AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
cùm ira sit appetitus vindictæ, præ
cipuè concitatur ira, cùm aliquis se
reputat læsum iniustè: vt patet per
Philosophum
in 2. Rhetoricæ. Et
ideo per hoc quòd patribus interdicitur, ne filios ad iracundiam prouocent, non prohibetur quin filios
verberent causa disciplinæ: sed
ꝙ
quod
non immoderatè eos affligant verberibus. Quòd verò indicitur dominis, quòd remittant seruis minas, potest dupliciter intelligi. Vno
modo, vt remissè minis vtantur:
quod pertinet ad moderationem
disciplinæ. Alio modo, vt aliquis
non semper impleat quod comminatus est: quod pertinet ad hoc,
ꝙ
quod
iudicium quo quis
cōminatus
comminatus
est
pœnam, quandoque per remissionis misericordiam temperetur.