QVÆSTIO LXXIII.
De Detractione.
POSTEA
considerandũ
considerandum
est de
detractione. Et circa hoc quæ
runtur quatuor.
ARTICVLVS PRIMVS.
¶ Vtrùm detractio conuenienter
diffiniatur, quod est denigratio
alienæ famæ per verba.
AD Primum sic procedi
tur. Videtur quòd detractio,
nō
non
sit denigratio alienæ famæ per occulta verba, vt à quibusdam diffinitur. Occultum enim
& manifestum sunt circunstantiæ,
non constituentes speciem peccati. Accidit enim peccato,
ꝙ
quod
à multis sciatur, vel à paucis. Sed illud
quod non constituit speciem peccati, non pertinet ad rationem ipsius,
nec debet poni in eius diffinitione.
Ergo ad rationem detractionis
nō
non
pertinet,
ꝙ
quod
fiat per occulta verba.
¶ 2 Præterea. Ad
rationẽ
rationem
famæ
pertinet publica notitia. Si ergo per
detractionem denigretur fama alicuius, non poterit hoc fieri per verba occulta, sed per verba in manifesto dicta.
¶ 3 Præterea. Ille detrahit, qui
aliquid subtrahit vel diminuit de
eo quod est. Sed quandoque denigratur fama alicuius, etiam si nihil
subtrahatur de veritate, puta cùm
aliquis vera crimina alicuius
pādit
pandit
:
ergo non omnis denigratio famæ,
est detractio.
SED
cōtra
contra
est, quod dicitur Ecclesiast. 10. Si mordeat serpens in
silẽtio
silentio
, nihil eo minus habet qui occultè detrahit. Ergo occultè mordere famam alicuius, est detrahere.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut facto aliquis nocet alteri
dupliciter, manifestè quidem, sicut
in rapina vel quacunque violentia
illata: occultè autem, sicut in furto & dolosa percussione: ita etiam
verbo aliquis dupliciter aliquem læ
dit. Vno modo in manifesto: & hoc
fit per contumeliam, vt suprà dictum est
. Alio modo occultè: &
hoc fit per detractionem. Ex hoc
autem quòd aliquis manifestè verba contra alium profert, videtur
eum paruipendere: vnde ex hoc ipso dehonoratur. Et ideo contumelia
detrimẽtum
detrimentum
affert honori eius,
in quem profertur. Sed qui verba
contra aliquem profert in occulto,
videtur eum vereri magis
quā
quam
paruipendere. Vnde
nō
non
directè infert
detrimentum honori, sed famæ, inquantum huiusmodi verba occultè
proferens, quantum in ipso est, eos
qui audiunt, facit malam
opinionẽ
opinionem
|
habere de eo, contra quem loquitur. Hoc enim intendere videtur,
& ad hoc conatur
detrahẽs
detrahens
, vt eius
verbis credatur. Vnde patet quòd
detractio differt à contumelia dupliciter. Vno modo
quantũ
quantum
ad modum proponendi verba: quia scilicet contumeliosus manifestè contra aliquem loquitur, detractor autem occultè. Alio modo quantum
ad finem intentum, siue, quantum
ad nocumentum illatum: quia scilicet contumeliosus derogat honori,
detractor famæ.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
in
inuolũtarijs
inuoluntarijs
commutationibus,
ad quas reducuntur omnia nocumenta proximo illata verbo vel facto, diuersificant rationem peccati
occultum & manifestum: quia alia
est ratio inuoluntarij per violentiam, & per ignorantiam, vt suprà
dictum est
.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
verba detractionis dicuntur occulta non simpliciter, sed per comparationem ad eum de quo dicuntur:
quia eo absente & ignorante dicuntur. Sed contumeliosus in faciem
contra hominem loquitur. Vnde si
aliquis de alio malè loquatur
corā
coram
multis eo absente, detractio est: si
autem eo solo præsente, contumelia est, quanuis etiam si vni soli aliquis de absente malum dicat, corrumpit famam eius non in toto, sed
in parte.
AD tertium dicendum, quòd aliquis dicitur detrahere, non quia diminuat de veritate, sed quia diminuit famam eius. Quod quidem fit,
quandoque directè, quandoque indirectè. Directè quidem quadrupliciter. Vno modo, quando falsum
imponit alteri: secundò,
quādo
quando
peccatum adauget suis verbis: tertiò,
quando occultum reuelat: quartò,
quando id quod est bonum, dicit
mala intentione factum. Indirectè
autem, vel negando bonum alterius, vel malitiosè reticendo, vel minuendo.
¶ Conclusio est affirmatiua.
ARTICVLVS II.
¶ Vtrùm detractio sit peccatum
mortale.
AD Secundum sic procedi
Locis sup. art. 1. inductis.
tur. Videtur, quòd detractio
nō
non
sit peccatum mortale. Nullus enim actus virtutis est
peccatũ
peccatum
mortale. Sed reuelare peccatum occultum, quod sicut
dictũ
dictum
est
, ad detractionem pertinet, est
actus virtutis vel charitatis, dum aliquis fratris
peccatũ
peccatum
denuntiat, eius
emendationem intendens: vel
etiā
etiam
est actus iustitiæ, dum aliquis
fratrẽ
fratrem
accusat. Ergo detractio
nō
non
est peccatum mortale.
¶ 2 Præterea. Super illud Prouerb. 24. Cùm detractoribus non
commiscearis, dicit glossa. Hoc specialiter vitio periclitatur totum genus humanum. Sed nullum peccatum mortale in toto humano genere inuenitur: quia multi abstinent à
peccato mortali. Peccata autem venialia sunt quæ in omnibus inueniuntur: ergo detractio est peccatum veniale.
¶ 3 Præterea.
August. in homil.
de igne purgatorio, inter peccata
minuta ponit, quando cum omni
facilitate vel temeritate maledicimus: quod pertinet ad
detractionẽ
detractionem
.
Ergo detractio est
peccatũ
peccatum
veniale.
SED contra est, quod
Roman. 1.
dicitur, Detractores, Deo odibiles.
Quod ideo additur, vt dicit
gloss.
ne leue putetur propter hoc, quòd
consistit in verbis.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut suprà dictum
est, peccata verborum maximè sunt ex intentione dicentis diiudicanda. Detractio autem secundùm suam rationem ordinatur ad
denigrādam
denigrandam
famam alicuius. Vnde ille, per se loquendo, detrahit qui ad hoc de aliquo obloquitur eo absente, vt eius
famam denigret. Auferre autem alicui famam valde graue est, quia inter res temporales videtur fama esse pretiosior, per cuius defectum
impeditur homo à multis bene
agẽ
dis
agendis
: propter quod dicitur
Ecclesiast.
41. Curam habe de bono nomine,
hoc enim magis permanebit tibi,
quàm mille thesauri magni & pretiosi. Et ideo detractio, per se
loquẽ
do
loquendo
, est peccatum mortale. Contingit tamen quandoque quòd aliquis
dicit aliqua verba, per quæ diminuitur fama alicuius, non hoc intendens, sed aliquid aliud. Hoc autem
non est detrahere per se, & formaliter loquendo, sed solum materialiter, & quasi per accidens. Et si quidem verba, per quæ fama alterius
diminuitur, proferat aliquis propter aliquod bonum vel
necessariũ
necessarium
debitis circunstantijs obseruatis,
nō
non
est peccatum, nec potest dici detractio. Si autem proferat ex animi leuitate vel propter causam aliquam
non necessariam, non est peccatum
mortale, nisi fortè verbum quod dicitur, sit adeo graue, quòd notabiliter famam alicuius lædat: & præcipuè in his, quæ pertinent ad honestatem vitæ: quia hoc ex ipso genere verborum habet rationem peccati mortalis. Et tenetur aliquis ad restitutionem famæ, sicut ad restitutionem cuiuslibet rei subtractæ, eo
modo, quo suprà dictum
est, cùm
de restitutione ageretur.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
reuelare peccatum occultum alicuius propter eius emendationem denuntiando, vel propter bonum iustitiæ publicæ accusando, non est
detrahere, vt dictum
In cor. ar.
&. q. 68.
art. 1.
est.
AD secundum dicendum, quòd
glossa illa non dicit quòd detractio
in toto genere humano inueniatur, sed addit, penè. Tum quia stultorum infinitus est numerus: & pauci sunt qui ambulant per viam salutis. Tum etiam quia pauci vel nulli
sunt, qui non aliquando ex animi
leuitate aliquid dicant, vnde in aliquo vel leuiter alterius fama minoratur: quia vt dicitur Iacobi. 3. Si
quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.
AD tertium dicendum,
ꝙ
quod
August. loquitur in casu illo quo aliquis dicit aliquod leue malum de
alio,
nō
non
ex
intẽtione
intentione
nocẽdi
nocendi
, sed ex
animi leuitate vel ex lapsu linguæ.
¶ Conclusio est affirmatiua.
COMMENTARIVS.
DVbitatur in hoc articulo primò, An reuelare crimen occultum vni viro graui & cordato qui retinebit secretum, sit peccatum mortale
cōtra
contra
iustitiam? ¶ Prima sententia est Caiet. hic, quòd non est peccatum
mortale, & adhibet exemplum de colloquijs quæ habentur inter virum & vxorem
de peccatis filiorum: item de colloquijs quæ
fiunt cum confessoribus reuelando crimen
complicis. Hæc sententia Caietani probatur
his argumentis. Primò. Iste talis non lædit
famam proximi, ergo non peccat mortaliter. Antecedens probatur. Nam fama est publica notitia, vnde infamia quæ illi contrariatur est publica notitia, quare non dicitur
aliquis infamis, ex eo quòd eius crimen sciatur ab vno vel à duobus: sed iste talis non læ
dit famam publicè, ergo non infamat illum.
Item etiam si læderetur in fama, læditur leuiter & non impeditur à bonis iustè consequendis, ergo non est peccatum mortale.
Patet consequentia. Nam læsio famæ leuis,
est tantum peccatum veniale. Vltimò. Si reuelare crimen occultum in tali casu esset
peccatum, semper esset peccatum, quod manifestè falsum est, aliquando enim iusta de causa vxor reuelat crimen filiorum suo viro.
Antecedens vero probatur. Nam quod est
intrinsece malum, nulla de causa honestari
potest. ¶ Secunda sententia est Magistri Soto libro. 5. de iustitia, quæst. 10. art. 2. vbi expresse oppositum sentit.
IN huius rei expositionem est prima conclusio. Peccatum mortale est ex genere
suo, reuelare crimen secretum etiam viro
quantumuis graui & taciturno, etiam si inde
nulla sequatur infamia circa alios, neque aliquod detrimentum. Hæc est expressa sententia D. Tho. art. 1. ad secundum. vbi dicit,
quòd qui reuelat crimen
occultũ
occultum
vni
tantũ
tantum
,
lædit
famā
famam
proximi, licet non in toto in parte. Item iudicium temerarium est
peccatũ
peccatum
mortale, licet illud
iudiciũ
iudicium
exterius non dicatur:
quoniā
quoniam
læditur fama proximi in vno
in particulari: sed in isto casu læditur fama
proximi in vno: ergo est peccatum mortale.
Item, aliquando mallem crimen meum esse
notum tribus vel quatuor, quam vni viro
graui. Et reuera magis lęditur fama per hoc,
ꝙ
quod
crimen occultum sciatur ab vno viro graui,
quā
quam
à multis hominibus de media plebe:
sed si reuelarem crimen occultum multis
hominibus de media plebe, esset peccatum
mortale, ergo etiam in isto casu cum sit maior læsio famæ.
Secunda conclusio. Præcedens intelligenda est nisi adsit necessitas eius qui narrat crimen occultum, vel eius cuius crimen narratur.
Itaq;
Itaque
narratio criminis oculti
non est intrinsecè mala, sed honestari potest
iustis de causis. v. g. si virgo commisit stuprum in domo patris, mater vero non potest prospicere suis
cōmodis
commodis
& filiæ, nisi reuelet crimen occultum marito, vel consanguineo, vel confessori: non est
peccatũ
peccatum
mortale illud crimen reuelare. Et sic est intelligendus Caiet. in hoc artic. Probatur hæc
cō
clusio
conclusio
. Narrare crimen occultum
quantũuis
quantumuis
graue, honestatur aliquando, vel propter vtilitatem reipublicæ, vt quando manifestatur
crimen hæresis, vel propter vtilitatem eius
cuius crimen narratur, vt quando adhibentur testes in correctione fraterna: vel propter vtilitatem tertiæ personæ, veluti quando reuelatur alicui, quòd
parātur
parantur
ei insidiæ:
ergo idem omnino erit in nostro casu propter vtilitatem & necessitatem eius qui narrat crimen, vel cuius crimen narratur. Et
cō
firmatur
confirmatur
. Aliquando licitum est reuelare crimen occultum viro graui, si enim ego intelligo quòd ex mea correctione non emendabitur frater, emendabitur autem si corripiatur ab aliquo viro graui amico suo: tunc licitum est reuelare crimen illud viro graui vel
amico: ergo
idẽ
idem
omnino erit in nostro casu.
¶ Vltimò. Bonum famæ est medium quodam maius quidem bono diuitiarum, inferius autem ad bona naturæ. Item, fama circa
vnam virtutem est excellentius bonum,
quam fama circa alteram, ergo quando expediens fuerit ad bona excellentioris ordinis amittere bona inferioris ordinis, tunc licitum erit, & consequenter aliquando licitum erit, propter bona excellentioris ordinis, reuelare crimen occultum. Itaque
talis narratio criminis occulti non desinit
esse
peccatũ
peccatum
mortale, ex eo
ꝙ
quod
narratio fiat
vni viro graui, qui retinebit
secretũ
secretum
, vt vult
Caietanus: sed ex fine intento.
AD argumenta in contrarium. Ad primum respondetur cum D.
Thom. artic. 1. ad secundum. quòd in tali casu, est læ
sio famæ licet non in toto, in parte tamen.
Ad secundum
respōdetur
respondetur
, quòd qui narrat crimen occultum viro graui, magis læ
dit famam quam qui narrat tribus vel quatuor de media plebe, ac subinde lædit grauiter & non leuiter.
Ad vltimum respondetur, quòd narratio
criminis occulti non est intrinsecè mala, sed
honestari potest iustis de causis, vt dictum
est in secunda conclusione.
DVbitatur
secũdò
secundò
. An narrare aliquod
crimen secretum, etiam multis ex auditu & hæsitando, sit peccatum mortale
cō
tra
contra
iustitiam. In huius rei expositionem est
prima sententia Caietani, quòd solus assertor peccat mortaliter contra iustitiam, & tenetur restituere. Et probat hanc sententiam,
quoniam tunc non læditur fama ex vi dicentis, sed ex leuitate audientis, verba enim illius
non habent vim ad reddendum illum infamem: ergo non est peccatum mortale contra iustitiam. Soto loco supra allegato oppositum sentit.
Prima conclusio. Semper vt minimum,
est peccatum veniale, ad hunc modum referre crimina occulta.
Secunda conclusio. Si crimina quæ ad
hunc modum referuntur sint grauissima,
peccatum est mortale contra iustitiam sic
referre, imo si referens sit vir magni nominis & maximæ autoritatis:
peccatũ
peccatum
est mortale contra iustitiam, referre crimina etiam
si non sint grauissima, dum tamen
adiunctā
adiunctam
habeant infamiam. Exemplum primæ partis est in crimine hæresis & in crimine nefando. Exemplum secundæ, in alijs criminibus
grauibus. Prima pars probatur. Narratio criminis ad hunc modum facta, ad minus generat
suspicionẽ
suspicionem
& dubitationem, sed suspicio & dubitatio in criminibus grauissimis
magis reddit hominem infamem,
quā
quam
certa
scientia in alijs criminibus: ergo &c. & ad
hunc modum sup. quæst. 60. art. 3. & 4. definitur contra Caiet. quòd dubitatio de criminibus grauissimis ex leuibus indicijs est peccatum mortale.
Secũda
Secunda
pars probatur. Si aliquis de media plebe referat crimen asserti
uè, peccat mortaliter contra iustitiam, sed
tanti momenti est huiusmodi narratio quæ
fit à viro graui: ergo dat idem detrimentum
& damnum, ac subinde erit peccatum mortale contra iustitiam.
Ad argumentum Caietani respondetur,
quòd detrimentum sequitur ex vi dicentis
non ex leuitate audientis: quoniam vir grauis
magnā
magnam
vim & autoritatem habet in suis
verbis, etiam si cum dubitatione narret.
DVbitatur secundò. An infamare seipsum sit peccatum mortale ex genere
suo contra iustitiam. Vide supra tract. de dominio quæstione. 2. Et quæ dixi quæst. 62.
art. 2. dub. 8. & 11. ¶ In hac quæstione est prima sententia Caiet. in hoc artic. & in summa
verbo, detractio. vbi expressè tenet,
ꝙ
quod
qui infamat seipsum peccat mortaliter
cōtra
contra
iustitiā
iustitiam
, & tenetur ad
restitutionẽ
restitutionem
: neque excusatur vi tormentorum. Huius sententiæ
fundamentũ
fundamentum
est,
ꝙ
quod
homo
nō
non
est dominus proprię
famæ magis
quā
quam
vitæ, vnde sicut occidere se
ipsum est
peccatũ
peccatum
mortale contra iustitiam:
ita seipsum infamare.
Ecōtra
Econtra
vero Soto vbi
supra, &
in relectione de ratione tegendi secretum, membro. 1. quæstione. 3. & membro. 3. quæstione. 4. conclusione. 10. statuit
oppositum fundamentum, quòd homo
est dominus propriæ famæ, & ex hoc fundamento colligit,
ꝙ
quod
qui infamat seipsum non
peccat contra
iustitiā
iustitiam
imo
neq;
neque
contra
charitatẽ
charitatem
,
neq;
neque
est contra
charitatẽ
charitatem
ex genere suo,
imo aliquando potest esse
officiũ
officium
virtutis in
priuata persona infamare seipsum, in persona vero quæ
obligatā
obligatam
habet suam
famā
famam
alijs,
vt prælatus semper est
peccatũ
peccatum
mortale contra iustitiam.
In hac quæstione media via
incedẽdum
incedendum
est. Primo certum esse debet
fundamẽtum
fundamentum
,
quòd homo est dominus propriæ famæ,
quoniam eam acquirit suis actibus, quod
fundamentum explicatum est supra quæ
stione. 62. in materia de dominio. Ex quo
colligitur, quòd qui infamat seipsum non
peccat contra iustitiam.
Prima conclusio. Infamare se & cooperando ad infamiam, potest esse aliquando
officiũ
officium
virtutis: ita
ꝙ
quod
nō
non
est intrinsecè
malũ
malum
.
Ponit enim differentiam Caiet. in hoc quod
est pati
infamiā
infamiam
, & imponere sibi
infamiā
infamiam
.
Hæc conclusio probatur. Licet aliquando
subire minus detrimentum ad euitandum
maius, quando detrimentum inferius per se
ordinatur ad euitandum maius, sed detrimentum in fama per se potest ordinari ad
euitandum detrimentum in vita: ergo tunc
erit officium virtutis. Minor probatur & explicatur conclusio. Nam fama bonum quodam est medium inter censum & vitam, &
detrimentum in fama malum quodam est
medium inter detrimentum in censu, &
detrimẽtum
detrimentum
in vita, ergo licitum est detrimentum in fama per se ordinare ad euitandum
detrimentum in vita. Confirmatur hæc sententia exemplis Sanctorum qui se
aliquādo
aliquando
infamauerunt. Hæc conclusio habet verum,
etiam si homo non sit dominus propriæ famæ. Probatur. Nam D.
Thom. supra quæst.
64. & 65. definit, quòd homo potest abscindere membrum etiam sanum, quando fuerit per se necessarium ad consistentiam totius, licet homo non sit dominus membrorum: quoniam detrimentum in parte per se
potest ordinari ad euitandum
detrimẽtum
detrimentum
totius quod est maius. Confirmatur hæc sententia ex doctrina D.
Thom. sup. quæst. 64.
art. 5. ad tertium, vbi D. Tho. ait, quòd occidere seipsum est intrinsecè malum:
quoniā
quoniam
vita est supremum bonum quod per se non
potest ordinari ad aliquid maius, & mors
est supremum malum quod per se non potest ordinari ad euitandum aliquod maius
malum cum non sit aliud supremum
malũ
malum
neque fama supremum bonum: ergo.
Secunda conclusio. Tantùm est peccatum veniale ex genere infamare seipsum citra causam, vt sup. quęst. 62. art. 2.
ostẽdimus
ostendimus
.
Sed est argumentum contra conclusionem. Omnis actus qui in indiuiduo est peccatum mortale ex sola grauitate materiæ,
est peccatum mortale ex genere, sed infamare seipsum citra causam, in graui materia est
peccatum mortale, ergo &c. Minor probatur. Quoniam & ipse Soto expressè asserit,
quòd infamare seipsum in grauissima materia, vt in crimine hæresis & in crimine nefando, est peccatum mortale. Maior probatur. Quoniam grauitas vel leuitas materiæ
solum deseruit ad hoc, quòd forma & malitia peccati recipiatur perfectè vel imperfe
ctè in ipsa materia secundùm dispositionem
materiæ. Vnde quando forma & malitia
peccati non est mortalis ex specie sua in qualibet recipiatur materia & quantumuis disposita. nunquam fit mortalis. Et hoc patet
inductiuè in omnibus peccatis venialibus
ex genere suo. Mendacium enim intra speciem mendacij in qualibet grauissima materia non est nisi veniale peccatum.
Arguitur secundò. Qui infamat seipsum
citra causam peccat contra charitatem proximi & contra charitatem propriam, ergo
peccat mortaliter.
Antecedẽs
Antecedens
probatur quoad primam partem. Primò autoritate D. August. in cap. non sunt audiendi. 11. quæst. 3.
Secundò probatur ratione eiusdem Augustini in eodem loco. Non minus scandalizatur proximus ex eo quòd audit crimen perpetratum esse à fratre, quam ex eo quòd videt: sed si aliquis coram oculis fratris fecisset
crimen cui adiuncta est infamia, peccaret
peccatum scandali contra charitatem proximi: ergo si narret proprium crimen, idem
scandalum sequitur, ac subinde erit peccatum mortale. Respondetur, quòd nunquam
est mortale infamare seipsum nisi ex circunstantia scandali, vel quia diuinus honor periclitatur, vel quia homo infamis exponit se
alijs periculis peccandi, vel ex alia circunstantia. Vnde ad primum respondetur,
ꝙ
quod
hæresis est contra
honorẽ
honorem
Dei: quia destruit
fundamentum religionis, & crimen nefandum est scandalosum: & idcirco mutatur
iā
iam
materia ad aliam speciem peccati. ¶ Ad secundum patet, quia ob scandalum fit mortale peccatum.
Tertia
cōclusio
conclusio
. Aliquando est actus studiosus reuelare
crimẽ
crimen
proprium occultum
in iudicio, in quo interrogatur aliquis contra ordinem iuris, aliquando vero erit peccatum, & aliquando mortale. Imò imponere sibi falsum crimen semper est peccatum,
& aliquando mortale. Hæc conclusio colligitur euidenter ex præcedentibus, nam fama est quoddam bonum medium inter bona temporalia: & infamia medium
quodā
quodam
malum, ergo pati detrimentum in fama propter superiora bona nullum erit peccatum,
cum inferius ordinetur ad id quod superius
est. Pati verò detrimentum in fama propter
|
inferiora bona, erit peccatum, cùm superius
bonum ordinetur ad id quod inferius est.
Quòd verò imponere sibi falsum crimen
sit peccatum, patet nam est mendacium.
DVbitatur deinde, an infamare in vno
loco eum qui non est infamis in illo
loco sed in alio: sit peccatum mortale contra iustitiam obligans ad restitutionem? Caietanus opusculo 27. Responsionum,
respō
sione
responsione
9. tenet, quòd non est peccatum mortale contra iustitiam neque obligat ad restitutionem. ¶ Probatur primo. Iste talis qui
condemnatus est propter aliquod
delictũ
delictum
,
est priuatus iure famæ: ergo non fit ei iniuria tollendo ab illo famam. Confirmatur.
Præcipua pars pœnæ illius hominis est,
ꝙ
quod
sit priuatus fama, ergo non fit illi iniuria.
Cō
firmatur
Confirmatur
secundò. Licet iudici expectare
diem solennem quando est concursus populorum ad puniendum hominem: ergo
præcipua pars pœnæ illius hominis est infamia. ¶ Secundò probatur. Hæc sententia
ex vsu omnium proborum hominum, qui
quando aliquod delictum committitur in
præsentia populi, sine aliquo scrupulo narrant illud omnibus absentibus. ¶ Vltimò.
Dupliciter aliquis potest hominem infamare, vel narrando crimen falsum, vel reuelando crimen verum sed occultum: sed in
tali casu non narratur crimen falsum, ita enim supponimus, nec occultum reuelatur
cum sit infamis in vno loco: ergo. Adrianus
quodlibeto. 11. oppositum sentit, & probat
suam sententiam his
argumẽtis
argumentis
. Primo, iste
talis qui infamis est Vallisoleti habet
famā
famam
Salmanticæ, & illa fama est sua & est dominus illius famæ: ergo illam auferre ab illo
Salmanticæ, est peccatum contra iustitiam.
Patet consequentia. Aufertur ab illo quod
suum est, ergo est peccatum contra iustitiam. Secundò, etiam si homo sit infamis in
omni loco non licet coram & in præsentia
obijcere crimen: ergo si est infamis in vno
loco non licet illum infamare in alio. Soto
vbi supra, refert has duas sententias & eas
conciliat ad hunc modum. Dicit enim,
ꝙ
quod
si
talis homo in vno loco sit priuatus fama secundum ordinem iuris & iustitiæ, tunc
nō
non
erit peccatum mortale contra iustitiam ad
restitutionem
obligās
obligans
, infamare illum in al
tero erit, tamen aliquando peccatum mortale contra charitatem. Si vero talis homo
non sit priuatus secundum ordinem iuris fama sed priuatim, erit peccatum mortale
nō
non
solum contra charitatem, verum contra iustitiam in alio loco infamare.
In hac re est prima conclusio. Si vero simile est, quòd infamia illius hominis moraliter loquendo promanabit ab eo loco in
quo est infamis ad alium locum in quo
nō
non
est infamis: non est peccatum mortale contra iustitiam neque contra charitatem eum
in alio loco infamare, siue sit priuatus fama
secundũ
secundum
ordinem iuris & iustitiæ, siue priuatim. Hæc conclusio probatur primo. Ex
vsu omnium proborum hominum qui ita
faciunt. ¶ Secundò. Iste talis moraliter loquendo non infamat alterum neque aufert
illius
famā
famam
: ergo non peccat mortaliter. Probatur antecedens. Moraliter loquendo certissimè infamia illa & notitia deberet peruenire ad istum locum: ergo moraliter
loquẽ
do
loquendo
ego non infamo illum
neq;
neque
illi aliquod
detrimentum do. Confirmatur: si quis vapulet per vnum vicum ciuitatis non est peccatum mortale contra charitatem
neq;
neque
contra iustitiam id in alio vico narrare. Quoniam moraliter loquendo illa notitia certissimè ad alium vicum deberet peruenire:
sed eadem ratio omnino est in nostro casu:
ergo &c.
Secunda conclusio. Insignia
quædā
quædam
crimina & illustria. Item pœnas illis impositas licet narrare vbique locorum, etiam si
verosimiliter credatur quòd eorum notitia
ad illa loca non perueniet, siue qui delinquunt, iure priuati sint fama siue
nō
non
. Exempla sint acta quæ fiunt ab inquisitoribus.
Hæc enim licet diuulgare vsque ad Indos.
Item omnia illa quæ merito in historicis
scripturis referuntur. Probatur hæc conclusio primò. Narrare in alio loco huiusmodi
peccata ideo est malum, quia ex hac narratione nullum sequitur emolumentum, vel
reipublicæ, vel particulari personæ: sed ex
narratione horum criminum de quibus loquitur conclusio, sequitur magnum emolumentum reipublicæ & particularibus personis: ergo. Probatur minor. Nam respublica quando audit talia crimina & pœnas illis
|
impositas sibi consulit, & similibus pœnis
similia peccata punit. Item ciues particulares timore pœnæ deterrentur ab huiusmodi vitijs: ergo.
Secundò. Huiusmodi crimina licet referre in historicis scripturis propter vtilitates quæ inde proueniunt reipublicæ & particularibus personis: at ex narratione horum
criminum eædem vtilitates proueniunt: ergo, &c. ¶ Ex dictis patet solutio ad argumenta in contrarium. Argumenta enim
Caietani videntur conuincere, quòd quando aliquis iure priuatus est fama in yno loco,
nō
non
est
peccatũ
peccatum
cōtra
contra
iustitiā
iustitiam
eũ
eum
in alio loco infamare: erit tamen aliquando contra
charitatem. ¶ Ad argumenta Adriani ad
primum respondetur, quod fama quam habet Salmanticæ non est sua, iure enim priuatus est illa: præcipuè si verosimiliter creditur, quòd eius infamia ad istum locum perueniet. ¶ Ad secundum negatur consequentia. Nam contumelia habet peculiarem rationem iniuriæ distinctam à detractione.
ARTICVLVS III.
¶ Vtrùm detractio sit grauior omnibus peccatis, quæ in
proximũ
proximum
committuntur.
AD tertium sic proceditur.
Videtur, quòd detractio
sit grauior omnibus peccatis, quæ in proximum committuntur. Quia super illud Psal. 108. Pro
eo, vt me diligerent, detrahebant
mihi, dicit gloss. Plus nocent in
mẽ
bris
membris
detrahentes Christo (quia animas creditorum interficiunt) quàm
qui eius carnem mox resurrecturam peremerunt. Ex quo videtur,
quòd detractio sit grauius peccatum, quàm homicidium, quanto
grauius est occidere animam, quàm
occidere corpus. Sed homicidium
est grauius inter cętera peccata, quę
in proximum committuntur: er
go & detractio est simpliciter inter
omnia grauior.
¶ 2 Præterea. Detractio videtur
esse grauius peccatum, quàm contumelia: quia contumeliam potest
homo repellere, non autem detractionem latentem. Sed contumelia videtur esse maius peccatum,
quàm adulterium, per hoc, quòd
adulterium vnit duos in vnam carnem, contumelia autem vnitos in
multa diuidit. Ergo detractio est
maius peccatum, quàm
adulteriũ
adulterium
:
quòd tamen inter alia peccata, quæ
sunt in proximum, magnam grauitatem habet.
¶ 3 Præterea. Contumelia oritur
ex ira, detractio autem ex inuidia:
vt patet per
Libro. 31.
cap. 21. i
med.
Grego. 31. Moral. Sed
inuidia est maius peccatum, quàm
ira. Ergo & detractio est maius peccatum, quàm contumelia. Et sic
idẽ
idem
quod prius.
¶ 4 Præterea. Tanto aliquod peccatum est grauius, quanto inducit
grauiorem defectum. Sed detractio inducit grauissimum
defectũ
defectum
,
scilicet excæcationem mentis. Dicit enim
Gregorius. Quid aliud
detrahentes faciunt, nisi quòd in
puluerem sufflant, & in oculos
suos terram excitant: vt vnde plus
detractionis perflant, inde minus
veritatis videant, ergo detractio
est grauissimum
peccatũ
peccatum
inter ea,
quæ committuntur in proximum.
SED contra, Grauius est peccare facto, quàm verbo. Sed detractio
est peccatum verbi: adulterium autem & homicidium &
furtũ
furtum
sunt
peccata in factis: ergo detractio
nō
non
|
est grauius cæteris peccatis, quæ
sunt in proximum.
RESPONDEO dicendum,
quòd peccata, quæ committuntur
in proximum, sunt pensanda per
se quidem secundum nocumenta,
quæ proximo inferuntur: quia ex
hoc habent rationem culpæ. Tanto autem est maius nocumentum,
quanto maius
bonũ
bonum
demitur. Cùm
autem sit triplex bonum hominis,
scilicet bonum animæ, & bonum
corporis, & bonum exteriorum rerum. Bonum animæ, quod est maximum, non potest aliter ab alio tolli, nisi occasionaliter, puta per malam persuasionem, quæ
necessitatẽ
necessitatem
non infert. Sed alia duo bona, scilicet corporis & exteriorum rerum,
possunt ab alio violenter auferri.
Sed quia bonum corporis præeminet bono exteriorum rerum, grauiora sunt peccata quibus infertur
nocumẽtum
nocumentum
corpori, quàm ea quibus infertur nocumentum exterioribus rebus. Vnde inter cætera peccata, quæ committuntur in proximum, homicidium grauius est, per
quod tollitur vita
ꝓximi
proximi
iam actu
existens: consequenter autem adulterium, quod est contra debitum
ordinẽ
ordinem
generationis humanæ: per
quam est introitus ad vitam. Consequenter autem sunt exteriora bona, inter quæ fama præeminet diuitijs, eò quòd propinquior est spiritualibus bonis. Vnde dicitur Prouerb. 22. Melius est nomen
bonũ
bonum
,
quàm diuitiæ multæ. Et ideo detractio secundum suum genus est maius peccatum, quàm furtum: mi
nus tamen, quàm homicidium, vel
adulterium. Potest tamen esse alius
ordo propter circunstantias aggrauantes, vel diminuentes, per accidens autem grauitas peccati attenditur ex parte
peccātis
peccantis
, qui grauius
peccat si ex deliberatione peccet,
quàm si peccet ex infirmitate vel
incautela. Et secundum hoc peccata locutionis habent aliquam leuitatem,
inquātum
inquantum
de facili ex lapsu
linguæ proueniunt absque magna
præmeditatione.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
illi qui detrahunt Christo,
impediẽ
tes
impedientes
fidem membrorum ipsius, derogant diuinitati eius, cui fides innititur: vnde
nō
non
est simplex detractio,
sed blasphemia.
AD secundum dicendum, quòd
grauius peccatum est contumelia,
quàm detractio, inquantum habet
maiorem contemptum proximi:
sicut & rapina est grauius
peccatũ
peccatum
,
quàm furtum, vt suprà
dictum
est. Contumelia tamen non est grauius peccatum, quàm adulterium:
non enim grauitas adulterij pensatur ex
cōiunctione
coniunctione
corporum, sed
ex deordinatione generationis humanæ. Contumeliosus autem non
sufficienter causat inimicitiam in
alio, sed occasionaliter tantum diuidit vnitos, inquantum, scilicet
per hoc, quòd mala alterius promit, alios quantum in se est, ab eius amicitia separat, licet ad hoc per
eius verba non cogantur. Sic ergo
& detractor occasionaliter est homicida: inquantum, scilicet per sua
verba dat alteri occasionem, vt pro|
ximum odiat vel contemnat. Propter quod in epistola
Clemẽtis
Clementis
dicitur, detractores esse homicidas,
scilicet occasionaliter, quia qui odit
fratrem suum, homicida est, vt dicitur
primæ Ioannis tertio.
AD tertium
dicẽdum
dicendum
, quòd ira
quærit in manifesto vindictam inferre, vt Philosoph. dicit in 2.
Rhetor. Ideo detractio, quæ est in occulto, non est filia iræ sicut contumelia: sed magis inuidiæ, quæ nititur
qualitercunq;
qualitercunque
minuere
gloriā
gloriam
proximi. Nec tamen sequitur propter
hoc,
ꝙ
quod
detractio sit grauior, quàm
contumelia: quia ex minori vitio
potest oriri maius peccatum, sicut
ex ira nascitur homicidium & blasphemia. Origo enim peccatorum
attenditur secundum inclinationem ad finem, quod est ex parte
conuersionis. Grauitas autem peccati magis attenditur ex parte auersionis.
AD quartum dicendum,
ꝙ
quod
quia
homo lætatur in sententia oris sui,
vt dicitur Prouerbiorum 15. inde
est
ꝙ
quod
ille qui detrahit, incipit magis amare, & credere quod dicit: &
per consequens proximum magis
odire, & sic magis recedere à cognitione veritatis. Iste tamen effectus
potest sequi etiam ex alijs peccatis,
quæ pertinent ad odium proximi.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est. Detractio est grauius
peccatum quam furtum, minus autem quam homicidium & adulterium. De
hoc articulo videte supra quæstione præcedenti. Vbi disputatum est, quod nam sit
grauius peccatum, detractio an
cōtumelia
contumelia
.
ARTICVLVS IIII.
¶ Vtrùm audiens, qui tolerat detrahentem, grauiter peccet.
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd audiens qui tolerat detrahentem, non grauiter peccet. Non
enim aliquis magis tenetur alteri,
quàm sibiipsi. Sed laudabile est si
patiẽter
patienter
homo suos detractores toleret. Dicit enim
Gregorius super Ezechielem homilia nona, Linguas detrahentium, sicut nostro studio non debemus excitare, ne ipsi
pereant: ita per suam malitiam excitatas debemus æquanimiter tolerare, vt nobis meritum crescat. Ergo
non peccat aliquis, si detractionibus aliorum non resistat.
¶ 2 Præterea.
Eccles. quarto dicitur, Non contradicas verbo veritatis vllo modo. Sed quandoq́ue aliquis detrahit, verba veritatis dicendo, vt suprà dictum
est. Ergo videtur, quòd non semper teneatur
homo detractoribus resistere.
¶ 3 Præterea. Nullus debet impedire id quod est in vtilitatem aliorum. Sed detractio frequenter est
in vtilitatem aliorum, contra quos
detrahitur. Dicit enim
6. q. 1. cà. oues pastorem.
Pius papa,
Nonnunquam detractio aduersus
bonos concitatur: vt quos vel domestica adulatio, vel aliorum fauor
in altum extulerat, detractio humiliet, ergo aliquis non debet detractores impedire.
SED contra est, quod Hieronymus
dicit, Caue ne linguam aut
aures habeas
pruriẽtes
PRURIENTES
, aut alijs de|
trahas, aut alios audias
detrahẽtes
detrahentes
.
RESPONDEO dicendum,
quòd secundum
Apostolum ad Romanos primo, Digni sunt morte
non solùm qui peccata faciunt, sed
etiam qui facientibus peccata consentiunt. Quod quidem contingit dupliciter. Vno modo directè,
quando scilicet quis inducit alium
ad peccatum, vel ei placet peccatum. Alio modo indirectè, quando scilicet non resistit, cùm resistere possit. Et hoc contingit quandoque non quia peccatum placeat,
sed propter aliquem humanum timorem. Dicendum est ergo, quòd
si aliquis detractiones audiat absque resistentia, videtur detractori
consentire: vnde fit particeps peccati eius. Et si quidem inducat
eũ
eum
ad
detrahẽdum
detrahendum
, vel saltem placeat
ei detractio propter
odiũ
odium
eius, cui
detrahitur,
nō
non
minus peccat, quàm
detrahens, & quandoque magis.
Vnde Bernardus
dicit, Detrahere aut
detrahẽtem
detrahentem
audire, quid horum damnabilius sit, non facilè dixerim. Si verò non placeat ei peccatum, sed ex timore, vel negligentia,
vel etiam
verecũdia
verecundia
quadam omittat repellere detrahentem, peccat
quidem, sed multominus quàm detrahens, & plerunque venialiter.
Quandoque etiam hoc potest esse
peccatũ
peccatum
mortale, vel propter hoc,
quòd alicui ex officio incumbit detrahentem corrigere, vel propter
aliquod periculum
cōsequens
consequens
, vel
propter radicem, qua timor humanus quandoque potest esse peccatum mortale, vt suprà
habitũ
habitum
est.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
detractiones suas nullus audit: quia
scilicet mala quæ dicuntur de aliquo, eo audiente, non sunt detractiones, propriè loquendo, sed contumeliæ, vt dictum
est. Possunt tamen ad notitiam alicuius detractiones contra ipsum factæ aliorum relationibus peruenire. Et tunc sui arbitrij est detrimentum suæ famæ pati, nisi hoc vergat in periculum aliorum, vt suprà dictum
est. Et
ideo in hoc potest commendari eius patientia, quòd patienter proprias detractiones sustinet: non autem est sui arbitrij, quòd patiatur
detrimentum famæ alterius. Et ideo in culpam ei vertitur, si non resistit, cùm possit resistere, eadem ratione qua tenetur aliquis subleuare asinum alterius iacentem sub onere, vt præcipitur
Deuter. 22.
AD secundum dicendum, quòd
non semper aliquis debet resistere
detractori, arguendo eum de falsitate, maximè si quis sciat verum
esse quod dicitur: sed debet eum
verbis redarguere de hoc, quòd
peccat fratri detrahendo, vel saltem ostendere, quòd ei detractio
displiceat per tristitiam faciei: quia,
vt dicitur Prouerbiorum vicesimo
quinto. Ventus Aquilo dissipat
pluuias, & facies tristis linguam detrahentem.
AD tertium dicendum, quòd
vtilitas quæ ex detractione prouenit, non est ex intentione detrahentis, sed ex Dei ordinatione, qui
ex quolibet malo elicit bonum. Et
ideo nihilominus est detractoribus
|
resistendum, sicut & raptoribus,
vel oppressoribus aliorum, quanuis
ex hoc oppressis vel spoliatis, per patientiam meritum crescat.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio est in expositione huius articuli. Non solum qui inducit alterum ad detrahendum, verum
etiā
etiam
ei qui
paratus est animum addit gestu, vel applausu, verbis vel factis peccat mortaliter contra
iustitiam: & tenetur restituere. Hæc conclusio patet ex supradictis quæst. 62. articul. 7.
Vbi definitur quòd qui est con causa iniustæ actionis peccat mortaliter & tenetur restituere. Sed iste talis est con causa iniustæ
actionis: ergo tenetur restituere.
Secunda conclusio. Qui non inducit alterum ad detrahendum, neque auget animum, sed tantum gaudet & complacet in
detractione, peccat mortaliter ex genere
suo contra charitatem & non contra iustitiam. Probatur. Nam iste talis tantum habet complacentiam de malo proximi, neque aufert ab illo aliquod bonum: ergo non
peccat ex genere contra iustitiam, sed contra charitatem.
Tertia conclusio. Prælatus eius qui infamauit, si non resistat detrahenti & infamanti: peccat mortaliter contra iustitiam. Probatur. Nam Prælatus ex officio & iustitia tenetur promouere bonum spirituale subditorum, ac subinde tenetur corrigere & emendare subditos: ergo si non faciat peccat
mortaliter contra iustitiam.
Quarta conclusio. Prælatus eius qui infamatus est, si non resistat detrahenti & infamanti, peccat mortaliter contra iustitiam:
& tenetur ad restitutionem faciendam infamato. Hæc
cōclusio
conclusio
probatur.
Nā
Nam
nō
non
obstans qui obstare tenetur ex iustitia, si non
obstet peccat mortaliter contra iustitiam,
& tenetur ad restitutionem, vt dictum est
supra quæstione 62. artic. 7. sed prælatus tenetur obstare ex officio & iustitia: ergo si
non obstet peccat contra iustitiam & tenetur restituere. Minor probatur. Nam præ
latus ex officio & iustitia tenetur procurare omnia necessaria ad virtutem: sed fama
est maximè necessaria ad virtutem in subditis, sicuti diximus artic. 2. ergo &c.
COMMENTARIVS.
DVbitatur in hoc articulo. An Prælatus qui non resistit subdito detrahenti & infamanti non subditum sed
extraneũ
extraneum
,
teneatur ad restitutionem faciendam ipsi
extraneo. Et videtur
ꝙ
quod
sic. Nam iste Prælatus peccat contra iustitiam, vt patet ex tertia conclusione: ergo tenetur restituere: esse
enim peccatum contra iustitiam obligat ad
restitutionem.
Secundò. Si princeps secularis non resistat furanti & expolianti non subditum, tenetur ad restitutionem: ergo eadem ratio
est omnino de prælato. Antecedens probatur. Nam si verbi gratia. Rex Hispaniæ non
resistat ciui Hispaniensi
expoliāti
expolianti
Gallum,
iustè Rex Gallię posset conqueri & bellum
inijcere contra Regem Hispaniensem: ergo
Rex Hispaniæ tenetur restituere ex iustitia.
His non obstantibus sit quinta conclusio. Talis prælatus non tenetur restituere ex
iustitia, detrimenta data non subditorum.
Probatur conclusio. Nam hac ratione diximus in quarta
cōclusione
conclusione
quod tenetur restituere
famā
famam
subdito ex iustitia
quoniā
quoniam
tenetur promouere bonum spirituale subditi ad
quod maximè necessaria est fama, sed præ
latus non tenetur promouere bonum spirituale non subditi, ergo. ¶ Ad argumenta in
contrarium ad primum respondetur, quòd
iste non peccat contra iustitiam in ordine
ad non subditum, vnde non tenetur ei ex
iustitia aliquid restituere: peccat
autẽ
autem
mortaliter contra iustitiam in ordine ad subditum, vnde aliquam restitutionem tenetur
ei facere ex iustitia, scilicet corrigere illum
& compellere, vt restituat famam non subdito, & ita se debet habere, ac si prælatus
non adesset detrahenti, & infamanti, sed
postea detractio ad eius notitiam peruenisset.
Ad secundum respondetur, quòd princeps secularis ad eundem modum se debet gerere:
itaq́ue
itaque
tenetur ex iustitia compellere illum vt restituat omnia detrimenta quæ dedit non subdito, non ex obligatione aliqua iustitiæ in ordine ad non
subditũ
subditum
:
sed in ordine ad subditum.
Contra quartam conclusionem, & hoc
vltimum, est
argumentũ
argumentum
. Nam prælatus,
tantum tenetur procurare bonum spirituale suorum subditorum: sed fama non est bonum spirituale, annumeratur enim inter bona temporalia: ergo. Et confirmatur. Nam
prælatus tantum tenetur procurare, quòd
subditi non peccent, vel quòd studiose viuant: sed qui infamatus est non peccat, sed
qui infamauit: ergo. Confirmatur secundo. Nam aliquando sanctissimum est, quòd
infamatus non resistat detrahenti, sed prælatus tenetur
ꝓcurare
procurare
bonũ
bonum
spirituale subditi:
ergo in tali casu
nō
non
tenet̃
tenetur
resistere
detrahẽti
detrahenti
.
Ad hoc argumentum
respōdetur
respondetur
, quòd
prælatus non solum tenetur procurare bonum spirituale, verum etiam omnia bona
temporalia, quæ necessaria sunt ad bonum
spirituale: fama vero vt iam diximus, valde necessaria est ad virtutem colendam. Ad
primam confirmationem patet ex solutione ad argumentum.
Ad secundam confirmationem respondetur, quòd subditus potest cedere iuri suo,
prælatus vero non potest cedere iuri subditorum: vnde casus potest contingere, vt
subditus sanctissimè faciat non resistendo detrahenti: in quo prælatus peccet contra iustitiam & teneatur ad restitutionem, si
non resistat.
Secundò respondetur, quòd subditus
nō
non
resistendo maiorem gloriam & famam acquirit, & fit illustrior apud viros studiosos
& prudentes: ex eo vero quod prælatus
non resistat detrahenti & infamanti subditum, subditus non acquirit maiorem gloriam & famam: sed potius alij confirmantur in infamia.
Vltima conclusio. Persona particularis
quæ non complacet in detractione, vt plurimum peccat venialiter si
nũ
non
resistat detrahenti. Nam vt plurimum potest facile resistere, vel ostendendo tristem faciem, vel
miscendo alia colloquia: vnde Diuus Thomas in fine articuli, dicit, quòd si non complacet in detractione, sed non resistit ex timore humano, vel ex negligentia, vel ex verecundia: vt plurimum peccat venialiter,
ipse tamen excipit duos casus: vt patet in
articulo.