PRO decisione sit prima conclusio. Probabilissima sententia est, quòd reus interrogatus contra ordinem iuris, potest respondere sine mendacio & sine periurio,
Non feci, non occidi. Hanc sententiam tenet expressè
Adrianus in. 4. in quæst. de sigillo confessionis, & putat esse communem
sententiam, & fortassis illo tempore ita erat.
Videtur etiam esse sententia
Caietani in opusculo. 17. responsionum, respons. 5. vbi expressè dicit, quòd interrogatus contra ordinem iuris an habeat complices, potest
respō
dere
respondere
, Non habeo, ergo similiter potest
respōdere
respondere
,
nō
non
feci. Hanc
etiā
etiam
sententiā
sententiam
docuit
in hac schola Salmantina Peña. Hanc etiam
tenent multi nostris temporibus, pro cuius probatione multa possent dici. Sed
tamẽ
tamen
arguitur primò. Si reus in casu posito diceret in
hũc
hunc
modum, Ego subditus tuæ interrogationi iuridice, non occidi hominem diceret verum: sed eundem sensum facit si
tũc
tunc
dicat, ego non occidi, ergo diceret verum.
Cōsequentia
Consequentia
est manifesta, & probatur maior: quia illa propositio est negatiua de subiecto non supponente. Minor verò probatur.
Quando in aliqua propositione possunt intelligi & suppleri aliquæ particulæ ex
circũ
stantia
circunstantia
loci & temporis &
personarũ
personarum
, idem
est, quòd ponantur expressè illæ particulæ
in propositione, vel quod non
ponātur
ponantur
quā
tum
quantum
attinet ad veritatem vel falsitatem pro
positionis: sed in casu posito omnes illæ particulæ intelliguntur ex circunstantia
personarũ
personarum
, ergo vera est illa propositio, Ego non
feci. Maior explicatur, & probatur. Si aliquis
venditor publicè frumenti, vendiderit iam
totum frumentum quod erat venditurus, reseruato sibi necessario, & veniat ad
illũ
illum
emptor frumenti interrogans illum, An habeat
frumentum, verissime respondet,
nō
non
habeo
frumentum, etiam sub iuramento: quia sane
ex circunstantia personarum intelligitur ad
vendendum. Sic ergo in nostro proposito,
Venit iudex in figura personæ publicæ, interrogaturus ex parte reipublicæ secundùm
legem aliquem vt reum, vel vt testem de aliquo crimine: poterit ergo respondere reus,
si non iuridicè interrogatur: non feci, non
commisi crimen: quia intelligitur ex circunstantia personæ, Non
cōmisi
commisi
crimen de quo
tu interrogas vt persona publica secundùm
leges, vel aliter potest verificari propositio,
ex circunstantia personæ respondentis, scilicet, ego subditus tuæ interrogationi iuridice,
Nō
Non
occidi hominem. Præterea probatur
illa maior, scilicet,
ꝙ
quod
ex circunstantijs suppleantur aliquæ dictiones in locutione.
Nā
Nam
Christus Dominus
Matth. 9. dixit, Non est
mortua puella sed dormit: & tamen reuera
puella illa erat defuncta per separationem
animæ à corpore. Quod ergo dicit Dominus, Non est mortua, intelligitur scilicet respectu meæ potestatis atque voluntatis respectu cuius perinde se habet atque si
nō
non
esset mortua & dormiret, quæ omnia supplentur in illa locutione ex circunstantia personæ Christi, qui vocatus erat ad suscitandam
puellam. Pręterea probatur conclusio principalis. Iuramentum pręstitum de dicenda
veritate ad omnia interrogata,
intelligendũ
intelligendum
est ad omnia interrogata iuridice: ergo
etiā
etiam
iuramentum pręstitum de dicenda veritate
circa aliquod negotium particulare intelligendum est quantum ad iuridicam interrogationem. Item probatur conclusio. Quando iudex sciens aliquem esse innocentem
condemnat illum quia probatur nocens
secũdùm
secundùm
allegata & probata, vere fert sententiam, dicendo, Condemno istum
homicidā
homicidam
vt occidatur, quia certè intelligitur ex
circũ
stantijs
circunstantijs
,
Cōdemno
Condemno
istũ
istum
homicidā
homicidam
secũdùm
secundùm
|
allegata & probata: ergo pari modo in casu
nostro verificatur nostra
cōclusio
conclusio
. Item est
aliud exemplum optimum. Quando aliquis iam est confessus in foro conscientiæ
homicidium quod fecit, & postea in alia
cō
fessione
confessione
interrogatur à confessore, An commiserit homicidium, verè respondet, ego
non commisi homicidium, quia intelligitur
ex
circũstantijs
circunstantijs
, quod pertineat ad tuum forum modo. Cæterum si idem confessor interrogaret illum extra
sacramẽtum
sacramentum
, An occiderit aliquem hominem, certè mentiretur si diceret non occidi, quia tunc ex circunstantijs, non possunt intelligi illæ particulæ.
Ex dictis sequitur, quòd si aliquis occidit hominem defendendo se cum moderamine,
& interrogetur iuridicè à iudice, An occiderit illum hominem, potest
respōdere
respondere
etiam
cum iuramento, non occidi hominem
istũ
istum
:
quia ex circunstantia etiam negotij de quo
agitur, intelligitur de occisione criminosa:
nam iudex non interrogat neque interrogare potest, nisi de crimine. Sed quid si adhuc
iudex instet interrogare, An reus fecerit delictum secretum, quid possit dicere siue iuridice siue non iuridicè interrogatus?