
aliâs
non erit consensus liber & voluntarius, sed
habebit aliquid admixtum inuoluntarij.
Consensus autem mixtus ex voluntario &
inuoluntario non aufert rationem formalem iniusti: vt colligitur ex his quæ dici solent. 1. 2. quæst. 6
. v.
, Verbi
g.
gratia,
Si quis latroni minanti mortem, voluntario actu offerat
pecuniā
pecuniam
, vt saluet vitam: reuera patitur iniustum
à latrone suscipiente pecuniam: quoniam
illa voluntaria oblatio pecuniæ non est pura, sed mixta ex voluntario & inuoluntario:
trahit enim originem ex violentia à latrone
illata. Similiter qui fœneratori soluit vsuras
iniustum patitur formaliter: quia voluntas
soluendi vsuras dimanauit ex iniustitia fœ
neratoris exigentis vsuras: atque adeò est
voluntas mixta.
Tertiò notandum est, quòd in casu primæ
cōclusionis
conclusionis
. Is qui infert iniustum, postquam illi constiterit de libero consensu patientis, ad nullam tenetur illi
cōpensationẽ
compensationem
aut
restitutionẽ
restitutionem
faciendā
faciendam
: quia reuera ille patiens non fuit passus iniustum
. v.
, Verbi
g.
gratia,
qui existimans se furari centum postea certo cognouerit, Petrum liberè consensisse in ablatione illorum centum,
nō
non
tenetur ei aliquid
restituere. Consultò dixi
ꝙ
quod
ipsi patienti iniustum non tenetur satisfacere: quoniam pote|
rit contingere quòd licet non teneatur satisfacere ipsi patienti, teneatur tamen alteri qui passus est iniustitiam formaliter.
v.
Verbi
g.
gratia,
Si quis prodigus habens vxorem &
filios erogauerit prodige Petro omnem
suam substantiam: Petrus nullam tenebitur facere restitutionem ipsi prodigo: tenetur tamen vxori & filijs, qui habent
ius vt ex illis bonis alantur: cui iuri isti non
cesserunt.
SEd his suppositis arguitur contra
primā
primam
conclusionem præsertim contra secundam partem. Primo qui libero consensu semetipsum alteri tradit, vt interficiatur aut
vulneretur patitur formaliter iniustum, si
occidatur aut vulneretur: & tamen supponimus illum simpliciter esse volentem,
ergo, &c.
Secundò arguitur. Si pater filiam virginem voluntariè tradat alicui, vt abutatur illa: & similiter maritus tradat vxorem alicui; formaliter patiuntur
iniuriā
iniuriam
ab illo qui
vitiat virginem & vxore aliena vtitur, ergo.
Probatur antecedens. Nam qui in illo casu
virginem deflorauerit committit
vitiũ
vitium
stupri. Similiter qui vxore illa vtitur, committit adulterium. Sed in his duobus vitijs præ
sertim in adulterio intrinsecè clauditur ratio iniustitiæ, secundum communem opinionem.
Ad hæc argumenta interpretes
D.
Diui
Tho.
Thomæ
respondent,
ꝙ
quod
bona quibus homo vtitur
sunt in duplici differentia:
quædā
quædam
pertinent
ad nostrum dominium perfectè: ita vt per
facultatem arbitrij possimus illis liberè vti.
Huiusmodi sunt bona externa: vt pecunia
& alia quæ pecunijs comparantur.
Quædā
Quædam
vero bona sunt, quibus non vtimur per plenum dominium: sunt tamen à natura nobis
concessa & tradita in
nostrā
nostram
tutelam & custodiam: ita quòd potius sumus custodes
illorum, quam domini. Huiusmodi sunt illa omnia bona de quibus procedunt duo argumenta facta. Etenim vita & membra nostra, quanuis illis vtamur, non tamen
plenũ
plenum
eorum dominium habemus. Habemus tamen ius custodiendi & seruandi huiusmodi bona nobis concessum à natura. Imo &
stricta obligatione naturali custodire tenemur huiusmodi bona. Similiter pater iure
naturæ est custos virginitatis filiæ, quam tenetur custodire naturali obligatione: sicut
tenetur vir vxoris corpus custodire. Hac ergo supposita distinctione dicunt, quòd prima conclusio Diui Thomæ limitanda est
ad bona primi generis: in quibus vniuersaliter est verum nullum posse iniustum pati,
si ipse fuerit spontaneus &
volũtarius
voluntarius
.
Quoniā
Quoniam
eiusmodi bona plenario dominio subijciuntur nostræ voluntati. Secùs est autem
in bonis secundi generis,
quorũ
quorum
homo non
tam est dominus quàm custos à natura designatus. Ista solutio & limitatio conclusionis secundæ colligitur apertè ex solutione
ad primum huius articuli. Contra istam tamen solutionem est argumentum: si custos
vinearum consentiat liberè aliquem deuastare vineam: deuastator ille licet iniustum
faciat contra verum dominum vineæ: nullam tamen iniustitiam facit ipsi custodi. Et
non alia ratione, nisi quia liberè consentit
ipse custos, ergo quanuis homo non sit dominus suorum membrorum: sed tantum
custos, nihilominus si ipse consentiat liberrimè in abscisionem alicuius membri,
nullā
nullam
patietur iniuriam. Sic
dicũt
dicunt
ex mente domini Caietani infra quæst. 154. arti. 6. circa primum dubium. Quòd homo nullum habet ius aut dominij aut
custodię
custodiæ
supra
mẽ
bra
membra
corporis sui, quod habeat ortum ex eius
libera voluntate. Sed totum huiusmodi ius
originatum est à natura & à naturæ autore: quocirca homo per
liberā
liberam
voluntatem
non potest cedere iuri quod habet ad custodiendum membra sua, atque adeò qui
ipsa læserit lædet similiter hoc ius custodiæ,
& ex consequenti irrogabit iniuriam ipsi
homini, qui est custos. Secus autem est in
custode vinearum aut aliarum huiusmodi
rerum, cui competit ius custodiendi non
ab autore naturæ: sed ex libera eius voluntate acceptante hoc ius custodiæ. Contra
hanc tamen solutionem replicatur. Primò,
supponamus aliquem custodem vinearum
aut agrorum non propria voluntate acquisisse ius & obligationem custodiendi vineas
& alia bona huiusmodi: sed ex imperio legis aut superioris iudicis
compellẽtis
compellentis
ipsum
etiam repugnantem. Tunc ius quod iste
habet custodiendi non pendet ab eius vo|
luntate, & ex consequenti neque potest ipse pro sua
volũtate
voluntate
& libertate cedere huic
iuri, neque excutere à se obligationem custodiendi. Et nihilominus si ipse consentiat liberè in deuastatione vineæ, nulla illi
fit iniuria: quanuis ipsemet consentiens,
& deuastator vineæ iniustitiam faciant domino vineæ, ergo eadem ratione quanuis
homo non possit pro sua voluntate cedere iuri sibi tradito à natura custodiendi
membra: si tamen libere consenserit in læ
sionem sui corporis, nullam iniustitiam patietur. Et confirmatur, quòd quis ex præ
cepto naturæ ius habeat & obligationem
custodiendi aliqua bona, aut vero ex præ
cepto legis positiuæ: nihil aliud refert nisi
quòd ille, si non custodiat, violabit ius &
legem naturæ: Iste vero violabit ius positiuum & legem humanam: quod erit leuius peccatum, ergo nihil refert ad
nostrũ
nostrum
propositum quòd aliquis ex lege naturæ sit
custos aut vero ex lege positiua.
Secundò implicat
contradictionẽ
contradictionem
, quòd
aliquis patiatur iniustum formaliter in eo
in quo est spontaneus & voluntarius absque
vlla inuoluntarij admixtione, ergo est impossibile, quòd quis volens & sciens consentiat in læsionem sui corporis, & quòd
in tali læsione iniustum formaliter patiatur, vndecunque illi competat ius custodiendi corpus suum. Probatur antecedens
ex ratione Diui Thomæ in hoc articulo.
Nam is qui est volens & consentiens, non
est patiens, sed potius agens moraliter loquendo respectu eius quod vult, ergo sicuti est impossibile quòd quis sibi ipsi faciat iniustitiam: ita est impossibile quòd
in eo in quo est volens & consentiens, iniustum formaliter patiatur. Nam in tali casu potius sibi ipsi iniustitiam faceret quam
illam ab alio pateretur. Quia vt dicit Diuus Thomas, ille potius est agens quam
patiens.
Ad hæc argumenta viri docti vt respondeant, ita meditantur, quòd in homine distinguenda est secundùm rationem duplex
voluntas. Altera est voluntas naturæ & est
illa quæ conformatur naturali inclinationi, & quæ regulatur non per discursum
rationis: sed per iudicium insitum &
præ
scriptũ
præsc
riptum
à natura mensuratur. Huiusmodi est
voluntas qua appetimus esse viuere & alia
huiusmodi bona nobis omnino connaturalia. Altera est voluntas rationalis quæ non
oritur totaliter ex naturali inclinatione, neque regulatur per iudicium insitum à natura: sed per discursum rationis & per rationes excogitatas ab intellectu. Vt est voluntas qua quis vult comparare diuitias.
Hæc distinctio colligitur ex doctrina Diui Thomæ & Caietani 1. 2. quæstione 30.
articulo. 3. Per quam distinctionem non
intendimus distinguere duas potentias in
homine: sed vnam & eandem potentiam
voluntatis comparamus ad diuersa obiecta
& ad distinctas ipsius operationes.
Secundò est notandum, quòd ius illud
& illa obligatio quæ reperiuntur in homine ad custodiendum quæ retulimus in duobus argumentis bona, per se primò non
pertinent ad voluntatem rationalem sed ad
voluntatem naturæ, eo quòd habent omnimodam connaturalitatem cum humana natura: quanuis verum sit quòd voluntas rationalis tenetur se conformare in hac parte cum voluntate naturæ, quòd si non fecerit peccabit mortaliter.
His suppositis, ad propositam dubitationem dicunt: quòd is qui voluntarius
consentit in læsione membrorum sui corporis, est quidem voluntarius voluntate
rationali, dissentit tamen & repugnat virtualiter per voluntatem naturæ. Quocirca simpliciter patitur iniustum formaliter: quoniam dissentit & repugnat læsioni per illam voluntatem naturæ, ad quam
per se primò spectant ius & obligatio custodiendi illæsa membra omnia sui corporis. Ex quo sequitur, quòd si quando
liberè contigerit, vt homo liberè consentiat in læsione sui corporis, non solum per
voluntatem rationalem verumetiam per
voluntatem naturæ qui ita consenserit non
patietur formaliter iniustum. Verbi gratia, si quispiam offerat brachium veneno
infectum, vt scindatur propter bonum totius suppositi, quod est præstantius quàm
bonum vniuscuiusque membri, quorum
quodlibet ordinatur ad
bonũ
bonum
totius, & propter illud naturaliter se exponit periculo,
|
nullam patietur
iniustitiā
iniustitiam
ab eo qui secuerit
brachium, eo quòd non solum voluntate
rationali, sed etiam voluntate naturæ, quæ
inclinat magis ad bonum totius suppositi,
quā
quam
particularis membri, consentit liberè in
sectione brachij. Ex his putant soluta duo
illa priora argumenta contra primam conclusionem.
Cæterum ad replicas duas contra solutionem desumptam ex Caietano
quęstione
quæstione
154. Respondent ad primam negando consequentiam. Ratio discriminis est, quoniam
illud ius seu obligatio custodiendi quæ oritur ex lege positiua siue ex præcepto superioris, non pertinet per se primò ad voluntatem naturalem sed ad voluntatem rationalem, per quam tenemur subijcere nos legi
& superioris præcepto. Vnde qui per voluntatem rationalem consenserit: simpliciter consentit in his quæ pertinent ad huiusmodi leges: atque adeò nullum patitur iniustum. Secus est autem in illo iure naturali
quod nobis competit ex ipsa natura. Ad
cō
firmationem
confirmationem
respondetur, quòd præter illud discrimen assignatum in ipsa confirmatione, reperitur aliud assignatum ibidem.
Ad secundam replicam respondetur
cō
uincere
conuincere
quòd qui offert membrum corporis læsioni non patitur iniustum, si attendamus voluntatem rationalem per quam consentit læsioni. Secus est autem si
attẽdamus
attendamus
voluntatem naturæ quia per illam non consentit: quin potius repugnat & ex consequenti patitur iniustum. Sed nos in materia
de homicidio aliter philosophabimur.
Nũc
Nunc
autem sequamur hanc sententiam. Ex qua
sequitur quòd qui infert iniustum in illis tribus casibus propositis in duobus argumentis
cōtra
contra
primam conclusionem, si materia
sit apta reparari satisfactione vel restitutione, tenetur homo satisfacere & restituere
damnum illatum in illis bonis, quantumcunque patiens consenserit. Patet ex dictis,
quia omne damnum per iniustitiam
illatũ
illatum
reparandum est secundùm legem iustitiæ,
si fuerit illatum in materia reparabili. An vero materia horum bonorum in quibus infertur detrimentum volenti sit reparabilis
necne, alibi est explicandum: quoniam
nō
non
est huius loci.
Circa vtranque conclusionem articuli
notandum est, quòd vt liber consensus patientis tollat formalem rationem iniusti:
nō
non
satis fuerit, quòd vtcunque sit liber consensus: sed necesse est, vt respectu inferentis iniustum sit simpliciter liber consensus
absq;
absque
vlla inuoluntarij admixtione
. v.
, Verbi
g.
gratia,
cũ
cum
Christus patiebatur mortem simpliciter erat voluntarius: oblatus enim est quia ipse voluit.
Et nihilominus consensus eius voluntarius
non abstulit rationem formalem iniustitiæ
à morte illata à Iudæis: quoniam ille consensus Christi oriebatur ex charitate Patris,
& ex charitate qua homines diligebat: iuxta
illud quod ipse dixit Ioann. 18. Vt cognoscat mundus quia diligo Patrem, & sicut
mandatum dedit mihi Pater sic facio: Surgite, eamus hinc, scilicet, ad subeundam
mortem. Respectu tamen eorum qui vitam ab illo auferebant nullum habuit consensum: sed patientissimam tantum tolerantiam: atque adeo simpliciter patiebatur iniustum ab illis. Proportionabiliter
dicendũ
dicendum
de martyribus.
Circa solutionem ad secundum notandum est, quòd cum docet Diuus Thomas,
quòd is qui se interficit si
cōsideretur
consideretur
vt priuata persona committit vitium intemperantiæ, non loquitur generaliter: sed de illo
tantum qui se interficit per immoderatum
vsum cibi aut potus. Maiorem autem habet difficultatem id quod asserit D. Thomas, quòd qui se interimit peccat peccato
imprudentiæ: quoniam vix potest contingere quòd aliquis peccet contra prudentiam, quin simul delinquat aduersus aliam
peculiarem virtutem. Non ergo fecit satis
D.
Diuus
Thom.
Thomas
assignando vitium imprudentiæ: sed oportebat explicare aliud peculiare vitium.
Respondetur, quòd qui seipsum interficit per se primò peccat contra propriam
charitatem qua naturaliter seipsum tenetur
diligere. Hæc autem charitas non est aliqua
specialis virtus: sed potius est inclinatio naturalis quæ est radix aliarum virtutum
moraliũ
moralium
. Quocirca vt
D.
Diuus
Tho.
Thomas
assignaret virtutem
aliquā
aliquam
moralem contra
quā
quam
delinquitis qui se interimit, confugit ad prudentiam
quæ est virtus quæ generaliter violatur in
|
omni opere vitioso: sed specialiori quadam
ratione violatur per huiusmodi interfectionem: imprudentissimus enim reputatur ille
qui seipsum interficit.
ARTICVLVS IIII.
¶ Vtrùm quicunque facit iniustum, peccet mortaliter.
AD Quartum sic proceditur.
Videtur, quòd non
quicunque facit
iniustũ
iniustum
,
peccet mortaliter. Peccatum enim
veniale mortali opponitur. Sed
quā
doque
quandoque
veniale peccatum est, quòd
aliquis faciat iniustum. Dicit enim
Philosophus
Li. 5. c. 8.
in fi. to. 5.
in 5. Ethic. de iniusta agentibus loquens:
Quæcunq;
Quæcunque
non solùm ignorantes, sed & propter ignorantiam peccant, venialia
sunt: ergo non quicunque facit iniustum, mortaliter peccat.
¶ 2 Præterea. Qui in aliquo paruo iniustitiam facit, parum à medio declinat. Sed hoc videtur esse
tolerabile, & inter minima malorum computandum, vt patet per
Philosophum
in 2. Ethicor. Non
ergo
quicunq;
quicunque
facit iniustum, peccat mortaliter.
¶ 3 Præterea. Charitas est mater
omnium virtutum, ex cuius contrarietate aliquod peccatum dicitur mortale. Sed
nō
non
omnia peccata
opposita alijs virtutibus sunt mortalia: ergo etiam neque facere iniustum semper est
peccatũ
peccatum
mortale.
SED contra. Quicquid est contra legem Dei, est peccatum mortale. Sed
quicũque
quicumque
facit iniustum,
facit contra præceptum legis Dei:
quia vel reducitur ad furtum, vel
ad adulterium, vel ad
homicidiũ
homicidium
,
vel ad aliquid huiusmodi, vt ex sequentibus
patebit: ergo
quicunq;
quicunque
facit iniustum, peccat mortaliter.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut suprà
dictum est, cùm
de differentia peccatorum ageretur, peccatum mortale est quod
cō
trariatur
contrariatur
charitati per quam est animæ vita. Omne autem nocumentum alteri illatum, ex se charitati
repugnat, quæ mouet ad
volẽdum
volendum
bonum alterius: & ideo cùm iniustitia semper consistat in nocumento alterius, manifestum est quòd facere
iniustũ
iniustum
, ex genere suo est peccatum mortale.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
illud verbum Philosophi intelligitur de ignorantia facti, quam ipse
vocat ignorantiam particularium
circunstantiarum, quæ meretur veniam: non autem de ignorantia iuris, quæ non excusat. Qui autem
ignorans facit iniustum, non facit
iniustum, nisi per accidens: vt
supra dictum est.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
ille qui in paruis facit iniustitiam,
deficit à perfecta ratione eius quod
est iniustum facere, inquantum potest reputari non esse omnino contra voluntatem eius, qui hoc patitur: puta si auferat aliquis alicui
vnũ
vnum
pomũ
pomum
vel aliquid tale, de quo probabile sit, quòd ille inde non lædatur, nec ei displiceat.
AD tertium dicendum, quòd
peccata quæ sunt contra alias virtutes,
nō
non
semper sunt in
nocumentũ
nocumentum
alterius, sed
importāt
important
inordinatio|
nem quandam circa passiones humanas. Vnde non est similis ratio.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Omnis qui facit iniustum peccat mortaliter ex genere suo.
Secunda conclusio. Ex leuitate materiæ
potest contingere quòd tantum peccet venialiter: imo &
ꝙ
quod
nullum peccatum committat: quia qui patitur censetur
volũtarius
voluntarius
.