ARTICVLVS VII.
¶ Vtrùm liceat alicui occidere aliquem, se defendendo.
AD Septimum sic procedi
tur. Videtur, quòd nulli liceat occidere
aliquẽ
aliquem
,
se defendendo. Dicit enim Augustinus
ad Publicolam, de occidendis hominibus, Ne ab eis
quisquā
quisquam
occidatur non mihi placet consilium, nisi fortè sit miles, aut publica functione teneatur, vt non pro
se hoc faciat, sed pro alijs, accepta
legitima potestate, si eius congruat
personæ. Sed ille qui se defendendo, occidit aliquem, ad hoc eum
occidit, ne ipse ab eo occidatur. Ergo hoc videtur esse illicitum.
¶ 2 Præterea. In primo de
libero arbitrio dicitur: Quomodo apud diuinam prouidentiam à peccato liberi sunt, qui pro his rebus
quas contemni oportet, humana
cæde polluti sunt? Eas autem res dicit esse contemnendas, quas homines inuiti amittere possunt, vt ex
præmissis
patet. Horum autem
præcipuum est vita corporalis. Ergo pro conseruanda vita corporali, nulli licitum est hominem occidere.
¶ 3 Præterea. Nicolaus papa dicit, vt habetur in Decretis in distinctione 50.
de clericis pro quibus consuluisti, scilicet, qui se defendendo paganum occiderunt, si
postea per pœnitentiam emendati, possunt ad pristinum statum redire, aut ad altiorem ascendere, scito nos nullam occasionem dare,
|
nec vllam tribuere licentiam eis,
quemlibet hominem quolibet modo occidendi. Sed ad præcepta moralia seruanda tenentur communiter clerici, & laici. Ergo etiam laicis
non est licitum occidere aliquem,
se defendendo.
¶ 4 Præterea. Homicidium est
grauius peccatum, quàm simplex
fornicatio vel adulterium. Sed nulli licet committere simplicem
fornicationẽ
fornicationem
, vel
adulteriũ
adulterium
, vel quodcunque aliud
peccatũ
peccatum
mortale pro
conseruatione propriæ vitæ: quia vita spiritualis præferenda est corporali: ergo nulli licet defendendo se
ipsum, alium occidere, vt
propriā
propriam
vitam conseruet.
¶ 5 Præterea. Si arbor est mala,
&
fructꝰ
fructus
, vt habetur Matth. 7. Sed
ipsa defensio sui videtur esse illicita, secundum illud Rom. 12. Non
vos defendentes charissimi. Ergo
& occisio hominis exinde procedens est illicita.
SED contra est, quod Exod. 22.
dicitur: Si effringens fur domum,
siue suffodiens inuentus fuerit, &
accepto vulnere mortuus fuerit,
percussor non erit reus sanguinis.
Sed multo magis licitum est defendere propriam vitam, quàm propriam domum. Ergo etiam si aliquis occidat aliquem pro defensione vitæ suæ,
nō
non
erit reus homicidij.
RESPONDEO dicendum,
quòd nihil
ꝓhibet
prohibet
vnius actus esse
duos effectus, quorum alter solum
sit in intentione, alius verò sit præ
ter intentionem. Morales autem
actus recipiunt speciem
secũdum
secundum
id quod intenditur. Non autem ab
eo quod est præter intentionem,
cùm sit per accidens, vt ex supradictis
patet. Ex actu ergo alicuius
seipsum defendentis, duplex effectus sequi potest. Vnus quidem
cō
seruatio
conseruatio
propriæ vitæ, alius autem
occisio inuadentis. Actus ergo huiusmodi ex hoc, quòd intenditur
conseruatio propriæ vitæ non habet rationem illiciti, cùm hoc sit
cuilibet naturale, quòd se conseruet in esse quantum potest. Potest
tamen aliquis actus ex bona intentione proueniens illicitus reddi, si
non sit proportionatus fini. Et ideo
si aliquis ad defendendam
propriā
propriam
vitam vtatur maiori violentia,
quā
quam
oporteat, erit illicitum. Si verò moderatè violentiam repellat, erit licita defensio. Nam secundum iura,
vim vi repellere licet cum moderamine inculpatæ tutelæ. Nec est necessarium ad salutem, vt homo actum moderatæ tutelæ prætermittat ad euitandam occisionem alterius: quia plus tenetur homo vitæ
suæ prouidere, quàm vitæ alienæ.
Sed quia occidere hominem non
licet nisi publica autoritate, propter bonum commune (vt ex supradictis
patet) illicitum est quòd
homo intendat occidere
hominẽ
hominem
,
vt seipsum defendat, nisi ei qui habet publicam autoritatem, qui intendens hominem occidere ad sui
defensionem, refert hoc ad publicum bonum, vt patet in milite pugnante contra hostes, & in ministro iudicis pugnante contra latrones: quanuis etiam & isti peccent, si
|
priuata libidine moueantur.
AD primum ergo dicendum,
quòd autoritas August. intelligenda est in eo casu, quo quis intendit
occidere hominem, vt seipsum à
morte liberet. In quo etiam casu intelligitur autoritas inducta ex libro de
liber. arbit. Vnde signanter dicitur, pro his rebus: in quo de
signatur intentio. Et per hoc patet
responsio ad Secundum.
AD tertium dicendum, quòd
irregularitas
cōsequitur
consequitur
actum homicidij, etiam si sit absque peccato: vt patet in iudice, qui iustè aliquem condemnat ad mortem. Et
propter hoc clericus, etiam si se defendendo, interficiat aliquem, irregularis est: quanuis non intendat
interficere, sed seipsum defendere.
AD
quartũ
quartum
dicendum,
ꝙ
quod
actus
fornicationis, vel adulterij
nō
non
ordinatur ad
conseruationẽ
conseruationem
propriæ vitæ ex necessitate, sicut actus, ex
quo
quādoq;
quandoque
sequitur
homicidiũ
homicidium
.
AD quintum dicendum, quòd
ibi prohibetur defensio, quæ est
cũ
cum
liuore vindictę. Vnde
gloss. dicit:
Non vos defendentes, id est, non
sitis referientes aduersarios.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Si aliquis ad defendendam propriam
vitā
vitam
vtatur maiori violentia quam oporteat, illicitum erit occidere alium se defendendo. ¶ Secunda
cōclusio
conclusio
. Si quis moderatè violentiam repellat,
erit licita defensio etiam si alterum occidat.
Tertia conclusio. Illicitum est quod homo
intẽdat
intendat
occidere
hominẽ
hominem
vt seipsum defendat, nisi ei qui habet
publicā
publicam
autoritatẽ
autoritatem
.
COMMENTARIVS.
DVbitatur primò circa secundam conclusionem an vera sit: & arguitur pri
mo contra illam. Vita spiritualis proximi
plus debet diligi quam vita corporalis propria, vt supra quæst. 26. art. 5. diffinitum est:
sed tunc perit vita spiritualis inuasoris quando me defendendo occido illum qui est in
peccato mortali, ergo potius deberem ego
pati mortem corporalem
quā
quam
mittere animam proximi in gehennam. Confirmatur.
Si inuasor ex passione vel ignorantia vult
me occidere, videtur quod tunc sit saltem
tempus necessitatis proximi, vt ego ponam
vitam corporalem pro spirituali illius, ergo
saltim in tali casu non possum me defendendo illum occidere.
Arguitur
secũdò
secundò
. Sequitur ex conclusione D. Tho. quod qui dedit causam & fuit in
culpa vt ab alio inuaderetur, nihilominus
possit defendendo se, occidere inuasorem.
v. g. qui adulter deprehensus in adulterio
ab ipso marito posset occidere
maritũ
maritum
se defendendo, item qui proximum iniurijs lacessiuit possit, si lacessitus aggreditur occide
ne illum se defendendo.
De hac difficultate prima sententia est
Abulen. q. 11. super. c. 11. Iosue, quòd homo
tenetur se defendere
etiā
etiam
occidẽdo
occidendo
inuasorẽ
inuasorem
& videtur quod ratio D. Tho. in artic. hanc
sententiam probet, dum inquit, Plus tenetur
homo vitæ suæ prouidere quam vitæ alienæ, ergo non poterit homo desistere à defensione suæ vitæ, ne occidat alterum.
Secunda
sentẽtia
sententia
est Gersonis in tract. de
Eucharist. & Ancarrano in lib. de autoritate ecclesiæ. quæstione. 52. articul. 3. & eam
sequitur Accursius in. l. vt vim. ff. de iustitia & iure. videlicet, quod nemo potest in
defensionem propriæ vitæ, interficere aggressorem.
Tertia sententia est D. Antonini in. 3. p.
tit. 5. c. 8. §. 1.
quā
quam
sequitur Nauar. in suo manuali. c. 15. nu. 7. & super. c. fin. 14. q. 6. nu. 15.
videlicet quod licitum est se defendendo
occidere inuasorem præterquàm quando
is qui inuaditur dedit culpabilem causam
aggressori,
qualẽ
qualem
dat adulter marito in adulterio deprehensus, & ille qui alterum conuitijs lacessiuit, vt se aggrederetur.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Licitum est non defendere propriam
vitā
vitam
quando homo non potest aliter
|
se defendere quam occidendo inuasorem.
Probatur conclusio ex doctrina
D. August.
li. 1. de doctr. Christ. c. 27. homo debet plus
diligere proximum quam corpus
propriũ
proprium
,
quæ quidem doctrina secundùm communem intelligentiam Theologorum aliquando est in præcepto, aliquando in consilio,
vt diffinitum est à
nobis supra quæst. 26. artic. 4. ad 3. & art. 5. ad 3. ergo quanuis homo
possit se defendere cum moderamine inculpatæ tutelæ occidendo inuasorem, licitum tamen erit ei ex perfecta charitate velle
potius pati mortem
temporalẽ
temporalem
quam quod
ipse inuasor pereat in æternum. Probatur
secundo exemplo Christi & plurimorum
martyrum, qui cum possent se defendere à
tyrannis voluerunt potius pati mortem, ergo non quotiescunque homo potest se defendere tenetur quando fuerit causa aliqua
spiritualis ad Dei gloriam vel ad salutem
proximi. Confirmatur ex doctrina Christi, Ecce ego mitto vos sicut oues in medio
luporum. Quam doctrinam vniuersi Christiani sequi possunt ex consilio Euangelico,
item
Ecclesiast. 28. Relinque proximo tuo
nocentite, & tunc deprecanti tibi peccata
soluentur, & quanuis in prædicto nostro casu non sit præceptum obligans, poterit tamen homo vti consilio ad maiorem consuetudinem comparandam, & vt non se
exponat periculo iræ & vindictæ
cōtra
contra
proximum. Obseruandum est tamen quod
cō
clusio
conclusio
intelligenda est quando vita eius qui
inuaditur non est multum necessaria reipublicæ imo etiam
qñ
quando
non est simile periculum circa salutem animæ propriæ. Tunc
enim in ijs duobus casibus magis debet homo prouidere propriæ vitæ quam alienæ.
Secunda conclusio. Licitum est homini
se defendendo cum moderamine inculpatæ tutelæ occidere inuasorem. Probatur primò ratione D. Thom. in corpore articuli,
quæ est demonstratio naturalis. Item ex capit. ius naturale. distinctione. 1. vbi asseritur
esse iuris naturalis vt liceat vim vi repellere, & idipsum habetur in. l. vt vim. ff. de iustitia & iure. & in cap. significasti. el segundo de homicidio. & in cap. si vero. de sententia excommunicationis. Hanc doctrinam eleganter prosequitur Cicero in ora
tione pro Milone & est communis consensus omnium Philosophorum & Theologorum. Hæc conclusio intelligenda est
cum exceptione quadam: quando scilicet
ex morte aggressoris sequitur notabile damnum reipublicæ, tunc enim tenetur homo
potius pati mortem quàm occidere inuasorem cum tanto damno boni communis,
& hoc ipsa natura nos docet: experimur
enim quod grauia elementa proprios motus deorsum obliuiscuntur & ascendunt sursum, ne detur vacuum quod esset maximum damnum vniuersi. Sed nihilominus
dicimus,
ꝙ
quod
si occiderit inuasorem defendendo
propriā
propriam
vitam cum moderamine
nō
non
peccat
cōtra
contra
iustitiam commutatiuam per
comparationem ad
inimicũ
inimicum
occisum, sed
peccat mortaliter & grauiter contra charitatem & pietatem contra patriam, & insuper contra iustitiam commutatiuam per
comparationem ad rempublicam cui maximum detrimentum infert. Aliud enim
esset non defendere regem cum possis, &
aliud occidere, etenim in priori casu peccas
tantum contra charitatem, in secundo vero
peccas contra iustitiam
cōmutatiuam
commutatiuam
damnificando rempublicam.
Tertia conclusio. Licitum est occidere
inuasorem, etiam si ille qui inuaditur fuerit in culpa prius vt alter aggrederetur ipsum. Hæc probatur eisdem rationibus &
iuribus sicut præcedens conclusio. Etenim
adulter ex iniuria quam facit marito non
amittit ius naturale defendendi propriam
vitam. Præterea ipse inuasor iniuriam &
vim facit, etiam si prius fuerit lacessitus factis aut verbis, ergo licitum est vim illam
& iniuriam repellere. Et confirmatur à simili. Si meus proximus sua culpa & prodigalitate deuenit in extremam necessitatem ego teneor illi succurrere, ergo etiam
si ego mea culpa me constituerim in illo periculo: non tamen poterit alter me occidere, & ego possum licitè me defendere.
Obseruandum est tamen, quod si adulter vel lacessitor præuidit pericula mortis futura ex actione propria, peccat certè peccatum homicidij in corde suo quando tale periculum præuidens, nihilominus statuit se in illo constituere. At vero
|
postea in ipso periculo positus, non amittit ius defendendi se: imo tunc illi est maior
ratio se defendendi donec doleat de peccato: quod non est ita facile in illo conflictu &
perturbatione animi.
AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quòd illa doctrina intelligenda est, quando proximus est
in graui aut extrema necessitate: at vero
quā
do
quando
ipse inuasor ex malitia sua se exponit
tanto periculo, non teneor ego amittere vitam corporalem ne ille damnetur. Ad confirmationem respondetur, quòd quanuis
inuasor ex passione vel ignorantia etiam inuincibili aggrediatur, nihilominus non ex
eo derogatur iuri naturali quod ego habeo,
vt defendam propriam vitam.
Quod si obijcias, tunc esse casum necessitatis in quo debeo vitam corporalem ponere pro vita spirituali proximi, ergo non
licet interficere talem inuasorem. Respondetur, quòd in ipso inuasore duplex miseria
esse potest. Altera quod sit in peccato quod
ipse aliâs commiserat: altera quod dum aggreditur me, afficitur passione absorbente
vsum rationis & iudicium, vel habet ignorantiam inuincibilem iudicans, quòd ego
volo illum occidere. Dico ergo, quòd medium ordinatum ad moderandam passionem eius, vel tollendam ignorantiam, non
est quòd ego amittam propriam vitam,
manet enim ille cum eadem ignorantia &
passione ex quibus me interficere intendit.
Rursus neque ad liberandum illum à peccato quod aliàs commiserat, medium est
quod ego permittam me occidi. Manet
enim cum eodem peccato me interfecto.
Sibi igitur imputandum erit si moritur in
peccato quod vltro commiserat, neque pœ
nituerat. Non enim propterea debeo amittere ius quod habeo ad defendendam propriam vitam, sed possum me ab illo defendere sicut à bestia fera.
Ad alterum argumentum patet ex dictis
in tertia conclusione, non enim adulter confert ius marito, vt occidat illum: neque ipse
amittit ius quod habebat defendendi vitam
propriam ex eo quod
adulteriũ
adulterium
commisit.
DVbitatur secundò. An pro defensione rerum temporalium vel hono
ris licitum sit inuasorem occidere? Ad
hoc breuiter respondetur conclusione affirmatiua, dummodo talis defensio fiat
cum moderamine secundùm proportionem ad finem intentum. Hæc conclusio
est consensus Philosophorum & ferè omnium Theologorum. Illam asserit Cicero vbi supra, & confirmatur ex Aristotele. 3. Ethicorum, capit. 7. vbi laudat mortem, quam quis oppetit vt tueatur sua, ergo si cum periculo vitæ propriæ potest homo bona temporalia tueri, multo magis
cum periculo vitæ aggressoris.
Præterea, Exodi. 28. vt citatur à Diuo
Thoma in argumento, Sed contra, excusatur à reatu sanguinis qui percussit furem
effringentem fores vel
effodiẽtem
effodientem
domũ
domum
.
Item ratione naturali probatur conclusio.
Quoniam diuitiæ sunt instrumenta ad virtutem & necessariæ ad vitæ conseruationem, ergo licitum est ista bona defendere ab iniquo aggressore & vim vi repellere,
non obstante occisione illius, quæ per accidens sequitur ex defensione mea: ipse
enim potius se occidit moraliter, dum à vi
inferenda non desistit. Eadem ratio procedit de honore quod est excellentius
bonũ
bonum
,
quàm diuitiæ.
Ex dictis sequitur vnum corollarium,
quod non tenetur homo fugere aggressorem quando ipsa fuga est ignominiosa: sicuti est militi & viro nobili. Cæterum clericus vel monachus tenetur fugere, si fuga sua defendit vitam aut rem familiarem:
non enim amittit honorem secundùm statum suum, quod si noluerit fugere & se
defendendo occiderit inuasorem: peccat
mortaliter saltem contra charitatem: & certo credo quod peccat contra iustitiam. Et
ratio est, quia ille non se defendit cum moderamine proportionato ad finem intentum, sed maiorem vim adhibet quàm oporteret ad assequutionem finis, etenim quod
respectu vnius hominis est proportionatum medium, respectu alterius non est proportionatum: quoniam ille amitteret honorem si fugeret, hic alter nihil amittit.
Conclusio posita intelligenda est cum limitationibus conclusionum
præcedẽtis
præcedentis
dubij, scilicet,
ꝙ
quod
si fuerit persona publica ipse
|
aggressor, ex cuius morte magnum damnum sequitur reipublicæ, tunc non erit licitum illum occidere pro defensione rerum
temporalium & honoris. Argumenta verò
quæ contra conclusionem possunt obijci
vnico verbo soluuntur, si dicamus quod
quanuis homo teneatur plus diligere vitam
proximi, quàm bona propria temporalia:
hoc tamen præceptum non obligat nisi in
casu necessitatis proximi, & per media communia & ordinata ad illum finem, hic tamen casus non contingit quando proximus
est aggressor ex malitia sua. At vero si ex
ignorantia inuincibili aggreditur bona mea
rapere, putans esse sua, videtur quod tunc
non possim illa defendere occidendo
illũ
illum
.
Respondetur nihilominus, quòd iam est in
culpa dum propria autoritate
cōtendit
contendit
vendicare sibi illa bona, sed deberet petere ante
iudicem.
DVbitatur tertiò. An sit licitum repercutere eum qui postquam percussit,
separat se ab aggressione. v. g. si quis dedit
alapam proximo, an percussus possit statim
repercurtere? ¶ Arguitur primò pro parte
affirmatiua. Quia illa repercussio est recuperatio honoris qui actualiter offenditur, &
repercussione defenditur & recuperatur.
Arguitur secundò à simili. Licitum est
persequi latronem fugientem capta præda,
& eripere illam de manibus eius per vim,
etiam cum periculo vitæ latronis, ergo in
casu posito in fragranti iniuria, repercutere
est quasi eripere prædam honoris de manibus iniqui aggressoris.
Arguitur tertiò. Si quis irritet alterum ad
singulare certamen taliter quod irritatus
amittat honorem, nisi acceptauerit
pugnā
pugnam
aut statim euaginauerit gladium: & licitum
est illi defendere suum honorem, etiam si
is qui irritauit illum verbis, iam taceat
neq;
neque
vltra progrediatur, ergo etiam licitum erit
percutientem repercutere pro defensione
honoris qui adhuc læditur.
Nihilominus sit nobis certissima conclusio & catholica doctrina. Non est licitum
repercutere eum qui percussit, nisi forte adhuc perseueret in pugna: tunc enim repercussio habet rationem defensionis respectu
imminentis periculi, non vindictæ respectu
præteritæ iniuriæ. Probatur egregio testimonio. 1. Petri. cap. 3. Non reddentes malum pro malo, neque male dictum pro maledicto. Item probatur, quoniam vindicta
non est licita particularibus, vt patet Ecclesiast. 28. Qui vindicari vult, à domino inueniet vindictam. At vero qui repercutit vindicat se de percutienti, ergo peccat mortaliter. Hæc est communis doctrina Theologorum bene sentientium. Et si quis aliter
sentit iudicio nostro contradicit sacræ Scripturæ. Verum est tamen quòd non desunt
qui velint fingere quòd illa repercusio non
habet rationem vindictæ dum fit in feruore
pugnæ: sed potius est defensio honoris. Et
idem dicunt de illo qui acceptat duellum
irritatus ab alio, aiunt enim quòd per illam
acceptationem homo defendit honorem
suum. Sed profecto vehementer falluntur
dum ita paralogizantur: quod patebit ex solutionibus argumentorum.
Ad primum argumentum respondetur,
nego antecedens. Quia quanuis honor secundùm leges diaboli recuperetur, tamen
recuperatur per vindictam, quod est illicitum. Et ratio est: quia honor iam est læsus
propter illam percussionem priorem, &
ideo non habet locum ibi iam defensio, sed
est mera vindicta ipsa repercussio: quanuis
per illam recuperetur honor apud viros huius seculi, qui sunt idololatræ mundani
honoris.
Ad secundum concedo antecedens &
nego consequentiam. Ratio differentiæ est
manifesta.
Quoniā
Quoniam
latro adhuc est in exercitio capiendi aliena, dum non est iam in
loco quieto retinens rem alienam. At vero
qui semel percussit vel contumeliam dixit,
iam læsit honorem meum, neque portat
secum quidquam meum quod ego possim
eripere de manibus eius: sicut si quis abscindat manum meam, non possum ego
abscindere manum eius. Imo si occidat
equum meum: non possum ego occidere
equum illius. Quia illa operatio non habet
rationem defensionis, sed potius offensionis per vindictam. Ita igitur homo se habet
qui pro recuperatione honoris repercutit
eum qui se percussit.
Cæterũ
Cæterum
de antecedente
argumenti, nota quòd si fur vel latro iam
|
constituit se in loco tuto, vel rem alienam
deposuit vel abscondit, non est mihi licitum per vim recuperare meam rem: quia
tunc iam ille non infert vim actualiter, sed
omnino iam cessauit. Vnde oportet, quòd
respublica iudicet de latrone & compellat
vt mihi restitua. Quòd si quis obijciat. Si de
facto ego
contendā
contendam
cum latrone vt reddat
quod abstulit, ille non poterit iustè defendere rem illam, igitur ego iustè
cōtendo
contendo
eripere rem illam. Respondetur nego consequentiam. Quia non est inconueniens,
ꝙ
quod
sit
iniusta pugna ex vtraq́ue parte: maximè
ꝙ
quod
defensio latronis est contra iustitiam
cōmutatiuam
commutatiuam
: compulsio autem mea est contra
iustitiam legalem, atque ita diuersis rationibus vtraque pugna est iniusta.
Ad tertium
respōdetur
respondetur
, quòd nullo modo est licitum acceptare duellum quod
cō
demnatur
condemnatur
in Concil. Trident. Sess. 25. c. 19.
in decreto de reformat. & quanuis grauissimæ pœnæ quæ illic apponuntur contra sic
pugnantes & contra fauentes illos,
intelligā
tur
intelligantur
de solenni duello, non solum illud
duellũ
duellum
est
illicitũ
illicitum
iure naturæ, sed etiam quodlibet aliud singulare certamen eorum, qui se
adinuicem inuitant vel irritant ad pugnam,
est iure naturæ illicitum: nam vterque se exponit periculo mortis vel occisionis: neque
potest habere rationem defensionis talis acceptatio. Poterit
tamẽ
tamen
homo sic irritatus ab
alio prudenter & Christianè
respōdere
respondere
pro
defensione sui honoris, dicendo vbicunque
tu me fueris aggressus, vir ego sum qui me
possum defendere, etiam forte cum malo
tuo atque periculo. Atque ita vim moderatè repellit, quousque alter armis velit vti.
Tunc enim iam constat quòd armis potest
se defendere. Sed adhuc dubitat aliquis, si
quis iratus me vocat dicens, quòd vult mihi certa verba facere seorsum, an sit licitum
exire, etiam si suspicet, quòd ille vult vti armis contra me? Ad hoc respondetur, quòd
prudentia opus est in huiusmodi casibus,
fortassis enim habet rationem defensionis,
si in tali casu vir nobilis irritatus velit ęxire ad audiendum sermonem eius qui irritat: quia forte verbis terminabitur illorum
dissidium. At vero si irritatus, est certus moraliter, quòd irritans vult cum illo digla
diari, debet verbis suum honorem modeste defendere, vt iam diximus: sed non
tenebitur domi manere, sed poterit exire
quoties sibi opportunum erit ad negotia
sua tractanda.
DVbitatur quarto. An in defensionem
sui, licitum sit præuenire eum qui paratus est iniquè aggredi? Verbi gratia, an
vxor quæ certa est, quòd maritus vult nocte illam suffocare, possit præuenire maritum, & illum occidere. Similiter an habeat
rationem defensionis, si quis occidat eum
qui vadit ad iudicem, vt imponat falsum testimonium propter quod erit occidendus,
vel infamandus vel amissurus bona temporalia. ¶ Pro solutione nota, quòd præuenire in præsenti est, antequam inimicus inuadat damnificare. Nota secundo, quòd aliquando huiusmodi præuentio non est simpliciter præuentio, sed secundum quid, verbi gratia, quando ego post vnum actum aggressionis præuenio alterum, quem prudenter timeo esse futurum in damnum meum.
Sit igitur prima conclusio. Non est licitum simpliciter præuenire eum, quem timeo futurum esse aggressorem. Probatur,
quia illa pręuentio non est propriè defensio, sed directè est occisio hominis ordinata ad conseruationem propriæ vitæ: quemadmodum si adultera nouit, quòd maritus
est conscius adulterij quod illa commisit:
qui tamen nondum quidquam parauit, nihil dixit, vnde colligatur, quòd est actualis
aggressor: nihilominus mulier prudenter
timet, quòd illam sit occisurus. Dicimus
quòd in hoc casu, non est licitum præuenire maritum, & per insidias illum occidere.
Confirmatur conclusio. Quia illud vniuersale principium, vim vi repellere licet, nullo modo verificatur in illo casu: quin potius verificatur, quando supra iniuriam factam altera additur.
Secunda conclusio. Postquam iam aggressor fecit aliquam actionem parando mihi insidias, quas ego aliter effugere non possum nisi occidendo illum: tunc licitum est
mihi medio tempore,
antequā
antequam
instet
meũ
meum
damnũ
damnum
, occidere
insidiātem
insidiantem
etiā
etiam
si pro tunc
quietus sit. Ratio est: quia tunc
ꝓpriè
propriè
loquẽ
do
loquendo
est defensio vitæ meæ:
nā
nam
profecto mo|
raliter loquendo, ille est actualis aggressor.
v. g. in casu posito, potest mulier adultera
occidere maritum de quo certa est quod
iam habet vel
venenũ
venenum
paratum, vel
gladiũ
gladium
aut aliquid simile:
tũc
tunc
enim vim vi repellit
moraliter loquendo, quanuis physicè pro
tunc ipse maritus nihil agat. Similiter dico
de secundo casu: quod si ille qui vadit ad iudicem fuerit admonitus & noluerit retrocedere, poterit is qui
iniuriā
iniuriam
patitur occidere
illum defendendo se vel sua: si aliter non potest. Imo vero Caiet. infra in. q. 95. ar. 8. ad 3.
& in summa in verbo duellum, ait, quòd
innocens tunc poterit prouocare accusatorem ad duellum & occidere:
quoniā
quoniam
accusator iam inuadit innocentem occisurus gladio iudicis. Quin potius
secundũ
secundum
istam rationem posset
etiā
etiam
occultè occidere aggressorem
nō
non
prouocando ad
duellũ
duellum
, siquidem
habet illa actio rationem defensionis
cũ
cum
moderamine inculpatæ tutelæ. At vero contra
hanc
sententiā
sententiam
Caietani sunt tria
argumẽta
argumenta
.
Primum argumentum est. Si ipse accusator
bona fide imponeret mihi crimen, non liceret mihi illum occidere, ergo neque si mala
fide. Probo consequentiam. Quia defensio
vitæ propriæ, vt iam diximus licita est
etiā
etiam
contra ignorantem inuincibiliter.
Arguitur
secũdò
secundò
. Sequeretur
ꝙ
quod
etiam si
accusator intenderet damnificare in causa
ciuili, licitum esset
illũ
illum
occidere. Probatur
consequentia. Quia si illa actio habet rationem defensionis, licita erit pro conseruatione rerum temporalium.
Cōsequens
Consequens
autem
videtur esse inconueniens. Quoniam tunc
daretur occasio litigantibus, vt
occiderẽt
occiderent
homines quos falsos testes esse iudicauerint:
quod esset magna perturbatio reipublicæ.
Confirmatur. Nam iudex iuste puniret talem
interfectorẽ
interfectorem
, ergo ipse iniustè occidit.
Arguitur tertiò. Quia propriè vis non dicitur, nisi quando aliquis actualiter aggreditur aliquo facto per se nociuo, sed ille accusator nondum sic aggreditur, ergo tunc
nō
non
verificatur, quod vim vi innocens repellit.
Magister Soto propter hoc tertium argumentum in lib. 5. de iust. & iure. q. 1. art. 8. te
net partem negatiuam. Nihilominus sententia Caiet. mihi multo probabilior est. Et
cō
firmatur
confirmatur
, quia
licitũ
licitum
esset mihi occidere ho
minem qui vocat seruum, vt me occidat: si
non habeo alium
mediũ
medium
, quo
vitā
vitam
seruem
incolumem. Item si quis vadit vt soluat vel
irritet canem aut leonem contra me,
licitũ
licitum
est mihi
illũ
illum
occidere, antequàm soluat canem aut leonem, ergo etiam in casu posito
licitũ
licitum
erit occidere
accusatorẽ
accusatorem
vel
inuasorẽ
inuasorem
.
AD argumenta in oppositum
respōdetur
respondetur
. Ad primum, quòd sicut non possum me defendere per vim ab ipso iudice
& ministris, qui bona fide secundùm allegata & probata procedunt, etiam si ex ignorantia id faciat, ita neque
accusatorẽ
accusatorem
possum
occidere, qui bona fide & iuridicè me accusat. Ratio est, quia omnes isti exequuntur
officium legalis iustitiæ, ac per consequens
non faciunt mihi iniuriam. Et confirmatur.
Quia innocens probatus nocens tenetur pati mortem illatam à ministris reipublicæ, ergo accusatus tenetur pati accusationem factam secundùm legalem iustitiam. Ratio
vtriusque est: quia sic expedit
cōmuni
communi
bono
reipublicæ.
Cęterũ
Cęterum
quando quis me inuadit
vel accusat siue ex malitia siue ex ignorantia & non
secundũ
secundum
iustitiam legalem,
licitũ
licitum
mihi est me defendere,
nō
non
obstante morte
illius. ¶ Sed rogat quis quid agam ego, si
quis vadit ad me accusandum de crimine
vero sed occulto, ex cuius accusatione mihi
certũ
certum
periculũ
periculum
creatur mortis vel infamiæ.
Respondetur, quòd si ille non habet ius ad
me accusandum, neque procedit
secũdùm
secundùm
iustitiā
iustitiam
legalem, ita me possum defendere
ab illo, sicut ab imponente falsum crimen.
Ad secundum argumentum respondetur concedo sequelam. Diximus enim iam
quod licitum est pro defensione
rerũ
rerum
temporalium inuasorem occidere. Cum igitur
ille accusator per se vel per tertiam
personā
personam
iniquè contendat accipere mea bona:
licitũ
licitum
mihi erit illa defendere. Neque illud inconueniens sequitur ex ista doctrina, nisi ex malitia hominum litigantium: qui non prudenter examinabunt circunstantias, in quibus licitum est falsum accusatorem & falsum testem occidere. Ad confirmationem respondetur, concedo antecedens, &
nego consequentiam. Quia iudex procederet ex falsa præsumptione. At si iuridicè posset probari ratio iustæ defensionis,
|
tunc iudex iniquè puniret interfectorem.
Ad tertium argumentum respondetur,
quòd moraliter loquendo, ille iam cœpit
facere vim quando apponit causam certam
periculi futuri: sicut qui parat laqueum pedibus meis in loco per quem mihi necesse
est transire, neque enim debeo expectare ad
repellendam vim, quando iam nullum erit
remedium. Sed tunc verè me defendam,
quando iam posita est aliqua actio per
quā
quam
per bonam consequentiam sequitur meum
periculum: alioquin postea nullus est locus
defensioni relictus.
DVbitatur quinto & vltimo. An sit licitum intendere occisionem aggressoris, vt seipsum homo defendat vel sua bona?
Arguitur primò pro parte affirmatiua.
Omne quod licitum est facere, licitum est
intendere & velle: sed licitum est occidere
inuasorem defendendo se cum moderamine inculpatæ tutelæ, ergo & velle occisionem illius & intendere illam.
Arguitur secundò. Licitum est se
defendẽti
defendenti
ferire aggressorem in corde illius: imo
& hoc ipsum intendere, sed talis percussio
ex natura sua mortifera est, ergo etiam est licitum intendere occidere illum.
Arguitur tertiò. Quoniam sententia D.
Tho. videtur nimis scrupulosa. Quis enim
est qui se defendat, qui non eligat
occisionẽ
occisionem
inuasoris, quando
nō
non
aliter potest euadere?
sed electio esse non potest sine intentione
finis: imo
idẽ
idem
actus est electio & intentio diuersis rationibus, ergo non peccat mortaliter, qui intendit occidere inuasorem, vt se
defendat. De hac difficultate M. Soto vbi supra, ait mentem D. Tho. claram esse, videlicet quod tunc duntaxat homicidium fit ex
intentione propter
defensionẽ
defensionem
,
quādo
quando
quis
alterũ
alterum
aggreditur, ipsum præueniens vel ad
vindicandā
vindicandam
præteritam iniuriam vel ad cauendam
futurā
futuram
. Et ideo optime ait D. Tho.
id tantum licere publicæ potestati, vel per
bellũ
bellum
respectu hostium exteriorum, vel per
exequutionẽ
exequutionem
iustitiæ respectu pestilentium
ciuiũ
ciuium
. Sed quando aliquis se defendit
cũ
cum
moderamine inculpatæ tutelæ, dicit quod nihil
horũ
horum
cōtingit
contingit
, etiam si homo directè mittat
iaculum ad cor, vt occidat aggressorem. Vnde videtur sentire quod se defendendo cum
moderamine
nō
non
intendit
occisionẽ
occisionem
aggressoris. Et inquit insuper: quòd potest teneri,
ꝙ
quod
talis occisio non est
mediũ
medium
ad
cōseruationem
conseruationem
vitæ: sed conseruationis effectus. Nam
consueto sermone rectè
etiā
etiam
appellatur medium,
eodemq́;
eodemque
nomine vtitur D. Thom. in
hoc artic. Hactenus Magister Soto. Verumtamen hic modus dicendi & explicandi doctrinam D. Tho.
neq;
neque
nobis placet,
neq;
neque
D.
Tho. est,
nusquā
nusquam
enim D. Tho. dicit quod
occisio hominis est medium
licitũ
licitum
personæ
priuatæ ad
conseruationẽ
conseruationem
vitæ, sed inquit,
quod ipsa defensio est
mediũ
medium
ad
conseruationẽ
conseruationem
vitæ, & quod ipsa occisio est effectus
per accidens
cōsequutus
consequutus
& præter intentionem. Præterea limitare
occisionẽ
occisionem
hominis
ex intentione,
tantũ
tantum
ad illos modos, falsum
est.
Nā
Nam
potest quis
intẽdere
intendere
occidere hominem, vt rapiat pecunias vel ob
aliũ
alium
finem ad
salutem
suā
suam
conseruandam. Alij
autẽ
autem
aiunt,
quòd
licitũ
licitum
est velle occisionem & intendere
tanquā
tanquam
effectum necessario
consequutũ
consequutum
ex defensione vitæ: non autem vt medium
ad finem. Sed neque isti attingunt
veritatẽ
veritatem
& mentem D. Tho.
nā
nam
ipse appellat talem
occisionem effectum per accidens & præ
ter intentionem defendentis seipsum. Quapropter effectus ille nulla ratione potest dici moralis & voluntarius ipsi defendenti se.
Et ratio est manifesta. Quia ille effectus
nō
non
est directè voluntarius, vt patet. Neque indirecte, quia non tenetur homo euitare illum
effectum, dum se cum moderatione defendit, ergo nullo modo est voluntarius. Item
falluntur in eo quod
dicũt
dicunt
esse effectum necessario consequutum ex defensione vitæ.
Etenim si dum ego defendo vitam meam,
ipse aggressor separet se: non sequitur mors
illius. At vero si persistit adhuc, & ego me
non possum aliter defendere, tunc necessariò ex suppositione, consequitur occisio aggressoris, non ex ipsa defensione vt est operatio defendentis volita & moralis. Et propterea propriè respectu illius defensionis dicitur effectus per accidens & præter
intẽtionẽ
intentionem
operantis. Caiet. autem in hoc loco optime explicat
mentẽ
mentem
D. Tho.
exẽplo
exemplo
medici,
qui intendit sanitatem infirmi per mediam
potionem, ex qua consequitur debilitatio
infirmi. Tunc enim profectò constat, quòd
|
medicus non intendit directè vel indirectè
debilitare infirmum: neque accipit pro medio debilitationem: sed solum permittit illam propter maius bonum. Quemadmodum etiam Deus concurrit ad aliquam operationem quatenus bona est, quæ tamen necessario est peccatum, quatenus est à libero
hominis arbitrio contra legem operante: &
tamen nullo modo intendit Deus
peccatũ
peccatum
neque directè neque indirectè neque est
causa peccati simpliciter: sed solum permittit peccatum propter aliud maius bonum.
Ita omnino se habet qui se defendens cum
moderamine inculpatæ tutelæ
aggressorẽ
aggressorem
occidit.
PRO solutione argumentorum notandum est, quòd idem actus materialiter
potest esse bonus respectu vnius voluntatis,
& malus respectu alterius. v. g. passio Christi fuit valde bona respectu volutatis Christi: at verò fuit mala vt procedebat à voluntate Iudæorum & crucifigentium.
Notandum secundò. Quod in defensione cum modera mine inculpatæ tutelæ,
idẽ
idem
actus materialiter est defensio, & est occisio. Defensio quidem bona, quia consideratur ex parte ipsius defendentis tanquam medium proportionatum fini, qui est vitæ conseruatio. Occisio autem est mala respectu
inuasoris: quia ipse tenebatur se subtrahere
ab illo periculo. Et ideo est illi indirectè voluntaria. Cæterum causa physica occisionis
illius bene potest contingere quod sit ipse
defendens se, non autem erit causa moralis,
nisi fortè ex vindicta & odio occidat aggressorem, cum se defendit etiam cum moderamine inculpatæ tutelæ. Est autem hæc
doctrina valde necessaria pro alijs materijs
moralibus. Sunt enim aliqui casus, in quibus
oportet aduertere, an aliquis effectus, qui
aliâs esset malus, moraliter, sit dicendus effectus per accidens, & præter intentionem?
Et an assumatur vt medium, vt sit directè,
vel indirectè volitum? Cuius rei sint nobis
duo exempla. Infirmatur quis vehementer
infirmitate stomachi, vel opilatione ventris, ad cuius remedium necesse est puri &
optimi vini magnam quantitatem sumere:
vnde rursus necesse est, naturaliter quod infirmus inebrietur. Tunc nihilominus secun
dùm communem sententiam licita est illa
medicina, non obstante ebrietate, quoniam
ebrietas in illo casu est effectus per
accidẽs
accidens
,
& præter intentionem accipientis medicinam per se ordinatam ad salutem. At verò
si illa medicina immediatè dirigeretur ad
ebrietatem, non esset licitum illam sumere,
etiam si ex ebrietate rursus sequeretur conseruatio vitæ. Ratio est: quia non sunt facienda mala, vt inde veniant bona: sicut etiam
non sunt relinquenda bona, quanuis præter
intentionem operantis sequantur mala: iuxta illud commune Prouerbium; Potius scandalum nasci permittitur, quàm veritas relinquatur. Est aliud exemplum. Si ad conseruandam vitam, necessaria esset naturaliter
expulsio superflui seminis: nihilominus
nō
non
esset licitum vti medicina vel confricatione
excitatiua pollutionis. Ratio est, quia tunc
sumeretur medium, quod secundùm se illicitum est. At vero si esset aliqua medicina,
quæ immediatè ordinaretur ad confortandum partes vegetatiuas vel ad purgandum
hominem, vnde consequeretur physicè effusio seminis:
licitũ
licitum
esset sumere talem medicinam, quia illa effusio est effectus per accidens, & præter intentionem
accipiẽtis
accipientis
medicinam, nisi homo consentiat vel desideret
ipsam pollutionem: sicut potest etiam peccare se defendendo, qui gaudet de morte
aggressoris. Cæterum diiudicare, qui nam
dicantur effectus per accidens, & in quo casu teneatur homo relinquere
actionẽ
actionem
aliàs
bonam, ne inde consequatur malum: vel in
quo casu sit ei licitum prosequi
bonā
bonam
actionem, etiam si inde sequatur aliquod
malũ
malum
:
magnum negotium est & prudentiæ non
vulgaris. Duo tamen documenta vniuersalia possumus ante oculos habere in huiusmodi casibus diiudicandis.
Primum documentum sit.
Quādo
Quando
actio
bona secundùm se, ex qua sequitur aliquis
effectus secundùm se illicitus vel nociuus
respectu alterius: est tamen mihi necessaria
ad
cōseruationem
conseruationem
eius, ad quod habeo ius:
erit mihi
licitũ
licitum
in illa bona actione perseuerare:
dũmodo
dummodo
effectus ille per accidens
cōsequutus
consequutus
non sit nociuus notabiliter bonis
cō
munibus
communibus
. Et multo magis erit licitum persistere in illa actione,
quādo
quando
ipsa est promo|
tiua boni
cōmunis
communis
. Hoc documentum verificatur in actione defensionis propriæ vitæ, ad quam sequitur occisio aggressoris: &
in sumptione medicinæ, ad quam sequitur
per
accidẽs
accidens
ebrietas vel emissio seminis. Verificatur etiam maximè in bello iusto, quando milites pugnantes contra hostes, &
ciuitatẽ
ciuitatem
,
occidũt
occidunt
pariter
innocẽtes
innocentes
per accidens,
& præter intentionem. Sic enim expedit
cō
muni
communi
bono, quòd milites non desistant ab
impugnatione ciuitatis, non obstante innocentum periculo.
Secundum documentum sit. Quando
actio illa quæ bona est, aut certè non est mala secundum se, non est mihi necessaria, sed
potius parum vtilis: etsi cessem ab illa, parum aut nihil nocumenti mihi accidit: &
ex alia parte sequitur aliquod
nocumẽtum
nocumentum
notabile proximo: teneor cessare ab illa actione vel ex charitate vel ex iustitia. Verbigratia. Si quis recreandi animi gratia velit iaculari ad scopum, ad quam actionem ille
ius habet: tamen si dum vult iaculari videat
hominem transeuntem, & nihilominus iaculetur, & occidat hominem: non potest dici illa occisio effectus per accidens, & præ
ter intentionem iaculantis, sed est illi indirectè volita illa occisio. Et ratio est, quia ille tenebatur cessare ab illa actione: ex qua cessatione parum, aut nihil damni reportabat:
quanuis aliâs haberet potestatem iaculandi. Et per hunc modum in alijs casibus philosophandum est de proposita difficultate.
Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum quod si sermo sit de licito
per se: maior est vera, sed minor est falsa,
quod sit licitum per se & absolutè occidere
aggressorem: sed solum dicitur esse licitum
seu potius non illicitum in sua causa per accidens. Et idcirco non valet
cōsequentia
consequentia
dum
infertur, ergo licitum est velle & intendere
occisionem aggressoris: sed solum sequitur,
ergo licitum est velle & intendere defensionem propriæ vitæ, non obstante occisione
aggressoris.
Ad secundum respondetur,
cōcedo
concedo
maiorem & minorem, & nego
cōsequentiam
consequentiam
.
Quia variatur appellatio verbi intendere.
Non enim sequitur, quod si quis intendit
vnum cui aliud intrinsecè annectitur, quòd
intendat illud quod intrinsecè annectitur:
quemadmodũ
quemadmodum
medicus intendit dare medicamentum propter salutem infirmi: cui tamen medicamento intrinsecum est, quod
debilitet, tamen non sequitur quod medicus intendat debilitationem infirmi: nec directè nec indirectè velit eam.
Ad tertium argumentum respondetur,
quod sententia Diui Thomæ, non est scrupulosa prout à nobis explicata est. Eodem
enim modo potest homo se defendere
cũ
cum
moderamine inculpatæ tutelæ, non obstante occisione inimici, atque si licitum esset in
illo casu intendere occisionem
tanquā
tanquam
medium ad salutem propriam. Quin potius
doctrina Diui Thomæ sic explicata, est necessaria pro alijs materijs. Et si quis aliter loquitur impropriè loquitur: etiam si sentiat
nobiscum.