RESPONDEO dicendum,
quòd sicut obiectum iustitiæ est aliquid æquale in rebus exterioribus,
ita etiam obiectum iniustitiæ est aliquid inæquale: prout scilicet alicui
attribuitur plus vel minus, quàm
sibi competat. Ad hoc autem obiectum comparatur habitus iniustitiæ mediante proprio actu, qui vocatur iniustificatio. Potest ergo
cō
tingere
contingere
, quòd qui facit iniustum,
non est iniustus dupliciter. Vno
modo propter defectum comparationis ipsius operationis ad proprium obiectum, quæ quidem recipit speciem & nomen à per se obiecto, non autem ab obiecto per
accidẽs
accidens
. In his
autẽ
autem
quæ sunt propter
finẽ
finem
per se dicitur aliquid quod est
intentum, per accidens
autẽ
autem
quod
est præter intentionem. Et ideo si
aliquis faciat aliquid quod est iniustum, non intendens iniustum facere (puta cùm hoc facit per ignorantiam, non existimans se
iniustũ
iniustum
facere) tunc
nō
non
facit iniustum per
se, & formaliter loquendo, sed solùm per accidens, & quasi materialiter faciens id quod est iniustum.
Vnde & talis operatio non denominatur iniustificatio. Alio modo
potest contingere propter
defectũ
defectum
comparationis ipsius operationis
ad habitum. Potest enim iniustificatio procedere quandoque
quidẽ
quidem
ex aliqua passione, puta iræ vel concupiscentiæ.
Quādoque
Quandoque
autem ex
electione: quando scilicet ipsa iniustificatio per se placet, & tunc propriè procedit ab habitu, quia vnicuique habenti aliquem habitum
est secundum se acceptum, quod
conuenit illi habitui. Facere ergo
iniustum ex intentione & electione, est proprium iniusti secundum
quod iniustus dicitur, qui habet in
|
iustitiæ habitum: sed facere iniustum præter intentionem, vel ex
passione, potest aliquis absque habitu iniustitiæ.