ARTICVLVS PRIMVS.
¶ Vtrùm ius sit obiectum iustitiæ.
AD Primum sic proceditur.
Videtur, quòd ius
nō
non
sit obiectum iustitiæ.
Dicit enim
Celsus Iurisconsultus, quòd ius est ars boni & æqui.
Ars autem non est obiectum iustitiæ, sed est per se virtus intellectualis. Ergo ius non est obiectum iustitiæ.
¶ 2 Præterea. Lex sicut
Isidorus dicit in libr. Etymolo. iuris est
species. Lex autem non est obiectum iustitiæ, sed magis prudentiæ. Vnde & † Philosophus legis positiuam partem prudentiæ ponit. Ergo ius non est obiectum iustitiæ.
¶ 3 Præterea. Iustitia principa
liter subijcit hominem Deo. Dicit enim †
August. in libr. de moribus ecclesiæ
, quòd iustitia est amor Deo tantum seruiens, & ob
hoc bene imperans cæteris quæ homini subiecta sunt. Sed ius non pertinet ad diuina, sed solum ad humana. Dicit enim
Isidorus in libro Etymolog. quòd fas lex diuina est, ius autem lex humana. Ergo ius non est obiectum iustitiæ.
SED contra est quod
Isidorus dicit in eodem, quòd ius dictum est, quia est iustum. Sed iustum est obiectum iustitiæ. Dicit
enim
Philosophus in quinto Ethicorum, quòd omnes talem habitum volunt dicere iustitiam, à
quo operatiui iustorum sunt: ergo ius est obiectum iustitiæ.
RESPONDEO dicendum,
quòd iustitiæ proprium est inter alias virtutes, vt ordinet hominem
in his, quæ sunt ad alterum. Importat enim æqualitatem quandam, vt
ipsum nomen demonstrat, dicuntur enim vulgariter ea, quæ adæ
quantur, iustari. Æqualitas autem
ad alterum est. Aliæ autem virtutes perficiunt hominem solum in
his, quæ ei conueniunt secundum
seipsum. Sic ergo illud, quod est
rectum in operibus aliarum virtutum, ad quod tendit intentio virtutis quasi in proprium obiectum,
non accipitur nisi per comparationem ad
agentẽ
agentem
. Rectum verò quod
est in opere iustitiæ, etiam præter
comparationem ad agentem, constituitur per
cōparationẽ
comparationem
ad aliud.
Illud enim in opere nostro dicitur
esse
iustũ
iustum
quod respondet
secundũ
secundum
m
aliquā
aliquam
æqualitatẽ
æqualitatem
alteri, puta recompensatio mercedis debitæ pro
seruitio impenso. Sic ergo iustum
dicitur aliquid, quasi habens rectitudinem iustitiæ ad quod terminatur actio iustitiæ, etiam non considerato qualiter ab agente fiat. Sed
in alijs virtutibus non determinatur aliquid rectum nisi secundum
quod aliqualiter fit ab agente. Et
propter hoc specialiter iustitiæ præ
alijs virtutibus determinatur
secũ
dũ
secundum
se
obiectũ
obiectum
, quod vocatur
iustũ
iustum
.
Et hoc
quidẽ
quidem
est ius. Vnde
manifestũ
manifestum
est quod ius est
obiectũ
obiectum
iustitiæ.
AD Primum ergo dicendum,
quòd consuetum est, quòd nomina à sui prima impositione detor
queantur ad alia significanda. Sicut nomen medicinæ impositum
est primo ad significandum remedium quod præstatur infirmo ad sanandum: deinde tractum est ad significandam artem, qua hoc fit: ita
etiam hoc nomen, Ius, primò impositum est ad significandum ipsam rem iustam. Postmodum autem est deriuatum ad artem, qua
cognoscitur quid sit iustum. Et vlterius ad significandum locum, in
quo ius redditur: sicut dicitur aliquis comparere in iure. Et vlterius
dicitur etiam quod ius redditur ab
eo, ad cuius officium pertinet iustitiam facere: licet etiam id quod decernit, sit iniquum.
AD Secundum dicendum,
ꝙ
quod
sicut eorum quæ per artem exterius fiunt, quædam ratio in mente
artificis præexistit, quæ dicitur regula artis: ita
etiā
etiam
illius operis iusti,
quod ratio determinat,
quędam
quædam
ratio præexistit in
mẽte
mente
, quasi
quædā
quædam
prudẽtię
prudentiae
regula. Et hoc si in
scriptũ
scriptum
redigatur, vocatur lex. Est enim lex
secundũ
secundum
Isidor.
Isidorum
cōstitutio
constitutio
scripta.
Et ideo lex
nō
non
est ipsum ius,
ꝓpriè
propriè
loquendo, sed aliqualis ratio iuris.
AD Tertium dicendum, quòd
quia iustitia æqualitatem importat. Deo autem non possumus æ
quiualens recompensare; inde est,
quòd iustum secundum perfectam
rationem non possumus reddere
Deo. Et propter hoc non dicitur
propriè ius lex diuina, sed fas: quia
videlicet sufficit Deo, vt impleamus quod possumus. Iustitia ta|
men ad hoc tendit, vt homo quantum potest, Deo recompenset, totaliter animam ei subijciens.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est affirmatiua. Conclusionem
istā
istam
directè probat Diuus Thomas ex testimonijs Isidori & Aristot. Deinde in articulo explicat
cōclusionem
conclusionem
& differentiam, quæ est inter iustitiam & alias
virtutes colligens triplicem differentiam inter obiectum iustitiæ & obiecta aliarum virtutum. Differentia quidem iustitiæ ab alijs
est, quòd illa est ad alterum: quæ æqualitatem importat. Hinc colligitur prima differentia inter obiectum iustitiæ, & obiecta
aliarum virtutum: scilicet, quòd rectum in
operatione iustitiæ, præter
cōparationẽ
comparationem
ad
agentem, constituitur per comparationem
ad alterum. Secunda differentia est, quòd
iustum siue ius dicitur aliquid ad quod terminatur actio iustitiæ, non considerato qualiter ab agente fiat. Tertia differentia est,
ꝙ
quod
iustitiæ determinatur obiectum secundùm
se. Alijs vero virtutibus Cardinalibus non
determinatur obiectum secundùm se, & à
parte rei. Et hæc est differentia quæ aliter
solet dici, scilicet, quòd medium iustitiæ est
medium rei, medium autem aliarum virtutum est medium rationis.
COMMENTARIVS.
NOtandum primò, pro huius articuli
& sequentium intelligentia, quòd
hoc nomen ius multipliciter vsurpatur. Primò & principaliter, vt nominet illud quod
fit per actionem iustitiæ: & ad quod terminatur. Secundò accipitur pro lege quæ est
regula faciendi ipsum ius seu iustum. Tertiò accipitur pro ipsa peritia legum. Quartò pro sententia iudicis, qui præcipit iustum fieri. Denique accipitur pro ipsomet
loco publico vbi istæ sententiæ feruntur.
Vt patet in cap. 1. de in ius vocando. lib. 2.
titul. 2. Nobis tamen in præsenti de iure primo modo agendum est. Notandum est secundò, quòd nomina iustitiæ, iustificationis, & iusti, dupliciter accipiuntur in sacris
literis: vno modo generaliter pro omni vir
tute vel omni actione virtutis quæ secundùm regulam rationis & legis exercetur.
Itaque iustus idem est, atque studiosus &
omni virtute præditus. In hac acceptione intelligitur illud Abacuc capit. 2. iustus ex fide viuit. & ad Romanos. 8. Vt iustificatio
legis impleretur in nobis. Illud Matthæi. 6.
Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, & ponit exemplum in
eleemosyna, & ieiunio quæ propriè non
sunt iustitiæ specialiter dictæ opera. Altera
acceptio est specialior, quatenus iustitia nominat virtutem condistinctam inter quatuor virtutes cardinales. Et ita iustus dicitur ille qui huius virtutis actiones exercet.
Iustificatio autem dicetur rectitudo illa
quæ inuenitur in huius virtutis officijs. Vt
solutio debiti est iustificatio. Et in hac secunda acceptione nobis procedendum est
in præsentibus disputationibus. Magister
Soto de Iustitia & iure libro. 3. quæst. 1. meritò reprehendit Buridanum qui negat ius
accipi pro obiecto iustitiæ, sed solùm pro
ipsa lege.
DVbitatur primò circa prædictas differentias sint ne bene & verè assignatæ.
Arguitur primò pro parte negatiua. Etenim
D.
Diuus
Thomas videtur sibi contrarius in
prima & secunda differentia, inter obiectum iustitiæ & obiecta aliarum virtutum.
Probatur: nam prima differentia, ponit ordinem actionis iustitiæ ad ipsum agentem,
dum inquit præter comparationem ad
agẽ
tem
agentem
, sed in secunda differentia videtur negare talem ordinem, dum inquit, non considerato qualiter fiat ab agente, ergo non sunt
bene assignatæ istæ differentiæ.
Arguitur secundò, ex Arist. 2.
Ethicorũ
Ethicorum
cap. 4. asserente, quòd
cōtingit
contingit
operari temperata non temperatè, ergo non est differentia inter obiectum iustitiæ & obiectum
temperantiæ quantùm ad hoc, quòd in operatione circa obiectum iustitiæ contingat
attingere obiectum absque debita dispositione agentis secundùm formalem rationem virtutis iustitiæ.
Arguitur tertiò, ex doctrina Diui Thomæ videntur sequi duo inconuenientia. Alterum est, quòd habitus iustitiæ non sit intrinsecè determinatus ad bene operandum
|
circa suum obiectum: sed sit omnino indifferens, ita vt salua ratione obiecti formalis aliquando malè quis operetur reddendo debitum propter malum finem vanæ
gloriæ. Alterum est, quòd habitus iustitiæ
in sua operatione non respiciat bonitatem
agentis magis quàm habitus artis quæ solùm respicit & intendit bonitatem artificiati. Est enim perfecta operatio artificis si artificiatum sit perfectum & conforme ideæ,
etiam si artifex sit aliàs vitiosus.
Arguitur quartò. Videtur esse implicatio contradictionis, quòd aliquid habeat rationem specificam & non genericam.
v.
Verbi
g.
gratia
quòd aliquid habeat rationem hominis &
non animalis, ergo similiter impossibile est
quòd aliqua actio habeat rationem formalem iustitiæ obiecti, & quòd non habeat
rationem virtutis quæ est ratio generica. At
vero si actio iustitiæ respicit obiectum, non
considerato qualiter fiat ab agente, verificabitur, quòd illa actio habet rationem formalem specificam iustitiæ & non genericam. Probatur minor, quoniam de ratione
virtutis est, quòd taliter fiat ab agente, &
quando & vbi oportet & propter finem
bonum.
Arguitur quintò, Aut
D.
Diuus
Tho.
Thomas
loquitur
in illa secunda differentia materialiter de
obiecto iustitiæ, aut formaliter. Si loquitur materialiter, profectò non assignat differentiam inter obiectum iustitiæ &
obiectũ
obiectum
temperantiæ. Possumus enim designare
obiectum
etiā
etiam
tẽperantiæ
temperantiæ
materialiter, cui
nihil desit de his quæ pertinent præcisè ad
temperantiæ materiam, desit
tamẽ
tamen
aliquid
quod pertinet ad rationem virtutis in communi.
v.
Verbi
g.
gratia,
si quis loco & tempore debito
comedat quantum sibi conuenit. At vero
ordinet istam actionem ad hypocrisim &
vanam gloriam aut alium turpem finem.
Tunc profectò inuenitur materiale obiectum temperantiæ sine debita dispositione
agentis: sicut cùm quis soluit debitum sine
debita dispositione agentis. Si autem Diuus
Tho.
Thomas
loquitur de obiecto iustitiæ verè specificante actionem, implicat contradictionem, quòd agens operetur propter malum
finem. Corrumperet enim rationem virtutis, & per consequens rationem iustitiæ.
Denique arguitur contra tertiam differentiam: quæ libet virtus per se loquendo desumit suam speciem ab obiecto per se: vt
quilibet habitus operatiuus, ergo nulla est
specialis ratio & differentia in iustitia ipsa
cur determinemus ei obiectum secundùm
se & non alijs virtutibus.
Propter obscuritatem
D.
Diui
Tho.
Thomae
doctrinæ in hoc articulo quidam illam reijciunt:
sicut Buridanus vbi supra, quæstione. 1. libro. 5. Ethicorum. Alij vero interpretes
D.
Diui
Thom.
Thomae
putant esse intelligendam doctrinam huius articuli materialiter. Ita sanè vt saluetur materiale obiectum iustitiæ
& materialis actio iustitiæ absque vera ratione virtutis. Huius sententiæ est Caietanus. Et fuit doctissimus Victoria & Soto
vbi supra. Nobis tamen salua eorum autoritate non videtur, quòd Diuus Thomas materialiter loquatur.
PRO decisione ergo difficultatis sit prima conclusio. Impossibile est,
ꝙ
quod
specificatio iustitiæ & virtutis inueniatur formaliter in aliqua actione, nisi illa actio vndequaque sit bona omnibus modis & ex omnibus circunstantijs. Hæc conclusio efficaciter probatur quarto
argumẽto
argumento
facto pro
parte negatiua.
Secunda conclusio. Possibile est, quòd
detur obiectum & actio quæ
materiali er
materialiter
pertineant ad aliquam virtutem & obligationem illius, ita vt satisfaciat homo præ
cepto illius virtutis per talem actionem.
v.
Verbi
g.
gratia,
Ieiunat quis in quadragesima adimplet præceptum de temperantia eo tempore, etiam si hoc faciat propter hypocrisim. Similiter dat eleemosynam pauperi virgini quam ex præcepto naturali tenebatur dare, sed intendit stuprum, ille
materialiter impleuit præceptum naturale misericordiæ. Dicitur autem actio materialis alicuius virtutis, cui nihil deest de
proprijs pertinentibus ad speciem illius
virtutis, præterquam quod apponitur mala circunstantia aliqua vel contra aliam
virtutem, vel contra rationem genericam
virtutis. Atque in hoc non differt iustitia à
reliquis virtutibus, sed differentia est, quòd
rectitudo etiam materialis respectu iustitiæ commensuratur secundum commen|
surationem quandam ad alterum. At vero
in alijs virtutibus omnis commensuratio rectitudinis etiam materialis commensuratur
secũdum
secundum
cōmensurationem
commensurationem
ad
operātem
operantem
.
Tertia conclusio. Quando
D.
Diuus
Tho.
Thomas
inquit in secunda differentia,
ꝙ
quod
iustum dicitur aliquid quasi habens rectitudinem iustitiæ ad quod terminatur actio iustitiæ, non
considerato qualiter ab agente fiat, loquutus est formaliter de actione veræ virtutis
iustitiæ. Probatur quoniam intentio Diui
Tho.
Thomae
est agere de vera iustitiæ virtute & incipere à diffinitione illius, ergo in hac quæ
stione & articulo loquitur de iure & iusto
prout est obiectum formale veræ iustitiæ
ad quod formaliter terminatur actio iustitiæ. Aliâs profecto non procederet Diuus
Thom.
Thomas
scientificè, vt decet grauissimum
authorem. Hæc doctrina multo magis explicabitur in solutione argumentorum.
Ad primum argumentum respondetur.
Nullam esse contradictionem inter
primā
primam
& secundam differentiam, cum enim dicit
in secunda differentia, non considerato qualiter ab agente fiat, intelligenda sunt hæc verba secundum abstractionem mentis. Nam
vt est in communi proloquio abstrahentium non est mendacium. Est igitur Diui
Thom.
Thomae
sensus, non quidem negare prærequiri commensurationem & comparationem ad agentem in ratione generica virtutis, imo hoc asserit in prima differentia cùm
inquit propter comparationem ad
agẽtem
agentem
:
sed intendit asserere,
ꝙ
quod
ratio specifica differentiæ iustitiæ non est cum consideratione
actuali ad ipsum agentem: sed
præsupponẽ
do
præsupponendo
istam considerationem in ratione virtutis generica tanquam in materia, etiam intelligitur cum
cōparatione
comparatione
ad alterum, non
considerato tunc qualiter ab agente fiat talis actio. Exemplum huius potest esse in relatione de prædicamento ad aliquid. Relatio enim & est accidens sicut & reliqua præ
dicamenta præter primum, & ex hac parte
conuenit ei esse in hoc vel in illo subiecto.
At vero secundum propriam rationem relationis penes quam diuersificatur ab alijs
accidentibus, non consideratur vt est in subiecto,
neq;
neque
id explicatur: sed vt est ad aliud.
Idem exemplum potest poni in accidenti
bus respectiuis comparando illa cum absolutis.
v.
Verbi
g.
gratia,
scientia & albedo conueniunt in
genere qualitatis, cum tamen scientia vltra
hoc, quod est calificare subiectum sicut albedo specificatur per ordinem & commensurationem ad aliquid extrinsecum, quod
est obiectum: ita prorsus se habent iustitia
& temperantia, quòd vtraque in ratione generica virtutis bonum facit habentem. At
vero iustitia differt ab alijs virtutibus per
hoc quòd rectificat habentem illam in ordine ad
alterũ
alterum
. Simili modo potest explicari
doctrina Diui Thomæ 1. 2. quæst. 62. Vbi
ait, quòd in quibusdam operationibus bonum vel malum attenditur secundum commensurationem ad alterum, in quibusdam
vero operationibus attenditur solum secundum commensurationem ad operantem.
Ac si diceret
D.
Diuus
Thom.
Thomas
ꝙ
quod
omnes operationes virtutis secundum rationem genericam
habent
rationẽ
rationem
boni per
ordinẽ
ordinem
ad
habentẽ
habentem
& operantem. At vero quædam operationes
vtranq;
utranque
rationem boni & genericam &
specificam habent per ordinem ad
habentẽ
habentem
& operantem.
Alię
Aliæ
vero operationes specificam differentiam habent per comparationem & commensurationem ad alterum.
Ad secundum argumentum respondetur,
ꝙ
quod
testimonium illud
Arist.
Aristoteles
non militat
contra nos sed militat, contra eos qui
dicũt
dicunt
D.
Diuus
Thom.
Thomas
materialiter loqui de obiecto &
actione iustitiæ (non considerato qualiter
fiat &c.) In quorum sententia possumus respondere, quòd quanuis verum sit testimonium Aristotelis: adhuc est differentia,
ꝙ
quod
actio materialis iustitiæ consideratur per
quandam commensurationem ad alterum.
Ad tertium argumentum negatur sequela. Imò nos ponimus habitum & actionem
iustitiæ virtutis cum omnimoda determinatione ad bonum, & quanuis respiciat
cō
mensurationem
commensurationem
ad alterum: tamen præsupponit conuenientiam ad seipsum.
Ad quartum argumentum respondetur,
ꝙ
quod
probat efficaciter nostram primam conclusionem.
Ad quintum patet, ex doctrina tertiæ
conclusionis.
Ad vltimum argumentum respondetur,
ꝙ
quod
est specialis ratio, quare acturi de iustitia
|
designamus specialem
quæstionẽ
quæstionem
de obiecto illius, potiusquam cum agimus de alijs
virtutibus. Et ratio differentiæ est, quoniam
obiectum iustitiæ habet specialem
cōmensurationem
commensurationem
cum lege ipsa, & non
solũ
solum
consideratur in illo quid ratio operantis eligat,
vt medium virtutis (hoc enim
determinatũ
deterninatum
est ex natura rei & propterea dicitur medium iustitiæ medium rei.) At medium aliarum virtutum dicitur
mediũ
medium
rationis. De
qua re plura dicemus in quæst. sequenti.
DVbitatur secundo. Circa
conclusionẽ
conclusionem
articuli, ex Arist. 5. Ethic. cap. 7. Vbi
ait esse differentiam inter
iustũ
iustum
& ius. Nam
iustum dicitur esse anteaquam fiat, ius vero
importat iniuriæ emendationem: & similiter distinguit inter
iniustũ
iniustum
& iniuriam.
Nā
Nam
iniustum dicitur esse etiam antequam fiat:
iniuria vero cum fit, ergo ius non est obiectum iustitiæ. Probatur consequentia, quoniam iustitia non solum habitualis, sed
etiā
etiam
actualis est voluntas faciendi quod iustum
est antequam fiat & exerceatur: ergo tunc
debet habere obiectum. At vero secundum
Arist.
Aristoteles
non est ius nisi cum fit, ergo
nō
non
habet rationem obiecti
iustitię
iustitiæ
. Item Diuus
Tho. artic. sequenti dicit,
ꝙ
quod
ius est opus ad
æquatum alteri, ergo non est obiectum iustitiæ, sed operatio iustitiæ. Probatur consequentia, quia est actio illius, ergo, &c.
Respōdetur
Respondetur
ad hanc
dubitationẽ
dubitationem
,
ꝙ
quod
vniuersi diffinientes iustitiam diffiniunt illam
per comparationem ad ius tanquam ad obiectum, vt videbimus quæstione sequenti.
Ad argumentum ex
Arist.
Aristotele
respondetur,
ꝙ
quod
secundum translationem antiquam non est
contra nos testimonium illud. Habet enim
loco iuris, iustificationem, & ita bene constat differentia posita ab
Aristo
Aristotele
. Respondetur secundo, quòd si sequamur
translationẽ
translationem
Argiropili, dicendum erit,
ꝙ
quod
Arist.
Aristoteles
in illo loco accepit nomen iuris in lingua Græca specialiori quodammodo vt directè contrariatur iniuriæ, quæ videtur importare
actionẽ
actionem
inferendi illam. Nos autem in præsenti disputatione vtimur nomine iuris, vt sit idem
quod iustum.
Ad testimonium
D.
Diui
Tho.
Thomae
respōdetur
respondetur
dupliciter. Primo,
ꝙ
quod
actio cuiuslibet habitus,
aut virtutis potest dupliciter
cōsiderari
considerari
: vno
modo quantum ad executionem, vt est in
exercitio, & sic erit effectus illius habitus,
aut virtutis. Altero modo potest considerari prout est in intentione habentis habitum,
& sic habet propriam rationem obiecti talis actio: præsertim cum illa actio est exterior, vt reddere depositum, restituere alienum. Atque isto modo bene dicit
D.
Diuus
Tho.
Thomas
quod ius est opus iustitiæ:
quoniā
quoniam
ipsa operatio exterior tenet se ex parte rei debitæ,
quæ redditur alteri. Imo aliquando ipsamet
operatio exterior est res quæ redditur alteri, sicut lectio mea est ius debitum vniuersitati. Respondetur secundo,
ꝙ
quod
commune est
in scientijs, vt nomina obiectorum transferantur ad actiones & vice versa. Quemadmodum etiam in religione Christiana dicimus sacrificium non solum esse hostiam
oblatam, sed etiam ipsam sacrificationem,
hoc est actionem sacrificandi.