60 [De iudicio]

QVÆSTIO LX. De Iudicio.

POSTEA considerandũ considerandum est de iudicio. Et circa hoc quæruntur sex.

ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm iudiciũ iudicium sit actus iustitiæ.

Source
AD Primum sic proceditur.
Videtur, quòd iudicium non sit actus iustitiæ. Dicit enim † Philosophus in 1. Ethicorum, quòd vnusquisque bene iudicat quæ cognoscit: & sic iudicium ad vim cognoscitiuam pertinere videtur. Vis autem cognoscitiua per prudentiam perficitur, Ergo iudicium magis pertinet ad prudentiam, quàm ad iustitiam, quæ est in voluntate: vt
Quæst. 58. art. 4.
dictum est.
¶ 2 Præterea. Apostolus dicit 1. ad Corint. 2. Spiritualis iudicat omnia. Sed homo maximè efficitur spiritualis per virtutẽ virtutem charitatis, quæ diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis: vt dicitur Roman. 5. ergo iudicium magis pertinet ad charitatem quàm ad iustitiam.
¶ 3 Præterea. Ad vnamquanq; vnamquanque virtutem pertinet rectum iudiciũ iudicium circa propriam materiam: quia virtuosus in singulis est regula & mensura, secundùm Philosophũ Philosophum in lib. Ethic.
Non ergo iudicium magis pertinet ad iustitiam quàm ad alias virtutes morales.
¶ 4 Præterea. Iudicium videtur ad solos iudices pertinere. Actus autem iustitiæ inuenitur in omnibus iustis. Cùm ergo non soli iudices sint iusti, videtur quòd iudiciũ iudicium non sit actus proprius iustitiæ.
SED contra est quod in Psal. 93. dicitur: Quoadusque iustitia conuertatur in iudicium.
RESPONDEO dicendum, quod iudicium propriè nominat actũ actum iudicis, inquantum iudex est. Iudex autem dicitur quasi ius dicens. Ius autem est obiectum iustitiæ, vt suprà
Quæst. 57. art. 1.
habitum est. Et ideo iudicium importat secundùm primam nominis impositionem, diffinitionem, vel determinationem iusti siue iuris. Quòd autem aliquis bene diffiniat aliquid in operibus virtuosis, propriè procedit ex habitu virtutis: sicut castus rectè determinat ea quæ pertinent ad castitatem. Et ideo iudicium quod importat rectam determinationem eius quod est iustum, propriè pertinet ad iustitiam. Propter quod Philosophus in 5. Ethic.
dicit, quòd homines ad iudicem confugiunt sicut ad quandam iustitiam animatam.
AD primum ergo dicendum, quod nomen iudicij quod secundùm primam impositionem significat rectam determinationem iustorum, | ampliatum est ad significandam rectam determinationem in quibuscunque rebus, tam in speculatiuis, quàm in practicis: in omnibus tamen ad rectum iudicium duo requiruntur, quorum vnum est ipsa virtus proferens iudicium. Et sic iudicium est actus rationis: dicere enim vel diffinire aliquid, rationis est. Aliud autem est dispositio iudicantis, ex qua habet idoneitatem ad rectè iudicandum: & sic in his quæ pertinent ad iustitiam, iudicium procedit ex iustitia: sicut & in his quæ ad fortitudinem pertinent, ex fortitudine. Sic ergo iudicium est quidam actus iustitiæ, sicut inclinantis ad rectè iudicandũ iudicandum : prudẽtiæ prudentiæ autem sicut iudiciũ iudicium proferẽtis proferentis . Vnde & synesis ad prudentiam pertinens dicitur bene iudicatiua: vt suprà
Quæst. 51. art. 3.
habitum est.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd homo spiritualis ex habitu charitatis habet inclinationem ad rectè iudicādum iudicandum de omnibus secundùm regulas diuinas, ex quibus iudiciũ iudicium per donum sapientiæ pronuntiat: sicut iustus per virtutem prudẽtiæ prudentiæ pronuntiat iudiciũ iudicium ex regulis iuris.
AD tertium dicendum, quòd alię aliæ virtutes ordinant hominem in seipso: sed iustitia ordinat hominẽ hominem ad alium, vt ex
q. 58. art. 2. 9. & 10.
dictis patet. Homo autẽ autem est dominus eorum, quæ ad ipsum pertinent: non autem est dominus eorum quæ ad alium pertinent. Et ideo in his, quæ sunt secundùm alias virtutes, non requiritur nisi iudicium virtuosi, extenso tamen nomine Iudicij: vt
In isto artic.
di ctum est. Sed in his quæ pertinent ad iustitiam, requiritur vlterius iudiciũ iudicium alicuius superioris, qui vtrunque valeat arguere, & ponere manum suam in ambobus. Et propter hoc iudicium specialius pertinet ad iustitiam, quàm ad aliquam aliā aliam virtutem.
AD quartum dicendum, quòd iustitia in principe quidem est sicut virtus architectonica, quasi imperans & præcipiẽs præcipiens quod iustum est: in subditis autem est tanquam virtus executiua & ministrās ministrans . Et ideo iudicium, quod importat diffinitionem iusti, pertinet ad iustitiam, secundùm quod est principaliori modo in præsidente.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

COnclusio est affirmatiua. Notandum est in hoc articulo, quod colligitur ex Diuo Thoma in solutione ad primũ primum , quòd ista vox iudicium ex prima sua significatione significat diffinitionem & determinationem iusti: ita quòd pertinet ad iustitiam. Deinde vero extensa est ad signandam sententiam & determinationem intellectus, in quacunque materia, siue speculatiua siue practica. Et ratio huius extensionis ea fuit, quoniam quæcunque sententia huiusmodi importat quandam æqualitatem & conformitatem. Nam in speculatiuis vera sententia intellectus consistit in quadam conformitate intellectus ad rem speculatam. In practicis verò consistit in conformitate intellectus ad appetitum rectum: quia veritas practica est consentanea appetitui recto. Et ad hanc posteriorem acceptionem, quæ est minus propria, pertinet illa acceptio secundùm quam dicimus pertinere ad quamlibet virtutem moralem recte iudicare in propria materia. Præter has acceptiones quæ sunt valde vsitatæ, & apud Theologos & apud Philosophos morales: reperiuntur aliæ quibus vtuntur sacræ li| teræ. Quandoque enim iudicium significat legem Dei. Psalm. 118. Statui custodire iudicia iustitiæ tuæ. Aliquando accipitur pro causa de qua agitur in iudicio. In eodem Psalmo; Iudica iudicium meum, vt vertit Hieronymus. Accipitur etiam pro punitione inflicta à superiori, Exodi. 6. Ego Dominus educam vos & redimam vos in iudicijs magnis. Idest, in magnis punitionibus & plagis AEgyptiorum. Marci 12. Hi accipient prolixius iudicium. Idest, grauiorem punitionem. Accipitur præterea pro effectibus diuinæ virtutis, quorum nescimus rationem adinuenire. Psalm. 35. Iudicia tua abyssus multa. Denique sumitur iudicium pro actu iudicis definientis causam publicam. Psalm. 1. Non resurgent impij in iudicio neque peccatores in consilio iustorum.
IN præsenti ergo tota disputatio versatur de iudicio secundùm eius primam & potissimam acceptionem, nimirum pro definitione iuris seu iusti. ¶ Dubitatur ergo, An iudiciũ iudicium sic acceptum sit actus elicitus à virtute iustitiæ, an potius à virtute prudentiæ. Vniuersi Theologi conueniunt in tribus. Conueniunt primò, quòd si iudicium sumatur speculatiuè, neque à iustitia neque à prudentia elicitur: sed vel à philosophia morali seu à Iurisperitia. Vnaquæq; Vnaquæque enim scientia habet proferre iudicium speculatiuum in propria materia. Quocirca in præsenti non speculatiuè sed practicè disputamus de iudicio. Secundò, quòd iudicium practicum materialiter & entitatiuè procedit à ratione, & elicitur à virtute prudentiæ. In quo sensu accipienda est doctrina Diui Thomæ ad primum, qua dicit ad rationem pertinere & ad prudentiam per synesin proferre iudicium. Tertiò conueniunt, quòd iudicium pertinet dispositiuè ad virtutem iustitiæ. Nam commune est omni virtuti morali bene disponere ad rectum iudicium in propria materia. Vt optime D. Diuus Thomas explicat in corpore articuli, & ad primum. Colligitur etiam ex Aristot. 3. Ethicorum. cap. 1. qualis vnusquisque est talis sibi finis videtur. Id est, ita homo iudicat de rebus pertinentibus ad mores: sicut ipse dispositus est in appetitu & affectu per virtutes aut vitia. Idipsum insinuauit Comicus dicens; Cùm semel se quis cupiditate deuinxit mala, necesse est consilia consequi consilia. Diuus Paul. Roman. 1. inquit, quòd tradidit Deus illos antiquos Philosophos superbos & elatos in reprobum sensum. Idest, quia elati erant & superbi, peruersum iudicium habuerunt de Deo & rebus spectantibus ad mores: etsi aliàs essent sapientes. Et 1. ad Timoth. 1. ait, quòd quidem repellentes bonam conscientiam circa fidem naufragauerunt.
Difficultas autem est inter graues Theologos, Vtrùm iudicium sumptum formaliter & secundùm quòd expectat ad mores sit actus elicitus à virtute iustitiæ, an à virtute prudentię prudentiæ . Et probatur primò, quòd sit actus elicitus à iustitia. Diuus Thomas in hoc articulo præsertim ad tertium, docet, quòd iudicium speciali ratione pertinet ad iustitiam præ alijs moralibus virtutibus quæ pertinent ad appetitum. Sed iudicium dispositiuè æquè pertinet ad omnes virtutes morales residentes in appetitu: nam quælibet virtus eiusmodi disponit ad rectum iudicium ferendum in propria materia, ergo iustitia non solum dispositiuè, sed etiam elicitiuè concurrit ad iudicium in propria materia, alias nihil speciale habet.
Secundò arguitur. Iudicium, vt docet Diuus Thomas in hoc articulo, & cum eo omnes Theologi est actus iustitiæ, sed non est actus imperatus à iustitia, ergo elicitus ab ea. Consequentia patet ex sufficienti diuisione. Nam omnis actus alicuius virtutis vel est ab ipsa elicitus vel imperatus. Probatur minor. Nam si iudicium tantum pertineret ad iustitiam, vt actus imperatus ab ipsa, non esset specialiter tribuendum iustitiæ, quoniam etiam potest imperari à charitate. Omnis enim actus cuiuscunque virtutis moralis est imperabilis à charitate. Et confirmatur. Prudentia habet imperium super cæteras morales virtutes, ipsa vero non subijcitur earum imperio per se loquendo, quia superior est omnibus alijs: superioris autem est non subijci sed imperare, ergo si iudicium est actus elicitus à prudentia, non potest esse per se loquendo imperatus à iustitia.
Tertiò arguitur. Actus qui formaliter respicit obiectum alicuius virtutis est elicitus ab eadem, sed iudicium formaliter respicit obiectum iustitiæ, ergo elicitur ab illa. Maior est euidens, & minor probatur. Quia iudicium formaliter respicit ius seu iustum: ius autem & iustum est formale obiectum iustitiæ, vt ex superioribus patet, ergo &c.
Quartò arguitur. Iudicium immediatè regulatur in esse moris à iustitia, ergo moraliter loquendo est actus elicitus à iustitia. Consequentia patet: quia ille actus immediatè regulatur ab aliqua virtute, & secundùm esse morale simpliciter elicitur in esse moris ab illa virtute, etiam si actus secundùm substantiam non procedat ab eadem potẽtia potentia in qua residet talis virtus. v. Verbi g. gratia, actus exterior eleemosynæ elicitur simpliciter in esse moris à virtute misericordiæ existente in voluntate: eo quòd in esse morali immediate regulatur per virtutem misericordiæ. Nam tota bonitas moralis huius actus exterioris desumitur ex bonitate virtutis misericordiæ. Similiter oratio quæ est actus secundùm substantiam & entitatem procedens ab intellectu, elicitur in esse moris à virtute religionis quæ residet in voluntate, eo quòd tota moralitas orationis immediatè regulatur per virtutem religionis. Sed probatur antecedens, quòd iudicium sit rectum necne, non aliunde pensatur quam ex rectitudine iustitiæ, siquidem si fuerit iudicium iustum, erit rectum & verum iudicium. Si autem fuerit iniustum, erit peruersum & iniquum, ergo regula iudicij est iustitia ipsa.
Vltimò arguitur. Si iudicium non à iustitia, sed à prudẽtia prudentia elicitur: sequitur quòd iudicium prolatum à iudice differat specie à iudicio prolato ab homine particulari. Consequens tamen falsum est, & non consentiens doctrinæ Diui Thomæ in hoc articulo, ergo. Probatur sequela. Virtus iustitiæ, vt supra dictum est quæstione. 58. eiusdem speciei est in Principe & in homine priuato: prudentia autem non ita. Etenim vt docet Diuus Thomas supra quæ stione. 50. articulo. 1. & præcipuè artic. 2. in solutione ad secundum. Prudentia gu bernatiua quæ est in Principe specie differt à prudentia, quæ est in homine priuato, ergo si iudicium pronuntiatum à iudice seu Principe elicitur à prudentia, & similiter iudicium prolatum à persona priuata est actus elicitus à prudentia, manifestum est hæc iudicia differre specie: sicut differunt virtutes à quibus eliciuntur. Propter hæc argumenta vtcunque fit probabilis sententia quorundam Thomistarum asserentium iudicium in esse moris esse actum elicitum à virtute iustitiæ.
Sed nihilominus statuitur hæc conclusio. Iudicium non est actus elicitus à virtute iustitiæ: sed à prudentia per synesim formaliter & in esse moris. Istam conclusionem peritiores Thomistæ docent interpretantes istum articulum. Et probatur primo ex Diuo Thoma in solutione ad primum, dicente, quòd proferre iudicium ad rationem pertinet. Et tandem subiungit quod iudicium est actus prudentiæ per synesim. Respondent authores contrariæ sententiæ Diuũ Diuum Thomā Thomam loqui materialiter & entitatiuè, non autem in esse morali. Contra hanc responsionem arguitur efficaciter. Prudentia est virtus moralis essentialiter loquendo: & quæ in omni sua operatione attendit formaliter ordinem moralem: est enim essentialiter regula moralis, ergo si iudicium à prudentia profertur, non solum profertur materialiter & entitatiuè, sed formaliter in esse moris. Ineptè sanè Diuus Thomas docuisset in hoc articulo prudentiam esse principium per se requisitum ad iudicium, si intelligeret quòd tantùm materialiter & entitatiuè iudicium à prudentia procedit. Et confirmatur. Iudicium, de quo in præsenti Diuus Thomas loquitur, est iudicium morale. Est enim proxima regula electionis moralis in materia iustitiæ, ergo cùm docet Diuus Thomas prudentiam esse principium per se requisitum ad iudicium, non loquitur materialiter & entitatiuè: sed formaliter secundùm ordinem moralem.
Arguitur secundò ex eadem solutione D. Diui Tho. Thomæ ad primum, vbi secundùm eũdem eumdem modum docet iustitiā iustitiam esse principium iudicij in propria materia quo & reliquæ virtu| tes in suis materijs: sed aliæ virtutes non concurrunt elicitiuè, sed tantum dispositiuè ad proferendum iudicium in proprijs materijs, ergo idem est censendum de iustitia. Minor apud omnes est certissima. Nam alias iudicium in nulla materia elicitiuè procederet à prudentia: quod est stultum. Et confirmatur. Prudentia ex æquo versatur circa materias omnium virtutum moraliũ moralium : obiectum enim prudentiæ est agibile & operabile à nobis moraliter, ergo sicuti prudentia elicit iudicium in materia aliarum virtutum moralium, ita & in materia iustitiæ. Tertiò probatur. Formale obiectum iudicij est ius seu iustum non secundùm eam rationem formalem quæ respicitur à iustitia: sed secũdùm secundum aliam, quoniam iudicium non vtcunque respicit iustum, sed quatenus est dirigibile per rationem & prudentiam: quam formalitatem iustitia non respicit, ergo iudicium non est actus elicitus à iustitia: sed à ratione & prudentia. Quartò probatur. Iudicium non adæquatè regulatur per iustitiam, sed per prudentiam, ergo in esse morali non à iustitia sed à prudentia elicitur. Probatur antecedens. Cum quis iudicat soluenda esse centum Petro quæ illi debebantur, ad rectitudinem illius iudicij non satis est attendere, quòd illa centũ centum erant reuera debita Petro, quod pertinet ad rationem iustitiæ, sed præterea necessum est considerare debitas circunstantias loci temporis possibilitatis, &c. At consideratio circunstantiarum in materia iustitiæ non ad virtutem iustitiæ per se pertinet, sed ad prudentiam, ergo prudentia est regula immediata & adæquata rectitudinis iudicij, & non iustitia. Denique probatur. Virtus moralis in appetitu residens duos tantum elicit actus. Alterum circa finem, qui est intentio. Et alterum circa medium, qui est electio. Etenim virtus quæ est in appetitu, nequit respicere aliud obiectum nisi finem aut medium, ergo iudicium quod est actus medius inter intentionem & electionem non elicitur à virtute morali appetitus: sed necesse est eliciatur à prudentia.
AD argumenta in oppositum respondetur primò, quòd idcirco D. Diuus Tho. Thomas docuit iudicium specialiter pertinere ad iu stitiam, quoniam illa tantum sententia quæ profertur circa materiam iustitiæ habet propriam rationem iudicij. Nam vt diximus ex D. Diuo Thom. Thoma per quandam extensionem & minorem proprietatem sententia, quæ profertur in materijs aliarum virtutum, appellatur iudicium. Secundò respondetur, quod iustitia inter omnes virtutes morales specialiter concurrit ad iudicium in propria materia: quoniam virtutes morales quæ respiciũt respiciunt bonum proprium operantis, quæ proinde non in voluntate sed in appetitu subiectantur, vt temperantia , fortitudo, non aliter disponunt ad rectum iudicium circa proprias materias, quàm remouendo prohibens, moderando scilicet passiones appetitus sensitiui: quibus moderatis, sua naturali inclinatione voluntas, quæ determinata est ad bonũ bonum proprium operantis, inclinat & determinat intellectum practicum ad rectum iudiciũ iudicium ferendum. Cæterum virtus iustitiæ non concurrit ad iudicium in propria materia remouendo prohibens, sed positiuè inclinando & determinando. Etenim voluntas non est à seipsa sufficienter inclinata & determinata ad bonum iustitiæ: ex eo quòd respicit alterum. Sed inclinatur & determinatur per virtutem iustitiæ residentem in eadem voluntate: qua inclinatione voluntas media determinat, etiam mediante intellectu practico ad recte iudicandum in propria materia. Merito ergo D. Diui Tho. Thomae propter istas duas rationes asseruit iudicium specialiter ad iustitiam pertinere: quanuis non sit actus elicitus ab ea.
Ad secundum argumentum respondetur, quòd actus imperatus ille proprie dicitur, qui secundùm se & prout elicitur ab habitu, qui est proximum suum principium, respicit vnum finem. Dirigitur autem & ordinatur ab alio habitu in alium finem . v. , Verbi g. gratia, actus temperantiæ potest esse imperatus à virtute charitatis aut à virtute iustitiæ, quatenus dirigitur & ordinatur à charitate ad finem ipsius charitatis: quem sua natura & prout elicitur à temperantia, non respicit ipse actus. Et simile est, si imperetur à iustitia. Ordinabitur quidem ad finem iustitiæ: sed ipse actus non respiciet illum finem ex natura sua. Iudicium autẽ autem elicitum seu pro| latum circa materiam iustitiæ, non habet aliquem finem prout elicitur à prudentia distinctum à fine quem intendit virtus iustitiæ: quoniam iudicium versatur circa media proportionata fini intento à iustitia, & in vniuersum omne iudicium prudentiale non versatur circa finem, sed circa media proportionata fini intento à virtute morali existente in appetitu. Quocirca iudicium non est propriè actus imperatus à iustitia, neque ab alia virtute morali appetitus. Vnde illa distinctio actuum moraliũ moralium in actus elicitos & imperatos, tantum habet locum in actibus virtutum moraliũ moralium appetitus. Istæ enim virtutes sibi ipsis adinuicem quādoq́; quandoque imperant. Vt patet in exemplis adhibitis. At si fiat comparatio virtutum moralium appetitus ad prudentiam, aut è ex conuerso non habet locum ista distinctio. Actus enim virtutis moralis, scilicet electio non imperatur à prudentia, neque actus prudentiæ, scilicet iudicium imperatur à virtute morali appetitus. Sed electio quæ est actus elicitus à virtute morali regulatur per prudentiam: & iudicium quod elicitur à prudentia pendet à virtute morali appetitus tanquam à disponente & inclinante. Ad argumentum ergo negatur consequentia. Ad confirmationem admitto iudicium non esse actum imperatum à iustitia. An verò iustitia habeat aliquem actum imperatum à prudentia, non est præsentis loci definire. Agitur enim de hac re. 1. 2. quæst. 16. & 17.
Ad tertium argumentum negatur minor, ad probationem dicitur, quòd ius alia ratione est obiectum iudicij, & alia iustitiæ. Nam quatenus est obiectũ obiectum iustitiæ, est materia circa quam versatur iudicium, & non eius formale obiectum, sed obiectum fortitudinis est materia circa quam versatur iudicium, quod prudentia elicit in materia fortitudinis.
Ad quartum negatur antecedẽs antecedens . Ad probationem dicitur quòd ad prudentiam pertinet iudicare de legibus iustitiæ: atq; atque adeò est immediata regula iusti iudicij. Verũ Verum est quòd præsupponit inclinationẽ inclinationem , quam virtus iustitiæ præstat voluntati in ordine ad bonum iustitiæ. Vnde iustitia est quidem radix, ex qua desumitur rectitudo iudicij: non tamen est proxima eius regula. Actus autem ab illa solum virtute elicitur, quæ est proxima & immediata eius regula.
Vltimum argumentũ argumentum duas inuoluit difficultates. Altera est an iudicium pronuntiatum à superiori sit actus elicitus à iustitia vel potius à prudentia. Altera, vtrum ad essentialem rationem iudicij requiratur authoritas superioris, ita vt iudicium prolatũ prolatum à persona priuata non sit simpliciter iudicium, sed imperfectum & secundum quid. Circa primam difficultatem videtur colligi ex D. Diuo Thom. Thoma in solutione ad tertium huius articuli, quòd iudicium superioris sit elicitum à virtute iustitiæ. Dicit enim D. Diuus Tho. Thomas quòd iudicium pertinet per se ad iustitiam, eo quod iudicare per se est actus superioris & iudicis: qui censetur iustitia animata, vt inquit Arist. 5. Ethicorum citatus à D. Diuo Tho. Thoma in fine corporis articuli. Intelligit ergo Diuus Tho. Thomas quòd iudicium superioris est actus elicitus à iustitia, quæ quasi architectonicè residet in principe. Sed breuiter respōdetur respondetur ad hanc difficultatem; quòd iudicium sicut in priuata persona non elicitur à virtute iustitiæ: ita neque in superiori & iudice. Quomiam vt supra definitum est quæst. 58. Virtus iustitiæ etiam legalis eiusdem est speciei in superiori & in persona priuata. Ergo si in priuata persona non elicit actum iudicij, neque in superiori. Ad Diuum Tho. Thomam respondetur quòd iudicium ex eo specialiter pertinet ad superiorem, quia superior est custos iustitiæ: & iudicium ab eo pronuntiatum habet quandam vim coerciuam, quam non habet iudicium personæ priuatæ: at secundum substantiam iudicium superioris à prudentia elicitur. Ad secundam difficultatem D. Diui Tho. Thomae videtur insinuare partem affirmatiuam. Dicit enim in solutione ad tertium: quòd ad iudicium requiritur authoritas superioris qui vtrunque valeat arguere. Et articulo sequenti dicit, quòd ad iustum iudicium requiritur, quòd procedat ab authoritate præsidentis. Ergo iudicium procedens à persona priuata non erit simpliciter iustum iudicium. Respondetur quòd absque dubio ad rationem essentialem iudicij iusti non est necesse, vt procedat à superiori. Probatur hoc in persona priuata repe| ritur vera & essentialis operatio virtutis iustitiæ, sicut reperitur ipsa vera virtus iustitiæ: sed operatio iustitiæ necesse est procedat à iudicio iusto, ergo in priuata persona reperitur verè & essentialiter iustum iudicium: atque adeo ad essentiam iusti iudicij non requiritur superioris authoritas. Ad Diuum Thomam respondetur nihil aliud intelligere, quàm quod ad perfectam & consummatam rationem iusti iudicij requiritur quòd procedat ab habente authoritatẽ authoritatem . Ex qua authoritate prouenit in iudicio vis coerciua: quæ licet non sit de essentia iusti iudicij, est tamen magna eius perfectio intra latitudinem iustitiæ: quæ oritur à superiori quatenus est iustitiæ custos. His ergo difficultatibus semotis & separatis, ad vltimum argumentum negatur sequela. Ad probationem dicitur, quòd in superiori duplex prudentia reperitur. Altera quæ est simpliciter virtus moralis: & est proxima regula non solum iustitiæ, sed omnium virtutum moralium, quæ pertinent ad appetitum. Et hæc prudentia eiusdem est speciei & in principe & in priuata persona. Ad hāc hanc autem prudentiam pertinet essentialiter iudicium iustum tam in superiori quam in persona priuata. Altera prudentia est quæ reperitur in superiori, & est prudentia gubernatiua. Et hæc differt specie ab alia prudentia quam modo explicuimus, & à prudentia politica: quæ reperitur in ciuibus. Et de hac prudentia loquitur D. Diuus Thomas loco citato in vltimo argumento. Ad hanc autem prudentiam non pertinet essentialiter iudicium iustum: quanuis illud ab ea sumat magnā magnam perfectionem, quæ est vis coerciua adiuncta authoritate iudicis & superioris.

ARTICVLVS II.Vtrùm sit licitum iudicare.

Source
AD Secundum sic proceditur.
Videtur, quòd non sit licitum iudicare. Non enim infligitur pœna nisi pro illicito. Sed iudicantibus imminet pœ na, quam non iudicantes effugiũt effugiunt : secundum illud Matth. 7. Nolite iudicare, vt non iudicemini. Ergo iudicare est illicitum.
¶ 2 Præterea, Roman. 14. dicitur: Tu quis es, qui iudicas alienũ alienum seruum? suo domino stat aut cadit. Dominus autem omniũ omnium Deus est. Ergo nulli homini licet iudicare.
¶ 3 Præterea, Nullus homo est sine peccato, secundũ secundum illud 1. Ioan. 1. Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus. Sed peccanti non licet iudicare, secundum illud Rom. 2. Inexcusabilis es ò homo omnis qui iudicas. In quo enim alterum iudicas, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ iudicas. Ergo nulli est licitũ licitum iudicare.
SED contra est, quod dicitur Deut. 16. Iudices & magistros constitues in omnibus portis tuis, vt iudicent populum iusto iudicio.
RESPONDEO dicendum, quòd iudicium in tantum est licitum, inquantum est iustitiæ actus. Sicut autem ex
Arti. proceden.
prædictis patet, ad hoc quòd iudicium sit actus iustitiæ, tria requiruntur. Primò quidem, vt procedat ex inclinatione iustitiæ. Secundò, quòd procedat ex auctoritate præsidentis. Tertiò, quod proferatur secũdum secundum rectam rationem prudentiæ. Quodcunq; Quodcunque autem horum defuerit, iudicium erit vitiosum & illicitum. Vno quidem modo quando est contra rectitudinem iustitiæ, & sic dicitur iudicium peruersum vel iniustum. Alio modo, quando homo iudicar de his, in quibus non habet auctoritatem: & sic dicitur iudicium | vsurpatum. Tertio modo, quando deest certitudo rationis, puta cùm aliquis de his iudicat, quæ sunt dubia vel occulta propter aliquas leues coniecturas: & sic dicitur iudicium suspiciosum vel temerariũ temerarium .
AD primum ergo dicendum, quòd Dominus ibi prohibet iudicium temerarium, quod est de intentione cordis, vel de alijs incertis, vt
Lib. 2. ca. 28. to. 4.
Augustinus dicit in libro de sermone Domini in mōte monte . Vel prohibet ibi iudicium de rebus diuinis: de quibus cum sint supra nos, non debemus iudicare, sed simpliciter ea credere: vt
Hilarius dicit super Matthæum. Vel prohibet iudicium quod non sit ex beneuolentia, sed ex animi amaritudine, vt
Chrysostomus dicit.
AD secundum dicendum, quod iudex constituitur, vt minister Dei. Vnde dicitur Deuter. 1. Quod iustum est iudicate. Et postea subdit: Quia Dei est iudicium.
AD tertium dicendum, quòd illi qui sunt in grauibus peccatis, non debent iudicare eos, qui sunt in eisdem peccatis vel minoribus, vt
Chrysostomus dicit super illud Matth. 7. Nolite iudicare. Et præcipuè hoc est intelligendum quando illa peccata sunt publica: quia ex hoc generaretur scandalum in cordibus aliorum. Si autem non sunt publica, sed occulta, & necessitas iudicandi immineat, propter officium potest cum humilitate & timore vel arguere, vel iudicare. Vnde
Augustinus dicit in lib. de sermone Domini in monte. Si inue niremus nos in eodem vitio esse, congemiscamus, & ad pariter conandum inuitemus. Nec tamen propter hoc homo sic seipsum condemnat, vt nouum condemnationis meritum sibi acquirat: sed quia condemnans alium, ostendit se similiter condemnabilem esse, propter idem peccatum vel simile.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Iudicare est licitum si ad sint tres requisitæ conditiones. Prima quòd procedat ex inclinatione iustitiæ. Secunda quòd procedat ex authoritate præ sidis. Tertia quòd procedat secundum rectam rationem prudentiæ.
Secunda conclusio. Defectu cuiusq; cuiusque istarum conditionum reddit iudicium illicitũ illicitum . Ex defectu quidem primæ efficitur iniquũ iniquum & peruersum: ex defectu secundæ vsurpatum: ex defectu tertiæ præsumptuosum & temerarium.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

IN hoc articulo primò est notandum, quod Diuus Tho. Thomas non eò hanc difficultatẽ difficultatem mouet in præsenti, vt definiat licitum esse iudicare. Hoc enim definitum fuerat articulo præcedenti: hoc ipso quòd Diuus Tho. Thomas docuit iudicium esse actum iustitiæ. Sed instituit præsentem articulum, vt explicaret tres illas conditiones in prima conclusione positas, requisitas esse vt iudicium licitè fiat.
Notandum secundo, quòd prima conditio harũ harum trium sumitur ex parte finis. Nam vt dixi articulo præcedenti, finis immediatus iudicij est bonum iustitiæ. Secunda conditio sumitur ex parte agentis, scilicet iudicantis. Et hæc conditio, vt constat ex dictis in fine articuli præcedentis, non est necessaria ad essentialem rationem iudicij iusti absolutè loquendo, erit tamen simpliciter necessaria, vt iudicium vim habeat coerciuam. Quocirca, si priuata persona taliter intendat iudicare, vt eius iudicium vim habeat coerciuam mortaliter peccat, & eius | iudicium est vsurpatum: quia reuera vsurpat autoritatem superioris, & facit seipsum custodem iustitiæ communis, cùm tamen non sit. Tertia conditio sumitur ex parte mediorum & circunstantiarum. Ad prudentiam enim spectat, ita circunspicere, vt rectum iudicium proferat. Prima conditio cæteris præstat, sicuti finis est prima causa & potissima ex qua totus ordo moralis desũmitur desummitur . Tertia conditio præstat secundæ: tum quia necessaria est ad omne iudicium iustum, siue in superiori siue in persona priuata, tum etiam quia tota rectitudo moralis ex ratione & prudentia pendet tanquam ex propria regula. Hinc fit, quòd quanuis ex defectu cuiusque istarum conditionum iudicium reddatur illicitũ illicitum : specialiter hoc continget ex defectu primæ conditionis: eo quòd est præcipua conditio. Et ideo illud iudicium quod non habet istam primam conditionem quasi per Antonomasiam appellatur iniustum & peruersum. Has tres conditiones esse requisitas ad iudicium iustũ iustum , insinuauit socer Moysis Exodi 18. Vbi dixitei, Prouide tibi de omni plebe viros sapientes timentes Deum, in quibus sit veritas, & oderint auaritiam: & constitue eos tribunos. In illis verbis: timentes Deum & qui oderint auaritiam expressit primam conditionem. In illis autẽ autem verbis, sapientes in quibus sit veritas, expressit tertiam conditionẽ conditionem . In vltimis vero verbis, constitue eos tribunos, significauit secundam cōditionem conditionem . De conditionibus secunda & tertia disputabimus in sequentibus articulis. In articulo prę senti præsenti specialiter disputatur de prima conditione. Notandum est tertiò, quòd hæc prima cōditio conditio in triplici sensu explicatur à Magistro Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 4. arti. 2. Primò , quod non iudicet contra iustitiam. Secundò, quod iudicet ex amore iustitiæ. Tertiò, quòd non iudicet ex aliqua affectione priuata, ex ira, odio, auaritia, aut alia passione. Primumq́ue sensum præfert alijs. At communiter interpretes Diui Thomæ existimant secundum sensum esse magis germanum & intentum à Diuo Thoma. Et quidem merito. Quoniam ad secundum sensum cæteri reducuntur. Nam qui iudicat ex amore iustitiæ, idest, ex intentione qua vult seruare bonum iustitiæ, & reddere vnicuiq́ue quod suum est, quæ intentio est primus actus elicitus à virtute iustitiæ; non iudicabit contra iustitiam. Vnde primus sensus est quasi effectus secundi. Item vt quis iudicet ex amore iustitiæ, necessum est, vt non sit affectus ira vel odio. Vnde tertius sensus prærequiritur ad secundum, tanquam necessaria dispositio ad illum. Hanc secundam conditionem insinuauit Aristo. esse necessariam. 4. Ethicorum capit. 5. dicens, Iudicem debere esse medium & mediatorem inter eos quorum causam iudicat. Itaque sicut medium æqualiter se habet ad vtrumque extremum, ita affectus iudicis in neutram partem debet propendere: sed sequi inclinationem iustitiæ, cuius est medium ponere inter partes. Et quidem in naturalibus, vt oculi pupilla possit percipere omnem colorem expers debet esse totius coloris. Nam aliàs intus existens prohibebit extraneum, vt ait Aristote. 2. de anima. Ita similiter, vt iudex possit proferre iudicium rectum inter duas partes, necesse est careat omni affectione priuata ad alteram partem: imò cum amicus censeatur alter ego, si iudex in alteram partem propendeat, censebitur iudicare in causa propria, in qua vix vnus est rectus iudex. Quare merito vocat Aristot. vbi supra. Iudicem iustitiam animatam. Cuius duplex est sensus. Primus quòd anima iudicis, vt iudex est, debet esse ipsa virtus iustitiæ: quæ totum animum iudicis ita occupet sicut anima totum corpus. Et sicut omnis operatio totius suppositi ab anima procedit, ita omnis operatio iudicis necesse est proficiscatur ex inclinatione iustitiæ. Secundus sensus est, quòd iustitia secundum se censetur quasi mortua, debet autem viuificari ex affectu iudicis sicut corpus viuificatur per animam. Ob istam causam Arist. lib. 1. Rhetoricorum capit. 1. & 2. libr. cap. 1. Eum iudicem qui conatur in alteram partem inclinare, dicit esse similem illi, qui regula qua vti debemus in mensuratione alicuius rei, in alteram partem inclinare & flectere contendit. Idcirco Areopagitæ fuerunt iudices seuerissimi, qui voce publica præconis inter dicebant illi, qui erat ius dicturus, | ne proœmio, neue Epilogo vteretur coram eis. Eo quòd istæ partes orationis potissimum deseruiant ad flectendum animum iudicis. Aristotel. 3. Rhetoricorum capit. 11. animum iudicis comparat aræ deorum: quia sicut Deus in omni sua operatione est summè rectus, & omnis passionis expers: ita animus iudicis omni passione debet esse vacuus, & ideo sacræ literæ Deum appellant iudicem. Genesis. 1. Vbi nos legimus, In principio creauit Deus, Hebraicè habetur Heloim, id est iudices creauit, & è ex contra iudices appellantur dij. Vt dicitur in Psalm. Deus stetit in synagoga Deorum, id est iudicum. Insinuatur enim quòd affectus iudicis valde similis esse debet affectui Dei. Istum affectum & inclinationem ad iustitiam quam iudex tenetur habere explicatur Sapientiæ capit. 1. Diligitè iustitiam qui iudicatis terram. Idipsum insinuatur Exodi 23. Leuitici 19. Deuteronomij capit. 1. & 16. sed præcipuè Matth. 5. Beati qui esuriunt & sitiunt iustitiam. Ita q́ue affectus iustitiæ non debet esse qualiscunque sed auidissimus, qualis est appetitus cibi & potus in eo qui fame & siti laborat. Vltimò est notandum, quòd ista secunda conditio ex suo genere obligat sub culpa mortali: quoniam, vt diximus sumitur ex fine. Cęterum Cæterum in particulari non semper erit peccatum mortale iudicium non procedens ex inclinatione iustitiæ. Satis fuerit ad euitandum peccatum mortale, quòd iudicium secundum substantiam procedat quasi ex affectu iustitiæ . v. , Verbi g. gratia, quòd iudex reddat vnicuique quod suum est: & hoc intendat, quanuis admisceatur ibi aliquis amoris affectus vel odij. In quo casu tantum erit culpa venialis obleuitatem passionis, quæ non tanta fuit, vt perturbaret rationem iudicis & iustitiæ.
DVbitatur circa solutionem ad tertiũ tertium . Vtrùm mortaliter peccet iudex, qui existens in peccato mortali profert iudicium vtens officio & authoritate iudicis. In hac re primo cauendus est error Vvitcleph, qui asseruit per quodcunque peccatum mortale iudicem siue secularem siue ecclesiasticum ipso iure amittere iurisdictionem & officium iudicis. Damnatus est iste error Concilio Constantiensi sessione 8. errore quintodecimo. Ex hoc sequitur iudicem existentem in peccato mortali non ex eo peccare neque peccato mortali, neque veniali, quia iurisdictionem vsurpet: quia secundum fidem tenemur fateri illum esse verum iudicem. Tota autem dubitatio est, vtrùm mortaliter peccet, eo quòd malè vtatur iurisdictione & authoritate publica quam habet. In qua re Alexander Alensis, quem refert Syluester in summa, verbo. Iudex. §. duodecimo. indiscriminatim docet, tam iudicem ecclesiasticum, quam secularem peccare, si proferat iudicium existens in peccato mortali, quanuis sit peccator occultus. Alij Theologi distinguunt de seculari & ecclesiastico iudice. Et dicunt secularem non peccare mortaliter pronunciando iudicium si eius peccatum fuerit occultum. Putant autem iudicem ecclesiasticum peccare mortaliter proferendo iudicium, quanuis sit peccator occultus. Ita Syluester verbo, Correctio. §. 16. & sequitur in hac sententia Paludanum docentem illam in. 4. distinctione 19. quæstione. 3. Imo & Diuus Thomas eadem distinctione, quæ stione. 2. articul. 2. eiusdem fuit opinionis. Argumentum potissimum quo mouentur est, quoniam materia spiritualis qualis est sententia prolata à iudice ecclesiastico, non est prophanè & irreligiosè tractanda, ergo iudex ecclesiasticus manẽs manens in peccato mortali, non debet proferre sententiā sententiam , quia prophanè & irreligiosè profert illam spiritualem, qualis est ecclesiastica.
PRO decisione sit prima conclusio. Si iudex existens in peccato mortali proferat sententiam, non peccabit mortaliter, si peccatum eius non fuerit publicum & scandalosum. Hæc conclusio intelligitur de vtroque iudice. Est etiam intelligenda siue eius peccatum fuerit occultum siue publicum, dummodo non sit scandalosum. Voco scandalosum ex quo sententia iudicis contemnitur, & fit quasi irrisoria in populo . v. , Verbi g. gratia, Si iudex fuerit publicus concubinarius & proferat iudicium contra alium concubinarium suæ iurisdictionis, tale iudicium meritò contemnetur à subditis & fiet irrisorium. Cæterum si iudex existens | publicus concubinarius condemnauerit latronem ad patibulum: eius concubinatus licet sit scandalosus simpliciter in republica: non tamen in ordine ad istam sententiam censebitur scandalosus. Quia non reddit contemptibile iudicium. Istam conclusionem docent multi viri docti: quanuis non ita explicatam. Caietan. 3. tomo, opusculorum, opusculo de vsu rerum spiritualium. Magister Soto vbi supra. Diuus Thomas absque dubio fauet huic sententiæ: & mutauit illam quam tenuit in quarto Sententiarum in hoc articulo solutione ad tertium. Et supra quæstione. 33. articulo. 5. Et tertia parte quæstione 64. articul. 6. Et probatur conclusio. Primò, Iudex in tali peccato existens, si sententiam proferat iuxta leges iustitiæ, non peccat contra iustitiam neque contra charitatem, nullum ergo peccatum mortale committit in tali casu. Consequentia patet, quia non est alia virtus, quā quam ille iudex possit violare: cuius transgressus sit culpa mortalis. Probatur antecedens. Primo, quòd non violet iustitiam, supponimus: ex eo quòd seruat omnes leges iustitiæ. Quòd autem non violet charitatem. Probatur quoniam non est scandalosum eius iudicium, & non potest aliter violare charitatem, nisi scandalosum sit, ergo &c. Et confirmatur, quia vt supponimus eius iudicium non redditur contemptibile. Probatur secundo conclusio de iudice ecclesiastico. Iudex ecclesiasticus nulla sanctitate sacratur ad exercendum iudicis officium ergo sententia quam profert in causa spirituali non expostulat per se loquendo sanctitatem in iudice, atque adeo eius peccatum non reddit ipsam sententiam illicitam saltim mortaliter, si alias fuerit iusta & non scandalosa populo. Prima cōsequentia consequentia probatur. Quoniam si ministerium iudicis ecclesiastici per se expostulat sanctitatem in iudice, insufficienter prouisum esset ab ecclesia, imo & à Christo, quòd iudex ecclesiasticus non consecraretur speciali sanctitate, sicut consecratur sacerdos ad ministerium altaris, & ad iudicium quod exercet in sacramento confessionis. Hæc autem insufficientia non est admittenda in ecclesia. Ex hoc soluitur argumentum pro opposi ta sententia. Respondetur enim, quòd materia iudicij ecclesiastici non ita est sancta, quòd sanctificet animas: sicut sacramenta. Neque est adeo proxima sanctitati gratiæ, vt expostulet per se specialem sanctitatem in iudice: sicut expostulant ministeria diaconatus & subdiaconatus: quocirca non debet regulari eius tractatio per regulas religionis per se loquendo: sed per regulas iustitiæ, & ex consequenti quanuis non religiose tractetur, non erit peccatum mortale.
Secunda conclusio. Iudex qui existens in peccato mortali scandalosè profert sententiam, peccat mortaliter & contra charitatem: quia scandalizat populum, & quodammodo contra iustitiam: quia publicam sententiam alias iustam & necessariam, reddit contemptibilem. Scandalosum peccatum intelligo ad sensum expositum supra. Ex quo sequitur quòd iudex existens in tali peccato si immineat necessitas reipublicæ, vt proferatur sententia super aliquod crimen: tenetur vel resipiscere publicam agendo pœnitentiam, aut officium iudicis deponere: vt iudex de nouo creatus sententiam pronuntiet, quia est periculũ periculum in mora.
Tertia & vltima conclusio. Iudex existens in peccato mortali occulto si proferat sententiam, nullum peccatum committit, etiam veniale: quanuis sit iudex ecclesiasticus. Committet autem peccatum veniale si eius peccatum fuerit publicum, non tamen scandalosum. Primam partem conclusionis existimo probabiliorẽ probabiliorem quàm contrariam sententiam, quam docet Soto vbi supra. Existimat enim esse peccatum veniale in tali iudicio, eò quòd iudex talem sententiam proferens ipso opere profitetur se immunem à culpa mortali, atque adeo censetur hypocrita: & ex consequenti venialiter saltim delinquit. Sed nostram conclusionem docet vt credo Diuus Thom. Thomas in solutione ad tertium huius articuli. Asserit enim iudicem existentem in peccato occulto, si cum humilitate proferat sententiam, non peccare. Atsi peccaret venialiter, minimè diceret Diuus Thomas absolutè non peccare.
Præterea probatur ratione, qua probaui primam conclusionem. Aequa enim vide| tur illa ratio de vtraq; vtraque culpa. Id verò quod dicit Magister Soto de hypocrita parum mouet: quia supponimus iudicem constringi legibus iustitiæ ad iudicandum, ergo non est dicendus hypocrita si iudicet. Et hoc est, quod docet Diuus Thomas, cùm dicit in solutione ad tertium. quòd si cum humilitate iudicet, non peccat. Cum humilitate, idest, non animo ostendendi se zelosum communis boni: sed satisfaciendi officio suo, qui si hac ratione non obligaretur, cessaret à iudicio cognoscẽs cognoscens se minus dignum tanto ministerio.
Secunda pars conclusionis est manifesta: quoniam iudicium prolatum à tali iudice non potest non generare aliquale scandalum, & aliqualem sui contemptum atq; atque adeo non potest non esse aliquale peccatũ peccatum .

ARTICVLVS III.Vtrùm iudicium ex suspicione procedens, sit licitum?

Source
AD Tertium sic proceditur.
Videtur, quòd iudicium ex suspicione procedens, non sit licitum. Suspicio enim videtur esse opinio incerta de aliquo malo. Vnde &
Lib. 6. ca. 3. tom. 5.
Philosophus in 6. Ethicorum, ponit quòd suspicio se habet & ad verum & ad falsum. Sed de singularibus contingentibus non potest haberi opinio nisi incerta. Cùm ergo iudicium humanum sit circa humanos actus, qui sunt in singularibus & contingentibus, videtur quòd nullum iudicium esset licitum, si ex suspicione iudicare non liceret.
¶ 2 Præterea. Per iudicium illicitũ illicitum sit aliqua iniuria proximo. Sed suspicio mala in sola opinione hominis consistit: & sic non videtur ad iniuriam alterius pertinere. Er go suspicionis iudicium non est illicitum.
¶ 3 Præterea, Si sit illicitum, oportet quòd ad iniustitiam reducatur: quia iudicium est actus iustitiæ, vt
Artic. 1.
dictum est. Sed iniustitia ex suo genere semper est peccatũ peccatum mortale, vt suprà
Quæst. 59. artic. 4.
habitum est. Ergo suspicionis iudicium esset semper peccatum mortale, si esset illicitum. Sed hoc est falsum: quia suspiciones vitare non possumus, vt dicit
Gloss. August. super illud 1. ad Corinth. 4. Nolite ante tempus iudicare. Ergo iudicium suspiciosum non videtur esse illicitum.
SED contra est, quod
Chrysostomus super illud Matthæi 7. Nolite iudicare, &c. dicit: Dominus hoc mandato non prohibet Christianos ex beneuolentia alios corripere, sed ne per iactantiam iustitiæ suæ Christiani Christianos despiciant, & solis plerunque suspicionibus odientes cæteros, & cōdemnantes condemnantes .
RESPONDEO dicendum, quòd sicut Tullius dicit, suspicio importat opinionem mali, quando ex leuibus indicijs procedit. Et contingit ex tribus. Vno quidem modo ex hoc, quòd aliquis ex seipso malus est: & ex hoc ipso, quasi conscius suæ malitiæ, faciliter de alijs malum opinatur, secundùm illud Eccles. 10. In via stultus ambulans, cùm ipse sit insipiens, omnes stultos æstimat. Alio modo prouenit ex hoc, quòd aliquis malè afficitur ad alterũ alterum : cùm enim aliquis contemnit vel odit aliquem, aut | irascitur, vel inuidet ei, ex leuibus signis opinatur mala de ipso: quia vnusquisque faciliter credit quod appetit. Tertio modo prouenit ex longa experientia. Vnde
Philosophus dicit in 2. Rhetoric. quòd senes sunt maximè suspiciosi: quia multotiens experti sunt aliorum defectus. Primæ autem duæ suspicionis causæ, manifestè pertinent ad peruersitatem affectus. Tertia verò causa diminuit rationem suspicionis, inquantum experientia ad certitudinem proficit, quæ est contra rationem suspicionis. Et ideo suspicio vitium quoddam importat: & quanto magis procedit suspicio, tanto magis est vitiosum.
Est autem triplex gradus suspicionis. Primus quidem gradus est, vt homo ex leuibus indicijs de bonitate alicuius dubitare incipiat. Et hoc est veniale & leue peccatum. Pertinet enim ad tentationẽ tentationem humanam, sine qua vita ista non ducitur: vt habetur in
Gloss. super illud 1. ad Corinthios. 4. Nolite ante tempus iudicare. Secundus gradus est, cùm aliquis pro certo malitiam alterius æstimat ex leuibus indicijs. Et hoc si sit de aliquo graui, est peccatum mortale, inquantum non est sine contemptu proximi: Vnde glossa ibidem subdit. Etsi ergo suspiciones vitare non possumus, quia homines sumus, iudicia tamen, id est, diffinitiuas firmasq́ firmasque ; sententias continere debemus. Tertius gradus est, cùm aliquis iudex ex suspicione procedit ad aliquem condem nandum, & hoc directè ad iniustitiam pertinet: vnde est peccatum mortale.
AD primum ergo dicendum, quòd in humanis actibus inuenitur aliqua certitudo, non quidem sicut in demonstratiuis, sed secundum quod conuenit tali materiæ, puta cum aliquid per idoneos testes probatur.
AD secũdum secundum dicendum, quòd ex hoc ipso quòd aliquis malā malam opinionẽ opinionem habet de alio sine causa sufficienti, indebitè contemnit ipsum: & ideo iniuriatur ei.
AD tertium dicendum, quod quia iustitia & iniustitia est circa exteriores operationes (vt
dictum est) tunc iudicium suspiciosum directè ad iniustitiam pertinet, quando ad actum exteriorem procedit: & tunc est peccatum mortale, vt
In corpore artic.
dictum est. Iudicium autem interius pertinet ad iniustitiam, secundùm quòd comparatur ad exterius iudicium, vt actus interior ad exteriorem, sicut concupiscentia ad fornicationem, & ira ad homicidium.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Suspicio est opinio mali ex leuibus indicijs procedens.
Secunda conclusio. Iudicium ex suspicione procedens illicitum est & vitiosum.
Tertia conclusio. Tres sunt suspicionis gradus, primus cum quis ex leuibus indicijs incipit dubitare de malitia alterius, & tunc est peccatum veniale. Secundus quando quis ex leuibus indicijs pro certo æstimat & iudicat malitiam alterius. Et tunc si fuerit in re graui erit peccatum mortale. Tertius cum iudex ex leuibus indicijs aliquem | in foro exteriori cōdemnat condemnat . Et tunc est peccatum mortale contra iustitiam.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca primam conclusionem notandum est, quod quanuis D. Thom. à principio articuli sequutus Ciceronem definierit strictè suspicionem prout distinguitur à dubio & à iudicio temerario, quæ definitio continetur in prima cōclusione conclusione ; Cæ terùm in prosecutione articuli confundit ista tria: quoniam in primo gradu suspicionis comprehendit dubium de malitia proximi. In secundo gradu iudicium certum & determinatum de malitia proximi vocat suspicionem. Et hoc quidem non fuit peculiare Diui Thomæ: sed communiter viri doctissimi ista tria confundunt: & vt in plurimum solent ea appellare quasi communi nomine iudicium temerarium. Et fortassis ratio huius cōfusionis confusionis ea fuit, quòd hæc tria in duobus cōueniunt conueniunt . Primò quòd sunt de malo proximi, voco malum proximi non ipsum malum materialiter in semetipso, sed formaliter sumptum quatenus suam malitiam in operantem refundit. Vt explicat Diuus Thomas in articulo sequenti ad secundum. & propterea dixi de malo proximi, idest, quod reddit ipsum proximum malum moraliter. Secundo conueniunt in hoc quod procedunt ex indicijs leuibus, quibus vir prudens moueri non debet. Sed nihilominus ista tria distinguuntur quàmplurimum. Etenim dubium secundùm propriam sui rationem tunc duntaxat contingit, quando animus leuioribus indicijs in vtramque partem mouetur, sed in neutram declinat, manetq́ue in ambiguo pendens. Et ideo Aristoteles in 3. Metaphysic. capit. 1. dubitantes comparat hominibus ligatis, qui neque huc neque illuc se vertere possunt. Iudicium vero temerarium si propriè sumatur, est certa & determinata sententia cui nulla dubitatio admiscetur de malitia proximi. Suspicio autem importat assensum de malo proximi, sed cum magna formidine alterius partis. In primo differt à dubio, in secundo vero à iudicio temerario. Et ob id me ritò definitur quod sit quædam opinio mali. Opinio etiam est assensus incertus & formidolosus. Distinguitur autem suspicio ab opinione in eo quod opinio autore Aristo. 6. Ethicorum, cap. 9. indifferenter se habet ad bonum & malum, & potius sumitur speculatiuè quam practicè: suspicio vero denotat assensum practicum, & propriè loquendo tantum est de malo, & ita definitur opinio mali. Sed mihi videtur quòd suspicio sit debilis opinio.
DVbium est, Vtrùm suspicio stricte sumpta ex suo genere sit peccatum mortale, & in materia graui sit in indiuiduo & de facto peccatum mortale. Probatur pars negatiua primò ex Diuo Thoma qui expressè docet in hoc articulo quod in primò gradu suspicionis solum interuenit peccatum veniale. In primo autem gradu comprehendit D. Diuus Thom. Thomas dubitationem & suspicionẽ suspicionem : quæ importat assensum vnius partis, cùm formidine alterius. Et hoc aperte constat quia primum gradum suspicionis distinguit Diuus Thomas à secũdo secundo gradu. In secundo vero gradu loquitur expresse Diuus Thomas de iudicio temerario, in quo nulla admiscetur formido, & dubietas alterius partis. Igitur in primo gradu comprehendit suspicionem. In eadem sententia videtur esse Diuus Augustinus cuius est glossa super 1. ad Corinth. capit. 14. relata hic à Diuo Thoma, & desumpta ex Augustino tractatu. 90. in Ioannem. Confirmatur. Nam vt inquit Diuus Augustinus loco citato, suspicio pertinet ad humanam tentationem sine qua vita hominis duci nequit, ergo tantùm est peccatum veniale. Secundo iudicium temerarium ex eo tantum est peccatum veniale aut mortale, quatenus per illud proximus despicitur & contemnitur: sed per suspicionem proximus non perfectè despicitur, ergo non excedit limites peccati venialis. Cōsequentia Consequentia patet, quia vbi est leuis iniuria & leuis proximi contemptus, non committitur graue peccatum, cuiusmodi est mortale. Minor probatur. Quia proximus tunc duntaxat perfectè contemnitur, quando absque dubitatione de eius malitia iudicatur. Confirmatur. Nam suspicio de malitia proximi | non contrariatur fraternæ charitati: contingit enim inter amicos, quod vnus suspicatur male de altero: ergo non est peccatum mortale ex suo genere. In hoc dubio Caietanus in præsenti, & in Summa, verbo suspicio, & in verbo iudicium temerarium, docet suspicionem etiam in re graui non esse peccatum mortale quādiu quamdiu suspicio manet intra limites suspicionis: ita quod non excludat omnem formidinem. Aliqui ex Summistis verbis citatis. Et in verbo præ sumptio, inclinant in hanc sententiam: præ sertim summa Rossela. Magister Soto vbi supra, articulo. 3. asserit cum Caietano suspicionem non esse peccatum mortale ex suo genere, addit tamen quod in indiuiduo erit aliquando peccatum mortale propter nimiam grauitatem materiæ. Peccaret enim mortaliter, qui leuibus indicijs inductus suspicaretur aliquem esse hæreticum aut crimen nefandum commisisse. Quidam nouiores Theologi dicunt, quòd suspicio in materia graui erit culpa venialis si per modicum tempus duraret: erit autem mortalis culpa si longo tempore perseuerauerit in animo.
PRO decisione primò explicādum explicandum est, quid sit materia grauis: Deinde quæ appellentur leuia indicia. Materia grauis in hoc loco illa censetur, ex qua valdè contemnitur & despicitur proximus. Hæc autem materia licet vt communiter dicunt, sit regulariter mortale peccatum: sed tamẽ tamen neque est necesse quòd sit semper mortale, neque omne peccatum mortale reputatur semper materia grauis in ordine ad suspicionem & iudicium temerarium. Etenim si quis suspicaretur de aliquo qui inter ingenuos haberi solet, ex leuibus indicijs; ex vili sanguine natum esse: ista suspicio in materia graui versaretur, quanuis nullum malum mortale suspicetur de proximo. Item qui ex leuibus indicijs suspicaretur aliquem virum probum in cōsuetudinem consuetudinem duxisse mentiri in familiaribus collocutionibus, quanuis hæc mendacia non sint peccata mortalia: erunt tamen materia grauis respectu suspicionis huiusmodi. Denique si quis suspicaretur de viro aulico & profano quòd inhonesto amore prosequitur fœminam: quanuis inhonestus amor sit peccatum mortale, non tamen respectu huius hominis censetur materia grauis in ordine ad suspicionem & iudicium: quia istius modi homo non reputat iniuriam sibi fieri per tale iudicium: quin potius gloriatur. Itaque grauitas materiæ in hac parte non est secundùm seipsam expendenda ponderandaq́ue, sed per respectum ad personam cui applicatur per suspicionem aut iudicium. Nam quod graue reputatur respectu vnius hominis, leuissimum esse poterit comparatione alterius. Circa iudicia leuia generalis regula sit. Illa reputari leuia moraliter quæ non sufficiunt ex seipsis mouere animum viri probi & prudentis ad suspicandum malum de proximo. Sed in particulari leuitas aut grauitas indiciorum ex multis pensanda est. Primò ex proportione ipsorum ad illud malum quod indicant. Reputantur enim indicia quasi signa, & malũ malum ipsum, de quo est suspicio, tanquā tanquam signatum. Secundò debet haberi respectus ad grauitatem materiæ circa quam versanrur versantur illa indicia. Etenim indicia quæ in materia non multum graui censentur sufficientia, in materia grauissima, vt in crimine hæ resis, non sunt habenda vt sufficientia ad iudicandum: sed vt leuissima. Tertiò debet haberi respectus ad qualitatem personæ de qua fit suspicio. Nam aliqua indicia sufficient ad iudicandum aliquod malum de homine priuato & profano: quæ leuissima erunt ad id suspicandum de viro grauissimæ authoritatis & virtutis, maxime si est persona publica. Denique indicia comparari debent ad animum iudicantis. Nam aliqua sufficient ad dubitandum, quæ non sufficient ad suspicandum. Et aliqua sufficient ad suspicandum quæ non ad iudicandum. Quæ omnia committenda sunt prudentis & timorati viri arbitrio.
HIS suppositis sit prima conclusio. Suspicio ex leuibus indicijs procedens de malo proximi ex genere suo est peccatum mortale. Hanc conclusionem docent viri grauissimi & moderni & multi ex antiquis. Et probatur primò. In sacris literis prohibetur iudiciũ iudicium temerarium, Matth. 7. Nolite iudicare, & non iudicabimini. Et | Roman. 14. & 1. Corinthiorum. 4. & Iacobi. 4. dicitur: quod qui detrahit fratri suo aut iudicat, legi detrahit & de lege iudicat, sed iudicium temerarium secundùm vsum sapientium appellatur etiam illa sententia, quæ cum assensu alterius partis admittit formidinem alterius: quæ est suspicio, ergo suspicio prohibetur in sacris literis, atque adeo ex suo genere est peccatum mortale. Confirmatur. Sacræ literæ prohibent iudicium temerarium, quod est in vsu apud homines: nam iudicium omnem formidinem excludens, raro contingit: at suspicio est frequens apud homines, ergo & illa prohibetur nomine iudicij locis citatis, ergo suspicio potissime prohibetur. ¶ Secundò probatur. Malitia suspicionis consistit in iniuria, quæ fit proximo quatenus despicitur & contemnitur: sed iniuria ex suo genere est culpa mortalis, ergo &c. ¶ Vltimò probatur, & specialiter arguitur contra sententiam Magistri Soto. Illud vitium, quod intra limites suæ materiæ absque hoc quòd trahatur ad speciem alterius vitij, est aliquando mortale peccatum, ergo ex suo genere est mortale. Sed secundùm Magistrũ Magistrum Soto iudicium in re grauissima manens intra limites suspicionis est peccatum mortale, ergo ex suo genere est peccatum mortale. Dicunt aliqui, istum modum dicendi Magistri qui est communis apud Theologos, ita esse accipiendum & intelligendum: quod suspicio indeliberata quandiu indeliberata, non est ex suo genere peccatum mortale: quia quandiu subest indeliberationi non potest esse peccatum mortale. Hæc solutio nullam habet apparentiam: quia si Theologi loquuntur cum Magistro de suspicione indeliberata, falsò dictum est, quòd cum fuerit in re grauissima est peccatum mortale. Nam indeliberatio tollit grauitatẽ grauitatem culpæ mortalis in quacunque materia.
Secunda conclusio. Suspicio in materia graui est in indiuiduo culpa mortalis, etiam si per breue tempus duret: si sit deliberarata. Prima pars cōclusionis conclusionis sequitur ex præ cedenti. Nam illud vitium quòd ex suo genere est mortale, redditur mortale in indiuiduo ex grauitate materiæ. Sed suspicio ex genere suo est mortale peccatum, ergo &c. Et confirmatur. Nam alias ferè nullum esset peccatum mortale in materia iudicij temerarij: quoniam vt dicebamus, rarissime contingit, quòd ex leuibus indicijs procedat iudicium temerarium omnino certum & determinatum, ergo si suspicio cui admiscetur aliqua dubietas non est peccatum mortale etiam in materia graui, rarissimè continget mortale peccatũ peccatum in iudicio temerario: quod falsum est. Secunda pars conclusionis probatur. Quod iniuria illata proximo sit grauis aut leuis non prouenit ex temporis breuitate aut longitudine, ergo vt suspicio in materia graui sit culpa mortalis non requiritur temporis longitudo. Hoc tamen debet intelligi dummodo sit deliberata suspicio: quę quæ est tertia pars conclusionis. Quæ dicimus de suspicione à fortiori sunt dicenda de iudicio temerario. De dubio autem prima cōclusio conclusio etiam est certissima. An vero secunda conclusio procedat eodem modo de dubio atque de suspicione explicandum est articulo sequenti.
Ad primum argumentum respondetur, D. Diuum Thomā Thomam in primo gradu suspicionis non loqui strictè de suspicione vt differt à dubio & à iudicio, sed potius comprehendere & dubium & iudicium: & omnia hæc appellat suspicionẽ suspicionem in primo gradu: quanuis non procedant ex deliberatione: quod insinuauit D. Diuus Tho. Thomas in illis verbis cum incipit dubitare, idest cum non ex deliberatione, sed indeliberatè suspicatur aut iudicat. Iudicium enim tunc censetur incipere, quando ex deliberatione procedit. In secundo vero gradu suspicionis non solũ solum D. Diuus Tho. Thomas cōprehendit comprehendit iudicium cui nulla admiscetur formido, sed etiā etiam suspicionem stricte sumptā sumptam quando & iudiciũ iudicium & suspicio ex deliberatione procedũt procedunt , & plenā plenam animi deliberationẽ deliberationem in iudicio aut suspicione interuenientem vocat D. Diuus Tho. Thomas certitudinẽ certitudinem & firmitatẽ firmitatem sententiæ. Ad confirmationem negatur suspicionẽ suspicionem deliberatā deliberatam pertinere ad tẽtationem tentationem humanā humanam : quin potius pertinet ad tentationem diabolicam.
Ad secundum argumentum respondetur, quòd licet in iudicio temerario reperiatur perfectior & magis consummata iniuria proximi: in suspicione tamen tanta | fit iniuria proximo in materia graui, quæ sufficiat constituere peccatum mortale, & lædere mortaliter amicitiam & charitatem fraternam, Pugnat enim cum vera proximi amicitia quod quis ex leuibus indicijs grāde grande malum de proximo suspicetur: quia ille excessus asserendi prouenit ex malitia voluntatis. Et per hoc soluitur argumentum & confirmatio. Circa solutionem ad tertium Diui Thomæ nota, quòd non solum in iudice, verùm in persona priuata iudicium temerarium animo conceptum per se loquendo disponit ad exteriorem iniuriam proximi: disponit enim ad verba externa prolatiua talis iudicij, per quæ iniuriam exteriorem irrogabit proximo. Disponit etiam ad hoc quòd taliter iudicans opere externo siue facto siue verbo contemnat & despiciat proximum: de quo graue malum suspicatur, & quem in sua mente contemnit: in qua etiam ei iniuriam facit.

ARTICVLVS IIII.Vtrùm dubia sint in meliorem partem interpretanda.

Source
AD Quartum sic proceditur. Videtur quòd dubia non sint in meliorem partem interpretanda. Iudicium enim magis debet esse de eo, quod vt in pluribus accidit. Sed in pluribus accidit, quòd aliqui malè agāt agant : quia stultorum infinitus est numerus, vt dicitur Ecclesiast. 1. Proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua, vt dicitur Genes. 8. Ergo dubia magis debemus interpretari in malum, quàm in bonum.
¶ 2 Præterea. Augustin.
dicit, quòd ille piè & iustè viuit, qui rerum integer est æstimator, in neutram partem declinando. Sed ille qui interpretatur in melius quod dubium est, declinat in alterā alteram partem. Ergo hoc non est faciendum.
¶ 3 Præterea. Homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed circa seipsum homo debet dubia interpretari in peiorem partem: secundùm illud Iob. 9. Verebar omnia opera mea. Ergo videtur quòd ea quæ sunt dubia circa proximos, sint in peiorem partem interpretanda.
SED contra est quòd Rom. 14. super illud, Qui non manducat, manducantem non iudicet. Dicit Gloss. Dubia in meliorem partem sunt interpretanda.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut
Art. præc. ad 2.
dictum est, ex hoc ipso, quòd aliquis habet malam opinionem de alio absque sufficienti causa, iniuriatur ei, & contemnit ipsum. Nullus autem debet alium cōtemnere contemnere vel nocumentũ nocumentum quodcunq; quodcunque inferre, absque causa cogente. Et ideo vbi non apparent manifesta indicia de malitia alicuius, debemus eum vt bonum habere, in meliorem partem interpretando quod dubium est.
AD primum ergo dicendum, quòd potest contingere quòd ille qui in meliorem partem interpretatur, frequentius fallatur. Sed melius est, quòd aliquis frequẽter frequenter fallatur, habens bonam opinionem de aliquo malo homine, quā quam quòd rariùs fallatur habens malam opinionem de aliquo homine bono: quia ex hoc fit iniuria alicui, non autem ex primo.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd aliud est iudicare de rebus, & aliud de hominibus. In iudicio enim in quo de rebus iudicamus, non attenditur bonum vel malum ex parte ipsius rei de qua iudicamus, cui nihil nocet qualitercunque iudicemus de ipsa, sed attenditur ibi solum bonum iudicantis, si verè iudicet: vel malum, si falsò: quia verum est bonum intellectus, falsum autem est malum ipsius, vt dicitur in 6. Ethicorum: & ideo vnusquisque
debet niti ad hoc, quòd de rebus iudicet, secundùm quod sunt. Sed in iudicio, quo iudicamus de hominibus, pręcipuè præcipue attenditur bonum & malum ex parte eius de quo iudicatur: qui hoc ipso honorabilis habetur quod bonus iudicatur, & cōtemptibilis contemptibilis , si iudicetur malus. Et ideo ad hoc potius tendere debemus in tali iudicio, quòd hominem iudicemus bonum, nisi manifesta ratio in cōtrarium contrarium appareat. Ipsi autem homini iudicanti falsum, iudicium, quo bene iudicat de alio, non pertinet ad malum intellectus ipsius: sicut nec ad eius perfectionem pertinet secundùm se cognoscere veritatem singularium contingentium, sed magis pertinet ad bonũ bonum affectum.
AD tertium dicendum, quòd interpretari aliquid in deteriorem vel meliorem partem contingit dupliciter. Vno modo per quandam suppositionem: & sic cùm debemus aliquibus malis adhibere remedium, siue nostris, siue alienis, expedit ad hoc, vt securius reme dium apponatur, quòd supponatur id quod est deterius: quia remedium quod est efficax contra maius malum, multò magis est efficax contra minus malum. Alio modo interpretamur aliquid in bonũ bonum vel malum, diffiniendo, siue determinando: & sic in rerum iudicio debet aliquis niti ad hoc, vt interpretetur vnumquodque, secundùm quod est. In iudicio autem personarum, vt interpretetur in melius: sicut dictum
In cor. ar. & ad 2.
est.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est affirmatiua. Et ratio est, quia aliàs fit iniuria proximo, dum contemnitur absque causa cogente.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur circa istum articulũ articulum , Vtrùm in dubijs teneamur ex præcepto declinare positiuè in meliorem partem.
Arguitur primò pro parte negatiua, dum in sacris literis prohibemur, ne proximum contemnamus: solum dicitur: Nolite iudicare, & non iudicabimini, Nolite condemnare & non condemnabimini. Tu quis es qui iudicas alienum seruum. At vero qui iudicat taliter quòd non declinat in alteram partem, sed est dubius, non iudicat alienum seruum, ergo non facit contra præ ceptum.
Secundò. Nemo tenetur extra necessitatis articulum impendere honorem vel aliquod beneficium proximo: sed in casu dubio declinare in meliorem partem est impendere honorem proximo positiuè, ergo ad hoc non tenemur in omni re dubia: sed sufficiet quòd nos habeamus negatiuè vel quòd suspendamus iudicium.
Tertiò. Si in re dubia esset peccatum suspendere assensum & iudicium: sequeretur quod in materia graui semper esset peccatũ peccatum mortale, siquidẽ siquidem est peccatum iniustitiæ quod ex genere suo est mortale. Cōsequens Consequens | tamen videtur falsum, & contra iudicium Diui Thomæ in articulo. 3. vbi ait, quòd quando ex leuibus indicijs de bonitate alicuius incipit homo dubitare, est veniale & leue peccatum. De hac difficultate sunt duæ opiniones. Altera Caietani in hoc articulo asserentis, nunquam esse peccatum suspendere intellectum: & habere nos negatiue erga bonitatem vel malitiam proximi in rebus dubijs. Altera est Magistri Soto lib. 3. de iustitia, quæst. 4. art. 4. vbi ait, quòd non solum tenemur non malè iudicare de proximo: sed etiam tenemur de illo bonam positiuè habere opinionem in dubijs. Et ita intelligit Diuus Thomas in hoc artic. 4. Inter has duas sententias magis nobis placet quædam media: quæ sequentibus conclusionibus explicatur.
Prima conclusio. Regula illa celebris, dubia sunt in meliorem partem interpretanda, duplicem sensum potest habere. Alterũ Alterum merè negatiuum, hoc est nemo in casu dubio debet in peiorẽ peiorem partem declinare. Quẽ Quem sensum insinuat D. Diuus Thom. Thomas in hoc articulo. Quoniam tunc fit iniuria proximo si declinemus in peiorem partem. Si autem omnino suspendimus iudicium, non infertur nocumentum proximo. Alterum potest habere sensum, facta suppositione, videlicet, quod aliquis rem dubiam velit interpretari in meliorem partem in fauorem proximi. Ista conclusio videtur certa: & colligitur ex regula. 11. de regulis iuris in 6. Vbi dicitur, cum iura partium sunt obscura: reo potiùs fauendum est quam actori. Sed habet rei locum ille de quo infertur iudicium dubium, an sit bonus vel malus, ergo illi fauendũ fauendum est similiter est regula. 65. ibi eodem. In pari delicto & causa, melior est conditio possidentis. At vero in rebus dubijs proximus est possidens honorem suum & bonam famā famam , ergo si volumus iudicare: tenemur in eius fauorem declinare.
Secunda conclusio. Absolutè & per se loquendo in casu dubio, nemo tenetur rem dubiam in meliorem partem positiuè interpretari. Neque est aliquod peccatum in tali casu suspendere actum iudicij. Probatur primo argumentis factis in principio dubij. Deinde quia in tali casu obiectum in tellectus est verè dubium secundùm rectam rationem: ergo intellectus suspendens iudicium secundùm rectam rationem se se habet. Quemadmodum in speculatiuis: si quæratur, Vtrùm astra sint paria vel imparia, recte suspenditur iudicium, propter dubietatem obiecti: ergo similiter contingit in practicis dubijs.
Tertia conclusio. Quando indicia sunt leuia ad dubitandum potest interdum esse peccatũ peccatum mortale dubitare de bonitate proximi per iudicium expressum positiuè vel interpretatiuè. V. Verbi g. gratia, dubitat aliquis ex leuibus indicijs; Vtrùm Petrus commiserit crimen hæresis, aut peccauerit contra naturam. Tunc peccat mortaliter. Probatur hoc. Quia multo magis contemnit proximum qui ita dubitat, quàm qui leuiora peccata mortalia suspicatur vel temerè iudicat. Sed iste peccat mortaliter, vt supra dictum est, ergo multò magis ille. Confirmatur. Quia nemo est qui non velit potius, quod alius de se temerè iudicet commisisse simplicem fornicationem: quàm quod dubitet se commisisse peccatum hæresis aut contra naturam. Hęc Hæc videtur nobis moralis demonstratio. Diximus per iudicium positiuum expressè vel interpretatiuè: quoniam si homo merè negatiuè se habeat, non peccat mortaliter suspendendo iudicium: nisi quando tenetur proferre illud. Et tunc profectò non se habet merè negatiuè, sed priuatiuè: & vult interpretatiuè iudicare rem esse dubiam, & hoc sufficit, vt aliquis peccet mortaliter in illa hæsitatione: an proximus sit hæreticus. Sed obijciet aliquis: quòd in illo casu non tenetur aliquis proferre iudicium in meliorem partem, ergo si suspendit illud: non peccat mortaliter, siquidem se se habet merè negatiuè. Respondetur, quòd est valde probabilis sententia in tali casu, quòd tenetur homo interpretari illud dubium in meliorem partem. Et ratio est, quia tunc proximus quando leuia sunt indicia, est velut in extrema necessitate constitutus: ergo teneor illi succurrere excusando illum apud me ipsum. Quemadmodum teneor excusare illum apud infamatorem ex leuibus indicijs. Et confirmatur. Quoniam in illo euentu, | eo ipso quod homo dissimulat proferre iudicium, relinquit rem tanquam verè dubiam, & interpretatiuè consentit in hac propositione, dubium est, an ille sit hæreticus. Quæ assertio est valdè iniuriosa.
Quarta conclusio. In omnibus peccatis mortalibus dubitare positiuè iudicando, rẽ rem dubiam esse, an proximus illud peccatum commiserit, idq́ue ex leuibus indicijs, est peccatum mortale per se loquendo. Probatur. Qui hoc modo dubitat contemnit proximum in re grauissima, qualis est peccatum mortale quod efficit hominem infamem apud Deum, & illi inimicum, ergo per se loquendo talis dubitatio peccatum mortale est: quoniam maximũ maximum nocumentum infert homini in suo honore. Diximus autem per se loquendo peccatum mortale esse ita dubitare: hoc est ex parte obiecti. At vero ex circunstantia subiecti & personę personæ de qua iudicatur, continget esse peccatum veniale taliter iudicare: imo etiam temerè iudicare, continget esse peccatum veniale. V. Verbi g. gratia, est aliquis adolescens, qui gloriatur de amore mulierum, non erit peccatũ peccatum mortale de huiusmodi persona ex leuibus indicijs dubitare seu iudicare, quod ille sit fornicator. Ratio est, quia ille in tali casu non patitur detrimentum in suo honore: quẽ quem ipse prodigit. Et hæc est potissima regula obseruanda in huiusmodi suspicionibus & iudicijs temerarijs & dubitationibus. Imo & in murmurationibus & detractionibus est obseruanda ista regula ad iudicandum quando est peccatum mortale. Videlicet, quod attendamus ad nocumentum quod patitur proximus in suo honore. Etenim quanuis sit grauissimum delictum de quo agitur, si tamen ex circunstantia personæ, cui tale crimen obijcitur, vel ex circunstantia personę personæ cum qua agitur de tali crimine: non patitur proximus detrimentum in honore: tunc non erit peccatum mortale: sed tantum peccatum veniale.
AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod eodem prę cepto præcepto solet prohiberi grauissimum peccatũ peccatum & alia peccata minus grauia & minus nota. V. Verbi g. gratia, in illo præcepto. Non occides, prohibetur omnis percussio proximi etiam non occisiua. Imo & prohibentur affectus iræ. Sic etiam in illo præcepto non licet iudicare: prohibetur etiam suspicio & dubitatio iniuriosa erga proximum.
Ad secundum respōdetur respondetur , quòd vt diximus in explicatione tertiæ cōclusionis conclusionis , proximus est in illo casu in extrema necessitate constitutus: & tenetur homo tunc succurrere illi. Cæterum quod obijcitur, quod non teneor cum periculo errandi in intellectu interpretari verè dubia in meliorem partem: optime dissoluitur ex doctrina D. Thomæ, quoniam cognitio singularium in speculatiuis non pertinet ad perfectionem humani intellectus: propterea nulla virtus est in intellectu ad cognitionem speculatiuam singularium. At verò in practicis cognitio singularium perfectio est intellectus, & ideo secundùm prudentiam declinat homo in dubijs practicis in meliorem partẽ partem propter periculũ periculum maximũ maximum nocendi proximo, si volũtariè voluntarie dubitet, maximè in leuibus indicijs.
Ad tertium respondetur, quod iam diximus esse peccatum mortale aliquando suspendere assensum in rebus grauibus: quando ex leuibus indicijs offertur dubium: in quo ipse proximus notabiliter læditur in honore. Tunc enim ostendimus quòd non se habet homo purè negatiuè.

ARTICVLVS V.Vtrùm sit semper secundùm leges scriptas iudicandum.

Source
AD Quintum sic proceditur.
Inf. art. 6. cor.
Videtur, quòd non sit semper secundùm leges scriptas iudicādum iudicandum . Semper enim vitandum est iniustum iudicium. Sed quandoq; quandoque leges scriptæ continent iniustitiam: secundùm illud Isaiæ 10. Væ qui condunt leges iniquas, & scribentes iniustitiam scripserunt. Ergo non semper est secundùm leges scriptas iudicandum.
¶ 2 Prætereà. Iudiciũ Iudicium oportet esse de singularibus euẽtibus euentibus . Sed nulla | lex scripta potest omnes singulares euentus comprehendere: vt patet per Philosophum in
Li. 6. c. 10. tom. 5.
5. Ethic. Ergo videtur quòd non semper sit secundùm leges scriptas iudicādum iudicandum .
¶ 3 Præterea. Lex ad hoc scribitur, vt sententia legislatoris manifestetur. Sed quandoque contingit quòd si ipse legislator pręsens præsens esset, aliter iudicaret. Ergo non est semper secũdùm secundum leges scriptas iudicandũ iudicandum .
SED contra est, quod August. dicit in libr. de vera
Capi. 31. à med, to. 1.
Relig. in istis temporalibus legibus, quanquam de his homines iudicent cùm eas instituerint, tamen cùm fuerint institutæ & firmatæ, non licebit iudicibus de ipsis iudicare, sed secundùm ipsas.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut dictum
Art. 1. huius quæst.
est, iudicium nihil aliud est, quàm quædam diffinitio vel determinatio eius quod iustum est. Fit autem aliquid iustũ iustum dupliciter. Vno modo ex ipsa natura rei, quod dicitur ius naturale. Alio modo ex quodam condicto inter homines: quod dicitur ius positiuum, vt suprà habitum
Quæst. 57. art. 2.
est. Leges autem scribuntur ad vtriusque iuris declarationem, aliter tamẽ tamen & aliter. Nam legis scriptura, ius quidem naturale continet, sed non instituit. Non enim habet robur ex lege, sed ex natura. Ius autem positiuum, scripturam legis & continet & instituit, dans ei auctoritatis robur. Et ideo necesse est quod iudicium fiat secundùm legis scripturā scripturam : alioquin iudicium deficeret vel à iusto naturali, vel à iusto positiuo.
AD primum ergo dicendum, quod lex scripta, sicut non dat robur iuri naturali, ita nec potest eius robur minuere, vel auferre: quia nec volũtas voluntas hominis potest immutare naturam. Et ideo si scriptura legis cō tineat contineat aliquid contra ius naturale, iniusta est, nec habet vim obligandi. Ibi enim ius positiuum locũ locum habet, vbi quantum ad ius naturale, nihil differt, vtrũ vtrum sic vel aliter fiat, sicut suprà
Quæst. 57. art. 2.
habitum est. Et ideo nec tales scripturæ, leges dicuntur, sed potius legis corruptiones: vt suprà dictum
1. 2. q. 95. art. 2.
est, & ideo secundùm eas non est iudicandum.
AD secundum dicendum, quòd sicut leges iniquæ secundùm se cō trariantur contrariantur iuri naturali vel semper, vel vt in pluribus: ita etiam leges, quæ sunt rectè positæ, in aliquibus casibus deficiunt: in quibus si seruarentur, essent contra ius naturale. Et ideo in talibus non est secundùm literam legis iudicandum, sed recurrendum ad æquitatem, quam intendit legislator. Vnde Iurisperitus
dicit: Nulla ratio iuris aut ęquitatis æquitatis benignitas patitur, vt quę quæ salubriter pro vtilitate hominum introducuntur, ea nos duriore interpretatione contra ipsorũ ipsorum commodum producamus ad seueritatem. Et in talibus etiam legislator aliter iudicaret: & si considerasset, lege determinasset. Et per hoc patet responsio ad Tertium.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Necesse est quod iudicium fiat secũdùm secundum legis scripturam. Ratio est, quoniā quoniam aliàs iudicium desiceret vel à iusto naturali vel à iusto positiuo.
Secunda conclusio. In aliquo euentu non est secundum literam legis iudicādum iudicandum : sed recurrendum est ad æquitatem, seu Epicheiam, Ista conclusio colligitur ex Diuo Tho. Thoma in solutione ad secundum.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

IN hoc articulo ante omnia aduertendũ aduertendum est, quod Diuus Tho. Thomas in duobus articulis præcedentibus explicuit tertiam conditionem iudicij in priuatis personis, ostendens quomodo sit peccatum illam conditionem prætermittere. Nunc autem in hoc articulo id ipsum ostendit verificari oportere in iudicio principis, siue cuiuslibet ministri Reipublicæ. Explicat autem talem iudicij conditionem seruari in publicis iudicijs & tribunalibus, quando ex legis præscripto iudicia pronuntiantur, alias essent iudicia suspiciosa & temeraria. Hæc conclusio verum habere debet in iudicijs quæ pronũ tiantur pronuntiatur non solum à iudicibus inferioribus, sed etiam à supremo senatu Principis. Probatur primò. Ex testimonio expresso Diui Augustini, quod habetur in argumẽto argumento , sed contra lib. de vero regimine capit. 31. Item etiam ex Arist. 5. Ethic. cap. 6. & lib. 10. c. 9. Et 2. Politicorum cap. 8. Et copiosius libr. 3. cap. 11. & 12. Et Diuus Thom. 1. 2. quæst. 95. artic. 1. ad secundum. Probatur autem conclusio vnica ratione. Lex positiua quantum ad vim directiuam obligat in conscientia non solũ solum subditos, sed etiam ipsum Principem legislatorem, ergo in pronuntiando sententias, omnes debent obseruare huiusmodi legis pręscripta præscripta . Sed obseruādum obseruandum est, vsque adeo veram esse conclusionem Diui Tho. Thomae quòd rarissimè possit princeps vel supremus senatus in causis ciuilibus dispensare in ipsa lege, & aliter iudicare quàm ipsa lex docet. Probatur quia est contra ius naturæ, quòd postquam aliquis per contractum legitimum constitutus est dominus prædij vel alterius rei, expolietur inuitus re illa. Quin potius illa expoliatio dicetur furtum siue deprædatio. Sed princeps non potest dispensare in furto neque in aliquo quod sit contra ius naturæ, ergo in proferendo sententias debet seruare legis scripta. Deinde probatur. Quoniam si liceret Principi ita se gerere: sequeretur quòd posset eum qui litigat, priuare suis bonis & adiudicare illa aduersario: ita vt factum teneret. Hoc autem est manifestè falsum. Diximus autem quòd rarissimè possit princeps dispensare. Quoniam aliquādo aliquando expediet ad bonũ bonum publicum, vt bona vnius ciuis accommodentur alteri, & tunc poterit princeps hoc facere. Diximus etiam in causis ciuilibus: quoniā quoniam in criminalibus sæpè contingit, satisfacta parte, quod princeps dispenset in rigore legis scriptæ, vbi commune bonum non periclitatur. De qua re disputandum erit infra quæst. 67. artic. 4.
DVbium tamen in hoc articulo se offert, vtrum sententia iniusta quæ contra legis præscripta pronuntiatur: obliget in foro cōscientiæ conscientiæ . Pro cuius intelligentia aduertendum est primo, tripliciter cōtingere contingere quod aliqua sententia sit iniqua. Primò quidem ex animo & affectu malo pronuntiantis illam . v. , Verbi g. gratia, quādo quando iudex condemnat reũ reum , seruato ordine iuris & talem reum qui realiter debet cōdemnari condemnari : nihilominus ipse iudex profert sententiam animo vindicandi se de illo. Secũdò Secundo dicitur iniusta sentẽtia sententia propterea quòd non seruatur ordo iuris. Tertiò dicitur iniusta ex ipsa causa: quando pronuntiatur sententia contra reuerà innocentem, secundum tamen allegata & probata est nocens. Dicimus ergo quòd duobus primis modis sententia iniusta obligat in foro conscientiæ: & ita seruatur secundum leges regni Hispaniæ. Quāuis Quamuis enim cōstet constet quod iudex protulit sentẽtiā sententiam animo se vindicandi vel non seruauit ordinẽ ordinem iuris, si tamẽ tamen processit in pronũtiādo pronuntiando secundũ secundum allegata & probata, habetur valida & executioni mādatur mandatur talis sententia. Secundo aduertendũ aduertendum est quod iniusta sententia per se adhuc est duplex, Alia quæ continet errorem intolerabilem . v. , Verbi g. gratia, in qua præcipitur aliquid impossibile vel aliquid manifestè malum: vt si quis puniatur pro bene factis. Et hæc dicitur apud iuris peritos sententia nulla. Et huiusmodi manifestum est quòd non obligat in foro conscientiæ. Alia vero est sententia iniusta, quæ quanuis contineat errorem, non tamen intolerabilem. Et hæc dicitur à Iurisconsultis iniusta sententia, Sed valida & tenenda. Vt habetur capit. sententiam. 11. quæst. 3. imo | vero executioni mandata est. Vt habetur extr. in cap. pastoralis. de officio delegati. In præsenti ergo quæst. quæstio solum controuertitur de sententia quæ continet errorem tolerabilem. Nam constat sententiam continentem errorem intolerabilem esse nullam.
Notandum est tertio, quòd causæ in quibus pronuntiatur sententia: aliæ sunt seculares & prophanæ in quibus agitur de rerum temporalium possessione siue iure. Aliæ vero sunt ecclesiasticę ecclesiasticæ in quibus agitur de iure seu possessione beneficiorũ beneficiorum . Huiusmodi rursus causæ aliquando requirunt sententiam declaratiuam tantum, hoc est vt iudex declaret ius beneficij cui pertineat & debeat ascribi absque condemnatione alterius partis litigantis. Aliquando vero sententia quæ profertur est priuatiua . v. , Verbi g. gratia, quando iudex per sententiam expoliat alteram partem litigantem beneficio propter aliquod crimẽ crimen : & adiudicat beneficium alteri.
His suppositis sit prima cōclusio conclusio . In causis secularibus sententia iniusta ex causa, quā uis quamuis pronuntietur secundum allegata & probata, non tamen obligat reum in foro conscientiæ, neque confert talis sententia ius alteri parti pro qua pronuntiatur, neque reuera expoliat partem condemnatam suo iure, quod habebat ad rem. Ista conclusio est cō munis communis sententia Theologorũ Theologorum . Videatur Caietanus infra quæst. 70. artic. 4. & in opusculo 27. quæstionum. 13. quæst. ad secundum. Et in opusculo 17. respons. 14. responsione. Et Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 4. artic. 5. Et quarto Sententiarum, distinct. 22. quæst. 1. artic. 3. conclus. 4. Et est expressa sententia Diui Thomę Thomæ infra quæst. 70. loco citato ad secundum argumentum. Vbi ait iudicium iniustum non esse iudicium. Et hinc sumitur primum argumentũ argumentum ad probandā probandam conclusionem. Iudicium eatenus obligat in conscientia quatenus habet rationem iudicij: sed eatenus habet rationem iudicij, quatenus est determinatio iuris, vt dictum est articulo primo: ergo iudicium iniustum non habet rationẽ rationem iudicij, siquidẽ siquidem non est determinatio iusti seu iuris: sed potius est determinatio iniusti. Secundo probatur quoniā quoniam sententia & iudicium est quasi quędam quædam lex particularis in particulari euentu: vt docet Diuus Thomas articulo sequenti, & infra quæstione 67. artic. 1. sed lex iniusta nullo modo obligat in conscientia, ergo neq; neque sententia iniusta. Tertio probatur, quoniam communis est Theologorum regula, scilicet, quod sententia quæ fertur in foro exteriori obligat in foro conscientiæ, nisi fundetur in falsa præsumptione. Ecce vbi Theologi excludunt errorem omnem, vt sententia obliget in conscientia, etiam si ille error fuerit legitimè præsumptus.
Secunda conclusio. In causis beneficiarijs omnis sentẽtia sententia iniusta propter errorem tolerabilem, siue illa sit declaratiua, siue priuatiua, dummodo pronuntietur secundum allegata & probata, & inter partes bona fide litigantes, confert ius in foro conscientiæ ei in cuius fauorem pronuntiatur: & reuera expoliat alterum iure quod habebat . v. , Verbi g. gratia, litigabat Petrus & Paulus apud iudicem. Et vterque cōtendit contendit sibi competere ecclesiam parochialem. Declarauit autem ipse iudex talem ecclesiam Petro esse ascribẽdam ascribendam per sententiam secundum allegata & probata pronuntiatam, Tunc Petrus est parochus illius ecclesiæ, non obstante quòd Paulus reuera secũdum secundum iura communia habebat ius ad illud beneficium. Sed non probauit legitimè intentionem suam. Idem continget, si Petrus & Paulus litigarent de parochia cuius Paulus habebat titulum & possessionẽ possessionem . Petrus autem apud Episcopum bona fide accusauit Paulum de aliquo crimine, propter quod merebatur priuari beneficio. Et episcopus secũdum secundum allegata & probata protulit sententiam, per quam expoliat Paulum suo beneficio: & ascribit illud Petro. Tunc dicimus quòd Petrus est verus parochus illius ecclesiæ. Hæc conclusio quantum ad id quod asserit de sententia declaratiua est contra Magistrum Soto vbi supra. Et contra omnes ferè iuris peritos. Quantum vero ad alteram partem de sententia priuatiua conceditur à Magistro Soto vbi supra. Negatur tamen à plurimis iuris Canonici peritis & Summistis: inter quos est Panormitanus capit. 1. de concessione præ bendæ. Et Innocentius capit. quia plerique. de immunitate ecclesiarum. quos referunt & sequuntur Angelus in summa, verbo, sen| tentia. §. vltim. & Syluester noster ibidem. Dicunt isti doctores quòd sententia priuatiua, etiam si iniusta sit in causis beneficiarijs, quando reus non appellat legitimè & opportunè, confert ius in conscientia alteri parti. Et ratio illorum est: quia tunc videtur reus consentire & cedere iuri suo. Et idcirco si Episcopus conferat alteri beneficium, quod iam vacare censetur per alterius partis concessionem, valida erit collatio. Si tamen reus, aiunt appellauerit opportunè, etiam si eius appellatio non admittatur, non erit valida sententia, neque confertius alteri in cuius fauorem pronuntiatur. Nos autem contra contendimus ostendere huiusmodi authores sibi ipsis contradicere. Sitq́ue primum argumentum ad ipsos. In causis prophanis & secularibus eo ipso, quod reus non appellat, non censetur iuri suo cedere, vt ipsimet authores concedunt. Ergo neq; neque in causis beneficiarijs. Probatur cōsequẽtia consequentia . Quia non habet minus ius ad beneficiũ beneficium qui possidet illud, quàm habet ille qui possidet rem temporalem. Ergo si iste per hoc quòd non appellat non amittitius in conscientia, ergo neque ille. Arguitur secundò. Nam non appellare non est maius signũ signum cedendi iuri suo quando per sententiam priuatiuā priuatiuam condemnatur reus, quàm cum talis sententia est declaratiua, sed iuris periti concedunt, quòd quando est iniusta sententia declaratiua, non est valida siue fiat appellatio siue non. Ergo idem debent concedere in sententia priuatiua. Vel potiùs negare in declaratiua: ita vt sit vtriusque eadem ratio. Sit tertium argumentum specialiter contra Magistrum Soto. Sententia priuatiua iniusta cōfert confert ius in conscientia, vt ipse fatetur, ergo multò magis declaratiua. Probatur consequentia, quia maiorem iniustitiam continet sententia iniusta priuatiua: quam iniusta declaratiua, siquidem per priuatiuam expoliatur homo suo beneficio, & imponitur illi falsum crimen. At vero per declaratiuam solũ solum manifestatur quod ille non habet ius ad beneficium, ac proinde præsumendus est magis inuoluntarius quando cōdemnatur condemnatur per sententiam priuatiuam, quàm quando per declaratiuam. Hæc ad homines. Modo probatur conclusio directè. In ecclesia est pote stas conferendi & auferendi beneficia cum opus fuerit ad salutem animarum & ad spirituale ecclesiæ cōmodum commodum : sed expedit ad animarum salutem, & conscientiarum tranquillitatem, vt talis sententia etiam iniusta valeat, siue declaratiua siue priuatiua sit ergo in conscientia manet tutus ille cui confertur beneficiũ beneficium , & est verus parochus: quoniam aliâs esset in ecclesia magnus error & scrupulus conscientiæ, si iura beneficiorum penderent à rei veritate, & non à sententia iudicis: quæ licet iniusta: procedit tamen secundum allegata & probata. Hæc ratio manifesta est, quia sæpè numero haberentur pro veris parochis & Episcopis, qui tales non essent. Neque haberent veram iurisdictionem. Et cōfirmatur confirmatur à simili. Quoniam quando expedit ad bonum temporale reipublicæ secularis, potest princeps qui est custos illius, expoliare vnum ciuem suis bonis proprijs & illa alteri adiudicare. Ergo multo magis iudex spiritualis poterit hoc præ stare, quando expedierit ad bonum spirituale ipsius ecclesię ecclesiæ . Sed expedit, vt tales sententiæ etiam iniustæ obligent in foro conscientiæ & veram iurisdictionem conferant ipsis parochis & episcopis. Ergo de facto valent & tenent in foro conscientiæ. Confirmatur secundò. Quoniam beneficia instituta sunt immediatè propter bonum commune & spirituale ecclesiæ, ergo quādo quando huiusmodi bonum periclitatur, necesse est vt ecclesia vtatur potestate sua, & verè conferat beneficia in foro conscientiæ, illis quibus in foro exteriori per sententiam secundum allegata & probata prolatam, adiudicat, licet illa sit iniusta à parte rei. Sed contra prædictam conclusionem arguitur primo argumentis factis pro prima conclusione. Nam in causis prophanis quando sententia est iniusta secundum se, etiam si pronuntietur secundum allegata & probata, non confert ius in conscientia, ergo neque in causis beneficiarijs ecclesiasticis. Omnes enim rationes quæ militant pro causis prophanis, videntur similiter cōcludere concludere de causis ecclesiasticis. Ad hoc argumentum respondetur, quòd pariter procedit contra nostram sententiam, & contra communem Canonistarum, & quorundam Theologo| rum: qui tenent, quando sententia est priuatiua, valere. Et ideo omnes tenemur ad illud respondere. Negatur igitur consequentia. Et ratio differẽtiæ differentiæ est, quoniam nullum omnino est incōmodum incommodum communi bono temporali, si in causis temporalibus iudiciũ iudicium huiusmodi non obliget in foro cōscientiæ conscientiæ . At vero in spiritualibus magnum inconueniẽs inconueniens emergit, si in causis beneficiarijs ad collationem veri iuris, esset necessarium quod à parte rei ita se haberet res: si modo iudex pronuntiat secundum allegata & probata. Sed nos contendimus quòd ipsa pronuntiatione confertur illi ius quod antea non habebat. Arguitur secundo. Ille in cuius fauorem pronuntiatur talis sententia iniusta, tenetur cum primũ primum sententiæ vitium cognouerit alteri restituere beneficium acceptum ex tali sententia. Ergo per illam sententiam non accepit ius in foro conscientiæ. Ad hoc argumentum respondetur concedo antecedens. Tenetur enim ille resignare beneficiũ beneficium in manibus prælati: vel saltim tenetur admonere alteram partem de vitio commisso in sententia: vt si ille voluerit prosequi litem & sibi consulere, faciat libere. Si autem noluerit ad monere proximum, sed manere cum ipso beneficio: Nihilominus est verus parochus veram habens iurisdictionem. Quemadmodum indignus aliquis cui semel collatum fuerit beneficiũ beneficium , tenetur illud resignare: & nihilominus omnes concedunt quod talis indignus habet veram iurisdictionem. Peccat tamen circa iustitiam legalem & charitatem.

ARTICVLVS VI.Vtrùm iudicium per vsurpationem reddatur peruersum.

Source
AD Sextum sic proceditur.
Videtur quod iudicium per vsurpationẽ vsurpationem non reddatur peruersum. Iustitia enim est rectitudo quædam in agendis, Sed nihil deperit veritati à quocunque dicatur, sed à quocunq; quocunque est accipiẽ da accipienda , Ergo etiā etiam nihil deperit iustitiæ, à quocunq; quocunque iustum determinetur, quod pertinet ad rationem iudicij.
¶ 2 Præterea. Peccata punire ad iudicium pertinet. Sed aliqui laudabiliter leguntur peccata punisse, qui tamen auctoritatem non habebant super illos quos puniebant: sicut Moyses occidẽdo occidendo Ægyptium, vt habetur Exod. 2. & Phinees filius Eleazari, Zambri filium Salumi: vt legitur Nume. 25. & reputatum est ei ad iustitiam: vt dicitur in Psalm. 105. Ergo vsurpatio iudicij non pertinet ad iniustitiam.
¶ 3 Præterea. Potestas spiritualis distinguitur à tẽporali temporali . Sed quandoque prælati, habentes spiritualẽ spiritualem potestatem, intromittunt se de his quæ pertinent ad secularem potestatem. Ergo vsurpatum iudicium non est illicitum.
¶ 4 Præterea. Sicut ad rectè iudicādum iudicandum requiritur auctoritas: ita etiam & iustitia iudicantis & scientia, vt ex supradictis
Artic. 2.
patet. Sed non dicitur iudicium esse iniustũ iniustum , si aliquis iudicet, non habens habitũ habitum iustitiæ, vel non habens scientiam iuris. Ergo etiam neque iudiciũ iudicium vsurpatum, quod fit per defectũ defectum auctoritatis, semper erit iniustum.
SED cōtra contra est, quod dicitur Roman. 14. Tu quis es, qui iudicas alienum seruum?
RESPONDEO dicendum, quòd cùm iudicium sit ferendũ ferendum secundũ secundum leges scriptas, vt dictũ dictum
Art præt.
est, ille, qui iudicium fert, legis dictum quodammodo interpretatur, applicando ipsum ad particulare negotium. Cùm autem eiusdem aucto| ritatis sit legem interpretari, & legem condere, sicut lex condi non potest nisi publica auctoritate, ita nec iudicium ferri potest nisi publica auctoritate: quæ quidem se extendit ad eos qui communitati subduntur. Et ideo sicut iniustũ iniustum esset, vt aliquis constringeret alium ad legem seruandam, quæ non esset publica auctoritate sancita: ita etiā etiam iniustum est, si quis compellat aliquem ferre iudicium, quod publica autoritate non fertur.
AD primum ergo dicendum, quod pronuntiatio veritatis non importat compulsionem ad hoc, quòd suscipiatur: sed liberum est vnicuiq; vnicuique eam recipere, vel non recipere, prout vult. Sed iudiciũ iudicium importat quandam impulsionem. Et ideo iniustũ iniustum est, quod aliquis iudicetur ab eo qui publicam auctoritatem non habet.
AD secundum dicendum, quòd Moyses videtur Ægyptium occidisse, quasi ex inspiratione diuina auctoritatem adeptus: vt videtur per hoc quod dicitur Actuum 7. quod percusso Ægyptio æstimabat Moyses intelligere fratres suos, quoniā quoniam Dominus per manum ipsius daret salutem Israel. Vel potest dici quòd Moyses occidit Ægyptium defendendo eum qui iniuriam patiebatur, cum moderamine inculpatæ tutelæ. Vnde Ambrosius dicit in libro
de Offic. quòd qui non repellit iniuriam à socio cùm potest, tam est in vitio, quàm ille qui facit. Et inducit exemplũ exemplum Moysi. Vel potest dici sicut dicit
August. in quæ stionibus Exod. quod sicut terra, ante vtilia semina, herbarum inutilium fertilitate laudatur: sic illud Moysi factũ factum , vitiosum quidẽ quidem fuit: sed magnæ fertilitatis signum gerebat, inquantum scilicet erat signum virtutis eius, qua populum liberaturus erat. De Phinees autem dicendum est, quod ex inspiratione diuina, zelo Dei commotus, hoc fecit, Vel quia licet nondum esset summus Sacerdos, erat tamen filius summi Sacerdotis: & ad eum hoc iudicium pertinebat, sicut & ad alios iudices, quibus hoc erat præceptum.
AD tertium dicendum, quod potestas secularis subditur spirituali, sicut corpus animæ. Et ideo non est vsurpatum iudicium, si spiritualis prælatus se intromittat de temporalibus, quatũ quantum ad ea, in quibus subditur ei secularis potestas, vel quæ ei à seculari potestate relinquũtur relinquuntur .
AD quartum dicendum, quòd habitus sciẽtiæ scientiæ & iustitiæ sunt perfectiōes perfectiones singularis personæ. Et ideo per eorum defectum non dicitur vsurpatum iudicium: sicut per defectũ defectum publicæ auctoritatis, ex qua iudicium vim coactiuam habet.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est affirmatiua. Ratio est, quia iudiciũ iudicium est quædam interpretatio legis applicando illam ad particulare negotium: sed eiusdem est legem condere & interpretari: ergo iudicium per vsurpationẽ vsurpationem redditur peruersum. Probatur consequẽtia consequentia , quia vsurpatio iudicij nihil aliud est quàm exercere iudicium sine autoritate publica per quam leges conduntur.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

IN hoc articulo D. Diuus Tho. Thomas intendit explicare secũdam secundam conditionem iusti iudicij ex | illis tribus quas ponit in arti. 2. quæ quidem cōditio conditio est, vt qui iudicat habeat iurisdictionem ex publica authoritate. Est autem argumentum contra rationem conclusionis Diui Thomæ, quoniam iuris periti & Theologi sæpè numero interpretantur leges etiā etiam in casibus singularibꝰ singularibus quomodo in illis obligent vel non obligẽt obligent . Ergo non est eiusdem authoritatis legem interpretari, & condere legem. Patet consequentia. Quoniam præ dicti non hahent habent autoritatem condendi legem. Et confirmatur: quoniam iudices inferiores iudicant & legem ipsam in particulari negotio hic & nunc interpretantur & applicant. Ergo non est eiusdem rationis interpretari & condere legem.
Ad primum argumentum respondetur ex mente Diui Tho. Thomae in solutione ad primũ primum , quod interpretari legem dupliciter potest fieri. Vno modo speculatiuè etiam in casu particulari: quod quidem fit per simplicẽ simplicem assertionem eius quod rectum est & fieri debet. Alio modo practicè, ab illo qui habet virtutem compulsiuam, vt ita fiat quod rectum est. Ratio D. Diui Tho. Thomae intelligitur de interpretatione respondetur, secundo modo. Ad cōfirmationẽ confirmationem quod autoritas iudicis particularis inferioris & autoritas iudicis supremi non reputātur reputantur duæ autoritates, sed vna participata in ministro inferiori: vt exequatur voluntatem legislatoris. Et ita ad autoritatem inferioris secundũ secundum quod illa est in Principe pertinet condere legem, in cuius virtute inferior interpretatur & applicat illam.
DVbitatur autem primo circa conclusionem. Vtrùm solum iudicium publicum iudicis non habentis veram iurisdictionem, sedentis tamen pro tribunali, dicatur iudicium vsurpatum: an vero etiam iudicium priuatum cuiuslibet hominis qui iudicat proximum, possit dici vsurpatũ vsurpatum iudiciũ iudicium ?
Primò arguitur. Et probatur quòd solũ solum iudicium publicum tantum. Quoniam ratio Diui Thomæ in isto articulo solum procedit de publico. Ait enim quod interpretari sicut cōdere condere legem pertinet ad publicam autoritatem propter cuius defectum iudicium redditur peruersum. Et confirmatur ex eo quod inquit, iniustum esse restringere aliquem ad sustinẽdum sustinendum iudicium, quod non fertur autoritate publica. Idipsum videtur colligi ex solutione ad primum.
Secundò arguitur. Qui iudicat priuatũ priuatum iudicium in sua mente, nullius vsurpat autoritatem: sed iudicium vsurpatum dicitur propterea quòd aliquis se intromittit in aliena iurisdictione. Ergo priuatum iudicium impropriè dicitur vsurpatum: sed tantum dicitur temerarium.
Tertiò. Quādo Quando homo ex sufficientibus indicijs iudicat peccatum proximi, suspicatur vel dubitat, etiam si non habeat autoritatem præsidentis, non dicitur vsurpare iudicium: alias peccaret iudicando, ergo iudiciũ iudicium priuatum non est vsurpatum. Sed in oppositum est: quoniam vt dictum est art. 2. ad iustum iudicium requiruntur tria: quorum vnum est authoritas præsidentis.
Ad hoc dubium respondetur & sit prima conclusio. Quicunque iudicat priuatũ priuatum iudicium temerarium vel suspicatur vel dubitat ex leuibus indicijs, vsurpat iudicium Dei & authoritatem illius: qui solus habet iudicare de occultis. Probatur testimonijs sacræ Scripturæ. Nam ad Romanos 14. intendens Apostolus temeraria iudicia prohibere, reddit talẽ talem rationẽ rationem . Deus illum assumpsit, scilicet proximum, quem tu iudicas: assumpsit sibi iudicandũ iudicandum . Et iterum quis es tu qui iudicas alienum seruũ seruum ? domino suo stat aut cadit. Item D. Diuus Iacobus in sua Canonica cap. 4. prohibẽs prohibens iudicia temeraria, dicit: qui iudicat fratrem constituit se iudicem legis: Vnus enim est legislator & iudex, qui potest perdere & liberare. Secundo probatur ratione, quoniam solus Deus est iudex cordis & rerum occultarum. Iuxta illud 1. Regum 17. Homo videt quæ apparent: Deus autem intuetur cor. Ergo qui ex leuibus indicijs & coniecturis iudicat proximũ proximum , vsurpat diuinam authoritatem.
Secunda conclusio. Nihilominus negare non possumus quin sit manifestior & perfectior ratio vsurpationis in iudicijs publicis, quam in priuatis. Hanc conclusionem probant argumenta facta in principio. Nam in iudicijs publicis cogitur ille qui iudicat ad sustinendum iudicium: non autem in iudiciis particularibus priuatis. Deinde probatur. Quoniam in iudicijs priuatis, solùm | vsurpat homo diuinam autoritatem: at in publicis & diuinam & humanam. Et denique in iudicijs priuatis semper est coniuncta secunda conditio cum tertia: ac proinde quotiescunque deficit secunda conditio, statim deficit tertia & posita tertia ponitur secunda. At vero in publicis iudicijs, etiam si non deficiat tertia, siquidem iudex procedit secundum allegata & probata: nihilominus erit iudicium vsurpatum: quoniam ille non habet autoritatem à republica. Propterea Diuus Thomas in hoc articul. 6. posuit exemplum vsurpati iudicij, in publico tribunali: quanuis in citatis Apostoli & Iacobi testimonijs colligatur, quòd in iudicijs priuatis sit quædam vsurpatio diuinæ autoritatis. Quin etiam ipsa ratio Diui Thomæ etiam concludit, quòd in iudicijs priuatis possit esse huiusmodi vsurpatio: si quidem ille qui habet sufficientia indicia ad taliter iudicandum de proximo, autoritatem habet ab ipso Deo eo ipso quod dedit illi rationalem discursum. Et propterea non vsurpat iudicium Dei. Cæterùm ille qui non habet sufficientia indicia, non habet autoritatẽ autoritatem à Deo: qui solus est occultorũ occultorum iudex. Et per hoc patet ad argumenta in oppositũ oppositum . DVbitatur secundo. Vtrùm publicum iudicium tyranni Principis obliget in conscientia si procedit secundum allegata & probata, & secundum leges iustas. Verbi gratia. Si Turca, qui in suo regno detinet aliquam Christianam rempublicam vi armorum oppressam, habeat autoritatem ad componendas lites Christianorum: ita vt ipsi teneantur in foro conscientiæ parere huiusmodi sententijs.
Pro parte negatiua videtur esse doctrina Diui Thomæ in hoc articulo, & ratio conclusionis, & tota Theologorum schola in 4. distinct. 17. Deinde confirmatur ex decretis Pontificum asserentium, nullam esse sententiam à iudice non legitimo: vt dicitur in cap. at si clerici. de iudicijs. & in multis alijs similibus. & in cap. sententia. 11. quæst. 3. Vbi non asseritur quamlibet sententiam esse timendam: sed Pastoris & prælati. Idipsum habetur ex decretis Imperatorum: vt in. l. Barbarius. ff. de officio prætoris. in quibus locis omnes iuris periti hoc ipsum asse runt. Videatur etiā etiam Magister Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 4. artic. 6. Vbi in particulari tenet partem negatiuam dubij propositi: ita vt talis sententia non obliget in conscientia, nisi ex communi consensu reipublicæ Christianæ oppressæ.
Nihilominus opposita sententia videtur nobis verosimilior: ita vt in foro conscientiæ in casu proposito, postquam semel iam cessauit actualis violentia, & strepitus armorum, & in pace de facto Tyrannus possidet rempublicam, obliget illius sententia: quæ pronuntiatur secundum allegata & probata. Hæc conclusio dicitur fuisse sapientissimi Magistri Victoria. Et probatur optima coniectura desumpta ex Euangelio. Constat enim Romanos Principes per Tyrannidem occupasse principatum Iudaicæ regionis, maximè eo tempore quo Christus Dominus versabatur apud Iudæos, & nihilominus ipse Dominus docuit tributa danda esse Cæsari. Vt patet Matth. 22. & 17. & Ioan. 8. militibus interrogātibus interrogantibus Baptistam quid essent facturi vt salui fierent, non respondit Ioannes Baptista, vt discederent à militia & præsidio Cæsaris: sed solum vt contenti essent stipendijs suis, & neminem concuterent in via. Deinde probatur ratione. Ad bonam gubernationem reipublicæ pertinet tanquam vnicum & necessarium remedium, vt in tali euentu sit aliquis iudex qui componat lites inter Christianos, tam in ciuilibus quàm in criminalibus: sed in illo euentu oppressionis non potest esse alius iudex nisi Tyrannus vel constitutus à Tyranno, ergo ratio naturalis dictat, quòd illa respublica Christiana in tali euentu tenetur stare iudicio Tyranni procedentis secundum allegata & probata. Et confirmatur. Quia in illo casu respublica consentit saltim virtualiter & interpretatiuè in illo iudicio, ergo talis sententia obligat. Antecedens probatur, quia tenetur illa respublica constituere aliquem iudicem, sed non potest alium constituere, ergo quandiu non resistit illi Tyranno, videtur consentire in tali sententia. Quin potius cum accedit ad illum vt iudicium dicat, videtur saltim interpretatiuè consentire: & ex duobus malis eligere minus malum, minus autem ma| lum est reipublicæ, subijci Tyranno quam sine iudice esse. Ex dictis colligitur, quòd etiam si Hispani Principes per Tyrānidem Tyrannidem & vim armorum obtinuissent regiones Indorum, de quo nihil asserimus nunc: tamen posteaquam fuerunt in possessione ipsorũ ipsorum tenebantur Indij stare Principum Hispaniæ iudicio: & prædicatores qui illuc aduentabant, tenebantur dicere, Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari & quæ sunt Dei Deo: quod quidem Christus dicebat Iudæis.
Ad argumenta vero, quæ facta sunt proprima sententia respōdetur respondetur vnica solutione distinguendo in Tyranno duplex principium, vnde eius sententia progreditur. Si enim illa sententia consideretur, vt procedens à Tyranno præcisè, iniusta & vsurpata est, sicut regimen. Si autem consideretur, vt in ea conuenit consensus captiuæ reipublicæ expressè vel interpretatiuè, non est iudicium vsurpatum, sed ab habente autoritatem ipsius reipublicæ: quæ vtitur ipso tyranno tanquam ministro ad componendas lites communitatis. Cæterùm testimonia Pontificum & Imperatorum verificantur, vt in plurimùm & ferè semper: nisi quando respublica est in extrema necessitate. Tunc enim tenetur eligere minus malum, quale est subijci Tyranno in suo iudicio, supposito quod siue velit siue nolit, ab eo opprimitur: quàm esse sub illius oppressione carens omnino iudice.
DVbitatur tertio. Circa solutionem ad secundum. An Moyses excusandus sit omnino à crimine homicidij, quando occidit Aegyptium Exod. cap. 2. Diuus Thomas refert tres sententias. Prima excusat Moysen, propterea quòd occidit instinctu diuino, & quòd hoc ita sit, videtur colligi, ex eo quòd postea Dominus publicè declarauit multis miraculis factis per manũ manum Moysis, quibus dabatur intelligi, quòd Moyses destinatus erat tanquam dux & liberator diuina autoritate Israelitici populi. Hæc sententia est Diui Augustini libro. 2. quæstionum super Exod. quæst. 72. Idem sentit Rabanus & Rupertus & Lyra & Abulẽs Abulens . Aloysius super illum locum, & Clemens Alexandrinus lib. 1. Stromatum propè finem excusat Moysen propter eandem rationem. At tamen adijcit mysteriorũ mysteriorum peritos dicere, quod Moyses solo verbo interfecit Aegyptium: quemadmodũ quemadmodum Petrus Actorũ Actorum 2. legitur interfecisse solo verbo Ananiā Ananiam . Quidam autem Iudæorum, vt refert Abulensis, dicunt quòd Moyses interfecit Agyptiũ Agytium per inuocationem nominis Tetragrāmaton Tetragrammaton , scilicet Iehoua. Sed iste modus dicendi qua facilitate dicitur, eadem reijcitur. Altera sententia excusat Moysen etiā etiam à peccato alia via, scilicet, quod Moyses per modum defensionis cum moderamine inculpatæ tutelæ occiderit Aegyptium. Ita sentit Ambrosius lib. 1. officiorũ officiorum cap. 36. & quidam ex doctoribus citatis sicut Rupertus, & Aloysius. Tertia sentẽ tia sententia vituperat factũ factum Moysi, sed laudat zelum illius. Hęc Hæc sententia asseritur ab August. lib. 2. contra Faust. c. 70. & ab Hierony. in epist. ad Damasum, & à Chrysost. in lib. 3. de prouidentia. Quarta sententia est Caieta. super Exod. ca. 2. quæ quidem media via incedit. Dicit enim se non inuenire certā certam rationẽ rationem excusandi Moysen, neq; neque cōdemnādi condemnandi . Primũ Primum ꝓbat probat ex contextu, vbi dicitur, cum circũspexisset circunspexisset huc atq; atque illuc &c. Hæc autẽ autem circũspectio circunspectio non videtur stare cum instinctu diuino. Itẽ Item quia illa occisio, non videtur per modũ modum defensiōis defensionis , sed per modũ modum vindictæ fuisse. Secũdũ Secundum ꝓbat probat Caiet. Caietanus quia si ille Aegyptius esset publice constitutus ad afflictionẽ afflictionem Iudæorũ Iudæorum , vt ꝓbabilis probabilis pōt potest esse cōiectura coniectura , potuit Moyses illũ illum licitè interficere, tanquā tanquam cōmunem communem hostem reipublicæ Hebræorum: sicut dicemus infra quæst. 64. art. 2. ergo non inuenitur ratio efficax qua cōdẽnari condemnari debeat Moyses.
Inter has omnes sentẽtias sententias duæ primę primæ sunt probabiliores: tum quia à pluribus sanctis affirmātur affirmantur , tum etiā etiam quia D. Aug. vbi supra, super Exod. refert sententiā sententiam quā quam tenuerat, cō tra contra Faustũ Faustum & deserit illā illam . Et deniq; denique quoniā quoniam excusare Moysen à peccato, præterquam quod est excusare hominẽ hominem iustũ iustum à peccato, est etiam cōsentaneum consentaneum cum eo quod dicit scriptura Numer. 12. Erat autẽ autem Moyses mitissimus super omnes homines, ergo non est credendũ credendum quod vir mitissimus occiderit Aegyptiũ Aegyptium absq; absque iusta causa. Inter duas priores sententias prima est eligenda & habet cōiecturam coniecturam magnā magnam in verbis D. Diui Stephani, quæ citat D. Tho. in solutione. ad secundum.
Loading...