¶ An
* magi possint pro suo arbitrio immutare corpora, immutare inquam alterando secundum qualitates, immittendo morbos, &
contrà pręstando sanitatem. Et uidetur quòd
non. Nam dęmones, quorum uirtute magi
operantur, sunt incorporei, & immateriales:
cùm ergo nihil agat nisi in sibi simile, non uidetur qua ratione possint dęmones imprimere qualitatem corporalem in rem materialem.
Item sanctus Augustinus, ut suprà citatum est,
negat quòd illę incantationes sociorum Vlyssis, & Diomedis, quæ dicuntur à Circe factæ,
fuerint uerę, sed solum secundum
apparẽtiam
apparentiam
sensuũ
sensuum
. Sed si dęmones possent immutare materiam, eadem ratione possent immutare figuras rerum naturalium, & sic potuissent uerè
socios Diomedis & Vlyssis retinere sub figuris ferarum, & uolucrum. Item grauissimum
periculum imminet nobis à magis, qui cùm
sint socii dæmonum, reputandi sunt tanquam
hostes mortalium, si morbos, & mortes possint inferre hominibus: nec est uerisimile,
quòd Deus talem potestatem permiserit dæ
monibus ad perniciem humani generis. Item si
possunt sanitatem præstare, sequeretur quòd
possent ab omni morbo sanare, & sic facere
homines immortales. De hac quæstione Phi|
losophorum non fuit una sententia. Auicenna
quidem posuit, quòd substantia spiritualis,
quę cælos mouet, non solum mediante cælesti
motu effectus in inferioribus corporibus causat, sed etiam præter omnem corporis actionem: uolens quòd materia corporalis multo
magis conceptioni & imperio spiritualis substantiæ, quàm cuique corpori naturali subiiciatur, & ex hac causa prouenire dicit inusitatas permutationes aëris, & infirmitatum
curationes, quæ nos miracula dicimus. Et
ponit exemplum de anima, ad cuius imaginationem absque omni alio corporali agente
transmutatur corpus, & ad calorem & ad frigus, & quandoque ad febrim, uel lepram.
Conformiter ad hanc opinionem dicendum
esset, quòd substantiæ spirituales, quales sunt
dæmones, possent immutare corpora, & alterare imprimendo corporeas formas, & qualitates. Et posset opinio confirmari, quia eiusdem uirtutis uidetur imprimere formam in materiam, & impedire ne imprimatur. Sed hoc
dicit magos posse, ut quòd aliquis certis uerbis scriptis non lædatur ab igne, imò isti salutatores hoc faciunt. Item, quia possunt imprimere immediatè & immutare phantasiam,
ergo & has formas naturales.