ARTICVLVS VI.
¶ Vtrùm liceat in aliquo casu interficere innocentem.
AD Sextum sic proceditur.
Videtur
ꝙ
quod
liceat in aliquo
casu interficere innocentem. Diuinus enim timor non manifestatur per peccatum: quoniam
magis timor Domini expellit peccatum, vt dicitur Eccles. 1. Sed Abraham
commẽdatus
commendatus
est
ꝙ
quod
timuit
Dominum: quia voluit interficere
|
filium suum innocentem: ergo potest aliquis innocentem interficere
sine peccato.
¶ 2 Præterea. In genere peccatorum quæ contra proximum
cō
mittuntur
committuntur
, tanto maius videtur aliquod esse peccatum, quanto maius
nocumentum infertur ei, in quem
peccatur. Sed occisio plus nocet
peccatori, quàm innocenti qui de
miseria huius vitæ ad cælestem gloriam transit per mortem. Cùm ergo liceat in aliquo casu
peccatorẽ
peccatorem
occidere: multo magis licet occidere innocentem vel iustum.
¶ 3 Præterea. Illud quod fit secundùm ordinem iustitiæ, non est
peccatum. Sed quandoque cogitur aliquis secundùm ordinem iustitiæ occidere innocentem, puta
cùm iudex qui debet
secũdùm
secundùm
allegata iudicare, condemnat ad mortem eum, quem scit innocentem
per falsos testes conuictum. Et similiter minister qui iniustè condemnatum occidit, obediens iudici: ergo
absq;
absque
peccato potest aliquis occidere innocentem.
SED contra est, quod dicitur
Exod. 23. Insontem & iustum non
occides.
RESPONDEO dicendum,
quòd aliquis homo dupliciter considerari potest. Vno modo secundùm se, alio modo per comparationem ad aliud. Secundùm se
quidẽ
quidem
considerando hominem, nullum
occidere licet: quia in quolibet
etiā
etiam
peccatore, debemus amare
naturā
naturam
quam Deus fecit, quæ per occisionem corrumpitur. Sed sicut suprà
dictum
est, occisio peccatoris fit
licita per comparationem ad
bonũ
bonum
commune, quod per
peccatũ
peccatum
corrumpitur. Vita autem iustorum est
conseruatiua & promotiua boni
communis: quia ipsi sunt principalior pars multitudinis. Et ideo nullo modo licet occidere
innocentẽ
innocentem
.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
Deus habet dominium mortis &
vitæ. Eius enim ordinatione moriuntur & peccatores & iusti. Et
ideo ille qui mandato Dei occidit
innocentem, talis non peccat, sicut
nec Deus, cuius est executor. Et
ostenditur Deum timere, eius mandatis obediens.
AD secundum dicendum, quòd
in pensanda grauitate peccati magis est considerandum id quod est
per se, quàm id quod est per accidens. Vnde ille qui occidit iustum,
grauiùs peccat, quàm ille qui occidit peccatorem. Primò
quidẽ
quidem
, quia
nocet ei, quem plus debet diligere:
& ita magis contra
charitatẽ
charitatem
agit.
Secundò, quia iniuriam infert ei,
qui est minus dignus, & ita magis
contra iustitiam agit. Tertiò, quia
priuat communitatem maiori bono. Quartò, quia magis Deum contemnit, secundùm illud Lucæ. 10.
Qui vos spernit, me spernit. Quod
autem iustus occisus ad
gloriā
gloriam
perducatur à Deo, per accidens se habet ad occisionem.
AD tertium dicendum, quòd
iudex si scit aliquem innocentem
esse, qui falsis testibus conuincitur,
debet
diligẽtius
diligentius
examinare testes,
vt inueniat occasionem liberandi
|
innoxium sicut Daniel fecit. Si autem nec hoc potest, non peccat, secundum allegata
sententiā
sententiam
ferens:
quia ipse non occidit innocentem,
sed illi qui eum
asserũt
asserunt
nocentem.
Minister autem iudicis
condemnā
tis
condemnantis
innocentem, si sententia intolerabilem errorem contineat,
nō
non
debet obedire: aliàs excusarentur carnifices, qui martyres occiderunt. Si
verò non contineat manifestam iniustitiam, non peccat præceptum
exequendo: quia ipse non habet discutere superioris sententiam, nec
ipse occidit innocentem, sed iudex
cui ministerium exhibet.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio principalis est negatiua. Ratio est quia vita
innocẽtum
innocentum
est
conseruatiua & promotiua boni
cōmunis
communis
.
Secunda conclusio notetur in solutione
ad secundum argumentum, plus peccat qui
occidit innocentem quam qui occidit peccatorem.
COMMENTARIVS.
CIrca conclusionem articuli aduertendum est, quod est
intelligẽda
intelligenda
de innocente prout nomo est, si
nō
non
probatur
nocẽs
nocens
publica autoritate & dignus morte iudicatur, vt latius dicemus in quæst. 67. art. 2.
Secundo. Nota quod aliquando per accidens occidere innocentem licitum est,
Verbi gratia. In bello iusto vbi directè intenditur à principe occisio nocentum, inter
quos tamen sunt innocentes, qui simul occiduntur. Dicimus ergo quod non tenentur
milites abstinere ab expugnatione ciuitatis
ne simul occidantur innocentes
quādo
quando
bellum est iustum, de qua re diximus supra
quæstione. 40. Præterea etiam licitum erit
occidere per accidens innocentem quando aliquis se ipsum defendens ab inuasore
iniquo cum moderamine inculpatæ tutelæ & forte occidit aliquem innocentem,
qui erat propè inuasorem.
DVbitatur autem, an sit licitum occidere innocentem quando tyrannus
petit à republica vt occidat aliquem innocentem, vel vt tradat illum sibi occidendum, alioquin destruet ciuitatem?
Pro cuius intelligentia aduerte, quod dupliciter potest tyrannus hoc petere, vno
modo, vt ipsa respublica proprijs manibus occidat innocentem, altero modo, vt
tradatur sibi innocens vel egrediatur ad ipsum, vt occidatur. De priore modo petitionis, consensus communis est non esse licitum, quòd respublica occidat innocentem. Et ratio est, quia hoc esset consentire cum sæuitia & malitia tyranni & ministrare illi in re turpi quod esset maximum
dedecus, & infamia reipublicæ quapropter potius debet tota respublica pati destructionem ciuitatis: quàm tanto sceleri
cō
sentire
consentire
. At vero secundo modo locus est
dubitandi.
Et arguitur primo pro parte negatiua.
Respublica non potest obijcere ciuem periculo mortis nisi quando ille debet exercere aliquam operationem studiosam
nō
non
obstante quod sequatur mors illius, at vero in
illo casu innocens nullam talem operationem debet exercere neque exercet, ergo
respublica non potest illum tradere.
Secundò arguitur. Esto ita quod innocens teneatur exire ad tyrannum, tenetur tamen ex charitate, at vero ad opera charitatis nemo potest cogi à republica: ergo respublica non potest illum tradere.
Tertiò arguitur. Idem videtur esse in illo casu, quod respublica occidat innocentem proprijs manibus & quod tradat occidendum tyranno, sed illud non est licitum,
ergo neque istud erit licitum. Probatur consequentia, & confirmatur argumentum.
Quia non minus peccauerunt Iudæi, qui
tradiderunt innocentem Christum Pilato,
quàm ipse Pilatus, qui tulit sententiam mortis & milites qui crucifixerunt illum.
Propter hæc argumenta Magister Soto
libro. 5. de Iustitia & iure, quæstione. 1. articulo. 7. tenet quod ipse innocens in tali casu debet exire ad tyrannum ex charitate patriæ: sed respublica non potest eum tradere
aut cogere vt exeat.
¶ Nihilominus sit nobis
cōclusio
conclusio
certa. Respublica potest præcipere innocentem, vt
exeat ad
tyrannũ
tyrannum
quod si noluerit iam non
est innocens, & idcirco poterit respublica illum tradere tyranno. Probatur conclusio.
Quia respublica habet
autoritatẽ
autoritatem
præcipiẽ
di
præcipiendi
ciuibus
quẽlibet
quemlibet
actum moralem
bonũ
bonum
ex obiecto suo, imo & indifferentem quando expedierit bono communi.
¶ Confirmatur hæc doctrina, ex Aristotel.
libro. 5. Ethicorum. capit. 7. quod multi actus sunt qui ante legem latam nihil refert
sic vel aliter fiant: at vero post latam legem
iam sunt actus boni neque possunt aliter
fieri, at vero in nostro casu posito ille actus
exeundi ad tyrannum erat bonus ante legem latam imo necessarius ipsi innocenti
ex præcepto charitatis, ergo multo magis
poterit esse debitus ex iustitia legali superueniente præcepto reipublicæ quàm si fuisset indifferens: igitur si innocens non obedierit præcepto poterit puniri à republica,
& in pœnam peccati tradi tyranno. Et confirmatur ex doctrina Diui Thomę. 2. 2. quæ
stione 118. artic. 4. ad secundum. vbi docet
quod possunt diuites compelli per legem
ad faciendam eleemosynam pauperibus
cũ
cum
necessitas vrget. Id ipsum docent scholastici
supra quæst. 32. art. 5.
Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod illic est actus moralis bonus quem potest & debet exercere innocens & mediante illo potest licitè se expone re periculo mortis pro salute reipublicæ & iste actus est exire animose ad tyrannum, & si opus fuerit pugnare cum illo.
Ad secundum negatur minor, vt patet
ex doctrina Aristotel. & præterea dicimus
quod ille tenetur ex iustitia legali quæ est
virtus ordinans actiones particulares hominis ad bonum commune
secundũ
secundum
legem.
Ad tertium argumentum respondetur,
quod postquam ille innocens noluerit obedire reipublicæ iam factus est nocens & poterit respublica proprijs manibus illum occidere & tradere tyranno ad occidendum:
at vero
antequā
antequam
respublica cognoscat, quod
ille non vult exire etiam posita lege non poterit illum ligare & tradere tyranno: hoc enim esset punire innocentem.