CIrca istum articulum primo
notandũ
notandum
est, quòd susurratio non solum excedit contumeliam, verum
etiā
etiam
detractionem:
nā
nam
peccatum in
proximũ
proximum
tanto est grauius,
quanto
nocumentũ
nocumentum
illatum est grauius. Sed
vitium susurrationis infert maius nocumentum, ergo. Minor probatur. Nam per contumeliam destruitur honor, per detractionem
fama, per susurrationem vero dirimitur amicitia quæ maius
bonũ
bonum
est: ergo grauius peccatum est. Et confirmatur. Nam totum detrimentum quod infertur per detractionem
infertur per susurrationem, & vltra hoc dirimit amicitiam: ergo grauius peccatum est
susurratio. Secundò probatur hoc. Amicitia est maxima omnium
virtutũ
virtutum
, vel aliquid
virtute excellentius, quod dicit D.
Tho. sup.
quæst. 23. art. 3. ad primum. sed fama non est
tantum bonum sicuti virtus, imo sequitur
|
virtutem sicuti vmbra corpus: ergo iniuria
quæ destruit amicitiam qualis est susurratio, grauior iniuria est quam quæ destruit famam. Ex his infertur, quòd vitium susurrationis sit peccatum mortale ex genere suo.
Nam dat graue damnum proximo. Verum
est, quòd susurratio est duplex: alia formalis, alia vero materialis: sicuti diximus de
contumelia.