RESPONDEO dicendum,
quòd secundum
Apostolum ad Romanos primo, Digni sunt morte
non solùm qui peccata faciunt, sed
etiam qui facientibus peccata consentiunt. Quod quidem contingit dupliciter. Vno modo directè,
quando scilicet quis inducit alium
ad peccatum, vel ei placet peccatum. Alio modo indirectè, quando scilicet non resistit, cùm resistere possit. Et hoc contingit quandoque non quia peccatum placeat,
sed propter aliquem humanum timorem. Dicendum est ergo, quòd
si aliquis detractiones audiat absque resistentia, videtur detractori
consentire: vnde fit particeps peccati eius. Et si quidem inducat
eũ
eum
ad
detrahẽdum
detrahendum
, vel saltem placeat
ei detractio propter
odiũ
odium
eius, cui
detrahitur,
nō
non
minus peccat, quàm
detrahens, & quandoque magis.
Vnde Bernardus
dicit, Detrahere aut
detrahẽtem
detrahentem
audire, quid horum damnabilius sit, non facilè dixerim. Si verò non placeat ei peccatum, sed ex timore, vel negligentia,
vel etiam
verecũdia
verecundia
quadam omittat repellere detrahentem, peccat
quidem, sed multominus quàm detrahens, & plerunque venialiter.
Quandoque etiam hoc potest esse
peccatũ
peccatum
mortale, vel propter hoc,
quòd alicui ex officio incumbit detrahentem corrigere, vel propter
aliquod periculum
cōsequens
consequens
, vel
propter radicem, qua timor humanus quandoque potest esse peccatum mortale, vt suprà
habitũ
habitum
est.