QVÆSTIO LXV. De mutilatione membrorum.

DEINDE considerandum est de peccatis aliarum iniuriarũ iniuriarium , quæ in personam committuntur. Et circa hoc quæruntur quatuor.

ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm mutilare aliquem membro suo, in aliquo casu poßit esse licitum.

Source
AD Primum sic proceditur. Videtur quod mutilare aliquem mẽbro membro suo, in nullo casu possit esse licitum. Damasc. enim dicit
in 2. libro, quòd peccatum cōmittitur committitur per hoc quod receditur ab eo, quod est secundũ secundum naturā naturam in id, quod est cōtra contra naturam. Sed secũdùm secundùm naturam à Deo institutam, est, quod corpus hominis sit integrũ integrum membris. Cōtra Contra naturam autem est, quòd sit membro diminutum. Ergo mutilare aliquem membro, semper videtur esse peccatum.
¶ 2 Præterea. Sicut se habet tota anima ad totum corpus, ita se habent partes animæ ad partes corporis, vt dicitur in
Li. 2. tex. 9. tom. 2.
2. de Anima. Sed non licet aliquem priuare anima, occidendo ipsum, nisi publica potestate: ergo etiam non licet aliquẽ aliquem mutilare membro, nisi fortè secundùm publicam potestatem.
¶ 3 Præterea. Salus animæ præ ferenda est saluti corporali. Sed non licet aliquem mutilare se membro propter salutem animæ, puniuntur enim secundùm statuta
Niceni Concilij, qui se castrauerunt propter castitatem seruandam: ergo propter nullam causam aliam licet aliquem membro mutilare.
SED contra est, quod dicitur Exod. 21. Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede.
RESPONDEO dicendum, quòd cùm membrum aliquod sit pars totius humani corporis, est propter totum sicut imperfectum propter perfectum. Vnde disponẽ dum disponendum est de membro humani corporis, secũdùm scundùm quod expedit toti. Membrum autẽ autem humani corporis per se quidem vtile est ad bonum totius corporis: per accidens tamẽ tamen potest contingere quòd sit nociuũ nociuum , puta cum membrum putridũ putridum est totius corporis corruptiuum. Si ergo membrum sanum fuerit, & in sua naturali dispositione consistens, non potest præscindi absque totius corporis detrimento. Sed quia ipse totus homo ordinatur vt ad finem, ad totam communitatem | cuius est pars, vt suprà
dictũ dictum est, potest contingere, quòd abscisio membri etsi vergat in detrimentũ detrimentum totius corporis, ordinatur tamen ad bonum communitatis, inquantum alicui infertur in pœnam ad cohibitionem peccatorũ peccatorum . Et ideo sicut per publicam potestatem, aliquis licitè priuatur totaliter vita, propter aliquas maiores culpas, ita etiam priuatur membro propter aliquas culpas minores. Hoc autem non est licitum alicui priuatæ personæ, etiam volente illo cuius est membrum: quia per hoc fit iniuria communitati, cuius est ipse homo & omnes partes eius. Si verò membrum propter putredinem sit totius corporis corruptiuum, tunc licitum est de voluntate eius, cuius est membrum, putridum membrũ membrum pręscindere propter salutem totius corporis, quia vnicuique commissa est cura proprię salutis. Et eadem ratio est si fiat voluntate eius, ad quẽ quem pertinet curare de salute eius, qui habet membrũ membrum corruptiuum: aliter autem aliquem membro mutilare est omnino illicitum.
AD primum ergo dicendum, quòd nihil prohibet id quod est cō tra contra particularem naturā naturam , esse secundùm naturam vniuersalem, sicut mors & corruptio in rebus naturalibus est contra particularem naturam eius quod corrumpitur, cùm tamen sit secundùm naturam vniuersalem. Et similiter mutilare aliquem membro, etsi sit contra naturam particularẽ particularem corporis eius, qui mutilatur, est tamen secundùm na turalem rationem in comparatione ad bonum commune.
AD secũdum secundum dicendum, quòd totius hominis vita non ordinatur ad aliquid proprium ipsius hominis, sed ad ipsam potiùs omnia quæ sunt hominis, ordinantur. Et ideo priuare aliquem vita, in nullo casu pertinet ad aliquem, nisi ad publicam potestatem, cui committitur procuratio boni communis. Sed præcisio membri potest ordinari ad propriam salutem vnius hominis. Et ideo in aliquo casu potest ad ipsum pertinere.
AD tertium dicendum, quòd membrum non est præscindendũ præscindendum propter corporalem salutẽ salutem totius, nisi quando aliter toti subueniri non potest. Saluti autem spirituali semper potest aliter subueniri, quā quam per membri præcisionẽ præcisionem : quia peccatum subiacet voluntati. Et ideo in nullo casu licet membrum præscindere, propter quodcunque peccatum vitandum. Vnde Chrysostomus
exponens illud Matthæi. 19. Sunt eunuchi qui seipsos castrauerunt propter regnum cælorum: dicit, non per membrorum abscissionem, sed malarum cogitationum interemptionem. Maledictio ni enim est obnoxius qui membrum abscindit. Etenim qui homicidæ sunt, talia præsumunt. Et postea subdit: Neque concupiscentia mansuetior ita fit, sed molestior. Aliũde Aliunde enim habet fontes sperma quod in nobis est, & præcipuè à proposito incontinenti & mẽte mente negligente. Nec ita abscissio membri | comprimit tentationes, vt cogitationis frænum.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Licitum est autoritate publica mutilare peccatores. ¶ Secunda conclusio. Licitum etiam est propter salutem corporis & vitæ, mutilare hominem de voluntate ipsius vel de volũtate voluntate eius qui curam illius gerit. ¶ Tertia conclusio. Aliter mutilare est illicitum.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

IN hoc articulo notandum est, quòd etiā etiam membrum sanum in seipso licitum erit abscindere, quando opus fuerit ad salutem hominis & vitam. Ratio est quam assignauimus in quæst. 64. art. 2. quia totũ totum esse membri est propter totum: vnde quando fuerit necessarium propter totum vt membrum pereat, licitum erit abscindere. Quòd autẽ autem D. Thom. dicit in tertia conclusione, quòd aliter mutilare est illicitũ illicitum , intelligitur quando homo consistit in plenaria sanitate.
Secundò est notandum, quòd nemo potest cogi vt patiatur abscisionem membri propter vitam: nisi ab illo qui curam illius gerit, vt à republica, quando vita illius fuerit necessaria bono communi, & non aliàs. Ratio, quia homo non potest cogi à republica nisi secundùm operationes politicas necessarias reipublicæ, secundùm quas habet rationem partis: potest etiam cogi filius à patre quando est sub eius potestate: item seruus à domino, quia non est sui iuris: similiter etiam religiosus potest cogi à suo præ lato, maxime si vita illius necessaria est religioni, quod debet iudicare prælatus. Sed quæret aliquis, An ipsemet homo teneatur pati abscisionem membri propter seruandā seruandam vitam? Et videtur quòd sic: quia tenetur seruare vitā vitam per media ordinata & proportionata: sed abscisio membri est mediũ medium proportionatum ad seruandam vitam, ergo tenetur pati abscisionem. Respondetur & sit prima conclusio, quod non tenetur absolutè loquendo. Et ratio est. Quia quanuis homo teneatur conseruare vitam propriā propriam , non tenetur per media extraordinaria, sed per victum & vestitum cōmune commune , per medicinas communes, per dolorem quendam cōmu nem comm unem & ordinariũ ordinarium : non tamen per quendam dolorem extraordinarium & horribilem, neq; neque etiam per sumptus extraordinarios, secundùm proportionem status ipsius hominis. Vt si v. g. cōmunem communem ciuem salutem consequuturum esset certum, si insumeret tria millia ducatorum in quadam medicina, ille non tenetur insumere. Per hoc patet ad argumentum. Nam quanuis illud medium sit proportionatum secundùm rectā rectam rationem, & ex consequenti licitum, est tamen extraordinarium. Circa tertiam conclusionem est dubium, An sit licitum vt quis seipsum mutilet vt euadat periculum mortis ab extrinseco imminens? Vt v. g. an sit licitum quod scindat manum quā quam habet ligatam vt effugiat flammam, aut feram aut tyrannũ tyrannum comminātem comminantem mortem: nisi ipsemet homo se mutilet? Respondetur, quòd in hoc tertio casu non est licitum, quia esset consentire cum malitia tyranni, qui intendit inferre iniuriam naturæ rationali vt ipsamet in seipsam manus inijciat. Ita tenet Soto lib. 5. de iustitia. q. 2. art. 5. Cæterum in alijs casibus licitum est: quia pars ordinatur in bonũ bonum totius, & non est aliqua causa quæ faciat actum illicitum sicut in tertio casu.

ARTICVLVS II.Vtrùm liceat patribus verbera refilios, aut dominis seruos.

Source
AD Secundum sic proce
Inf. q. 72. ar. 2. ad 2.
ditur. Videtur quòd non liceat patribus verberare filios, aut dominis seruos. Dicit enim Apost. ad Ephes. 6. Vos patres nolite ad iracundiam prouocare filios vestros. Et infra subdit: Et vos domini eadem facite seruis, remittentes minas. Sed propter verbera aliqui ad iracundiam prouocātur prouocantur , & sunt etiam minis grauiora: ergo neque patres filios, neque domini seruos, debent verberare.
¶ 2 Præterea. Philosophus dicit
in 10. Ethic. quòd sermo paternus | habet solum admonitionem, non autem coactionem. Sed quædam coactio est per verbera: ergo parentibus non licet filios verberare.
¶ 3 Præterea. Vnicuique licet alteri disciplinam impendere. Hoc enim pertinet ad eleemosynas spirituales, vt suprà
q. 32. artic. 2.
dictum est. Si ergo parentibus licet propter disciplinam, filios verberare: pari ratione cuilibet licebit quemlibet verberare: quod patet esse falsum: ergo & primum.
SED contra est, quod dicitur Prouerb. 13. Qui parcit virgæ, odit filium suum. Et infrà 23. Noli subtrahere à puero disciplinā disciplinam . Si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum, & animam eius de inferno liberabis. Et Eccles. 33. dicitur: Seruo maleuolo tortura & compedes.
RESPONDEO dicendum, quòd per verberationem nocumẽ tũ nocumentum quoddam infertur corpori eius qui verberatur: aliter tamen quàm in mutilatione. Nam mutilatio tollit corporis integritatem, verberatio verò tantummodo afficit sensum dolore. Vnde multò minus nocumentum est, quàm mutilatio membri. Nocumentum autem inferre alicui non licet, nisi per modum pœ næ propter iustitiam. Nullus autẽ autem iustè punit aliquem, nisi sit eius iurisdictioni subiectus. Et ideo verberare aliquem non licet, nisi habenti potestatem aliquam super illum, qui verberatur. Et quia filius subditur potestati patris, & seruus potestati domini, licitè potest verberare pater filium, & dominus seruũ seruum causa correctionis & disciplinæ.
AD primum ergo dicendum, quod cùm ira sit appetitus vindictæ, præ cipuè concitatur ira, cùm aliquis se reputat læsum iniustè: vt patet per Philosophum
in 2. Rhetoricæ. Et ideo per hoc quòd patribus interdicitur, ne filios ad iracundiam prouocent, non prohibetur quin filios verberent causa disciplinæ: sed quod non immoderatè eos affligant verberibus. Quòd verò indicitur dominis, quòd remittant seruis minas, potest dupliciter intelligi. Vno modo, vt remissè minis vtantur: quod pertinet ad moderationem disciplinæ. Alio modo, vt aliquis non semper impleat quod comminatus est: quod pertinet ad hoc, quod iudicium quo quis cōminatus comminatus est pœnam, quandoque per remissionis misericordiam temperetur.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd maior potestas maiorem debet habere coactionem. Sicut autem ciuitas est perfecta cōmunitas communitas , ita princeps ciuitatis habet perfectam potestatem coercendi. Et ideo potest infligere pœnas irreparabiles, scilicet occisionis vel mutilationis. Pater autem & dominus, qui præsunt familiæ domesticæ, quæ est imperfecta communitas, habent imperfectam potestatem coercendi, secũ dùm secundùm leuiores pœnas, quæ non inferunt irreparabile nocumentum. Et huiusmodi est verberatio.
AD tertium dicendum, quòd exhibere disciplinam volenti, cuilibet licet. Sed disciplinam nolenti | adhibere, est solũ solum eius, cui alterius cura committitur. Et ad hoc pertinet aliquem verberibus castigare.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Causa correctionis & disciplinæ licitum est. ¶ Secunda conclusio. Non est licitũ licitum mutilare aut occidere.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DE hoc articulo vide Soto vbi supra, artic. 2. & nota, quòd legibus ciuilibus cautum est quantum se debeat extendere ista potestas patrum erga filios, vt patet in. l. si filius. C. de patria potestate. & in. l. prætor. ff. de iureiurando. §. præterea. Sed quæritur, An liceat patribus verberare filios clericos? Syluester in verbo excommunicatio. 6. §. 4. refert sententiam Panormit. in cap. cum voluntate. de sentẽtia sententia excommunicationis. quòd non est licitum patribus verberare filios in sacris constitutos, bene tamen in minoribus: sed ipse Syluest. tenet esse licitum verberare filios etiam in sacris constitutos: & ratio eius est, quia hoc conceditur magistris circa discipulos, etiam in sacris cōstitutos constitutos , vt patet ex ca. super eo. de sentent. excō municationis excommunicationis , ergo erit licitum patribus. Patet consequentia. Quia patres non habent minorem iurisdictionem ad erudiendos filios, quam magistri. Et hæc sententia est tenenda.
Sed notandum est, quòd prælatis religionum licitum erit flagellare subditos secundum leges & constitutiones eorum, & non aliàs: incurreret enim sententiam excommunicationis prælatus, qui ira quadam subditum pedibus conculcaret aut alapis cæderet. Et hoc quod diximus patet ex cap. ex tenore de sententia excommunicationis. Notandum vero est, quòd si pater vel magister vel prælatus excesserit modum verberandi, aut flagellandi, postquam iam semel cœpit iustè punire non statim incurrit sententiam excommunicationis: nisi sit notabilis excessus, quod quidem arbitrio boni viri iudicandum erit: si autem fuerit res dubia Episcopus poterit dispensare de iure communi. Etenim illa excommunicatio cano nis. si quis suadente diabolo, reseruatur Pontifici, quando certum est aliquem incurrisse canonem, & fuit notabilis percussio. Vide Caietanum in verbo excommunicatio.

ARTICVLVS III.Vtrùm liceat aliquem hominem incarcerare.

Source
AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd non liceat aliquem hominẽ hominem incarcerare. Actus enim est malus ex genere, qui cadit suprà indebitam materiam, vt supra
1. 2. q. 18. art. 2.
dictum est. Sed homo habens naturalem arbitrij libertatem est indebita materia incarcerationis quæ libertati repugnat. Ergo illicitum est aliquem incarcerare.
¶ 2 Præterea. Humana iustitia regulari debet ex diuina. Sed sicut dicitur Eccles. 15. Deus reliquit hominem in manu consilij sui. Ergo videtur quòd non est aliquis coercendus vinculis vel carcere.
¶ 3 Præterea. Nullus est coercẽ dus coercendus nisi ab opere malo, à quo quilibet potest alium licitè impedire. Si ergo incarcerare aliquem esset licitum ad hoc, quòd cohiberetur à malo, cuilibet esset licitum aliquẽ aliquem incarcerare: quod patet esse falsum. Ergo & primum.
SED contra est quod Leuit. 24. legitur, quendam missum fuisse in carcerem propter peccatum blasphemiæ.
RESPONDEO dicendum, quòd in bonis corporis tria per ordinem considerantur. Primò quidem integritas corporalis substan| tiæ, cui detrimentum affertur per occisionem vel mutilationem. Secundò delectatio vel quies sensus, cui opponitur verberatio vel quodlibet sensum dolore afficiens. Tertiò motus & vsus membrorũ membrorum , qui impeditur per ligationem vel incarcerationem, seu quamcunque detentionem. Et ideo incarcerare aliquem vel qualitercũque qualitercumque detinere, est illicitum, nisi fiat secundum ordinem iustitiæ, aut in pœnam, aut ad cautelam alicuius mali vitandi.
AD primum ergo dicendum, quod homo qui abutitur potestate sibi data, meretur eam amittere. Et ideo homini qui peccando abusus est libero vsu suorum membrorum, cō ueniẽs conueniens est incarcerationis materia.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd Deus quandoq́ue secundum ordinem suæ sapientiæ peccatores cohibet ne possint peccata implere secundum illud Iob 5. Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorũ eorum quod cœ perant. Quandoque verò eos permittit quod voluerint agere. Et similiter secundum humanam iustitiam, non pro qualibet culpa homines incarcerātur incarcerantur , sed pro aliquibus.
AD tertium dicẽdum dicendum , quòd detinere hominem ad horam ab aliquo opere illicito statim perpetrando, cuilibet licet: sicut cum aliquis detinet aliquem ne se præcipitet, vel ne alium feriat. Sed simpliciter aliquem includere vel ligare, ad eum solum pertinet qui habet disponere vniuersaliter de actibus & vita alterius: quia per hoc impeditur non solum à malis faciendis, sed etiam à bonis agendis.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Incarcerare vel qualitercunque hominem detinere, est illicitum: nisi fiat secundum ordinem iustitiæ.
Secunda conclusio notetur in solutione ad tertium. Detinere hominem ad horam, cuilibet est licitum ad impediendum illum à perpetratione alicuius mali.
Tertia conclusio ibidem. Smpliciter Simpliciter aliquem includere vel ligare, ad eum solum pertinet qui habet simpliciter disponere & vniuersaliter, de actibus & vita alterius.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca istum articulum sunt duo dubia. Primum est. An licitum sit cuilibet detinere proximum ad horam ne perpetret aliquod malum? Nam D. Tho. videtur vniuersaliter id asserere.
Respondetur & sit prima conclusio. Si malum quod aliquis vult facere sit contra iustitiam, licitum erit cuilibet illum detinere. Ratio est, quia tunc illa detentio habet rationem defensionis.
Secunda cōclusio conclusio . Si autem malũ malum quod vult facere est contra alias virtutes, vt cōtra contra temperantiam, aut castitatem: non est licitũ licitum cuilibet detinere illum. Ratio est, quia homo est dominus suarum operationum: ergo fit illi iniuria si detineatur, nisi ab eo qui habet aliquam iurisdictionẽ iurisdictionem supra illum. Ex quo sequitur, quod in tali casu potest ille homo detineri ad breue tẽpus tempus à pædagogo ipsius, à Magistro à præfecto ipsius domus.
Tertia conclusio. Si peccatũ peccatum fuerit scandalosum non solum cōtra contra communitatem quale est peccatũ peccatum hæresis quam aliquis vult prædicare, sed etiam si fuerit scandalosum pusillorum, vt v. g. Si aliquis vult ire ad scandalizandam virginem honestam: poterit detineri à quolibet ad breue tempus. Ratio huius est: quia talis detentio habet rationem defensionis aut boni communis & religionis, aut etiam innocentis & pusilli, quatenus inuoluntariè aggreditur illum scādalizator scandalizator .
DVbium secũdum secundum est. An possim ego detinere illum qui me affecit iniuria, | ad breue tempus donec iudicem voco? Soto vbi supra, quæstione. 2. artic. 3. Respondet affirmatiuè. Nihilominus nobis oppositum videtur, nisi in casu quo talis detentio haberet rationem defensionis: vt verbi gratia. Si ille adhuc pergeret in inferenda iniuria & nocumento, & in auferendo à me bona mea: quia tunc est in fragranti delicto.

ARTICVLVS IIII.Vtrùm peccatũ peccatum aggrauetur in hoc, quòd prædictæ iniuriæ inferuntur in personas alijs coniunctas.

Source
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd peccatum non aggrauetur ex hoc, quòd prædictæ iniuriæ inferũ tur inferuntur in personas alijs cōiunctas coniunctas . Huiusmodi enim iniuriæ habent rationem peccati, prout nocumentum alicui infertur contra eius voluntatem. Sed magis est contra hominis voluntatem malum quod in propriam personam infertur, quàm quod infertur in personam coniunctam: ergo iniuria illata in personā personam coniunctam est minor.
¶ 2 Præterea. In sacra scriptura præcipuè reprehenduntur qui pupillis & viduis iniurias inferũt inferunt . Vnde dicitur Ecclesiast. 35. Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Sed vidua & pupillus non sunt personæ alijs coniunctæ: ergo ex hoc, quòd infertur iniuria personis coniunctis, non aggrauatur peccatum.
¶ 3 Præterea. Persona coniuncta habet propriam voluntatem, sicut & principalis persona. Potest enim aliquid ei esse voluntarium, quod est contra voluntatem principalis personæ, vt patet in adulterio, quod placet vxori, & displicet viro. Sed huiusmodi iniuriæ habẽt habent rationem peccati, prout consistunt in voluntaria commutatione: ergo huiusmodi iniuriæ minus habent de ratione peccati.
SED contra est, quod Deuteronomium 28. ad quandam exaggerationem dicitur: Filij tui & filiæ tuæ tradentur alteri populo videntibus oculis tuis.
RESPONDEO dicendum, quòd quanto aliqua iniuria in plures redundat, cæteris paribus, tanto grauius est peccatum, & inde est quòd grauius est peccatum si aliquis percutiat principem, quàm personam priuatam: quia redundat in iniuriam totius multitudinis, vt suprà
1. 2. q. 73. artic. 9.
dictum est. Cùm autem infertur iniuria in aliquam personam coniunctam alteri, qualitercunque illa iniuria pertinet ad duas personas. Et ideo, cæteris paribus, ex hoc ipso aggrauatur peccatum: potest tamen contingere, quòd secundum aliquas circunstantias sit grauius peccatum, quod fit contra personam nulli coniunctam, vel propter dignitatem personæ, vel propter magnitudinem nocumenti.
AD primum ergo dicendum, quod iniuria illata in personam coniunctam, minus est nociua personæ, cui coniungitur, quàm si in ipsam immediatè inferretur: & ex hac parte est minus peccatum. Sed hoc totum quod pertinet ad iniuriam | personæ, cui coniungitur, superadditur peccato quod aliquis incurrit ex eo, quòd aliam personam secundum se lædit.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd iniuriæ illatæ in viduas & pupillos magis exaggerantur: tum quia magis opponuntur misericordiæ, tum quia idem nocumentum huiusmodi personis inflictum, est eis grauius, quia non habent releuantem.
AD tertium dicendum, quòd per hoc quod vxor voluntariè consentit in adulterium, minoratur quidem peccatum & iniuria ex parte ipsius mulieris. Grauius enim esset si adulter violenter eam opprimeret. Non tamen propter hoc tollitur iniuria ex parte viri: quia vxor non habet potestatem sui corporis, sed vir, vt dicitur primæ ad Corinthios. 7. Et eadem ratio est de similibus. De adulterio tamen, quia non solum iustitiæ, sed etiam castitati opponitur, erit locus
Quæ. 154. artic. 8.
infra agendi, in tractatu de temperantia.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

¶ Conclusio est affirmatiua.
Loading...