QVÆSTIO LX.
De Iudicio.
POSTEA
considerandũ
considerandum
est de
iudicio. Et circa hoc quæruntur sex.
ARTICVLVS PRIMVS.
¶ Vtrùm
iudiciũ
iudicium
sit actus iustitiæ.
AD Primum sic proceditur.
Videtur, quòd iudicium non sit actus iustitiæ. Dicit enim †
Philosophus in 1.
Ethicorum, quòd vnusquisque bene iudicat quæ cognoscit: & sic iudicium ad vim cognoscitiuam pertinere videtur. Vis autem cognoscitiua per prudentiam perficitur, Ergo iudicium magis pertinet ad prudentiam, quàm ad iustitiam, quæ
est in voluntate: vt
dictum est.
¶ 2 Præterea. Apostolus dicit 1.
ad Corint. 2. Spiritualis iudicat omnia. Sed homo maximè efficitur spiritualis per
virtutẽ
virtutem
charitatis, quæ
diffunditur in cordibus nostris per
Spiritum sanctum qui datus est nobis: vt dicitur Roman. 5. ergo iudicium magis pertinet ad charitatem
quàm ad iustitiam.
¶ 3 Præterea. Ad
vnamquanq;
vnamquanque
virtutem pertinet rectum
iudiciũ
iudicium
circa propriam materiam: quia virtuosus in singulis est regula & mensura, secundùm
Philosophũ
Philosophum
in lib.
Ethic.
Non ergo iudicium magis
pertinet ad iustitiam quàm ad alias
virtutes morales.
¶ 4 Præterea. Iudicium videtur
ad solos iudices pertinere. Actus
autem iustitiæ inuenitur in omnibus iustis. Cùm ergo non soli iudices sint iusti, videtur quòd
iudiciũ
iudicium
non sit actus proprius iustitiæ.
SED contra est quod in Psal. 93.
dicitur: Quoadusque iustitia conuertatur in iudicium.
RESPONDEO dicendum,
ꝙ
quod
iudicium propriè nominat
actũ
actum
iudicis, inquantum iudex est. Iudex autem dicitur quasi ius dicens.
Ius autem est obiectum iustitiæ, vt
suprà
habitum est. Et ideo iudicium importat secundùm primam
nominis impositionem, diffinitionem, vel determinationem iusti siue iuris. Quòd autem aliquis bene
diffiniat aliquid in operibus virtuosis, propriè procedit ex habitu virtutis: sicut castus rectè determinat
ea quæ pertinent ad castitatem. Et
ideo iudicium quod importat rectam determinationem eius quod
est iustum, propriè pertinet ad iustitiam. Propter quod
Philosophus in
5. Ethic.
dicit, quòd homines ad
iudicem confugiunt sicut ad quandam iustitiam animatam.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
nomen iudicij quod secundùm primam impositionem significat rectam determinationem iustorum,
|
ampliatum est ad significandam rectam determinationem in quibuscunque rebus, tam in speculatiuis,
quàm in practicis: in omnibus tamen ad rectum iudicium duo requiruntur, quorum vnum est ipsa
virtus proferens iudicium. Et sic iudicium est actus rationis: dicere
enim vel diffinire aliquid, rationis
est. Aliud autem est dispositio iudicantis, ex qua habet idoneitatem
ad rectè iudicandum: & sic in his
quæ pertinent ad iustitiam, iudicium procedit ex iustitia: sicut &
in his quæ ad fortitudinem pertinent, ex fortitudine. Sic ergo iudicium est quidam actus iustitiæ, sicut inclinantis ad rectè
iudicandũ
iudicandum
:
prudẽtiæ
prudentiæ
autem sicut
iudiciũ
iudicium
proferẽtis
proferentis
. Vnde & synesis ad prudentiam pertinens dicitur bene iudicatiua: vt suprà
habitum est.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
homo spiritualis ex habitu charitatis habet inclinationem ad rectè
iudicādum
iudicandum
de omnibus secundùm
regulas diuinas, ex quibus
iudiciũ
iudicium
per donum sapientiæ pronuntiat:
sicut iustus per virtutem
prudẽtiæ
prudentiæ
pronuntiat
iudiciũ
iudicium
ex regulis iuris.
AD tertium dicendum, quòd
alię
aliæ
virtutes ordinant hominem in
seipso: sed iustitia ordinat
hominẽ
hominem
ad alium, vt ex
dictis patet. Homo
autẽ
autem
est dominus eorum, quæ
ad ipsum pertinent: non autem est
dominus eorum quæ ad alium pertinent. Et ideo in his, quæ sunt secundùm alias virtutes, non requiritur nisi iudicium virtuosi, extenso tamen nomine Iudicij: vt
di
ctum est. Sed in his quæ pertinent
ad iustitiam, requiritur vlterius
iudiciũ
iudicium
alicuius superioris, qui vtrunque valeat arguere, & ponere manum suam in ambobus. Et propter
hoc iudicium specialius pertinet
ad iustitiam, quàm ad aliquam
aliā
aliam
virtutem.
AD quartum dicendum, quòd
iustitia in principe quidem est sicut
virtus architectonica, quasi imperans &
præcipiẽs
præcipiens
quod iustum est:
in subditis autem est tanquam virtus executiua &
ministrās
ministrans
. Et ideo
iudicium, quod importat diffinitionem iusti, pertinet ad iustitiam,
secundùm quod est principaliori
modo in præsidente.
COMMENTARIVS.
COnclusio est affirmatiua. Notandum
est in hoc articulo, quod colligitur ex
Diuo Thoma in solutione ad
primũ
primum
, quòd
ista vox iudicium ex prima sua significatione significat diffinitionem & determinationem iusti: ita quòd pertinet ad iustitiam.
Deinde vero extensa est ad signandam sententiam & determinationem intellectus, in
quacunque materia, siue speculatiua siue
practica. Et ratio huius extensionis ea fuit,
quoniam quæcunque sententia huiusmodi
importat quandam æqualitatem & conformitatem. Nam in speculatiuis vera sententia intellectus consistit in quadam conformitate intellectus ad rem speculatam. In
practicis verò consistit in conformitate intellectus ad appetitum rectum: quia veritas practica est consentanea appetitui recto. Et ad hanc posteriorem acceptionem,
quæ est minus propria, pertinet illa acceptio secundùm quam dicimus pertinere ad
quamlibet virtutem moralem recte iudicare in propria materia. Præter has acceptiones quæ sunt valde vsitatæ, & apud
Theologos & apud Philosophos morales:
reperiuntur aliæ quibus vtuntur sacræ li|
teræ. Quandoque enim iudicium significat legem Dei.
Psalm. 118. Statui custodire iudicia iustitiæ tuæ. Aliquando accipitur pro causa de qua agitur in iudicio.
In
eodem Psalmo; Iudica iudicium meum, vt
vertit Hieronymus. Accipitur etiam pro punitione inflicta à superiori,
Exodi. 6. Ego
Dominus educam vos & redimam vos in
iudicijs magnis. Idest, in magnis punitionibus & plagis AEgyptiorum.
Marci 12. Hi
accipient prolixius iudicium. Idest, grauiorem punitionem. Accipitur præterea pro
effectibus diuinæ virtutis, quorum nescimus rationem adinuenire.
Psalm. 35. Iudicia tua abyssus multa. Denique sumitur iudicium pro actu iudicis definientis causam publicam.
Psalm. 1. Non resurgent impij in iudicio neque peccatores in consilio
iustorum.
IN præsenti ergo tota disputatio versatur
de iudicio secundùm eius primam & potissimam acceptionem, nimirum pro definitione iuris seu iusti. ¶ Dubitatur ergo, An
iudiciũ
iudicium
sic acceptum sit actus elicitus à virtute iustitiæ, an potius à virtute prudentiæ.
Vniuersi Theologi conueniunt in tribus.
Conueniunt primò, quòd si iudicium sumatur speculatiuè, neque à iustitia neque à
prudentia elicitur: sed vel à philosophia morali seu à Iurisperitia.
Vnaquæq;
Vnaquæque
enim scientia habet proferre iudicium speculatiuum
in propria materia. Quocirca in præsenti
non speculatiuè sed practicè disputamus de
iudicio. Secundò, quòd iudicium practicum materialiter & entitatiuè procedit à ratione, & elicitur à virtute prudentiæ. In quo
sensu accipienda est doctrina Diui Thomæ
ad primum, qua dicit ad rationem pertinere & ad prudentiam per synesin proferre iudicium. Tertiò conueniunt, quòd iudicium pertinet dispositiuè ad virtutem iustitiæ. Nam commune est omni virtuti morali bene disponere ad rectum iudicium in
propria materia. Vt optime
D.
Diuus
Thomas
explicat in corpore articuli, & ad primum.
Colligitur etiam ex Aristot. 3. Ethicorum.
cap. 1. qualis vnusquisque est talis sibi finis
videtur. Id est, ita homo iudicat de rebus
pertinentibus ad mores: sicut ipse dispositus est in appetitu & affectu per virtutes aut
vitia. Idipsum insinuauit Comicus dicens;
Cùm semel se quis cupiditate deuinxit mala, necesse est consilia consequi consilia.
Diuus Paul. Roman. 1. inquit, quòd tradidit Deus illos antiquos Philosophos superbos & elatos in reprobum sensum. Idest,
quia elati erant & superbi, peruersum iudicium habuerunt de Deo & rebus spectantibus ad mores: etsi aliàs essent sapientes. Et
1. ad Timoth. 1. ait, quòd quidem repellentes bonam conscientiam circa fidem naufragauerunt.
Difficultas autem est inter graues Theologos, Vtrùm iudicium sumptum formaliter & secundùm quòd expectat ad mores sit actus elicitus à virtute iustitiæ, an à
virtute
prudentię
prudentiæ
. Et probatur primò, quòd
sit actus elicitus à iustitia. Diuus Thomas
in hoc articulo præsertim ad tertium, docet, quòd iudicium speciali ratione pertinet ad iustitiam præ alijs moralibus virtutibus quæ pertinent ad appetitum. Sed iudicium dispositiuè æquè pertinet ad omnes virtutes morales residentes in appetitu:
nam quælibet virtus eiusmodi disponit ad
rectum iudicium ferendum in propria materia, ergo iustitia non solum dispositiuè,
sed etiam elicitiuè concurrit ad iudicium in
propria materia, alias nihil speciale habet.
Secundò arguitur. Iudicium, vt docet
Diuus Thomas in hoc articulo, & cum eo
omnes Theologi est actus iustitiæ, sed non
est actus imperatus à iustitia, ergo elicitus
ab ea. Consequentia patet ex sufficienti diuisione. Nam omnis actus alicuius virtutis vel est ab ipsa elicitus vel imperatus. Probatur minor. Nam si iudicium tantum pertineret ad iustitiam, vt actus imperatus ab
ipsa, non esset specialiter tribuendum iustitiæ, quoniam etiam potest imperari à charitate. Omnis enim actus cuiuscunque virtutis moralis est imperabilis à charitate. Et
confirmatur. Prudentia habet imperium super cæteras morales virtutes, ipsa vero non
subijcitur earum imperio per se loquendo,
quia superior est omnibus alijs: superioris
autem est non subijci sed imperare, ergo si
iudicium est actus elicitus à prudentia, non
potest esse per se loquendo imperatus à
iustitia.
Tertiò arguitur. Actus qui formaliter respicit obiectum alicuius virtutis est elicitus ab eadem, sed iudicium formaliter respicit obiectum iustitiæ, ergo elicitur ab
illa. Maior est euidens, & minor probatur. Quia iudicium formaliter respicit ius
seu iustum: ius autem & iustum est formale obiectum iustitiæ, vt ex superioribus
patet, ergo &c.
Quartò arguitur. Iudicium immediatè
regulatur in esse moris à iustitia, ergo moraliter loquendo est actus elicitus à iustitia.
Consequentia patet: quia ille actus immediatè regulatur ab aliqua virtute, & secundùm esse morale simpliciter elicitur in esse
moris ab illa virtute, etiam si actus secundùm substantiam non procedat ab eadem
potẽtia
potentia
in qua residet talis virtus.
v.
Verbi
g.
gratia,
actus
exterior eleemosynæ elicitur simpliciter in
esse moris à virtute misericordiæ existente in voluntate: eo quòd in esse morali immediate regulatur per virtutem misericordiæ. Nam tota bonitas moralis huius actus
exterioris desumitur ex bonitate virtutis misericordiæ. Similiter oratio quæ est actus secundùm substantiam & entitatem procedens ab intellectu, elicitur in esse moris à
virtute religionis quæ residet in voluntate,
eo quòd tota moralitas orationis immediatè regulatur per virtutem religionis. Sed
probatur antecedens, quòd iudicium sit rectum necne, non aliunde pensatur quam ex
rectitudine iustitiæ, siquidem si fuerit iudicium iustum, erit rectum & verum iudicium. Si autem fuerit iniustum, erit peruersum & iniquum, ergo regula iudicij est iustitia ipsa.
Vltimò arguitur. Si iudicium non à iustitia, sed à
prudẽtia
prudentia
elicitur: sequitur quòd
iudicium prolatum à iudice differat specie à iudicio prolato ab homine particulari. Consequens tamen falsum est, & non
consentiens doctrinæ Diui Thomæ in hoc
articulo, ergo. Probatur sequela. Virtus iustitiæ, vt supra dictum est quæstione. 58.
eiusdem speciei est in Principe & in homine priuato: prudentia autem non ita. Etenim vt docet Diuus Thomas supra quæ
stione. 50. articulo. 1. & præcipuè artic. 2.
in solutione ad secundum. Prudentia gu
bernatiua quæ est in Principe specie differt
à prudentia, quæ est in homine priuato,
ergo si iudicium pronuntiatum à iudice seu
Principe elicitur à prudentia, & similiter
iudicium prolatum à persona priuata est
actus elicitus à prudentia, manifestum est
hæc iudicia differre specie: sicut differunt
virtutes à quibus eliciuntur. Propter hæc argumenta vtcunque fit probabilis sententia
quorundam Thomistarum asserentium iudicium in esse moris esse actum elicitum à
virtute iustitiæ.
Sed nihilominus statuitur hæc conclusio. Iudicium non est actus elicitus à virtute iustitiæ: sed à prudentia per synesim
formaliter & in esse moris. Istam conclusionem peritiores Thomistæ docent interpretantes istum articulum. Et probatur primo ex Diuo Thoma in solutione ad primum, dicente, quòd proferre iudicium ad
rationem pertinet. Et tandem subiungit
ꝙ
quod
iudicium est actus prudentiæ per synesim.
Respondent authores contrariæ sententiæ
Diuũ
Diuum
Thomā
Thomam
loqui materialiter & entitatiuè, non autem in esse morali. Contra hanc
responsionem arguitur efficaciter. Prudentia est virtus moralis essentialiter loquendo: & quæ in omni sua operatione attendit formaliter ordinem moralem: est enim
essentialiter regula moralis, ergo si iudicium à prudentia profertur, non solum
profertur materialiter & entitatiuè, sed formaliter in esse moris. Ineptè sanè Diuus
Thomas docuisset in hoc articulo prudentiam esse principium per se requisitum ad
iudicium, si intelligeret quòd tantùm materialiter & entitatiuè iudicium à prudentia procedit. Et confirmatur. Iudicium, de
quo in præsenti Diuus Thomas loquitur,
est iudicium morale. Est enim proxima regula electionis moralis in materia iustitiæ,
ergo cùm docet Diuus Thomas prudentiam esse principium per se requisitum ad
iudicium, non loquitur materialiter & entitatiuè: sed formaliter secundùm ordinem
moralem.
Arguitur secundò ex eadem solutione
D.
Diui
Tho.
Thomæ
ad primum, vbi secundùm
eũdem
eumdem
modum docet
iustitiā
iustitiam
esse principium iudicij in propria materia quo & reliquæ virtu|
tes in suis materijs: sed aliæ virtutes non concurrunt elicitiuè, sed tantum dispositiuè ad
proferendum iudicium in proprijs materijs, ergo idem est censendum de iustitia.
Minor apud omnes est certissima.
Nā
Nam
alias
iudicium in nulla materia elicitiuè procederet à prudentia: quod est stultum. Et confirmatur. Prudentia ex æquo versatur circa
materias omnium virtutum
moraliũ
moralium
: obiectum enim prudentiæ est agibile & operabile à nobis moraliter, ergo sicuti prudentia elicit iudicium in materia aliarum virtutum moralium, ita & in materia iustitiæ.
Tertiò probatur. Formale obiectum iudicij est ius seu iustum non secundùm eam
rationem formalem quæ respicitur à iustitia: sed
secũdùm
secundum
aliam, quoniam iudicium
non vtcunque respicit iustum, sed quatenus est dirigibile per rationem & prudentiam: quam formalitatem iustitia non respicit, ergo iudicium non est actus elicitus à iustitia: sed à ratione & prudentia. Quartò
probatur. Iudicium non adæquatè regulatur per iustitiam, sed per prudentiam, ergo
in esse morali non à iustitia sed à prudentia
elicitur. Probatur antecedens. Cum quis iudicat soluenda esse centum Petro quæ illi
debebantur, ad rectitudinem illius iudicij
non satis est attendere, quòd illa
centũ
centum
erant
reuera debita Petro, quod pertinet ad rationem iustitiæ, sed præterea necessum est considerare debitas circunstantias loci temporis possibilitatis, &c. At consideratio circunstantiarum in materia iustitiæ non ad virtutem iustitiæ per se pertinet, sed ad prudentiam, ergo prudentia est regula immediata
& adæquata rectitudinis iudicij, & non iustitia. Denique probatur. Virtus moralis in
appetitu residens duos tantum elicit actus.
Alterum circa finem, qui est intentio. Et alterum circa medium, qui est electio. Etenim virtus quæ est in appetitu, nequit respicere aliud obiectum nisi finem aut medium, ergo iudicium quod est actus medius inter intentionem & electionem non
elicitur à virtute morali appetitus: sed necesse est eliciatur à prudentia.
AD argumenta in oppositum respondetur primò, quòd idcirco
D.
Diuus
Tho.
Thomas
docuit iudicium specialiter pertinere ad iu
stitiam, quoniam illa tantum sententia quæ
profertur circa materiam iustitiæ habet propriam rationem iudicij. Nam vt diximus
ex
D.
Diuo
Thom.
Thoma
per quandam extensionem
& minorem proprietatem sententia, quæ
profertur in materijs aliarum virtutum, appellatur iudicium. Secundò respondetur,
ꝙ
quod
iustitia inter omnes virtutes morales specialiter concurrit ad iudicium in propria materia: quoniam virtutes morales quæ
respiciũt
respiciunt
bonum proprium operantis, quæ proinde
non in voluntate sed in appetitu subiectantur, vt temperantia
,
fortitudo, non aliter disponunt ad rectum iudicium circa proprias
materias, quàm remouendo prohibens, moderando scilicet passiones appetitus sensitiui: quibus moderatis, sua naturali inclinatione voluntas, quæ determinata est ad
bonũ
bonum
proprium operantis, inclinat & determinat
intellectum practicum ad rectum
iudiciũ
iudicium
ferendum. Cæterum virtus iustitiæ
nō
non
concurrit ad iudicium in propria materia remouendo prohibens, sed positiuè inclinando
& determinando. Etenim voluntas non est
à seipsa sufficienter inclinata & determinata
ad bonum iustitiæ: ex eo quòd respicit alterum. Sed inclinatur & determinatur per virtutem iustitiæ residentem in eadem voluntate: qua inclinatione voluntas media determinat, etiam mediante intellectu practico ad recte iudicandum in propria materia. Merito ergo
D.
Diui
Tho.
Thomae
propter istas duas
rationes asseruit iudicium specialiter ad iustitiam pertinere: quanuis non sit actus elicitus ab ea.
Ad secundum argumentum respondetur, quòd actus imperatus ille proprie dicitur, qui secundùm se & prout elicitur ab habitu, qui est proximum suum principium,
respicit vnum finem. Dirigitur autem & ordinatur ab alio habitu in alium finem
. v.
, Verbi
g.
gratia,
actus temperantiæ potest esse imperatus à
virtute charitatis aut à virtute iustitiæ, quatenus dirigitur & ordinatur à charitate ad
finem ipsius charitatis: quem sua natura &
prout elicitur à temperantia, non respicit
ipse actus. Et simile est, si imperetur à iustitia. Ordinabitur quidem ad finem iustitiæ:
sed ipse actus non respiciet illum finem ex
natura sua. Iudicium
autẽ
autem
elicitum seu pro|
latum circa materiam iustitiæ,
nō
non
habet aliquem finem prout elicitur à prudentia distinctum à fine quem intendit virtus iustitiæ: quoniam iudicium versatur circa media proportionata fini intento à iustitia, &
in vniuersum omne iudicium prudentiale
non versatur circa finem, sed circa media
proportionata fini intento à virtute morali
existente in appetitu. Quocirca iudicium
non est propriè actus imperatus à iustitia,
neque ab alia virtute morali appetitus. Vnde illa distinctio actuum
moraliũ
moralium
in actus
elicitos & imperatos, tantum habet locum
in actibus virtutum
moraliũ
moralium
appetitus. Istæ
enim virtutes sibi ipsis adinuicem
quādoq́;
quandoque
imperant. Vt patet in exemplis adhibitis.
At si fiat comparatio virtutum moralium
appetitus ad prudentiam, aut
è
ex
conuerso
nō
non
habet locum ista distinctio. Actus enim virtutis moralis, scilicet electio non imperatur
à prudentia, neque actus prudentiæ, scilicet
iudicium imperatur à virtute morali appetitus. Sed electio quæ est actus elicitus à virtute morali regulatur per prudentiam: & iudicium quod elicitur à prudentia pendet à
virtute morali appetitus tanquam à disponente & inclinante. Ad argumentum ergo
negatur consequentia. Ad confirmationem
admitto iudicium non esse actum imperatum à iustitia. An verò iustitia habeat aliquem actum imperatum à prudentia, non
est præsentis loci definire. Agitur enim de
hac re.
1. 2. quæst. 16. & 17.
Ad tertium argumentum negatur minor, ad probationem dicitur, quòd ius alia
ratione est obiectum iudicij, & alia iustitiæ.
Nam quatenus est
obiectũ
obiectum
iustitiæ, est materia circa quam versatur iudicium, & non
eius formale obiectum, sed obiectum fortitudinis est materia circa quam versatur iudicium, quod prudentia elicit in materia
fortitudinis.
Ad quartum negatur
antecedẽs
antecedens
. Ad probationem dicitur quòd ad prudentiam pertinet iudicare de legibus iustitiæ:
atq;
atque
adeò
est immediata regula iusti iudicij.
Verũ
Verum
est
quòd præsupponit
inclinationẽ
inclinationem
, quam virtus iustitiæ præstat voluntati in ordine ad
bonum iustitiæ. Vnde iustitia est quidem
radix, ex qua desumitur rectitudo iudicij:
non tamen est proxima eius regula. Actus
autem ab illa solum virtute elicitur, quæ est
proxima & immediata eius regula.
Vltimum
argumentũ
argumentum
duas inuoluit difficultates. Altera est an iudicium pronuntiatum à superiori sit actus elicitus à iustitia
vel potius à prudentia. Altera, vtrum ad essentialem rationem iudicij requiratur authoritas superioris, ita vt iudicium
prolatũ
prolatum
à
persona priuata
nō
non
sit simpliciter iudicium,
sed imperfectum & secundum quid. Circa primam difficultatem videtur colligi ex
D.
Diuo
Thom.
Thoma
in solutione ad tertium huius articuli, quòd iudicium superioris sit elicitum
à virtute iustitiæ. Dicit enim
D.
Diuus
Tho.
Thomas
quòd
iudicium pertinet per se ad iustitiam, eo
quod iudicare per se est actus superioris &
iudicis: qui censetur iustitia animata, vt inquit
Arist. 5. Ethicorum citatus à
D.
Diuo
Tho.
Thoma
in
fine corporis articuli. Intelligit ergo Diuus
Tho.
Thomas
quòd iudicium superioris est actus elicitus à iustitia, quæ quasi architectonicè residet in principe. Sed breuiter
respōdetur
respondetur
ad
hanc difficultatem; quòd iudicium sicut in
priuata persona non elicitur à virtute iustitiæ: ita neque in superiori & iudice. Quomiam vt
supra definitum est quæst. 58. Virtus iustitiæ etiam legalis eiusdem est speciei in superiori & in persona priuata. Ergo
si in priuata persona non elicit actum iudicij, neque in superiori. Ad Diuum
Tho.
Thomam
respondetur quòd iudicium ex eo specialiter
pertinet ad superiorem, quia superior est
custos iustitiæ: & iudicium ab eo pronuntiatum habet quandam vim coerciuam,
quam non habet iudicium personæ priuatæ: at secundum substantiam iudicium superioris à prudentia elicitur. Ad secundam
difficultatem
D.
Diui
Tho.
Thomae
videtur insinuare partem affirmatiuam. Dicit enim in solutione
ad tertium: quòd ad iudicium requiritur authoritas superioris qui vtrunque valeat arguere. Et articulo sequenti dicit, quòd ad iustum iudicium requiritur, quòd procedat
ab authoritate præsidentis. Ergo iudicium
procedens à persona priuata non erit simpliciter iustum iudicium. Respondetur quòd
absque dubio ad rationem essentialem iudicij iusti non est necesse, vt procedat à superiori. Probatur hoc in persona priuata repe|
ritur vera & essentialis operatio virtutis iustitiæ, sicut reperitur ipsa vera virtus iustitiæ: sed operatio iustitiæ necesse est procedat à iudicio iusto, ergo in priuata persona
reperitur verè & essentialiter iustum iudicium: atque adeo ad essentiam iusti iudicij
non requiritur superioris authoritas. Ad Diuum Thomam respondetur nihil aliud intelligere, quàm quod ad perfectam & consummatam rationem iusti iudicij requiritur quòd procedat ab habente
authoritatẽ
authoritatem
.
Ex qua authoritate prouenit in iudicio vis
coerciua: quæ licet non sit de essentia iusti
iudicij, est tamen magna eius perfectio intra latitudinem iustitiæ: quæ oritur à superiori quatenus est iustitiæ custos. His ergo
difficultatibus semotis & separatis, ad vltimum argumentum negatur sequela. Ad
probationem dicitur, quòd in superiori duplex prudentia reperitur. Altera quæ est
simpliciter virtus moralis: & est proxima
regula non solum iustitiæ, sed omnium virtutum moralium, quæ pertinent ad appetitum. Et hæc prudentia eiusdem est speciei
& in principe & in priuata persona. Ad
hāc
hanc
autem prudentiam pertinet essentialiter iudicium iustum tam in superiori quam in
persona priuata. Altera prudentia est quæ
reperitur in superiori, & est prudentia
gubernatiua. Et hæc differt specie ab alia
prudentia quam modo explicuimus, & à
prudentia politica: quæ reperitur in ciuibus. Et de hac prudentia loquitur
D.
Diuus
Thomas loco citato in vltimo argumento. Ad
hanc autem prudentiam non pertinet essentialiter iudicium iustum: quanuis illud ab
ea sumat
magnā
magnam
perfectionem, quæ est vis
coerciua adiuncta authoritate iudicis & superioris.
ARTICVLVS II.
¶ Vtrùm sit licitum iudicare.
AD Secundum sic proceditur.
Videtur, quòd
nō
non
sit licitum iudicare. Non
enim infligitur pœna nisi pro illicito. Sed iudicantibus imminet pœ
na, quam non iudicantes
effugiũt
effugiunt
:
secundum illud
Matth. 7. Nolite
iudicare, vt non iudicemini. Ergo
iudicare est illicitum.
¶ 2 Præterea, Roman. 14. dicitur: Tu quis es, qui iudicas
alienũ
alienum
seruum? suo domino stat aut cadit.
Dominus autem
omniũ
omnium
Deus est.
Ergo nulli homini licet iudicare.
¶ 3 Præterea, Nullus homo est
sine peccato,
secundũ
secundum
illud 1. Ioan.
1. Si dixerimus quia peccatum non
habemus, nosipsos seducimus. Sed
peccanti non licet iudicare, secundum illud Rom. 2. Inexcusabilis es
ò homo omnis qui iudicas. In quo
enim alterum iudicas, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ iudicas. Ergo nulli est
licitũ
licitum
iudicare.
SED contra est, quod dicitur
Deut. 16. Iudices & magistros constitues in omnibus portis tuis, vt iudicent populum iusto iudicio.
RESPONDEO dicendum,
quòd iudicium in tantum est licitum, inquantum est iustitiæ actus.
Sicut autem ex
prædictis patet,
ad hoc quòd iudicium sit actus iustitiæ, tria requiruntur. Primò quidem, vt procedat ex inclinatione
iustitiæ. Secundò, quòd procedat
ex auctoritate præsidentis. Tertiò,
quod proferatur
secũdum
secundum
rectam
rationem prudentiæ.
Quodcunq;
Quodcunque
autem horum defuerit, iudicium
erit vitiosum & illicitum. Vno quidem modo quando est contra rectitudinem iustitiæ, & sic dicitur
iudicium peruersum vel iniustum.
Alio modo, quando homo iudicar de his, in quibus non habet auctoritatem: & sic dicitur iudicium
|
vsurpatum. Tertio modo, quando
deest certitudo rationis, puta cùm
aliquis de his iudicat, quæ sunt dubia vel occulta propter aliquas leues coniecturas: & sic dicitur iudicium suspiciosum vel
temerariũ
temerarium
.
AD primum ergo dicendum,
quòd Dominus ibi prohibet iudicium temerarium, quod est de intentione cordis, vel de alijs incertis, vt
Augustinus dicit in libro
de sermone Domini in
mōte
monte
. Vel
prohibet ibi iudicium de rebus diuinis: de quibus
cũ
cum
sint supra nos,
non debemus iudicare, sed simpliciter ea credere: vt
Hilarius dicit super Matthæum. Vel prohibet
iudicium quod non sit ex beneuolentia, sed ex animi amaritudine,
vt
Chrysostomus dicit.
AD secundum dicendum,
ꝙ
quod
iudex constituitur, vt minister Dei.
Vnde dicitur Deuter. 1. Quod iustum est iudicate. Et postea subdit:
Quia Dei est iudicium.
AD tertium dicendum, quòd
illi qui sunt in grauibus peccatis,
non debent iudicare eos, qui sunt
in eisdem peccatis vel minoribus,
vt
Chrysostomus dicit super illud
Matth. 7. Nolite iudicare. Et præcipuè hoc est intelligendum quando
illa peccata sunt publica: quia ex
hoc generaretur scandalum in cordibus aliorum. Si autem non sunt
publica, sed occulta, & necessitas
iudicandi immineat, propter officium potest cum humilitate & timore vel arguere, vel iudicare. Vnde
Augustinus dicit in lib. de sermone Domini in monte. Si inue
niremus nos in eodem vitio esse,
congemiscamus, & ad pariter conandum inuitemus. Nec tamen
propter hoc homo sic seipsum condemnat, vt nouum condemnationis meritum sibi acquirat: sed quia
condemnans alium, ostendit se similiter condemnabilem esse, propter idem peccatum vel simile.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Iudicare est licitum
si ad sint tres requisitæ conditiones. Prima quòd procedat ex inclinatione iustitiæ.
Secunda quòd procedat ex authoritate præ
sidis. Tertia quòd procedat secundum rectam rationem prudentiæ.
Secunda conclusio. Defectu
cuiusq;
cuiusque
istarum conditionum reddit iudicium
illicitũ
illicitum
.
Ex defectu quidem primæ efficitur
iniquũ
iniquum
& peruersum: ex defectu secundæ vsurpatum: ex defectu tertiæ præsumptuosum &
temerarium.
COMMENTARIVS.
IN hoc articulo primò est notandum,
ꝙ
quod
Diuus
Tho.
Thomas
non eò hanc
difficultatẽ
difficultatem
mouet in præsenti, vt definiat licitum esse iudicare. Hoc enim definitum fuerat articulo
præcedenti: hoc ipso quòd Diuus
Tho.
Thomas
docuit iudicium esse actum iustitiæ. Sed instituit præsentem articulum, vt explicaret tres
illas conditiones in prima conclusione positas, requisitas esse vt iudicium licitè fiat.
Notandum secundo, quòd prima conditio
harũ
harum
trium sumitur ex parte finis. Nam
vt dixi articulo præcedenti, finis immediatus iudicij est bonum iustitiæ. Secunda conditio sumitur ex parte agentis, scilicet iudicantis. Et hæc conditio, vt constat ex dictis
in fine articuli præcedentis, non est necessaria ad essentialem rationem iudicij iusti
absolutè loquendo, erit tamen simpliciter
necessaria, vt iudicium vim habeat coerciuam. Quocirca, si priuata persona taliter
intendat iudicare, vt eius iudicium vim habeat coerciuam mortaliter peccat, & eius
|
iudicium est vsurpatum: quia reuera vsurpat autoritatem superioris, & facit seipsum
custodem iustitiæ communis, cùm tamen
non sit. Tertia conditio sumitur ex parte
mediorum & circunstantiarum. Ad prudentiam enim spectat, ita circunspicere, vt
rectum iudicium proferat. Prima conditio
cæteris præstat, sicuti finis est prima causa
& potissima ex qua totus ordo moralis
desũmitur
desummitur
. Tertia conditio præstat secundæ:
tum quia necessaria est ad omne iudicium
iustum, siue in superiori siue in persona priuata, tum etiam quia tota rectitudo moralis ex ratione & prudentia pendet tanquam
ex propria regula. Hinc fit, quòd quanuis
ex defectu cuiusque istarum conditionum
iudicium reddatur
illicitũ
illicitum
: specialiter hoc
continget ex defectu primæ conditionis: eo
quòd est præcipua conditio. Et ideo illud
iudicium quod non habet istam primam
conditionem quasi per Antonomasiam appellatur iniustum & peruersum. Has tres
conditiones esse requisitas ad iudicium
iustũ
iustum
, insinuauit socer
Moysis Exodi 18. Vbi
dixitei, Prouide tibi de omni plebe viros sapientes timentes Deum, in quibus sit veritas, & oderint auaritiam: & constitue eos tribunos. In illis verbis: timentes Deum & qui
oderint auaritiam expressit primam conditionem. In illis
autẽ
autem
verbis, sapientes in quibus sit veritas, expressit tertiam
conditionẽ
conditionem
.
In vltimis vero verbis, constitue eos tribunos, significauit secundam
cōditionem
conditionem
. De
conditionibus secunda & tertia disputabimus in sequentibus articulis. In articulo
prę
senti
præsenti
specialiter disputatur de prima conditione. Notandum est tertiò, quòd hæc prima
cōditio
conditio
in triplici sensu explicatur à Magistro
Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 4. arti. 2.
Primò
,
ꝙ
quod
non iudicet contra iustitiam. Secundò,
ꝙ
quod
iudicet ex amore iustitiæ. Tertiò,
quòd non iudicet ex aliqua affectione priuata, ex ira, odio, auaritia, aut alia passione.
Primumq́ue sensum præfert alijs. At communiter interpretes Diui Thomæ existimant secundum sensum esse magis germanum & intentum à Diuo Thoma. Et quidem merito. Quoniam ad secundum sensum cæteri reducuntur. Nam qui iudicat
ex amore iustitiæ, idest, ex intentione qua
vult seruare bonum iustitiæ, & reddere vnicuiq́ue quod suum est, quæ intentio est primus actus elicitus à virtute iustitiæ; non iudicabit contra iustitiam. Vnde primus sensus est quasi effectus secundi. Item vt quis
iudicet ex amore iustitiæ, necessum est, vt
non sit affectus ira vel odio. Vnde tertius
sensus prærequiritur ad secundum, tanquam necessaria dispositio ad illum. Hanc
secundam conditionem insinuauit Aristo.
esse necessariam.
4. Ethicorum capit. 5. dicens, Iudicem debere esse medium & mediatorem inter eos quorum causam iudicat. Itaque sicut medium æqualiter se habet ad vtrumque extremum, ita affectus iudicis in neutram partem debet propendere: sed sequi inclinationem iustitiæ, cuius
est medium ponere inter partes. Et quidem in naturalibus, vt oculi pupilla possit
percipere omnem colorem expers debet
esse totius coloris. Nam aliàs intus existens
prohibebit extraneum, vt ait
Aristote. 2. de
anima. Ita similiter, vt iudex possit proferre iudicium rectum inter duas partes, necesse est careat omni affectione priuata ad
alteram partem: imò cum amicus censeatur alter ego, si iudex in alteram partem propendeat, censebitur iudicare in causa propria, in qua vix vnus est rectus iudex. Quare merito vocat
Aristot. vbi supra. Iudicem
iustitiam animatam. Cuius duplex est sensus. Primus quòd anima iudicis, vt iudex
est, debet esse ipsa virtus iustitiæ: quæ totum animum iudicis ita occupet sicut anima totum corpus. Et sicut omnis operatio
totius suppositi ab anima procedit, ita omnis operatio iudicis necesse est proficiscatur ex inclinatione iustitiæ. Secundus sensus est, quòd iustitia secundum se censetur
quasi mortua, debet autem viuificari ex affectu iudicis sicut corpus viuificatur per animam. Ob istam causam
Arist. lib. 1. Rhetoricorum capit. 1. & 2. libr. cap. 1. Eum iudicem qui conatur in alteram partem inclinare, dicit esse similem illi, qui regula
qua vti debemus in mensuratione alicuius
rei, in alteram partem inclinare & flectere
contendit. Idcirco Areopagitæ fuerunt iudices seuerissimi, qui voce publica præconis inter dicebant illi, qui erat ius dicturus,
|
ne proœmio, neue Epilogo vteretur coram
eis. Eo quòd istæ partes orationis potissimum deseruiant ad flectendum animum
iudicis.
Aristotel. 3. Rhetoricorum capit.
11. animum iudicis comparat aræ deorum: quia sicut Deus in omni sua operatione est summè rectus, & omnis passionis expers: ita animus iudicis omni passione debet esse vacuus, & ideo sacræ literæ
Deum appellant iudicem.
Genesis. 1. Vbi
nos legimus, In principio creauit Deus, Hebraicè habetur Heloim, id est iudices creauit, &
è
ex
contra iudices appellantur dij. Vt
dicitur in Psalm. Deus stetit in synagoga
Deorum, id est iudicum. Insinuatur enim
quòd affectus iudicis valde similis esse debet affectui Dei. Istum affectum & inclinationem ad iustitiam quam iudex tenetur
habere explicatur
Sapientiæ capit. 1. Diligitè iustitiam qui iudicatis terram. Idipsum
insinuatur
Exodi 23. Leuitici 19. Deuteronomij capit. 1. & 16. sed præcipuè
Matth. 5.
Beati qui esuriunt & sitiunt iustitiam. Ita
q́ue affectus iustitiæ non debet esse qualiscunque sed auidissimus, qualis est appetitus cibi & potus in eo qui fame & siti laborat. Vltimò est notandum, quòd ista secunda conditio ex suo genere obligat sub
culpa mortali: quoniam, vt diximus sumitur ex fine.
Cęterum
Cæterum
in particulari non semper erit peccatum mortale iudicium non
procedens ex inclinatione iustitiæ. Satis fuerit ad euitandum peccatum mortale, quòd
iudicium secundum substantiam procedat
quasi ex affectu iustitiæ
. v.
, Verbi
g.
gratia,
quòd iudex
reddat vnicuique quod suum est: & hoc
intendat, quanuis admisceatur ibi aliquis
amoris affectus vel odij. In quo casu tantum erit culpa venialis obleuitatem passionis, quæ non tanta fuit, vt perturbaret rationem iudicis & iustitiæ.
DVbitatur circa solutionem ad
tertiũ
tertium
.
Vtrùm mortaliter peccet iudex, qui
existens in peccato mortali profert iudicium vtens officio & authoritate iudicis.
In hac re primo cauendus est error Vvitcleph, qui asseruit per quodcunque peccatum mortale iudicem siue secularem siue
ecclesiasticum ipso iure amittere iurisdictionem & officium iudicis. Damnatus est
iste error Concilio Constantiensi sessione
8. errore quintodecimo. Ex hoc sequitur
iudicem existentem in peccato mortali
nō
non
ex eo peccare neque peccato mortali, neque veniali, quia iurisdictionem vsurpet:
quia secundum fidem tenemur fateri illum
esse verum iudicem. Tota autem dubitatio est, vtrùm mortaliter peccet, eo quòd
malè vtatur iurisdictione & authoritate publica quam habet. In qua re Alexander Alensis, quem refert Syluester in summa, verbo. Iudex. §. duodecimo. indiscriminatim
docet, tam iudicem ecclesiasticum, quam
secularem peccare, si proferat iudicium existens in peccato mortali, quanuis sit peccator occultus. Alij Theologi distinguunt de
seculari & ecclesiastico iudice. Et dicunt
secularem non peccare mortaliter pronunciando iudicium si eius peccatum fuerit occultum. Putant autem iudicem ecclesiasticum peccare mortaliter proferendo iudicium, quanuis sit peccator occultus. Ita Syluester verbo, Correctio. §. 16. & sequitur
in hac sententia Paludanum docentem illam in. 4. distinctione 19. quæstione. 3. Imo
& Diuus Thomas eadem distinctione, quæ
stione. 2. articul. 2. eiusdem fuit opinionis.
Argumentum potissimum quo mouentur
est, quoniam materia spiritualis qualis est
sententia prolata à iudice ecclesiastico, non
est prophanè & irreligiosè tractanda, ergo
iudex ecclesiasticus
manẽs
manens
in peccato mortali, non debet proferre
sententiā
sententiam
, quia prophanè & irreligiosè profert illam spiritualem, qualis est ecclesiastica.
PRO decisione sit prima conclusio. Si
iudex existens in peccato mortali proferat sententiam, non peccabit mortaliter,
si peccatum eius non fuerit publicum &
scandalosum. Hæc conclusio intelligitur
de vtroque iudice. Est etiam intelligenda
siue eius peccatum fuerit occultum siue publicum, dummodo non sit scandalosum.
Voco scandalosum ex quo sententia iudicis contemnitur, & fit quasi irrisoria in populo
. v.
, Verbi
g.
gratia,
Si iudex fuerit publicus concubinarius & proferat iudicium contra alium
concubinarium suæ iurisdictionis, tale iudicium meritò contemnetur à subditis &
fiet irrisorium. Cæterum si iudex existens
|
publicus concubinarius condemnauerit latronem ad patibulum: eius concubinatus
licet sit scandalosus simpliciter in republica: non tamen in ordine ad istam sententiam censebitur scandalosus. Quia non reddit contemptibile iudicium. Istam conclusionem docent multi viri docti: quanuis
non ita explicatam.
Caietan. 3. tomo, opusculorum, opusculo de vsu rerum spiritualium. Magister Soto vbi supra. Diuus Thomas absque dubio fauet huic sententiæ: &
mutauit illam quam tenuit
in quarto Sententiarum in hoc articulo solutione ad tertium. Et supra quæstione. 33. articulo. 5. Et
tertia parte quæstione 64. articul. 6. Et probatur conclusio. Primò, Iudex in tali peccato existens, si sententiam proferat iuxta leges iustitiæ, non peccat contra iustitiam neque contra charitatem, nullum ergo peccatum mortale committit in tali casu. Consequentia patet, quia non est alia virtus,
quā
quam
ille iudex possit violare: cuius transgressus
sit culpa mortalis. Probatur antecedens. Primo, quòd non violet iustitiam, supponimus: ex eo quòd seruat omnes leges iustitiæ. Quòd autem non violet charitatem.
Probatur quoniam non est scandalosum eius iudicium, & non potest aliter violare
charitatem, nisi scandalosum sit, ergo &c.
Et confirmatur, quia vt supponimus eius
iudicium non redditur contemptibile. Probatur secundo conclusio de iudice ecclesiastico. Iudex ecclesiasticus nulla sanctitate sacratur ad exercendum iudicis officium
ergo sententia quam profert in causa spirituali non expostulat per se loquendo sanctitatem in iudice, atque adeo eius peccatum non reddit ipsam sententiam illicitam
saltim mortaliter, si alias fuerit iusta & non
scandalosa populo. Prima
cōsequentia
consequentia
probatur. Quoniam si ministerium iudicis ecclesiastici per se expostulat sanctitatem in
iudice, insufficienter prouisum esset ab ecclesia, imo & à Christo, quòd iudex ecclesiasticus non consecraretur speciali sanctitate, sicut consecratur sacerdos ad ministerium altaris, & ad iudicium quod exercet
in sacramento confessionis. Hæc autem insufficientia non est admittenda in ecclesia.
Ex hoc soluitur argumentum pro opposi
ta sententia. Respondetur enim, quòd materia iudicij ecclesiastici non ita est sancta,
quòd sanctificet animas: sicut sacramenta.
Neque est adeo proxima sanctitati gratiæ,
vt expostulet per se specialem sanctitatem
in iudice: sicut expostulant ministeria diaconatus & subdiaconatus: quocirca non debet regulari eius tractatio per regulas religionis per se loquendo: sed per regulas iustitiæ, & ex consequenti quanuis non religiose tractetur, non erit peccatum mortale.
Secunda conclusio. Iudex qui existens
in peccato mortali scandalosè profert sententiam, peccat mortaliter & contra charitatem: quia scandalizat populum, & quodammodo contra iustitiam: quia publicam
sententiam alias iustam & necessariam, reddit contemptibilem. Scandalosum peccatum intelligo ad sensum expositum supra.
Ex quo sequitur quòd iudex existens in tali peccato si immineat necessitas reipublicæ, vt proferatur sententia super aliquod
crimen: tenetur vel resipiscere publicam agendo pœnitentiam, aut officium iudicis
deponere: vt iudex de nouo creatus sententiam pronuntiet, quia est
periculũ
periculum
in mora.
Tertia & vltima conclusio. Iudex existens in peccato mortali occulto si proferat sententiam, nullum peccatum committit, etiam veniale: quanuis sit iudex ecclesiasticus. Committet autem peccatum veniale si eius peccatum fuerit publicum, non tamen scandalosum. Primam partem conclusionis existimo
probabiliorẽ
probabiliorem
quàm contrariam sententiam, quam docet Soto vbi
supra. Existimat enim esse peccatum veniale in tali iudicio, eò quòd iudex talem
sententiam proferens ipso opere profitetur
se immunem à culpa mortali, atque adeo
censetur hypocrita: & ex consequenti venialiter saltim delinquit. Sed nostram conclusionem docet vt credo Diuus
Thom.
Thomas
in
solutione ad tertium huius articuli. Asserit
enim iudicem existentem in peccato occulto, si cum humilitate proferat sententiam,
non peccare. Atsi peccaret venialiter, minimè diceret Diuus Thomas absolutè non
peccare.
Præterea probatur ratione, qua probaui
primam conclusionem. Aequa enim vide|
tur illa ratio de
vtraq;
vtraque
culpa. Id verò quod
dicit Magister Soto de hypocrita parum
mouet: quia supponimus iudicem constringi legibus iustitiæ ad iudicandum, ergo
nō
non
est dicendus hypocrita si iudicet. Et hoc
est, quod docet Diuus Thomas, cùm dicit
in solutione ad tertium. quòd si cum humilitate iudicet, non peccat. Cum humilitate, idest, non animo ostendendi se zelosum
communis boni: sed satisfaciendi officio
suo, qui si hac ratione non obligaretur, cessaret à iudicio
cognoscẽs
cognoscens
se minus dignum
tanto ministerio.
Secunda pars conclusionis est manifesta: quoniam iudicium prolatum à tali iudice non potest non generare aliquale scandalum, & aliqualem sui contemptum
atq;
atque
adeo non potest non esse aliquale
peccatũ
peccatum
.
ARTICVLVS III.
¶ Vtrùm iudicium ex suspicione
procedens, sit licitum?
AD Tertium sic proceditur.
Videtur, quòd iudicium ex suspicione procedens, non sit licitum. Suspicio enim videtur esse opinio incerta de
aliquo malo. Vnde &
Philosophus in 6. Ethicorum, ponit quòd
suspicio se habet & ad verum & ad
falsum. Sed de singularibus contingentibus non potest haberi opinio nisi incerta. Cùm ergo iudicium humanum sit circa humanos
actus, qui sunt in singularibus &
contingentibus, videtur quòd nullum iudicium esset licitum, si ex suspicione iudicare non liceret.
¶ 2 Præterea. Per iudicium
illicitũ
illicitum
sit aliqua iniuria proximo. Sed
suspicio mala in sola opinione hominis consistit: & sic non videtur
ad iniuriam alterius pertinere. Er
go suspicionis iudicium non est illicitum.
¶ 3 Præterea, Si sit illicitum, oportet quòd ad iniustitiam reducatur: quia iudicium est actus iustitiæ, vt
dictum est. Sed iniustitia
ex suo genere semper est
peccatũ
peccatum
mortale, vt suprà
habitum est. Ergo suspicionis iudicium esset semper peccatum mortale, si esset illicitum. Sed hoc est falsum: quia suspiciones vitare non possumus, vt
dicit
Gloss. August. super illud 1.
ad Corinth. 4. Nolite ante tempus
iudicare. Ergo iudicium suspiciosum non videtur esse illicitum.
SED contra est, quod
Chrysostomus super illud Matthæi 7. Nolite iudicare, &c. dicit: Dominus
hoc mandato non prohibet Christianos ex beneuolentia alios corripere, sed ne per iactantiam iustitiæ
suæ Christiani Christianos despiciant, & solis plerunque suspicionibus odientes cæteros, &
cōdemnantes
condemnantes
.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut Tullius dicit, suspicio
importat opinionem mali, quando ex leuibus indicijs procedit. Et
contingit ex tribus. Vno quidem
modo ex hoc, quòd aliquis ex seipso malus est: & ex hoc ipso, quasi
conscius suæ malitiæ, faciliter de
alijs malum opinatur, secundùm
illud
Eccles. 10. In via stultus ambulans, cùm ipse sit insipiens, omnes stultos æstimat. Alio modo prouenit ex hoc, quòd aliquis malè afficitur ad
alterũ
alterum
: cùm enim aliquis
contemnit vel odit aliquem, aut
|
irascitur, vel inuidet ei, ex leuibus
signis opinatur mala de ipso: quia
vnusquisque faciliter credit quod
appetit. Tertio modo prouenit ex
longa experientia. Vnde
Philosophus dicit in 2. Rhetoric. quòd
senes sunt maximè suspiciosi: quia
multotiens experti sunt aliorum
defectus. Primæ autem duæ suspicionis causæ, manifestè pertinent
ad peruersitatem affectus. Tertia
verò causa diminuit rationem suspicionis, inquantum experientia
ad certitudinem proficit, quæ est
contra rationem suspicionis. Et
ideo suspicio vitium quoddam importat: & quanto magis procedit
suspicio, tanto magis est vitiosum.
Est autem triplex gradus suspicionis. Primus quidem gradus est,
vt homo ex leuibus indicijs de bonitate alicuius dubitare incipiat.
Et hoc est veniale & leue peccatum. Pertinet enim ad
tentationẽ
tentationem
humanam, sine qua vita ista non
ducitur: vt habetur in
Gloss. super illud 1. ad Corinthios. 4. Nolite ante tempus iudicare. Secundus gradus est, cùm aliquis pro certo malitiam alterius æstimat ex leuibus indicijs. Et hoc si sit de aliquo graui, est peccatum mortale, inquantum non est sine contemptu proximi: Vnde glossa ibidem subdit. Etsi ergo suspiciones
vitare non possumus, quia homines sumus, iudicia tamen, id est,
diffinitiuas
firmasq́
firmasque
; sententias continere debemus. Tertius gradus
est, cùm aliquis iudex ex suspicione procedit ad aliquem condem
nandum, & hoc directè ad iniustitiam pertinet: vnde est peccatum
mortale.
AD primum ergo dicendum,
quòd in humanis actibus inuenitur aliqua certitudo, non quidem
sicut in demonstratiuis, sed secundum quod conuenit tali materiæ,
puta cum aliquid per idoneos testes probatur.
AD
secũdum
secundum
dicendum, quòd
ex hoc ipso quòd aliquis
malā
malam
opinionẽ
opinionem
habet de alio sine causa sufficienti, indebitè contemnit ipsum:
& ideo iniuriatur ei.
AD tertium dicendum,
ꝙ
quod
quia
iustitia & iniustitia est circa exteriores operationes (vt
dictum est)
tunc iudicium suspiciosum directè ad iniustitiam pertinet, quando ad actum exteriorem procedit: & tunc est peccatum mortale,
vt
dictum est. Iudicium autem
interius pertinet ad iniustitiam, secundùm quòd comparatur ad exterius iudicium, vt actus interior
ad exteriorem, sicut concupiscentia ad fornicationem, & ira ad homicidium.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Suspicio est opinio
mali ex leuibus indicijs procedens.
Secunda conclusio. Iudicium ex suspicione procedens illicitum est & vitiosum.
Tertia conclusio. Tres sunt suspicionis
gradus, primus cum quis ex leuibus indicijs
incipit dubitare de malitia alterius, & tunc
est peccatum veniale. Secundus quando
quis ex leuibus indicijs pro certo æstimat
& iudicat malitiam alterius. Et tunc si fuerit in re graui erit peccatum mortale. Tertius cum iudex ex leuibus indicijs aliquem
|
in foro exteriori
cōdemnat
condemnat
. Et tunc est peccatum mortale contra iustitiam.
COMMENTARIVS.
CIrca primam conclusionem notandum est, quod quanuis D. Thom. à
principio articuli sequutus Ciceronem definierit strictè suspicionem prout distinguitur à dubio & à iudicio temerario, quæ definitio continetur in prima
cōclusione
conclusione
; Cæ
terùm in prosecutione articuli confundit
ista tria: quoniam in primo gradu suspicionis comprehendit dubium de malitia proximi. In secundo gradu iudicium certum
& determinatum de malitia proximi vocat suspicionem. Et hoc quidem non fuit
peculiare Diui Thomæ: sed communiter
viri doctissimi ista tria confundunt: & vt
in plurimum solent ea appellare quasi communi nomine iudicium temerarium. Et
fortassis ratio huius
cōfusionis
confusionis
ea fuit, quòd
hæc tria in duobus
cōueniunt
conueniunt
. Primò quòd
sunt de malo proximi, voco malum proximi non ipsum malum materialiter in semetipso, sed formaliter sumptum quatenus suam malitiam in operantem refundit. Vt explicat Diuus Thomas in articulo sequenti ad secundum. & propterea dixi de malo proximi, idest, quod reddit ipsum proximum malum moraliter. Secundo conueniunt in hoc quod procedunt ex
indicijs leuibus, quibus vir prudens moueri non debet. Sed nihilominus ista tria
distinguuntur quàmplurimum. Etenim dubium secundùm propriam sui rationem
tunc duntaxat contingit, quando animus
leuioribus indicijs in vtramque partem mouetur, sed in neutram declinat, manetq́ue
in ambiguo pendens. Et ideo Aristoteles
in 3. Metaphysic. capit. 1. dubitantes comparat hominibus ligatis, qui neque huc neque illuc se vertere possunt. Iudicium vero temerarium si propriè sumatur, est certa & determinata sententia cui nulla dubitatio admiscetur de malitia proximi. Suspicio autem importat assensum de malo proximi, sed cum magna formidine alterius
partis. In primo differt à dubio, in secundo vero à iudicio temerario. Et ob id me
ritò definitur quod sit quædam opinio mali. Opinio etiam est assensus incertus & formidolosus. Distinguitur autem suspicio ab
opinione in eo quod opinio autore Aristo.
6. Ethicorum, cap. 9. indifferenter se habet
ad bonum & malum, & potius sumitur speculatiuè quam practicè: suspicio vero denotat assensum practicum, & propriè loquendo tantum est de malo, & ita definitur
opinio mali. Sed mihi videtur quòd suspicio sit debilis opinio.
DVbium est, Vtrùm suspicio stricte
sumpta ex suo genere sit peccatum
mortale, & in materia graui sit in indiuiduo & de facto peccatum mortale. Probatur pars negatiua primò ex Diuo Thoma qui expressè docet in hoc articulo quod
in primò gradu suspicionis solum interuenit peccatum veniale. In primo autem gradu comprehendit
D.
Diuus
Thom.
Thomas
dubitationem
&
suspicionẽ
suspicionem
: quæ importat assensum vnius
partis, cùm formidine alterius. Et hoc aperte constat quia primum gradum suspicionis distinguit Diuus Thomas à
secũdo
secundo
gradu. In secundo vero gradu loquitur expresse Diuus Thomas de iudicio temerario, in quo nulla admiscetur formido, &
dubietas alterius partis. Igitur in primo gradu comprehendit suspicionem. In eadem
sententia videtur esse Diuus
Augustinus cuius est glossa super 1. ad Corinth. capit. 14.
relata hic à Diuo Thoma, & desumpta ex
Augustino tractatu. 90. in Ioannem. Confirmatur. Nam vt inquit Diuus Augustinus loco citato, suspicio pertinet ad humanam tentationem sine qua vita hominis duci nequit, ergo tantùm est peccatum veniale. Secundo iudicium temerarium ex
eo tantum est peccatum veniale aut mortale, quatenus per illud proximus despicitur & contemnitur: sed per suspicionem
proximus non perfectè despicitur, ergo
nō
non
excedit limites peccati venialis.
Cōsequentia
Consequentia
patet, quia vbi est leuis iniuria & leuis
proximi contemptus, non committitur graue peccatum, cuiusmodi est mortale. Minor probatur. Quia proximus tunc duntaxat perfectè contemnitur, quando absque
dubitatione de eius malitia iudicatur. Confirmatur. Nam suspicio de malitia proximi
|
non contrariatur fraternæ charitati: contingit enim inter amicos, quod vnus suspicatur male de altero: ergo non est peccatum mortale ex suo genere. In hoc dubio
Caietanus in præsenti, & in Summa, verbo
suspicio, & in verbo iudicium temerarium,
docet suspicionem etiam in re graui non
esse peccatum mortale
quādiu
quamdiu
suspicio manet intra limites suspicionis: ita quod non
excludat omnem formidinem. Aliqui ex
Summistis verbis citatis. Et
in verbo præ
sumptio, inclinant in hanc sententiam: præ
sertim
summa Rossela. Magister
Soto vbi
supra, articulo. 3. asserit cum Caietano
suspicionem non esse peccatum mortale
ex suo genere, addit tamen quod in indiuiduo erit aliquando peccatum mortale propter nimiam grauitatem materiæ. Peccaret
enim mortaliter, qui leuibus indicijs inductus suspicaretur aliquem esse hæreticum
aut crimen nefandum commisisse. Quidam nouiores Theologi dicunt, quòd suspicio in materia graui erit culpa venialis si
per modicum tempus duraret: erit autem
mortalis culpa si longo tempore perseuerauerit in animo.
PRO decisione primò
explicādum
explicandum
est,
quid sit materia grauis: Deinde quæ
appellentur leuia indicia. Materia grauis in
hoc loco illa censetur, ex qua valdè contemnitur & despicitur proximus. Hæc autem materia licet vt communiter dicunt,
sit regulariter mortale peccatum: sed
tamẽ
tamen
neque est necesse quòd sit semper mortale, neque omne peccatum mortale reputatur semper materia grauis in ordine ad suspicionem & iudicium temerarium. Etenim si quis suspicaretur de aliquo qui inter
ingenuos haberi solet, ex leuibus indicijs;
ex vili sanguine natum esse: ista suspicio in
materia graui versaretur, quanuis nullum
malum mortale suspicetur de proximo.
Item qui ex leuibus indicijs suspicaretur aliquem virum probum in
cōsuetudinem
consuetudinem
duxisse mentiri in familiaribus collocutionibus, quanuis hæc mendacia non sint peccata mortalia: erunt tamen materia grauis
respectu suspicionis huiusmodi. Denique
si quis suspicaretur de viro aulico & profano quòd inhonesto amore prosequitur
fœminam: quanuis inhonestus amor sit
peccatum mortale, non tamen respectu
huius hominis censetur materia grauis in
ordine ad suspicionem & iudicium: quia
istius modi homo non reputat iniuriam sibi fieri per tale iudicium: quin potius gloriatur. Itaque grauitas materiæ in hac parte non est secundùm seipsam expendenda
ponderandaq́ue, sed per respectum ad personam cui applicatur per suspicionem aut
iudicium. Nam quod graue reputatur respectu vnius hominis, leuissimum esse poterit comparatione alterius. Circa iudicia
leuia generalis regula sit. Illa reputari leuia moraliter quæ non sufficiunt ex seipsis
mouere animum viri probi & prudentis ad
suspicandum malum de proximo. Sed in
particulari leuitas aut grauitas indiciorum
ex multis pensanda est. Primò ex proportione ipsorum ad illud malum quod indicant. Reputantur enim indicia quasi signa,
&
malũ
malum
ipsum, de quo est suspicio,
tanquā
tanquam
signatum. Secundò debet haberi respectus
ad grauitatem materiæ circa quam
versanrur
versantur
illa indicia. Etenim indicia quæ in materia non multum graui censentur sufficientia, in materia grauissima, vt in crimine hæ
resis, non sunt habenda vt sufficientia ad
iudicandum: sed vt leuissima. Tertiò debet haberi respectus ad qualitatem personæ de qua fit suspicio. Nam aliqua indicia
sufficient ad iudicandum aliquod malum
de homine priuato & profano: quæ leuissima erunt ad id suspicandum de viro grauissimæ authoritatis & virtutis, maxime si
est persona publica. Denique indicia comparari debent ad animum iudicantis. Nam
aliqua sufficient ad dubitandum, quæ non
sufficient ad suspicandum. Et aliqua sufficient ad suspicandum quæ non ad iudicandum. Quæ omnia committenda sunt prudentis & timorati viri arbitrio.
HIS suppositis sit prima conclusio. Suspicio ex leuibus indicijs procedens
de malo proximi ex genere suo est peccatum mortale. Hanc conclusionem docent
viri grauissimi & moderni & multi ex antiquis. Et probatur primò. In sacris literis
prohibetur
iudiciũ
iudicium
temerarium,
Matth. 7.
Nolite iudicare, & non iudicabimini. Et
|
Roman. 14. & 1. Corinthiorum. 4. & Iacobi. 4. dicitur: quod qui detrahit fratri suo
aut iudicat, legi detrahit & de lege iudicat,
sed iudicium temerarium secundùm vsum
sapientium appellatur etiam illa sententia,
quæ cum assensu alterius partis admittit formidinem alterius: quæ est suspicio, ergo
suspicio prohibetur in sacris literis, atque
adeo ex suo genere est peccatum mortale.
Confirmatur. Sacræ literæ prohibent iudicium temerarium, quod est in vsu apud
homines: nam iudicium omnem formidinem excludens, raro contingit: at suspicio
est frequens apud homines, ergo & illa prohibetur nomine iudicij locis citatis, ergo
suspicio potissime prohibetur. ¶ Secundò
probatur. Malitia suspicionis consistit in iniuria, quæ fit proximo quatenus despicitur
& contemnitur: sed iniuria ex suo genere
est culpa mortalis, ergo &c. ¶ Vltimò probatur, & specialiter arguitur contra sententiam Magistri Soto. Illud vitium, quod intra limites suæ materiæ absque hoc quòd
trahatur ad speciem alterius vitij, est aliquando mortale peccatum, ergo ex suo genere est mortale. Sed secundùm
Magistrũ
Magistrum
Soto iudicium in re grauissima manens intra limites suspicionis est peccatum mortale, ergo ex suo genere est peccatum mortale. Dicunt aliqui, istum modum dicendi Magistri qui est communis apud Theologos, ita esse accipiendum & intelligendum: quod suspicio indeliberata quandiu
indeliberata, non est ex suo genere peccatum mortale: quia quandiu subest indeliberationi non potest esse peccatum mortale. Hæc solutio nullam habet apparentiam: quia si Theologi loquuntur cum Magistro de suspicione indeliberata, falsò dictum est, quòd cum fuerit in re grauissima est peccatum mortale. Nam indeliberatio tollit
grauitatẽ
grauitatem
culpæ mortalis in quacunque materia.
Secunda conclusio. Suspicio in materia
graui est in indiuiduo culpa mortalis, etiam
si per breue tempus duret: si sit deliberarata. Prima pars
cōclusionis
conclusionis
sequitur ex præ
cedenti. Nam illud vitium quòd ex suo genere est mortale, redditur mortale in indiuiduo ex grauitate materiæ. Sed suspicio ex
genere suo est mortale peccatum, ergo &c.
Et confirmatur. Nam alias ferè nullum esset peccatum mortale in materia iudicij temerarij: quoniam vt dicebamus, rarissime
contingit, quòd ex leuibus indicijs procedat
iudicium temerarium omnino certum &
determinatum, ergo si suspicio cui admiscetur aliqua dubietas non est peccatum mortale etiam in materia graui, rarissimè continget mortale
peccatũ
peccatum
in iudicio temerario:
quod falsum est. Secunda pars conclusionis
probatur. Quod iniuria illata proximo sit
grauis aut leuis non prouenit ex temporis
breuitate aut longitudine, ergo vt suspicio
in materia graui sit culpa mortalis non requiritur temporis longitudo. Hoc tamen
debet intelligi dummodo sit deliberata suspicio:
quę
quæ
est tertia pars conclusionis. Quæ
dicimus de suspicione à fortiori sunt dicenda de iudicio temerario. De dubio autem
prima
cōclusio
conclusio
etiam est certissima. An vero secunda conclusio procedat eodem modo de dubio atque de suspicione explicandum est articulo sequenti.
Ad primum argumentum respondetur,
D.
Diuum
Thomā
Thomam
in primo gradu suspicionis non
loqui strictè de suspicione vt differt à dubio
& à iudicio, sed potius comprehendere &
dubium & iudicium: & omnia hæc appellat
suspicionẽ
suspicionem
in primo gradu: quanuis non
procedant ex deliberatione: quod insinuauit
D.
Diuus
Tho.
Thomas
in illis verbis cum incipit dubitare, idest cum non ex deliberatione, sed indeliberatè suspicatur aut iudicat. Iudicium
enim tunc censetur incipere, quando ex deliberatione procedit. In secundo vero gradu suspicionis non
solũ
solum
D.
Diuus
Tho.
Thomas
cōprehendit
comprehendit
iudicium cui nulla admiscetur formido,
sed
etiā
etiam
suspicionem stricte
sumptā
sumptam
quando
&
iudiciũ
iudicium
& suspicio ex deliberatione
procedũt
procedunt
, &
plenā
plenam
animi
deliberationẽ
deliberationem
in iudicio aut suspicione interuenientem vocat
D.
Diuus
Tho.
Thomas
certitudinẽ
certitudinem
&
firmitatẽ
firmitatem
sententiæ. Ad
confirmationem negatur
suspicionẽ
suspicionem
deliberatā
deliberatam
pertinere ad
tẽtationem
tentationem
humanā
humanam
: quin
potius pertinet ad tentationem diabolicam.
Ad secundum argumentum respondetur, quòd licet in iudicio temerario reperiatur perfectior & magis consummata iniuria proximi: in suspicione tamen tanta
|
fit iniuria proximo in materia graui, quæ
sufficiat constituere peccatum mortale, &
lædere mortaliter amicitiam & charitatem
fraternam, Pugnat enim cum vera proximi amicitia quod quis ex leuibus indicijs
grāde
grande
malum de proximo suspicetur: quia
ille excessus asserendi prouenit ex malitia
voluntatis. Et per hoc soluitur argumentum & confirmatio. Circa solutionem ad
tertium Diui Thomæ nota, quòd non solum in iudice, verùm in persona priuata
iudicium temerarium animo conceptum
per se loquendo disponit ad exteriorem iniuriam proximi: disponit enim ad verba
externa prolatiua talis iudicij, per quæ iniuriam exteriorem irrogabit proximo. Disponit etiam ad hoc quòd taliter iudicans opere externo siue facto siue verbo contemnat
& despiciat proximum: de quo graue malum suspicatur, & quem in sua mente contemnit: in qua etiam ei iniuriam facit.
ARTICVLVS IIII.
¶ Vtrùm dubia sint in meliorem
partem interpretanda.
AD Quartum sic proceditur. Videtur quòd dubia non sint in meliorem
partem interpretanda. Iudicium enim magis debet esse de eo, quod
vt in pluribus accidit. Sed in pluribus accidit, quòd aliqui malè
agāt
agant
:
quia stultorum infinitus est numerus, vt dicitur Ecclesiast. 1. Proni
enim sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua, vt dicitur
Genes. 8. Ergo dubia magis debemus interpretari in malum, quàm
in bonum.
¶ 2 Præterea. Augustin.
dicit,
quòd ille piè & iustè viuit, qui rerum integer est æstimator, in neutram partem declinando. Sed ille
qui interpretatur in melius quod
dubium est, declinat in
alterā
alteram
partem. Ergo hoc non est faciendum.
¶ 3 Præterea. Homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed
circa seipsum homo debet dubia
interpretari in peiorem partem: secundùm illud Iob. 9. Verebar omnia opera mea. Ergo videtur quòd
ea quæ sunt dubia circa proximos,
sint in peiorem partem interpretanda.
SED contra est quòd Rom. 14.
super illud, Qui non manducat,
manducantem non iudicet. Dicit
Gloss. Dubia in meliorem partem
sunt interpretanda.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut
dictum est, ex hoc ipso, quòd aliquis habet malam opinionem de alio absque sufficienti
causa, iniuriatur ei, & contemnit
ipsum. Nullus autem debet alium
cōtemnere
contemnere
vel
nocumentũ
nocumentum
quodcunq;
quodcunque
inferre, absque causa cogente. Et ideo vbi non apparent manifesta indicia de malitia alicuius, debemus eum vt bonum habere, in
meliorem partem interpretando
quod dubium est.
AD primum ergo dicendum,
quòd potest contingere quòd ille
qui in meliorem partem interpretatur, frequentius fallatur. Sed melius est, quòd aliquis
frequẽter
frequenter
fallatur, habens bonam opinionem
de aliquo malo homine,
quā
quam
quòd
rariùs fallatur habens malam opinionem de aliquo homine bono:
quia ex hoc fit iniuria alicui, non
autem ex primo.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
aliud est iudicare de rebus, & aliud
de hominibus. In iudicio enim in
quo de rebus iudicamus, non attenditur bonum vel malum ex parte ipsius rei de qua iudicamus, cui
nihil nocet qualitercunque iudicemus de ipsa, sed attenditur ibi solum bonum iudicantis, si verè iudicet: vel malum, si falsò: quia verum
est bonum intellectus, falsum autem est malum ipsius, vt dicitur
in
6. Ethicorum: & ideo vnusquisque
debet niti ad hoc, quòd de rebus iudicet, secundùm quod sunt. Sed in
iudicio, quo iudicamus de hominibus,
pręcipuè
præcipue
attenditur bonum &
malum ex parte eius de quo iudicatur: qui hoc ipso honorabilis habetur
ꝙ
quod
bonus iudicatur, &
cōtemptibilis
contemptibilis
, si iudicetur malus. Et ideo
ad hoc potius tendere debemus in
tali iudicio, quòd hominem iudicemus bonum, nisi manifesta ratio in
cōtrarium
contrarium
appareat. Ipsi autem homini iudicanti falsum, iudicium,
quo bene iudicat de alio, non pertinet ad malum intellectus ipsius:
sicut nec ad eius perfectionem pertinet secundùm se cognoscere veritatem singularium contingentium, sed magis pertinet ad
bonũ
bonum
affectum.
AD tertium dicendum, quòd
interpretari aliquid in deteriorem
vel meliorem partem contingit dupliciter. Vno modo per quandam
suppositionem: & sic cùm debemus aliquibus malis adhibere remedium, siue nostris, siue alienis,
expedit ad hoc, vt securius reme
dium apponatur, quòd supponatur id quod est deterius: quia remedium quod est efficax contra maius
malum, multò magis est efficax
contra minus malum. Alio modo
interpretamur aliquid in
bonũ
bonum
vel
malum, diffiniendo, siue determinando: & sic in rerum iudicio debet aliquis niti ad hoc, vt interpretetur vnumquodque, secundùm
quod est. In iudicio autem personarum, vt interpretetur in melius:
sicut dictum
est.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est affirmatiua. Et ratio est,
quia aliàs fit iniuria proximo, dum
contemnitur absque causa cogente.
COMMENTARIVS.
DVbitatur circa istum
articulũ
articulum
, Vtrùm
in dubijs teneamur ex præcepto declinare positiuè in meliorem partem.
Arguitur primò pro parte negatiua, dum
in sacris literis prohibemur, ne proximum
contemnamus: solum dicitur: Nolite iudicare, & non iudicabimini, Nolite condemnare & non condemnabimini. Tu quis es
qui iudicas alienum seruum. At vero qui
iudicat taliter quòd non declinat in alteram partem, sed est dubius, non iudicat
alienum seruum, ergo non facit contra præ
ceptum.
Secundò. Nemo tenetur extra necessitatis articulum impendere honorem vel aliquod beneficium proximo: sed in casu dubio declinare in meliorem partem est impendere honorem proximo positiuè, ergo
ad hoc non tenemur in omni re dubia: sed
sufficiet quòd nos habeamus negatiuè vel
quòd suspendamus iudicium.
Tertiò. Si in re dubia esset peccatum suspendere assensum & iudicium: sequeretur
quod in materia graui semper esset
peccatũ
peccatum
mortale,
siquidẽ
siquidem
est peccatum iniustitiæ
quod ex genere suo est mortale.
Cōsequens
Consequens
|
tamen videtur falsum, & contra iudicium
Diui
Thomæ in articulo. 3. vbi ait, quòd
quando ex leuibus indicijs de bonitate alicuius incipit homo dubitare, est veniale
& leue peccatum. De hac difficultate sunt
duæ opiniones. Altera
Caietani in hoc articulo asserentis, nunquam esse peccatum suspendere intellectum: & habere nos negatiue erga bonitatem vel malitiam proximi in
rebus dubijs. Altera est Magistri
Soto lib. 3.
de iustitia, quæst. 4. art. 4. vbi ait, quòd non
solum tenemur non malè iudicare de proximo: sed etiam tenemur de illo bonam positiuè habere opinionem in dubijs. Et ita intelligit Diuus
Thomas in hoc artic. 4. Inter has duas sententias magis nobis placet
quædam media: quæ sequentibus conclusionibus explicatur.
Prima conclusio. Regula illa celebris, dubia sunt in meliorem partem interpretanda, duplicem sensum potest habere.
Alterũ
Alterum
merè negatiuum, hoc est nemo in casu dubio debet in
peiorẽ
peiorem
partem declinare.
Quẽ
Quem
sensum insinuat
D.
Diuus
Thom.
Thomas
in hoc articulo.
Quoniam tunc fit iniuria proximo si declinemus in peiorem partem. Si autem omnino suspendimus iudicium, non infertur nocumentum proximo. Alterum potest habere sensum, facta suppositione, videlicet,
ꝙ
quod
aliquis rem dubiam velit interpretari in meliorem partem in fauorem proximi. Ista
conclusio videtur certa: & colligitur ex regula. 11. de regulis iuris in 6. Vbi dicitur,
cum iura partium sunt obscura: reo potiùs
fauendum est quam actori. Sed habet rei locum ille de quo infertur iudicium dubium,
an sit bonus vel malus, ergo illi
fauendũ
fauendum
est
similiter est regula. 65. ibi eodem. In pari delicto & causa, melior est conditio possidentis. At vero in rebus dubijs proximus est
possidens honorem suum & bonam
famā
famam
,
ergo si volumus iudicare: tenemur in eius
fauorem declinare.
Secunda conclusio. Absolutè & per se loquendo in casu dubio, nemo tenetur rem
dubiam in meliorem partem positiuè interpretari. Neque est aliquod peccatum in
tali casu suspendere actum iudicij. Probatur primo argumentis factis in principio
dubij. Deinde quia in tali casu obiectum in
tellectus est verè dubium secundùm rectam rationem: ergo intellectus suspendens
iudicium secundùm rectam rationem se se
habet. Quemadmodum in speculatiuis: si
quæratur, Vtrùm astra sint paria vel imparia, recte suspenditur iudicium, propter dubietatem obiecti: ergo similiter contingit in
practicis dubijs.
Tertia conclusio. Quando indicia sunt
leuia ad dubitandum potest interdum esse
peccatũ
peccatum
mortale dubitare de bonitate proximi per iudicium expressum positiuè vel
interpretatiuè.
V.
Verbi
g.
gratia,
dubitat aliquis ex leuibus indicijs; Vtrùm Petrus commiserit
crimen hæresis, aut peccauerit contra naturam. Tunc peccat mortaliter. Probatur
hoc. Quia multo magis contemnit proximum qui ita dubitat, quàm qui leuiora peccata mortalia suspicatur vel temerè iudicat.
Sed iste peccat mortaliter, vt supra dictum
est, ergo multò magis ille. Confirmatur.
Quia nemo est qui non velit potius, quod
alius de se temerè iudicet commisisse simplicem fornicationem: quàm quod dubitet se commisisse peccatum hæresis aut contra naturam.
Hęc
Hæc
videtur nobis moralis demonstratio. Diximus per iudicium positiuum expressè vel interpretatiuè: quoniam
si homo merè negatiuè se habeat, non peccat mortaliter suspendendo iudicium: nisi
quando tenetur proferre illud. Et tunc profectò non se habet merè negatiuè, sed priuatiuè: & vult interpretatiuè iudicare rem
esse dubiam, & hoc sufficit, vt aliquis peccet mortaliter in illa hæsitatione: an proximus sit hæreticus. Sed obijciet aliquis:
quòd in illo casu non tenetur aliquis proferre iudicium in meliorem partem, ergo
si suspendit illud: non peccat mortaliter,
siquidem se se habet merè negatiuè. Respondetur, quòd est valde probabilis sententia in tali casu, quòd tenetur homo interpretari illud dubium in meliorem partem. Et ratio est, quia tunc proximus quando leuia sunt indicia, est velut in extrema necessitate constitutus: ergo teneor illi
succurrere excusando illum apud me ipsum. Quemadmodum teneor excusare illum apud infamatorem ex leuibus indicijs.
Et confirmatur. Quoniam in illo euentu,
|
eo ipso quod homo dissimulat proferre iudicium, relinquit rem tanquam verè dubiam, & interpretatiuè consentit in hac propositione, dubium est, an ille sit hæreticus.
Quæ assertio est valdè iniuriosa.
Quarta conclusio. In omnibus peccatis
mortalibus dubitare positiuè iudicando,
rẽ
rem
dubiam esse, an proximus illud peccatum
commiserit, idq́ue ex leuibus indicijs, est
peccatum mortale per se loquendo. Probatur. Qui hoc modo dubitat contemnit proximum in re grauissima, qualis est peccatum mortale quod efficit hominem infamem apud Deum, & illi inimicum, ergo
per se loquendo talis dubitatio peccatum
mortale est: quoniam
maximũ
maximum
nocumentum infert homini in suo honore. Diximus
autem per se loquendo peccatum mortale
esse ita dubitare: hoc est ex parte obiecti. At
vero ex circunstantia subiecti &
personę
personæ
de
qua iudicatur, continget esse peccatum veniale taliter iudicare: imo etiam temerè iudicare, continget esse peccatum veniale.
V.
Verbi
g.
gratia,
est aliquis adolescens, qui gloriatur
de amore mulierum, non erit
peccatũ
peccatum
mortale de huiusmodi persona ex leuibus indicijs dubitare seu iudicare, quod ille sit fornicator. Ratio est, quia ille in tali casu non patitur detrimentum in suo honore:
quẽ
quem
ipse
prodigit. Et hæc est potissima regula obseruanda in huiusmodi suspicionibus & iudicijs temerarijs & dubitationibus. Imo & in
murmurationibus & detractionibus est obseruanda ista regula ad iudicandum quando est peccatum mortale. Videlicet, quod
attendamus ad nocumentum quod patitur
proximus in suo honore. Etenim quanuis
sit grauissimum delictum de quo agitur, si
tamen ex circunstantia personæ, cui tale crimen obijcitur, vel ex circunstantia
personę
personæ
cum qua agitur de tali crimine: non patitur
proximus detrimentum in honore: tunc
nō
non
erit peccatum mortale: sed tantum peccatum veniale.
AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod eodem
prę
cepto
præcepto
solet prohiberi grauissimum
peccatũ
peccatum
& alia peccata minus grauia & minus nota.
V.
Verbi
g.
gratia,
in illo præcepto. Non occides, prohibetur omnis percussio proximi etiam non
occisiua. Imo & prohibentur affectus iræ.
Sic etiam in illo præcepto
nō
non
licet iudicare:
prohibetur etiam suspicio & dubitatio iniuriosa erga proximum.
Ad secundum
respōdetur
respondetur
, quòd vt diximus in explicatione tertiæ
cōclusionis
conclusionis
, proximus est in illo casu in extrema necessitate
constitutus: & tenetur homo tunc succurrere illi. Cæterum quod obijcitur,
ꝙ
quod
non teneor cum periculo errandi in intellectu interpretari verè dubia in meliorem partem:
optime dissoluitur ex doctrina D. Thomæ,
quoniam cognitio singularium in speculatiuis non pertinet ad perfectionem humani
intellectus: propterea nulla virtus est in intellectu ad cognitionem speculatiuam singularium. At verò in practicis cognitio singularium perfectio est intellectus, & ideo
secundùm prudentiam declinat homo in
dubijs practicis in meliorem
partẽ
partem
propter
periculũ
periculum
maximũ
maximum
nocendi proximo, si
volũtariè
voluntarie
dubitet, maximè in leuibus indicijs.
Ad tertium respondetur,
ꝙ
quod
iam diximus
esse peccatum mortale aliquando suspendere assensum in rebus grauibus: quando ex leuibus indicijs offertur dubium: in quo ipse
proximus notabiliter læditur in honore.
Tunc enim ostendimus quòd non se habet
homo purè negatiuè.
ARTICVLVS V.
¶ Vtrùm sit semper secundùm leges scriptas iudicandum.
AD Quintum sic proceditur.
Videtur, quòd non sit
semper secundùm leges
scriptas
iudicādum
iudicandum
. Semper enim
vitandum est iniustum iudicium.
Sed
quandoq;
quandoque
leges scriptæ continent iniustitiam: secundùm illud
Isaiæ 10. Væ qui condunt leges iniquas, & scribentes iniustitiam scripserunt. Ergo
nō
non
semper est secundùm leges scriptas iudicandum.
¶ 2 Prætereà.
Iudiciũ
Iudicium
oportet esse
de singularibus
euẽtibus
euentibus
. Sed nulla
|
lex scripta potest omnes singulares
euentus comprehendere: vt patet
per
Philosophum in
5. Ethic. Ergo videtur quòd non semper sit secundùm leges scriptas
iudicādum
iudicandum
.
¶ 3 Præterea. Lex ad hoc scribitur, vt sententia legislatoris manifestetur. Sed quandoque contingit
quòd si ipse legislator
pręsens
præsens
esset,
aliter iudicaret. Ergo
nō
non
est semper
secũdùm
secundum
leges scriptas
iudicandũ
iudicandum
.
SED contra est, quod
August.
dicit in libr. de vera
Relig. in istis
temporalibus legibus, quanquam
de his homines iudicent cùm eas
instituerint, tamen cùm fuerint institutæ & firmatæ, non licebit iudicibus de ipsis iudicare, sed secundùm ipsas.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut dictum
est, iudicium
nihil aliud est, quàm quædam diffinitio vel determinatio eius quod
iustum est. Fit autem aliquid
iustũ
iustum
dupliciter. Vno modo ex ipsa natura rei, quod dicitur ius naturale.
Alio modo ex quodam condicto
inter homines: quod dicitur ius positiuum, vt suprà habitum
est. Leges autem scribuntur ad vtriusque
iuris declarationem, aliter
tamẽ
tamen
&
aliter. Nam legis scriptura, ius quidem naturale continet, sed non instituit.
Nō
Non
enim habet robur ex lege, sed ex natura. Ius autem positiuum, scripturam legis & continet
& instituit, dans ei auctoritatis robur. Et ideo necesse est
ꝙ
quod
iudicium
fiat secundùm legis
scripturā
scripturam
: alioquin iudicium deficeret vel à iusto
naturali, vel à iusto positiuo.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
lex scripta, sicut non dat robur iuri
naturali, ita nec potest eius robur
minuere, vel auferre: quia nec
volũtas
voluntas
hominis potest immutare naturam. Et ideo si scriptura legis
cō
tineat
contineat
aliquid contra ius naturale,
iniusta est, nec habet vim obligandi. Ibi enim ius positiuum
locũ
locum
habet, vbi quantum ad ius naturale,
nihil differt,
vtrũ
vtrum
sic vel aliter fiat,
sicut suprà
habitum est. Et ideo
nec tales scripturæ, leges dicuntur,
sed potius legis corruptiones: vt suprà dictum
est, & ideo secundùm
eas non est iudicandum.
AD secundum dicendum, quòd
sicut leges iniquæ secundùm se
cō
trariantur
contrariantur
iuri naturali vel semper,
vel vt in pluribus: ita etiam leges,
quæ sunt rectè positæ, in aliquibus
casibus deficiunt: in quibus si seruarentur, essent contra ius naturale. Et ideo in talibus non est secundùm literam legis iudicandum, sed
recurrendum ad æquitatem, quam
intendit legislator. Vnde Iurisperitus
dicit: Nulla ratio iuris aut
ęquitatis
æquitatis
benignitas patitur, vt
quę
quæ
salubriter pro vtilitate hominum
introducuntur, ea nos duriore interpretatione contra
ipsorũ
ipsorum
commodum producamus ad seueritatem. Et in talibus etiam legislator
aliter iudicaret: & si considerasset,
lege determinasset. Et per hoc patet responsio ad Tertium.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Necesse est quod iudicium fiat
secũdùm
secundum
legis scripturam.
Ratio est,
quoniā
quoniam
aliàs iudicium desiceret
vel à iusto naturali vel à iusto positiuo.
Secunda conclusio. In aliquo euentu
nō
non
est secundum literam legis
iudicādum
iudicandum
: sed
recurrendum est ad æquitatem, seu Epicheiam, Ista conclusio colligitur ex Diuo
Tho.
Thoma
in solutione ad secundum.
COMMENTARIVS.
IN hoc articulo ante omnia
aduertendũ
aduertendum
est, quod Diuus
Tho.
Thomas
in duobus articulis præcedentibus explicuit tertiam conditionem iudicij in priuatis personis, ostendens quomodo sit peccatum illam conditionem prætermittere. Nunc autem in hoc
articulo id ipsum ostendit verificari oportere in iudicio principis, siue cuiuslibet ministri Reipublicæ. Explicat autem talem iudicij conditionem seruari in publicis iudicijs & tribunalibus, quando ex legis præscripto iudicia pronuntiantur, alias essent iudicia suspiciosa & temeraria. Hæc conclusio
verum habere debet in iudicijs quæ
pronũ
tiantur
pronuntiatur
non solum à iudicibus inferioribus,
sed etiam à supremo senatu Principis. Probatur primò. Ex testimonio expresso Diui
Augustini, quod habetur in
argumẽto
argumento
, sed
contra lib. de vero regimine capit. 31. Item
etiam ex Arist. 5. Ethic. cap. 6. & lib. 10. c. 9.
Et 2. Politicorum cap. 8. Et copiosius libr. 3.
cap. 11. & 12. Et Diuus Thom. 1. 2. quæst.
95. artic. 1. ad secundum. Probatur autem
conclusio vnica ratione. Lex positiua quantum ad vim directiuam obligat in conscientia non
solũ
solum
subditos, sed etiam ipsum Principem legislatorem, ergo in pronuntiando
sententias, omnes debent obseruare huiusmodi legis
pręscripta
præscripta
. Sed
obseruādum
obseruandum
est,
vsque adeo veram esse conclusionem Diui
Tho.
Thomae
quòd rarissimè possit princeps vel supremus senatus in causis ciuilibus dispensare in ipsa lege, & aliter iudicare quàm ipsa
lex docet. Probatur quia est contra ius naturæ, quòd postquam aliquis per contractum
legitimum constitutus est dominus prædij
vel alterius rei, expolietur inuitus re illa.
Quin potius illa expoliatio dicetur furtum
siue deprædatio. Sed princeps non potest
dispensare in furto neque in aliquo quod sit
contra ius naturæ, ergo in proferendo sententias debet seruare legis scripta. Deinde
probatur. Quoniam si liceret Principi ita
se gerere: sequeretur quòd posset eum qui
litigat, priuare suis bonis & adiudicare illa
aduersario: ita vt factum teneret. Hoc autem est manifestè falsum. Diximus autem
quòd rarissimè possit princeps dispensare.
Quoniam
aliquādo
aliquando
expediet ad
bonũ
bonum
publicum, vt bona vnius ciuis accommodentur alteri, & tunc poterit princeps hoc facere. Diximus etiam in causis ciuilibus:
quoniā
quoniam
in criminalibus sæpè contingit, satisfacta parte, quod princeps dispenset in rigore
legis scriptæ, vbi commune bonum non periclitatur. De qua re disputandum erit infra
quæst. 67. artic. 4.
DVbium tamen in hoc articulo se offert, vtrum sententia iniusta quæ contra legis præscripta pronuntiatur: obliget in
foro
cōscientiæ
conscientiæ
. Pro cuius intelligentia aduertendum est primo, tripliciter
cōtingere
contingere
quod aliqua sententia sit iniqua. Primò quidem ex animo & affectu malo pronuntiantis illam
. v.
, Verbi
g.
gratia,
quādo
quando
iudex condemnat
reũ
reum
,
seruato ordine iuris & talem reum qui realiter debet
cōdemnari
condemnari
: nihilominus ipse iudex profert sententiam animo vindicandi
se de illo.
Secũdò
Secundo
dicitur iniusta
sentẽtia
sententia
propterea quòd non seruatur ordo iuris. Tertiò dicitur iniusta ex ipsa causa: quando pronuntiatur sententia contra reuerà innocentem, secundum tamen allegata & probata
est nocens. Dicimus ergo quòd duobus primis modis sententia iniusta obligat in foro
conscientiæ: & ita seruatur secundum leges
regni Hispaniæ.
Quāuis
Quamuis
enim
cōstet
constet
quod
iudex protulit
sentẽtiā
sententiam
animo se vindicandi
vel
nō
non
seruauit
ordinẽ
ordinem
iuris, si
tamẽ
tamen
processit in
pronũtiādo
pronuntiando
secundũ
secundum
allegata & probata, habetur valida & executioni
mādatur
mandatur
talis sententia. Secundo
aduertendũ
aduertendum
est
ꝙ
quod
iniusta sententia per se adhuc est duplex, Alia
quæ continet errorem intolerabilem
. v.
, Verbi
g.
gratia,
in qua præcipitur aliquid impossibile vel
aliquid manifestè malum: vt si quis puniatur pro bene factis. Et hæc dicitur apud iuris peritos sententia nulla. Et huiusmodi manifestum est quòd non obligat in foro conscientiæ. Alia vero est sententia iniusta, quæ
quanuis contineat errorem, non tamen intolerabilem. Et hæc dicitur à Iurisconsultis
iniusta sententia, Sed valida & tenenda. Vt
habetur
capit. sententiam. 11. quæst. 3. imo
|
vero executioni mandata est. Vt habetur
extr. in cap. pastoralis. de officio delegati. In
præsenti ergo
quæst.
quæstio
solum controuertitur
de sententia quæ continet errorem tolerabilem. Nam constat sententiam continentem
errorem intolerabilem esse nullam.
Notandum est tertio, quòd causæ in quibus pronuntiatur sententia: aliæ sunt seculares & prophanæ in quibus agitur de rerum
temporalium possessione siue iure. Aliæ vero sunt
ecclesiasticę
ecclesiasticæ
in quibus agitur de iure
seu possessione
beneficiorũ
beneficiorum
. Huiusmodi rursus causæ aliquando requirunt sententiam
declaratiuam tantum, hoc est vt iudex declaret ius beneficij cui pertineat & debeat
ascribi absque condemnatione alterius partis litigantis. Aliquando vero sententia quæ
profertur est priuatiua
. v.
, Verbi
g.
gratia,
quando iudex
per sententiam expoliat alteram partem litigantem beneficio propter aliquod
crimẽ
crimen
:
& adiudicat beneficium alteri.
His suppositis sit prima
cōclusio
conclusio
. In causis secularibus sententia iniusta ex causa,
quā
uis
quamuis
pronuntietur secundum allegata & probata, non tamen obligat reum in foro conscientiæ, neque confert talis sententia ius alteri parti pro qua pronuntiatur, neque reuera expoliat partem condemnatam suo iure,
quod habebat ad rem. Ista conclusio est
cō
munis
communis
sententia
Theologorũ
Theologorum
. Videatur Caietanus infra quæst. 70. artic. 4. & in opusculo 27. quæstionum. 13. quæst. ad secundum.
Et in opusculo 17. respons. 14. responsione.
Et Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 4. artic. 5. Et
quarto Sententiarum, distinct. 22. quæst. 1.
artic. 3. conclus. 4. Et est expressa sententia
Diui
Thomę
Thomæ
infra quæst. 70. loco citato ad
secundum argumentum. Vbi ait iudicium
iniustum non esse iudicium. Et hinc sumitur primum
argumentũ
argumentum
ad
probandā
probandam
conclusionem. Iudicium eatenus obligat in conscientia quatenus habet rationem iudicij:
sed eatenus habet rationem iudicij, quatenus est determinatio iuris, vt dictum est articulo primo: ergo iudicium iniustum non
habet
rationẽ
rationem
iudicij,
siquidẽ
siquidem
non est determinatio iusti seu iuris: sed potius est determinatio iniusti. Secundo probatur
quoniā
quoniam
sententia & iudicium est quasi
quędam
quædam
lex
particularis in particulari euentu: vt docet
Diuus Thomas articulo sequenti, & infra
quæstione 67. artic. 1. sed lex iniusta nullo
modo obligat in conscientia, ergo
neq;
neque
sententia iniusta. Tertio probatur, quoniam
communis est Theologorum regula, scilicet, quod sententia quæ fertur in foro exteriori obligat in foro conscientiæ, nisi fundetur in falsa præsumptione. Ecce vbi Theologi excludunt errorem omnem, vt sententia obliget in conscientia, etiam si ille error
fuerit legitimè præsumptus.
Secunda conclusio. In causis beneficiarijs omnis
sentẽtia
sententia
iniusta propter errorem
tolerabilem, siue illa sit declaratiua, siue priuatiua, dummodo pronuntietur secundum
allegata & probata, & inter partes bona fide
litigantes, confert ius in foro conscientiæ ei
in cuius fauorem pronuntiatur: & reuera
expoliat alterum iure quod habebat
. v.
, Verbi
g.
gratia,
litigabat Petrus & Paulus apud iudicem. Et
vterque
cōtendit
contendit
sibi competere ecclesiam
parochialem. Declarauit autem ipse iudex
talem ecclesiam Petro esse
ascribẽdam
ascribendam
per
sententiam secundum allegata & probata
pronuntiatam, Tunc Petrus est parochus illius ecclesiæ, non obstante quòd Paulus reuera
secũdum
secundum
iura communia habebat ius
ad illud beneficium. Sed non probauit legitimè intentionem suam. Idem continget, si
Petrus & Paulus litigarent de parochia cuius Paulus habebat titulum &
possessionẽ
possessionem
.
Petrus autem apud Episcopum bona fide
accusauit Paulum de aliquo crimine, propter quod merebatur priuari beneficio. Et
episcopus
secũdum
secundum
allegata & probata protulit sententiam, per quam expoliat Paulum suo beneficio: & ascribit illud Petro.
Tunc dicimus quòd Petrus est verus parochus illius ecclesiæ. Hæc conclusio quantum ad id quod asserit de sententia declaratiua est contra Magistrum
Soto vbi supra.
Et contra omnes ferè iuris peritos. Quantum vero ad alteram partem de sententia
priuatiua conceditur à Magistro
Soto vbi
supra. Negatur tamen à plurimis iuris Canonici peritis & Summistis: inter quos est
Panormitanus capit. 1. de concessione præ
bendæ. Et Innocentius capit. quia plerique.
de immunitate ecclesiarum. quos referunt
& sequuntur
Angelus in summa, verbo, sen|
tentia. §. vltim. & Syluester noster ibidem.
Dicunt isti doctores quòd sententia priuatiua, etiam si iniusta sit in causis beneficiarijs, quando reus non appellat legitimè &
opportunè, confert ius in conscientia alteri
parti. Et ratio illorum est: quia tunc videtur
reus consentire & cedere iuri suo. Et idcirco si Episcopus conferat alteri beneficium,
quod iam vacare censetur per alterius partis concessionem, valida erit collatio. Si tamen reus, aiunt appellauerit opportunè, etiam si eius appellatio non admittatur, non
erit valida sententia, neque confertius alteri
in cuius fauorem pronuntiatur. Nos autem
contra contendimus ostendere huiusmodi
authores sibi ipsis contradicere. Sitq́ue primum argumentum ad ipsos. In causis prophanis & secularibus eo ipso, quod reus
nō
non
appellat, non censetur iuri suo cedere, vt ipsimet authores concedunt. Ergo
neq;
neque
in causis beneficiarijs. Probatur
cōsequẽtia
consequentia
. Quia
non habet minus ius ad
beneficiũ
beneficium
qui possidet illud, quàm habet ille qui possidet rem
temporalem. Ergo si iste per hoc quòd non
appellat non amittitius in conscientia, ergo
neque ille. Arguitur secundò. Nam non appellare
nō
non
est maius
signũ
signum
cedendi iuri suo
quando per sententiam
priuatiuā
priuatiuam
condemnatur reus, quàm cum talis sententia est declaratiua, sed iuris periti concedunt, quòd
quando est iniusta sententia declaratiua,
nō
non
est valida siue fiat appellatio siue non. Ergo idem debent concedere in sententia priuatiua. Vel potiùs negare in declaratiua: ita
vt sit vtriusque eadem ratio. Sit tertium argumentum specialiter contra Magistrum
Soto. Sententia priuatiua iniusta
cōfert
confert
ius
in conscientia, vt ipse fatetur, ergo multò
magis declaratiua. Probatur consequentia,
quia maiorem iniustitiam continet sententia iniusta priuatiua: quam iniusta declaratiua, siquidem per priuatiuam expoliatur
homo suo beneficio, & imponitur illi falsum crimen. At vero per declaratiuam
solũ
solum
manifestatur
ꝙ
quod
ille non habet ius ad beneficium, ac proinde præsumendus est magis
inuoluntarius quando
cōdemnatur
condemnatur
per sententiam priuatiuam, quàm quando per declaratiuam. Hæc ad homines. Modo probatur conclusio directè. In ecclesia est pote
stas conferendi & auferendi beneficia cum
opus fuerit ad salutem animarum & ad spirituale ecclesiæ
cōmodum
commodum
: sed expedit ad
animarum salutem, & conscientiarum tranquillitatem, vt talis sententia etiam iniusta
valeat, siue declaratiua siue priuatiua sit ergo in conscientia manet tutus ille cui confertur
beneficiũ
beneficium
, & est verus parochus: quoniam aliâs esset in ecclesia magnus error &
scrupulus conscientiæ, si iura beneficiorum
penderent à rei veritate, & non à sententia
iudicis: quæ licet iniusta: procedit tamen secundum allegata & probata. Hæc ratio manifesta est, quia sæpè numero haberentur
pro veris parochis & Episcopis, qui tales
non essent. Neque haberent veram iurisdictionem. Et
cōfirmatur
confirmatur
à simili. Quoniam
quando expedit ad bonum temporale reipublicæ secularis, potest princeps qui est custos illius, expoliare vnum ciuem suis bonis
proprijs & illa alteri adiudicare. Ergo multo magis iudex spiritualis poterit hoc præ
stare, quando expedierit ad bonum spirituale ipsius
ecclesię
ecclesiæ
. Sed expedit, vt tales sententiæ etiam iniustæ obligent in foro conscientiæ & veram iurisdictionem conferant
ipsis parochis & episcopis. Ergo de facto valent & tenent in foro conscientiæ. Confirmatur secundò. Quoniam beneficia instituta sunt immediatè propter bonum commune & spirituale ecclesiæ, ergo
quādo
quando
huiusmodi bonum periclitatur, necesse est vt
ecclesia vtatur potestate sua, & verè conferat beneficia in foro conscientiæ, illis quibus in foro exteriori per sententiam secundum allegata & probata prolatam, adiudicat, licet illa sit iniusta à parte rei. Sed contra prædictam conclusionem arguitur primo argumentis factis pro prima conclusione. Nam in causis prophanis quando sententia est iniusta secundum se, etiam si pronuntietur secundum allegata & probata, non
confert ius in conscientia, ergo neque in
causis beneficiarijs ecclesiasticis. Omnes
enim rationes quæ militant pro causis prophanis, videntur similiter
cōcludere
concludere
de causis ecclesiasticis. Ad hoc argumentum respondetur, quòd pariter procedit contra nostram sententiam, & contra communem
Canonistarum, & quorundam Theologo|
rum: qui tenent, quando sententia est priuatiua, valere. Et ideo omnes tenemur ad illud respondere. Negatur igitur consequentia. Et ratio
differẽtiæ
differentiæ
est, quoniam nullum
omnino est
incōmodum
incommodum
communi bono
temporali, si in causis temporalibus
iudiciũ
iudicium
huiusmodi non obliget in foro
cōscientiæ
conscientiæ
.
At vero in spiritualibus magnum
inconueniẽs
inconueniens
emergit, si in causis beneficiarijs ad collationem veri iuris, esset necessarium quod
à parte rei ita se haberet res: si modo iudex
pronuntiat secundum allegata & probata.
Sed nos contendimus quòd ipsa pronuntiatione confertur illi ius quod antea non habebat. Arguitur secundo. Ille in cuius fauorem pronuntiatur talis sententia iniusta, tenetur cum
primũ
primum
sententiæ vitium cognouerit alteri restituere beneficium acceptum
ex tali sententia. Ergo per illam sententiam
non accepit ius in foro conscientiæ. Ad hoc
argumentum respondetur concedo antecedens. Tenetur enim ille resignare
beneficiũ
beneficium
in manibus prælati: vel saltim tenetur admonere alteram partem de vitio commisso in
sententia: vt si ille voluerit prosequi litem
& sibi consulere, faciat libere. Si autem noluerit ad monere proximum, sed manere
cũ
cum
ipso beneficio: Nihilominus est verus parochus veram habens iurisdictionem. Quemadmodum indignus aliquis cui semel collatum fuerit
beneficiũ
beneficium
, tenetur illud resignare: & nihilominus omnes concedunt quod
talis indignus habet veram iurisdictionem.
Peccat tamen circa iustitiam legalem &
charitatem.
ARTICVLVS VI.
¶ Vtrùm iudicium per vsurpationem reddatur peruersum.
AD Sextum sic proceditur.
Videtur
ꝙ
quod
iudicium
per
vsurpationẽ
vsurpationem
non reddatur peruersum. Iustitia enim est
rectitudo quædam in agendis, Sed
nihil deperit veritati à quocunque
dicatur, sed à
quocunq;
quocunque
est
accipiẽ
da
accipienda
, Ergo
etiā
etiam
nihil deperit iustitiæ,
à
quocunq;
quocunque
iustum determinetur,
quod pertinet ad rationem iudicij.
¶ 2 Præterea. Peccata punire ad
iudicium pertinet. Sed aliqui laudabiliter leguntur peccata punisse,
qui tamen auctoritatem non habebant super illos quos puniebant: sicut Moyses
occidẽdo
occidendo
Ægyptium,
vt habetur Exod. 2. & Phinees filius
Eleazari, Zambri filium Salumi: vt
legitur Nume. 25. & reputatum est
ei ad iustitiam: vt dicitur in Psalm.
105. Ergo vsurpatio iudicij non pertinet ad iniustitiam.
¶ 3 Præterea. Potestas spiritualis distinguitur à
tẽporali
temporali
. Sed quandoque prælati, habentes
spiritualẽ
spiritualem
potestatem, intromittunt se de his
quæ pertinent ad secularem potestatem. Ergo vsurpatum iudicium
non est illicitum.
¶ 4 Præterea. Sicut ad rectè
iudicādum
iudicandum
requiritur auctoritas: ita
etiam & iustitia iudicantis & scientia, vt ex supradictis
patet. Sed
nō
non
dicitur iudicium esse
iniustũ
iniustum
, si aliquis iudicet, non habens
habitũ
habitum
iustitiæ, vel non habens scientiam iuris. Ergo etiam neque
iudiciũ
iudicium
vsurpatum, quod fit per
defectũ
defectum
auctoritatis, semper erit iniustum.
SED
cōtra
contra
est, quod dicitur Roman. 14. Tu quis es, qui iudicas alienum seruum?
RESPONDEO dicendum,
quòd cùm iudicium sit
ferendũ
ferendum
secundũ
secundum
leges scriptas, vt
dictũ
dictum
est,
ille, qui iudicium fert, legis dictum
quodammodo interpretatur, applicando ipsum ad particulare negotium. Cùm autem eiusdem aucto|
ritatis sit legem interpretari, & legem condere, sicut lex condi non
potest nisi publica auctoritate, ita
nec iudicium ferri potest nisi publica auctoritate: quæ quidem se extendit ad eos qui communitati subduntur. Et ideo sicut
iniustũ
iniustum
esset,
vt aliquis constringeret alium ad
legem seruandam, quæ non esset
publica auctoritate sancita: ita
etiā
etiam
iniustum est, si quis compellat aliquem ferre iudicium, quod publica autoritate non fertur.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
pronuntiatio veritatis non importat compulsionem ad hoc, quòd suscipiatur: sed liberum est
vnicuiq;
vnicuique
eam recipere, vel non recipere, prout vult. Sed
iudiciũ
iudicium
importat quandam impulsionem. Et ideo
iniustũ
iniustum
est,
ꝙ
quod
aliquis iudicetur ab eo qui publicam auctoritatem non habet.
AD secundum dicendum, quòd
Moyses videtur Ægyptium occidisse, quasi ex inspiratione diuina
auctoritatem adeptus: vt videtur
per hoc quod dicitur
Actuum 7.
ꝙ
quod
percusso Ægyptio æstimabat Moyses intelligere fratres suos,
quoniā
quoniam
Dominus per manum ipsius daret
salutem Israel. Vel potest dici quòd
Moyses occidit Ægyptium defendendo eum qui iniuriam patiebatur, cum moderamine inculpatæ
tutelæ. Vnde
Ambrosius dicit in libro
de Offic. quòd qui non repellit iniuriam à socio cùm potest, tam
est in vitio, quàm ille qui facit. Et inducit
exemplũ
exemplum
Moysi. Vel potest
dici sicut dicit
August. in quæ
stionibus Exod.
ꝙ
quod
sicut terra, ante
vtilia semina, herbarum inutilium
fertilitate laudatur: sic illud Moysi
factũ
factum
, vitiosum
quidẽ
quidem
fuit: sed magnæ fertilitatis signum gerebat, inquantum scilicet erat signum virtutis eius, qua populum liberaturus
erat. De Phinees autem dicendum
est,
ꝙ
quod
ex inspiratione diuina, zelo
Dei commotus, hoc fecit, Vel quia
licet nondum esset summus Sacerdos, erat tamen filius summi Sacerdotis: & ad eum hoc iudicium
pertinebat, sicut & ad alios iudices,
quibus hoc erat præceptum.
AD tertium dicendum,
ꝙ
quod
potestas secularis subditur spirituali, sicut corpus animæ. Et ideo non est
vsurpatum iudicium, si spiritualis
prælatus se intromittat de temporalibus,
quatũ
quantum
ad ea, in quibus subditur ei secularis potestas, vel quæ
ei à seculari potestate
relinquũtur
relinquuntur
.
AD quartum dicendum, quòd
habitus
sciẽtiæ
scientiæ
& iustitiæ sunt
perfectiōes
perfectiones
singularis personæ. Et ideo
per eorum defectum non dicitur
vsurpatum iudicium: sicut per
defectũ
defectum
publicæ auctoritatis, ex qua
iudicium vim coactiuam habet.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est affirmatiua. Ratio est,
quia
iudiciũ
iudicium
est quædam interpretatio legis applicando illam ad particulare negotium: sed eiusdem est legem condere &
interpretari: ergo iudicium per
vsurpationẽ
vsurpationem
redditur peruersum. Probatur
consequẽtia
consequentia
,
quia vsurpatio iudicij nihil aliud est quàm
exercere iudicium sine autoritate publica
per quam leges conduntur.
COMMENTARIVS.
IN hoc articulo
D.
Diuus
Tho.
Thomas
intendit explicare
secũdam
secundam
conditionem iusti iudicij ex
|
illis tribus quas ponit in arti. 2. quæ quidem
cōditio
conditio
est, vt qui iudicat habeat iurisdictionem ex publica authoritate. Est autem argumentum contra rationem conclusionis Diui Thomæ, quoniam iuris periti & Theologi sæpè numero interpretantur leges
etiā
etiam
in casibus
singularibꝰ
singularibus
quomodo in illis obligent vel non
obligẽt
obligent
. Ergo non est eiusdem
authoritatis legem interpretari, & condere
legem. Patet consequentia. Quoniam præ
dicti non
hahent
habent
autoritatem condendi legem. Et confirmatur: quoniam iudices inferiores iudicant & legem ipsam in particulari negotio hic & nunc interpretantur & applicant. Ergo non est eiusdem rationis interpretari & condere legem.
Ad primum argumentum respondetur
ex mente Diui
Tho.
Thomae
in solutione ad
primũ
primum
,
ꝙ
quod
interpretari legem dupliciter potest fieri. Vno modo speculatiuè etiam in casu particulari: quod quidem fit per
simplicẽ
simplicem
assertionem eius quod rectum est & fieri debet.
Alio modo practicè, ab illo qui habet virtutem compulsiuam, vt ita fiat quod rectum
est. Ratio
D.
Diui
Tho.
Thomae
intelligitur de interpretatione respondetur, secundo modo. Ad
cōfirmationẽ
confirmationem
quod autoritas iudicis particularis
inferioris & autoritas iudicis supremi
nō
non
reputātur
reputantur
duæ autoritates, sed vna participata
in ministro inferiori: vt exequatur voluntatem legislatoris. Et ita ad autoritatem inferioris
secundũ
secundum
quod illa est in Principe pertinet condere legem, in cuius virtute inferior interpretatur & applicat illam.
DVbitatur autem primo circa conclusionem. Vtrùm solum iudicium publicum iudicis non habentis veram iurisdictionem, sedentis tamen pro tribunali, dicatur iudicium vsurpatum: an vero etiam iudicium priuatum cuiuslibet hominis qui iudicat proximum, possit dici
vsurpatũ
vsurpatum
iudiciũ
iudicium
?
Primò arguitur. Et probatur quòd
solũ
solum
iudicium publicum tantum. Quoniam ratio Diui Thomæ in isto articulo solum procedit de publico. Ait enim quod interpretari sicut
cōdere
condere
legem pertinet ad publicam
autoritatem propter cuius defectum iudicium redditur peruersum. Et confirmatur
ex eo quod inquit, iniustum esse restringere aliquem ad
sustinẽdum
sustinendum
iudicium, quod
non fertur autoritate publica. Idipsum videtur colligi ex solutione ad primum.
Secundò arguitur. Qui iudicat
priuatũ
priuatum
iudicium in sua mente, nullius vsurpat autoritatem: sed iudicium vsurpatum dicitur
propterea quòd aliquis se intromittit in aliena iurisdictione. Ergo priuatum iudicium
impropriè dicitur vsurpatum: sed tantum
dicitur temerarium.
Tertiò.
Quādo
Quando
homo ex sufficientibus
indicijs iudicat peccatum proximi, suspicatur vel dubitat, etiam si non habeat autoritatem præsidentis, non dicitur vsurpare iudicium: alias peccaret iudicando, ergo
iudiciũ
iudicium
priuatum non est vsurpatum. Sed in oppositum est: quoniam vt dictum est art. 2. ad iustum iudicium requiruntur tria: quorum
vnum est authoritas præsidentis.
Ad hoc dubium respondetur & sit prima conclusio. Quicunque iudicat
priuatũ
priuatum
iudicium temerarium vel suspicatur vel dubitat ex leuibus indicijs, vsurpat iudicium
Dei & authoritatem illius: qui solus habet
iudicare de occultis. Probatur testimonijs
sacræ Scripturæ. Nam ad Romanos 14. intendens Apostolus temeraria iudicia prohibere, reddit
talẽ
talem
rationẽ
rationem
. Deus illum assumpsit, scilicet proximum, quem tu iudicas: assumpsit sibi
iudicandũ
iudicandum
. Et iterum quis es tu
qui iudicas alienum
seruũ
seruum
? domino suo stat
aut cadit. Item
D.
Diuus
Iacobus in sua Canonica
cap. 4.
prohibẽs
prohibens
iudicia temeraria, dicit: qui
iudicat fratrem constituit se iudicem legis:
Vnus enim est legislator & iudex, qui potest perdere & liberare. Secundo probatur
ratione, quoniam solus Deus est iudex cordis & rerum occultarum. Iuxta illud 1. Regum 17. Homo videt quæ apparent: Deus
autem intuetur cor. Ergo qui ex leuibus indicijs & coniecturis iudicat
proximũ
proximum
, vsurpat diuinam authoritatem.
Secunda conclusio. Nihilominus negare
non possumus quin sit manifestior & perfectior ratio vsurpationis in iudicijs publicis,
quam in priuatis. Hanc conclusionem probant argumenta facta in principio. Nam in
iudicijs publicis cogitur ille qui iudicat ad
sustinendum iudicium: non autem in iudiciis particularibus priuatis. Deinde probatur. Quoniam in iudicijs priuatis, solùm
|
vsurpat homo diuinam autoritatem: at
in publicis & diuinam & humanam. Et denique in iudicijs priuatis semper est coniuncta secunda conditio cum tertia: ac proinde quotiescunque deficit secunda conditio, statim deficit tertia & posita tertia ponitur secunda. At vero in publicis iudicijs,
etiam si non deficiat tertia, siquidem iudex
procedit secundum allegata & probata: nihilominus erit iudicium vsurpatum: quoniam ille non habet autoritatem à republica. Propterea Diuus
Thomas in hoc articul. 6. posuit exemplum vsurpati iudicij, in
publico tribunali: quanuis in citatis Apostoli & Iacobi testimonijs colligatur, quòd in
iudicijs priuatis sit quædam vsurpatio diuinæ autoritatis. Quin etiam ipsa ratio Diui
Thomæ etiam concludit, quòd in iudicijs
priuatis possit esse huiusmodi vsurpatio: si
quidem ille qui habet sufficientia indicia ad
taliter iudicandum de proximo, autoritatem habet ab ipso Deo eo ipso quod dedit
illi rationalem discursum. Et propterea non
vsurpat iudicium Dei. Cæterùm ille qui
nō
non
habet sufficientia indicia, non habet
autoritatẽ
autoritatem
à Deo: qui solus est
occultorũ
occultorum
iudex.
Et per hoc patet ad argumenta in
oppositũ
oppositum
.
DVbitatur secundo. Vtrùm publicum
iudicium tyranni Principis obliget
in conscientia si procedit secundum allegata & probata, & secundum leges iustas. Verbi gratia. Si Turca, qui in suo regno detinet
aliquam Christianam rempublicam vi armorum oppressam, habeat autoritatem
ad componendas lites Christianorum: ita
vt ipsi teneantur in foro conscientiæ parere
huiusmodi sententijs.
Pro parte negatiua videtur esse doctrina
Diui Thomæ in hoc articulo, & ratio conclusionis, & tota Theologorum schola in
4. distinct. 17. Deinde confirmatur ex decretis Pontificum asserentium, nullam esse
sententiam à iudice non legitimo: vt dicitur
in cap. at si clerici. de iudicijs. & in multis alijs similibus. & in cap. sententia. 11. quæst.
3. Vbi non asseritur quamlibet sententiam
esse timendam: sed Pastoris & prælati. Idipsum habetur ex decretis Imperatorum: vt
in. l. Barbarius. ff. de officio prætoris. in quibus locis omnes iuris periti hoc ipsum asse
runt. Videatur
etiā
etiam
Magister Soto lib. 3. de
Iustitia. quæst. 4. artic. 6. Vbi in particulari
tenet partem negatiuam dubij propositi: ita
vt talis sententia non obliget in conscientia,
nisi ex communi consensu reipublicæ Christianæ oppressæ.
Nihilominus opposita sententia videtur
nobis verosimilior: ita vt in foro conscientiæ in casu proposito, postquam semel iam
cessauit actualis violentia, & strepitus armorum, & in pace de facto Tyrannus possidet
rempublicam, obliget illius sententia: quæ
pronuntiatur secundum allegata & probata. Hæc conclusio dicitur fuisse sapientissimi Magistri Victoria. Et probatur optima
coniectura desumpta ex Euangelio. Constat enim Romanos Principes per Tyrannidem occupasse principatum Iudaicæ regionis, maximè eo tempore quo Christus
Dominus versabatur apud Iudæos, & nihilominus ipse Dominus docuit tributa danda esse Cæsari. Vt patet
Matth. 22. & 17. &
Ioan. 8. militibus
interrogātibus
interrogantibus
Baptistam
quid essent facturi vt salui fierent, non respondit Ioannes Baptista, vt discederent à
militia & præsidio Cæsaris: sed solum vt
contenti essent stipendijs suis, & neminem
concuterent in via. Deinde probatur ratione. Ad bonam gubernationem reipublicæ
pertinet tanquam vnicum & necessarium
remedium, vt in tali euentu sit aliquis iudex qui componat lites inter Christianos,
tam in ciuilibus quàm in criminalibus: sed
in illo euentu oppressionis non potest esse
alius iudex nisi Tyrannus vel constitutus à
Tyranno, ergo ratio naturalis dictat, quòd
illa respublica Christiana in tali euentu tenetur stare iudicio Tyranni procedentis secundum allegata & probata. Et confirmatur. Quia in illo casu respublica consentit
saltim virtualiter & interpretatiuè in illo iudicio, ergo talis sententia obligat. Antecedens probatur, quia tenetur illa respublica
constituere aliquem iudicem, sed non potest alium constituere, ergo quandiu non
resistit illi Tyranno, videtur consentire in
tali sententia. Quin potius cum accedit ad
illum vt iudicium dicat, videtur saltim interpretatiuè consentire: & ex duobus malis
eligere minus malum, minus autem ma|
lum est reipublicæ, subijci Tyranno quam
sine iudice esse. Ex dictis colligitur, quòd
etiam si Hispani Principes per
Tyrānidem
Tyrannidem
& vim armorum obtinuissent regiones Indorum, de quo nihil asserimus nunc: tamen
posteaquam fuerunt in possessione
ipsorũ
ipsorum
tenebantur Indij stare Principum Hispaniæ iudicio: & prædicatores qui illuc aduentabant, tenebantur dicere, Reddite quæ sunt
Cæsaris Cæsari & quæ sunt Dei Deo: quod
quidem Christus dicebat Iudæis.
Ad argumenta vero, quæ facta sunt proprima sententia
respōdetur
respondetur
vnica solutione
distinguendo in Tyranno duplex principium, vnde eius sententia progreditur. Si
enim illa sententia consideretur, vt procedens à Tyranno præcisè, iniusta & vsurpata est, sicut regimen. Si autem consideretur, vt in ea conuenit consensus captiuæ reipublicæ expressè vel interpretatiuè, non est
iudicium vsurpatum, sed ab habente autoritatem ipsius reipublicæ: quæ vtitur ipso tyranno tanquam ministro ad componendas
lites communitatis. Cæterùm testimonia
Pontificum & Imperatorum verificantur,
vt in plurimùm & ferè semper: nisi quando respublica est in extrema necessitate.
Tunc enim tenetur eligere minus malum,
quale est subijci Tyranno in suo iudicio,
supposito quod siue velit siue nolit, ab eo
opprimitur: quàm esse sub illius oppressione carens omnino iudice.
DVbitatur tertio. Circa solutionem ad
secundum. An Moyses excusandus
sit omnino à crimine homicidij, quando occidit Aegyptium Exod. cap. 2. Diuus Thomas refert tres sententias. Prima excusat
Moysen, propterea quòd occidit instinctu
diuino, & quòd hoc ita sit, videtur colligi,
ex eo quòd postea Dominus publicè declarauit multis miraculis factis per
manũ
manum
Moysis, quibus dabatur intelligi, quòd Moyses
destinatus erat tanquam dux & liberator diuina autoritate Israelitici populi. Hæc sententia est Diui Augustini libro. 2. quæstionum super Exod. quæst. 72. Idem sentit Rabanus & Rupertus & Lyra &
Abulẽs
Abulens
. Aloysius super illum locum, & Clemens Alexandrinus lib. 1. Stromatum propè finem excusat Moysen propter eandem rationem. At
tamen adijcit
mysteriorũ
mysteriorum
peritos dicere,
ꝙ
quod
Moyses solo verbo interfecit Aegyptium:
quemadmodũ
quemadmodum
Petrus
Actorũ
Actorum
2. legitur interfecisse solo verbo
Ananiā
Ananiam
. Quidam autem Iudæorum, vt refert Abulensis, dicunt
quòd Moyses interfecit
Agyptiũ
Agytium
per inuocationem nominis
Tetragrāmaton
Tetragrammaton
, scilicet
Iehoua. Sed iste modus dicendi qua facilitate dicitur, eadem reijcitur. Altera sententia excusat Moysen
etiā
etiam
à peccato alia via,
scilicet,
ꝙ
quod
Moyses per modum defensionis
cũ
cum
moderamine inculpatæ tutelæ occiderit
Aegyptium. Ita sentit Ambrosius lib. 1.
officiorũ
officiorum
cap. 36. & quidam ex doctoribus citatis sicut Rupertus, & Aloysius. Tertia
sentẽ
tia
sententia
vituperat
factũ
factum
Moysi, sed laudat zelum
illius.
Hęc
Hæc
sententia asseritur ab August. lib.
2. contra Faust. c. 70. & ab Hierony. in epist.
ad Damasum, & à Chrysost. in lib. 3. de prouidentia. Quarta sententia est Caieta. super
Exod. ca. 2. quæ quidem media via incedit.
Dicit enim se
nō
non
inuenire
certā
certam
rationẽ
rationem
excusandi Moysen,
neq;
neque
cōdemnādi
condemnandi
.
Primũ
Primum
ꝓbat
probat
ex contextu, vbi dicitur, cum
circũspexisset
circunspexisset
huc
atq;
atque
illuc &c. Hæc
autẽ
autem
circũspectio
circunspectio
nō
non
videtur stare cum instinctu diuino.
Itẽ
Item
quia illa occisio, non videtur per
modũ
modum
defensiōis
defensionis
, sed per
modũ
modum
vindictæ fuisse.
Secũdũ
Secundum
ꝓbat
probat
Caiet.
Caietanus
quia si ille Aegyptius esset
publice constitutus ad
afflictionẽ
afflictionem
Iudæorũ
Iudæorum
,
vt
ꝓbabilis
probabilis
pōt
potest
esse
cōiectura
coniectura
, potuit Moyses
illũ
illum
licitè interficere,
tanquā
tanquam
cōmunem
communem
hostem reipublicæ Hebræorum: sicut dicemus infra quæst. 64. art. 2. ergo
nō
non
inuenitur
ratio efficax qua
cōdẽnari
condemnari
debeat Moyses.
Inter has omnes
sentẽtias
sententias
duæ
primę
primæ
sunt
probabiliores: tum quia à pluribus sanctis
affirmātur
affirmantur
, tum
etiā
etiam
quia D. Aug. vbi supra,
super Exod. refert
sententiā
sententiam
quā
quam
tenuerat,
cō
tra
contra
Faustũ
Faustum
& deserit
illā
illam
. Et
deniq;
denique
quoniā
quoniam
excusare Moysen à peccato, præterquam
quod est excusare
hominẽ
hominem
iustũ
iustum
à peccato,
est etiam
cōsentaneum
consentaneum
cum eo quod dicit
scriptura Numer. 12. Erat
autẽ
autem
Moyses mitissimus super omnes homines, ergo
nō
non
est
credendũ
credendum
ꝙ
quod
vir mitissimus occiderit
Aegyptiũ
Aegyptium
absq;
absque
iusta causa. Inter duas priores sententias prima est eligenda & habet
cōiecturam
coniecturam
magnā
magnam
in verbis
D.
Diui
Stephani, quæ citat
D. Tho. in solutione. ad secundum.