ARTICVLVS II.
¶ Vtrùm sit licitum occidere peccatores.
AD Secundum sic proceditur.
Videtur,
ꝙ
quod
non sit
licitũ
licitum
occidere homines
peccatores. Dominus enim
Matth.
13. in parabola prohibuit extirpare
zizaniā
zizaniam
, qui sunt filij
nequā
nequam
, vt
ibidẽ
ibidem
dicitur: Sed omne quod est prohibitum à Deo, est peccatum. Ergo
occidere peccatorem, est
peccatũ
peccatum
.
¶ 2 Præterea. Iustitia humana
cō
formatur
conformatur
iustitiæ diuinæ. Sed
secũ
dùm
secundum
diuinā
diuinam
iustitiā
iustitiam
peccatores ad
pœnitentiam reseruantur:
secundũ
secundum
illud Ezech. 18. Nolo mortem peccatoris, sed vt
cōuertatur
conuertatur
, & viuat.
Ergo videtur omnino esse
iniustũ
iniustum
,
quòd peccatores occidantur.
¶ 3 Præterea. Illud quod est
secũdùm
secundum
se malum, nullo bono fine
fieri licet: vt patet per
August. in
lib.
cōtra
contra
mendacium, & per
Philosophum in 2. Ethic. Sed occidere
hominem,
secundũ
secundum
se malum est:
quia ad omnes homines tenentur
charitatem habere. Amicos autem
volumus viuere & esse: vt dicitur
|
in
9.
Ethic. Ergo nullo modo licet
hominẽ
hominem
peccatorem occidere.
SED
cōtra
contra
est quod dicitur Exodi. 22. Maleficos non patieris viuere. Et in Psal. 100. In matutino
interficiebā
interficiebam
omnes peccatores terræ.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut
dictum est, licitum est
occidere animalia bruta, inquantum ordinantur naturaliter ad hominum vsum, sicut
imperfectũ
imperfectur
ordinatur ad perfectum. Omnis autem pars ordinatur ad totum, vt imperfectum ad perfectum. Et ideo
omnis pars naturaliter est propter
totum. Et propter hoc videmus,
ꝙ
quod
si saluti totius corporis humani expediat præcisio alicuius membri,
puta cùm est putridum vel corruptiuum aliorum membrorum, laudabiliter & salubriter abscinditur.
Quælibet autem persona singularis comparatur ad totam communitatem sicut pars ad
totũ
totum
: & ideo
si aliquis homo sit periculosus communitati & corruptiuus ipsius propter aliquod peccatum, laudabiliter & salubriter occiditur, vt bonum commune conseruetur. Modicum enim fermentum
totā
totam
massam corrumpit, vt dicitur
1. ad Corinthios. 5.
AD primum ergo
dicẽdum
dicendum
,
ꝙ
quod
Dominus abstinendum mandauit
ab eradicatione zizaniorum, vt tritico parceretur, id est, bonis. Quod
quidem fit, quando non possunt
occidi mali, quin simul occidantur
& boni, vel quia latent inter bonos, vel quia habent multos sequaces: ita quòd sine bonorum pericu
lo interfici
nō
non
possunt, vt
August.
Li. 3. c. 2.
à med. tomo. 7.
dicit contra Parmenianum. Vnde
Dominus docet magis esse sinendum malos viuere, & vltionem reseruandam vsque ad extremum iudicium, quàm quòd boni simul occidantur. Quando verò ex occisione malorum non imminet
periculũ
periculum
bonis, sed magis tutela & salus,
tunc licitè possunt mali occidi.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
Deus secundùm ordinem suæ sapientiæ quandoque statim peccatores occidit ad liberationem bonorum, quandoque autem eis pœ
nitendi tempus concedit,
secundũ
secundum
quod ipse nouit suis electis expedire. Et hoc
etiā
etiam
humana iustitia imitatur proposse. Illos enim qui sunt
perniciosi in alios, occidit: eos verò, qui peccant, alijs grauiter
nō
non
nocentes, ad pœnitentiam reseruat.
AD tertium dicendum, quòd
homo peccando, ab ordine rationis recedit. Et ideo decidit à dignitate humana: prout scilicet homo
est naturaliter liber & propter seipsum existens: & incidit quodammodo in seruitutem bestiarum: vt
scilicet de ipso ordinetur,
secundũ
secundum
quod est vtile alijs, secundùm illud
Psalm. 48. Homo cùm in honore
esset, non intellexit: comparatus est
iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Et
Prouerb. 11. dicitur:
Qui stultus est, seruiet sapienti. Et
ideo quanuis hominem in sua dignitate manentem occidere sit secundùm se malum, tamen
hominẽ
hominem
peccatorem occidere, potest esse
bonum, sicut occidere bestiam. Pe|
ior enim est malus homo quàm bestia, & plus nocet, vt
Philosophus
dicit in 1. Polit.
&
in 7. Ethic.
¶ Conclusio est affirmatiua.
COMMENTARIVS.
DVbitatur primò in hoc articulo de veritate huius conclusionis & de bonitate rationis illius? ¶ Arguitur primò contra
rationẽ
rationem
conclusionis, Sequitur ex illa, quod
sit licitum occidere innocentem
quādo
quando
expedierit ad bonum communitatis. Probatur
seqnela
sequela
. Quia sicut ipsa manus est pars
corporis, ita innocens est pars ipsius reipublicæ, ergo sicut licitum est abscindere manum, quia ordinatur ad bonum totius: ita
etiam licitum erit occidere innocentem,
quia ordinatur ad
bonũ
bonum
ipsius reipublicæ.
¶ Confirmatur. Quia propter salutem totius corporis licitum est abscindere
manũ
manum
,
non solum infirmam sed etiam si sit sana: ergo similiter etiam si homo sit innocens, licitum erit illum occidere si talis occisio cedit
in salutem reipublicæ.
Arguitur secundò & confirmatur. Sequitur ex eadem ratione, quod licitum erit occidere hominem infectum peste ne alios
inficiat, quia est pars communitatis.
Arguitur tertiò contra ipsam conclusionem. Præceptum Decalogi, Non occides,
intelligitur, de occisione hominis, nisi excipiamus inde tantum illos quos Deus, vel data lege vel expressa reuelatione iusserit interfici: sed plurimi sunt quos
nō
non
attingit ista
exceptio: ergo non erit licitum illos occidere. Maior est expressa doctrina Augustini
lib. 1. de Ciuit. c. 20. & 21. Minor
etiā
etiam
patet.
Arguitur quartò. Si aliquam moderationem debemus ponere illi præcepto,
Nō
Non
occides, erit altera de duabus. Prima
quidẽ
quidem
quod intelligatur de homine
innocẽte
innocente
. Sed
contra hoc est, quod isto modo non liceret
occidere innocentem probatum tamen nocentem. Tum etiam quia occidens priuata
autoritate nocentem, peccat contra præceptum istud: imo & ipse iudex peccat contra
hoc præceptum, si prætermisso ordine iuris
occidit peccatorem. Altera moderatio solet
esse, scilicet,
Nō
Non
occides autoritate priuata,
sed hæc etiam moderatio refellitur, quia neque ipsi reipublicæ licitum est autoritate
publica interficere innocentem.
In hoc dubio sunt variæ sententiæ in modo explicandi quintum illud præceptum,
Non occides. Scotus enim in 4. dist. 15. q. 3.
asserit, vsque adeo vniuersaliter intelligendum esse præceptum, vt non liceat magistratibus publicis interficere reos, quantumlibet sint nociui reipublicæ: nisi tatum illos
quos Deus speciali reuelatione, vel lege iusserit interfici. Vnde colligit licitum esse interficere nocturnos fures: quia hoc Deus
præcepit in lege veteri: diurnos autem non
licet interficere. Colligit etiam adulteras
nō
non
esse licitum interficere: quia quanuis olim
iusserit dominus in lege, adulteras lapidare:
tamen Ioan. 8. cap. abrogauit Christus Dominus legem illam, cum liberauit
adulterā
adulteram
cui dixit, nemo te condemnauit, neque ego
te condemnabo. Alij modi dicendi insinuati sunt in 4. argum. quos etiam refert Durandus in 4. dist. 47. q. 4.
& ille sequitur secundam illam moderationem.
D.
Diuus
Tho.
Thomas
etiam
annumerat alios modos dicendi in opusc.
4. in explicatione quinti præcepti.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Sententia Scoti est temeraria &
erronea in fide. Probatur. Quia secundùm
fidem catholicam, potestas publica habet facultatem occidendi &
mutilādi
mutilandi
, etiam si sit
respublica gentilium, quibus nulla data est
lex diuina neque vlla facta reuelatio de occisione
peccatorũ
peccatorum
, ergo. Hec sententia Scoti
erronea est. Probo antecedens, quoniam ad
Rom. 13. loquens Apostolus de magistratibus publicis sui temporis inquit, Vis non timere potestatem, bonum fac. Si autem non
feceris, time: non enim sine causa gladium
portat. Ac si diceret, potestatem habet mutilandi & occidendi gladio. ¶ Secundo probatur. Secundùm fidem licitum est hæreticos
occidere & igne cremare, vt satis ostenditur
supra.
q. 11. art. 3. & 4. de pœnis
hæreticorũ
hæreticorum
:
at vero Deus non tulit aliquam legem de
comburendis hæreticis
neq;
neque
specialem reuelationem fecit: ergo male dicit Scotus requiri
aliquā
aliquam
reuelationẽ
reuelationem
vel vt lege sit præcepta huiusmodi occisio. Tertiò sequeretur
ex opposita sententia, quod modo in lege
|
noua nullum prorsus malefactorem licitum esset occidere. Probatur sequela: quia
iam cessauerunt omnino legalia quantum
ad iudicialia & cæremonialia præcepta, &
in lege noua nulla data est lex positiua de
occidendis huiusmodi malefactoribus: ergo nullum licitum est occidere. Præterea
ratio quam Diuus Thomas facit in articulo procedit ex lumine naturali: ergo lex ista
naturalis nulla lege positiua abroganda est,
cum ipse Deus sit autor naturæ.
Ex quo sequitur, quod si secundum Scotum iure naturæ non esset licitum occidere malefactores quantumlibet Reipublicæ
nociuos: quod Deus lege sua positiua non
perfecerit, sed potius debilitaret legem naturalem.
Quartò probatur, ex vsu communi omnium nationum: semper enim lumine naturali ducti legislatores, speciales leges tulerunt de plectendis capitali pœna aliquibus malefactoribus, quod
etiā
etiam
patet ex sententia Philosophorum, qualis etiam fuit Lycurgus & Solon & alij senatores. Et denique
summi Pontifices sæpe puniunt malefactores pœna capitis, & in Concilio Constantiensi iussu concilij, est combustus Hieronymus de Parga hæreticus. Sunt etiam plurima testimonia Sanctorum, testimonia &
pontificum, quæ habentur apud
Gratianũ
Gratianum
.
23. quæstione. 4. & in titulis, de homicidio
in toto iure Canonico & ciuili, specialiter in
l. capitalium. ff. de pœnis.
Secunda conclusio. Optima explicatio
quinti præcepti est, quod intelligatur non
occides hominem iniustè. Declaratur ista
conclusio. Pro quo notandum est, quod hominis occisio & homicidium differunt inter se ex vsu loquendi Philosophorum &
Theologorum: quod hominis occisio
quā
uis
quamuis
sit de genere male sonantium & habeat
speciem mali: tamen non ita intrinsecè malum est, vt non possit honestari aliqua circunstantia. Verbi gratia, si sit malefactor nociuus reipublicæ & occidatur autoritate rei
publicæ. At vero homicidium, est actio intrinsecè mala quæ nullo modo potest honestari, & ita dixit Diuus Thomas 1. 2. quæ
stione 100. articulo. 8. ad tertium. quod id
quod prohibetur illo præcepto non occi
des, habet rationem indebiti quod nos dicimus iniusti. Et ita docet Diuus Augustinus
libro. 1. de libero arbitrio. capit. 4. vnde
scholastici acceperunt prædictam distinctionem. Probatur modo conclusio. Primo, quia quintum præceptum est præceptum naturale: sed ius naturale solum prohibet ea quæ sunt contra rationem: ergo
materia siue obiectum illius præcepti includit intrinsecè rationem indebiti contra
rationem naturalem, & propterea non fuit
necessarium, quod in ipso præcepto exprimeretur non occides indebite, constabat enim quod talis intelligentia includebatur in
illis verbis non occides. Quemadmodum
Philosophi in diffinitionibus
rerũ
rerum
non multiplicant verba, sed contenti sunt genere &
differentia: postea vero explicantes diffinitionem, ostendunt quomodo multa alia includebantur in illa: ita etiam debent esse leges breues & compendiosæ, postea vero
explicantur à viris Iurisperitis.
Sed obijcit Durandus vbi supra. Quia pari ratione diceremus esse prohibitum ire in
campum scilicet indebite. Respondetur tamen,
nō
non
esse eandem
rationẽ
rationem
: & differentia
est, quod ire in campum si referatur ad mores hominum, est aliquid in differens secundum se & absolutè consideratum, at vero
occisio hominis voluntaria secundum se &
absolutè considerata, est de genere malorum, vnde oportet quod excusetur aliqua
circunstantia, scilicet quia homo est perniciosus & nociuus communitati & occiditur ab habente autoritatem: vnde sufficit quod in ipso præcepto absolutè dicatur
non occides.
Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum nego sequelam. Neque enim est eadem ratio de manu & de homine innocente, sed differentia maxima est,
quia manus naturaliter non est propter se
ipsam sed propter totum: at vero homo ex
natura sua est aliquod totum immediatè ordinabile ad finem beatitudinis: si autem habet rationem partis, hoc est secundum conuersationem & communem conuictum politicum, quapropter quandiu homo non
defuit in communi hac conuersatione & politica: non potest respublica illum directè
|
vita priuare, etiam si ex morte illius sequatur salus totius reipublicæ. Et hinc est quod
quanuis manum sanam & integram possimus præscindere pro salute corporis, non
tamen occidere innocentem pro salute reipublicæ. Et per hoc patet ad confirmationem & ad secundum argumentum. Dicimus enim, quod nulla ratione infirmum
peste infectum, potest respublica occidere
ne inficiat alios: eo quod non incurrit aliquam culpam propter infirmitatem: ipse
tamen tenetur se ipsum ab alijs separare
quantum poterit ex charitate & ex iustitia,
quod si non fecerit poterit respublica illum occidere in pœnam peccati: imo quiuis alius titulo defensionis, poterit illum occidere si certus est moraliter, quod peste inficietur ab illo.
Ad tertium argumentum respondetur,
quod Diuus Augustinus sæpe vocat leges
Dei, quibus licitum est reos nocentes occidere, non quia oporteat quod sint leges diuinæ positiuæ: sed sufficit aliquando
lex ipsa naturalis, aliquando vero superadditur lex humana quæ deriuatur ex lege
naturali tanquam illi consonans & conueniens. Et ita dicit Diuus Augustinus ibidem, quod personam gerentes publicæ potestatis secundum eius leges, hoc est iustissimæ rationis imperium sceleratos morte puniunt, non faciunt contra præceptum, non
occides. Verum est tamen quod Diuus Augustinus aliquando non est multum solicitus de proprietate vocabuli, & appellat exceptiones illius præcepti quæ proprius dicerentur explicationes.
Ad quartum argumentum respondetur,
nō
non
esse legitimas illas explicationes nisi quatenus reducuntur ad nostram
secundā
secundam
conclusionem. Cæterum ad rationes Scoti respondetur, quod legalia iam omnino cessauerunt, nunc autem in lege gratiæ quantum
ad hoc quod est occidere vel non occidere hominem, lege naturali gubernamur
vel lege humana positiua:
neq;
neque
illud quòd
dominus dixit Ioannis. 8. Non fuit abrogatio legis veteris, quæ adulteras præcipiebat
lapidare neque prohibitio ne de
cętero
cætero
occideretur: solum fuit manifestatio mansuetudinis Christi.