AD secundum dicendum, quòd
publica infamia habet locum accusatoris. Vnde super illud
Genes. 4.
Vox sanguinis fratris tui, &c. dicit
gloss. Euidentia perpetrati sceleris,
accusatore non eget. In denuntiatione vero, sicut supra
dictum est,
|
non intenditur punitio peccantis,
sed emendatio. Et ideo nihil agitur
contra eum, cuius peccatum
denũ
tiatur
denuntiatur
, sed pro eo: & ideo
nō
non
est ibi
necessarius accusator. Pœna autem
infertur propter
rebellionẽ
rebellionem
ad Ecclesiam: quæ, quia est manifesta, tenet locum accusatoris. Ex eo
autẽ
autem
,
quòd ipse iudex videt, non potest
procedere ad sententiam
ferendā
ferendam
,
nisi secundum ordinem publici iudicij, quod tenet
locũ
locum
accusatoris.