DE POTESTATE Ecclesiæ impræsentiarum disputaturus, de ipso Ecclesiæ
nomine, vt pauca prius præmittam, necesse est, vt intelligatur quid sit id, de cuius
potestate disserere constituimus. Ergo Ecclesia
*, uocabulum Græcum & nomen est,
|
ἐκκλησία, ας.
conciliũconcilium, concio,
cõgregatiocongregatio, & locus ipse, quo conuenitur, vt etiam capit
Lucianus in
Dialogo Mercurij, & Maiæ. Vnde
ἐκκλησιάζα, concionor, &
ἐκκλησιαςτης,
cõcionatorconcionator.
VerbũVerbum est ante
salutẽsalutem orbis, id est, ante Christianitatem nondum Latinitate donatum, sicut
pleraque alia Græca
fuerũtfuerunt, nec (quod sciam)
per ea tempora ab aliquo Latinorum vsurpatum. Sed tamen apud Christianæ eloquentiæ
& religionis patres & principes frequentissimum, vt videre est apud
Tertullianum,
Cyprianum,
Lactantium,
Hieronymum,
aliósq;aliósque
item clarissimos authores. Vbi verò sacræ literæ Græcæ habent Ecclesiam, interpretes plurimùm idem verbum reliquerunt, sed nonnunquam
etiãetiam pro Ecclesia, aut congregationem,
aut concionem verterunt: vt
Deut. 18. vbi nos
ita legimus, Prophetam de gente tua, & de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus
Deus tuus: ipsum audies, vt petisti à Domino
Deo tuo in Horeb,
quãdoquando concio congregata
est. Septuaginta
habẽthabent, In die ecclesię,
ἐκκλησίας.
Et
* est idem
vocabulũvocabulum sicut synagoga: signat
enim
συναγωγὴ congregationem, contractionem. Vnde
Genesis 1. congregationes aquarum vocauit maria. Septuaginta transtulerunt
συναγωγὰς, synagogas. Inter quæ tamen duo nomina nonnihil interesse videtur. Vnde
Hieronymus , exponens illud
Prouerb. 5. Penè fui
|
in omni malo in medio ecclesiæ & synagogæ:
dicit, Ecclesia, & synagoga Græca nomina
sunt, & vnam & eandem rem significant, Latinè conuentum, scilicet plurimorum ad inuicem. Si autem accuratiùs distinguamus, ecclesia conuocatio, synagoga
* congregatio dicitur. Vnde
συνάγω, congrego, non conuoco. videtur enim dictum
ἀπὸ τοῦ σὺν καὶ ἄγω, duco, traho.
Et
Augustinus
Psalmo 81. super illud, Deus
stetit in synagoga Deorum. id est, populorum
Isra
ëel. Ipsorum propriè, inquit, synagoga dici
solet, quamuis & ecclesia dictum sit: sed
* nostram Apostoli
synagogãsynagogam nunquam dixerunt,
sed semper ecclesiam, siue discernendi causa, siue quòd inter
cõgregationemcongregationem, aut
synagogãsynagogam,
& conuocationem (vnde ecclesia nomen accepit) aliquid distet, quòd scilicet congregari &
pecora solent, ac ipsa propriè, quorum & greges propriè dicimus.
CõuocariConuocari est magis vtentium ratione, vt sunt homines. Idem
Isidorus
lib. 8. Etymolo. c. 8. vt notetur scilicet irrationalitas Iudæorum. Quamuis autem ecclesia, si
rationem nominis aspicias, pro
quacunq;quacunque hominum congregatione accipi possit: tamen in
sacris literis siue nouum, siue vetus testamentum reuoluatur, non inuenies (
quãtumquantum puto)
nisi pro concione, aut
cõgregationecongregatione fideliũfidelium, id
est, vnius
religiõisreligionis aliquo modo, siue
bonorũbonorum,
siue malorum: quamuis
* in illis ipsis locis sa|
tis appareat esse alias ecclesias præter
fideliũfidelium ecclesias. Dicitur enim ecclesia
sanctorũsanctorum, & ecclesia Dei, & ecclesia
ëe Isra
ëel, &, Odiui
ecclesiãecclesiam malignãtiummalignantium. Sed hoc etiam modo loquendo de
ecclesia dubitari potest, an
* hęretici sint de ecclesia. Et quidem eos esse de ecclesia videtur,
quia ecclesia iudicat de illis, vt patet cùm
excõmunicetexcommunicet, & ad
iudiciũiudicium pertrahat, & tamen nihil ad ecclesiam de ijs, qui foris sunt.
1. Corint.
5. Quid enim mihi de ijs qui foris sunt iudicare? Item tenentur præceptis ecclesiæ. Item baptismus est sacramentum ecclesiæ, & hæretici
sunt verè baptizati. Item, vt postea disputabitur, hæreticus potest esse
nõnon solùm presbyter,
sed Pontifex etiam summus. ergo caput ecclesiæ, & per
cõsequensconsequens membrum ecclesiæ. Certè licet disputatio non videatur ad
rẽrem multùm
attinere, sed potiùs ad nomen ipsum: sed videtur & in sacris literis etiam apud vetustiores
patrum non accipi ecclesiam, nisi pro congregatione fidelium, atque adeò hæreticos non
censeri intra ecclesiam. Hæresis
* sanè electionem, aut
sectãsectam, vel
diuisionẽdiuisionem signare videtur,
vt
Isidorus dicit
lib. Etym. ergo hæretici ideo
videntur dicti, quòd ab ecclesia diuisi, & secti
sunt. Item
Matth. 18.
dictũdictum est Petro, quòd qui
ecclesiam
nõnon audierit, sit quasi ethnicus, & publicanus. ergo non plus hæretici annumerari
in ecclesia debent, quàm ethnici, & publicani.
|
Item ad
Eph. 4. Apostolus, Vnus Deus, vna fides,
vnum baptisma. Videtur quòd hæc tria
cõtineantcontineant vnitatẽvnitatem ecclesiæ. Item de summa trinitate & fide catholica, Vna est fidelis ecclesia,
extra
quãquam nullus omnino saluatur. Ergo
infideles nõnon sunt de ista ecclesia. Cyprianus
ad Rogatianum, Hæc sunt initia hæreticorum, & ortus, atque conatus schismaticorum, si de ecclesia egreditur, si altare profanum foris collocatur.
August.
super
IoãIoan. Propter hanc fidei communitatem omnes vnum sumus, iuxta illud,
Omnes
vnũvnum vos estis in
Christo Iesu. Glo. id
est, in fide
Iesu Christi. Et demum Ecclesia nihil aliud videtur significare, quàm
ChristianãChristianam
rempublicam, seu communitatem, & religionem. Parum autem refert, an hæretici aliquo
iure aut ratione spectent ad ecclesiam: certe re
& operibus in ecclesia non continentur: sicut
transfugæ non pertinent ad exercitum, à quo
transfugerunt. Nos itaque in hac Relectione
de Ecclesia, hoc nomine solùm vtimur ac loquimur, vt idem sit, quod fidelium communitas, siue respublica.