ARTICVLVS IIII.
¶ Vtrùm iudex licitè poßit pœ
nam relaxare.
AD Quartum sic procedi
tur. Videtur, quòd iudex
licitè possit pœnam relaxare. Dicitur enim
Iac. 2. Iudicium
sine misericordia ei, qui non facit
misericordiam. Sed nullus punitur
propter hoc,
ꝙ
quod
nō
non
facit illud quod
licitè facere non potest. Ergo quilibet iudex potest licitè misericordiam facere, relaxando pœnam.
¶ 2 Præterea. Iudicium
humanũ
humanum
debet imitari iudicium diuinum.
Sed Deus pœnitentibus relaxat
pœnam: quia non vult
mortẽ
mortem
peccatoris, vt dicitur Ezechie. 18. Ergo
etiam homo iudex potest pœnitenti licitè laxare pœnam.
¶ 3 Præterea.
Vnicuiq;
Vnicuique
licet facere quod alicui prodest & nulli nocet. Sed absoluere
reũ
reum
à pœna prodest ei, & nulli nocet. Ergo iudex licitè potest reum à pœna absoluere.
SED contra est, quod dicitur
Deut. 13. de eo qui persuadet seruire dijs alienis, non parcat ei oculus
tuus, vt miserearis, & occultes
eũ
eum
,
sed statim interficies eum. Et de homicida dicitur Deuter. 19. Morietur, nec misereberis eius.
RESPONDEO dicendum,
ꝙ
quod
sicut ex
dictis patet, duo sunt,
quantum ad propositum pertinet,
circa iudicem consideranda, quorum vnum est, quòd ipse habet iudicare inter accusatorem & reum:
aliud autem est, quòd ipse non fert
iudicij sententiam, quasi ex propria, sed quasi ex publica potestate.
Duplici ergo ratione impeditur iudex, ne reum à pœna absoluere possit. Primo quidem ex parte accusatoris, ad cuius ius quandoque pertinet, vt reus puniatur, puta propter aliquam iniuriam in ipsum
cō
missam:
commissam
cuius relaxatio non est in
arbitrio alicuius iudicis: quia quili|
bet iudex tenetur ius suum reddere
vnicuique. Alio modo impeditur
ex parte reipublicæ, cuius potestate
fungitur, ad cuius bonum pertinet,
quòd malefactores puniantur. Sed
tamen quantum ad hoc, differt inter inferiores iudices & supremum
iudicem, scilicet principem, cui est
plenariè potestas publica commissa: iudex enim inferior non habet
potestatem absoluendi reum à pœ
na contra leges à superiore sibi impositas. Vnde super illud
Ioann. 19.
Non haberes aduersum me potestatem vllam, dicit August.
Talẽ
Talem
Deus dederat Pilato potestatem, vt
esset sub Cæsaris potestate, ne ei omnino liberum esset accusatum absoluere: sed princeps qui habet plenariam potestatem in republica, si ille
qui passus est iniuriam, velit eam remittere, poterit reum licitè absoluere, si hoc publicæ vtilitati viderit
non esse nociuum.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
misericordia iudicis habet locum
in his, quæ arbitrio iudicis relinquuntur, in quibus boni viri est, vt
sit diminutiuus
pœnarũ
pœnarum
: sicut
Philosophus dicit in 5. Ethicor.
In his
autem quæ sunt determinata secundùm legem diuinam vel
humanā
humanam
,
non est suum
misericordiā
misericordiam
facere.
AD secundum dicendum, quòd
Deus habet supremam potestatem
iudicādi
iudicandi
, & ad ipsum pertinet quicquid contra aliquem peccatur. Et
ideo liberum ei est pœnam remittere, præcipuè cùm peccato ex hoc
pœna maximè debeatur, quod est
contra ipsum: non tamen remittit
pœnam, nisi secundùm quod decet
suam bonitatem, quæ est omnium
legum radix.
AD tertium dicendum, quòd
iudex si inordinatè pœnam remitteret, nocumentum inferret & communitati, cui expedit, vt maleficia
puniantur, ad hoc, quòd peccata vitentur. Vnde Deut. 13. post pœnam
seductoris subditur: Vt omnis Israel audiens timeat, & nequaquam
vltra faciat quippiam huius rei simile. Nocet etiam personæ cui est illata iniuria, quæ recompensationem
accipit per quandam restitutionem
honoris in pœna iniuriantis.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Nullus iudex potest
relaxare pœnam iuris, contra ius quod
habet accusator, vel actor vt sibi satisfiat.
Secunda conclusio. Pœna iuris, quæ est
infligenda propter bonum reipublicæ: nullus iudex inferior potest relaxare.
Tertia conclusio. Hanc pœnam potest
relaxare supremus Princeps, quando non sequitur ex tali remissione detrimentum reipublicæ.
COMMENTARIVS.
CIrca primam & secundam conclusionem nota primò, quòd sunt intelligendæ regulariter loquendo. Nam potest contingere vt reus sit adeo necessarius reipublicæ, vt locum habeat epicheia, & relaxetur
pœna iuris, satisfaciendo parti alia via: idque
insinuat D. Tho. quæst. 68. art. 3. ad tertium.
& Caietanus ibidem, & Soto in quæstio. .
art. vlt. lib. 5.
Secundò nota, quòd nomine inferioris
iudicis, intelligimus etiam Duces & Marchiones & cæteros Hispaniæ, qui sunt iudices supremi Principis, & ideo non possunt
dispensare in pœna taxata per legem superioris: etiam si accusator condonet illam.
Tertiò nota, quòd licet in
Partita. 7. tit. 1.
l. 22. dicatur, quòd remittente accusatore
nō
non
|
puniat iudex reum corporali pœna taxata
per legem: tamen hæc lex vt iacet non est
in vsu, nam si crimen est atrox, iudices punire debent & puniunt secundùm pœnam
legis, etiam si actor condonet: si autem crimen non sit atrox, puniatur reus mitiore
pœna, etiam arbitraria: & hoc est in vsu &
valde iustum: & in huiusmodi pœnis habent locum preces proborum virorum, vt
iudex minuat pœnam quæ in eius arbitrio
ponitur: hoc enim conforme est legi quid
ergo.
§. pœna. ff. de his qui notantur infamia. & cap. at si clerici. de iudicijs.
Quartò nota, quòd supremus Princeps
non debet frequenter & facile relaxare pœ
nas, & multo minus debet facile concedere, vt pœna corporalis pretio redimatur:
hoc enim esset dare occasionem peccandi
prauis hominibus: & esset nota auaritiæ in
Principe, quod est maxime indecens. Denique iniquissimum esset, pretium recipere
pro delictis, quando possunt alia via impediri in futurum, vt v. g. quando nulla cura
est vt non sint concubinarij, & tamen summa diligentia est in exigendis pœnis pecuniarijs. Et de hoc vitio reprehendebantur
olim sacerdotes Oseæ cap. 4. Sacerdotes peccata populi mei comedent, & ad iniquitatem subleuabunt animas
eorũ
eorum
. Vide de hac
re Caiet. in verbo, iudicis peccata.
DVbitatur deinde, An iudex qui contradicente accusatore relaxat pœnam iuris, teneatur restituere fisco suam
portionẽ
portionem
,
& etiam ipsi accusatori? Pro parte negatiua
arguitur primò. Pœnam talionis nemo tenetur subire, nisi condemnatus per
sententiā
sententiam
: sed quod iudex restituat suas portiones
fisco & accusatori videtur esse pœna talionis: ergo in
cōsciẽtia
conscientia
nō
non
tenetur ante
cōdemnationẽ
condemnationem
. Et
cōfirmatur
confirmatur
.
Nā
Nam
iudex in illo casu
nō
non
tenetur subire
pœnā
pœnam
corporalem,
quā
quam
tenebatur subire reus: ergo neque
pecuniariā
pecuniariam
.
Secundò. Reus ipse qui interrogatus iuridicè negat veritatem & deludit sententiam,
non tenetur restituere pœnam lege
taxatā
taxatam
fisco, vel accusatori, vt
ostẽdetur
ostendetur
. q. 69. ergo
neque ipse iudex tenebitur in illo casu. Probatur consequentia: quia vterque peccat
cō
tra
contra
iustitiam. ¶ Tertiò. Testis qui legitimè
interrogatus negat veritatem, quam si con
fiteretur esset in causa, vt reus solueret pecuniam fisco vel accusatori: non tenetur
ipse ad talem restitutionem, si reus non condemnetur, vt dicemus in quæst. 70. ergo neque iudex.
Ad hoc dubium Syluester in verbo, iudex primo. §. 16. quæstio. 11. particula. 5. ait,
quod secundùm D. Thom. tenetur iudex
in tali casu restituere communitati vel accusatori, si illo contradicente relaxata est pœ
na. Tamen apud D. Thom. nunquam inueniuntur hæc verba. Soto vbi supra ait, quòd
tenetur iudex restituere accusatori si illo
cō
tradicente
contradicente
relaxata est pœna.
Prima conclusio. Iudex tenetur restituere parti læsæ totum suum ius quod per relaxationem pœnæ amittit. Ratio est: quia
iudex tenetur ex iustitia commutatiua ratione officij, suum ius vnicuique tribuere, ergo tenetur ad restitutionem.
Secunda conclusio. Si iudex post latam
sententiā
sententiam
non exequatur illam, tenetur restituere fisco & accusatori suas portiones taxatas per legem. Ratio est: quia fiscus & accusator, eo ipso quod fertur sententia contra
reũ
reum
,
acquirunt ius in actu ad tales portiones: ergo
iudex qui per iniquitatem impedit illam vtilitatem tenebitur restituere.
Tertia conclusio. Iudex & omnes alij ministri iustitiæ, si ex eo quòd non rectè
faciũt
faciunt
suum officium, sequitur aliquod nocumentum fisco vel accusatori: tenetur ad restitutionem. Ratio huius est: quia isti officiales tenentur ex iustitia
cōmutatiua
commutatiua
dicere ius omnibus petentibus illud: quod si non fecerint
tenebũtur
tenebuntur
ad
restitutionẽ
restitutionem
omniũ
omnium
damnorũ
damnorum
quæ
sequũtur
sequuntur
, ex eo
ꝙ
quod
nō
non
faciũt
faciunt
suũ
suum
officiũ
officium
.
Quarta
cōclusio
conclusio
. Fiscalis Regius tenetur
accusare tales iudices & ministros. Ratio
est: quia etiam ipse tenetur ex iustitia commutatiua facere suum officium in ordine ad
bonum reipublicæ.
Quinta conclusio. Quando iudex ex aliqua ignorantia inuincibili relaxat pœnam,
quam reuera non debebat relaxare: non tenebitur postea ad restitutionem, etiam si cognoscat se errasse. Ratio est, quia ille non tenetur ratione rei acceptæ,
neq;
neque
ratione iniustæ acceptionis: quia excusatur ignorantia à
peccato, ergo nullo modo tenetur.
AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum
respōdetur
respondetur
, quòd
propriè loquendo, non dicitur pœna talionis quando quis ex iustitia commutatiua tenetur aliquid reddere, etiam si habeat quandam similitudinem cum pœna talionis.
Ad confirmationem respondetur, nego
consequentiam: quia pœna corporalis non
est incommodum alterius, sicut pœna pecuniaria. Item pœna corporalis est purè pœ
na: at vero solutio pecuniæ pertinet ad iustitiam commutatiuam quam violauit iudex:
vnde tenebitur in foro conscientiæ ante condemnationem restituere. Et denique, pœna
corporalis est purè passio ab alio infligenda: pœna autem pecuniaria in casu posito
debet esse actio iustitiæ
cōmutatiuæ
commutatiuæ
, ergo.
Ad secundum & tertium argumentum
respondetur, quòd neque reus neque testis
tenetur per se loquendo ex iustitia commutatiua, dicere veritatem in iudicio: sed tantum ex iustitia legali, & ideo violatio iustitiæ legalis non obligabit ad restitutionem.