¶ Sed hæc opinio est sine aliquo
fundamẽtofundamento.
Et ideo sit prima
cõclusioconclusio. Imperator
* non est
dominus totius orbis. Probatur, Quia dominium non potest esse nisi uel iure naturali, uel
diuino, uel humano. Sed nullo tali est dominus orbis, ergo. Minor probatur, primum de
iure naturali, quia ut bene dicit S. Tho. 1. p. q.
92. articu. 1. ad secundum, & q. 96. articu. 4. In
iure naturali homines liberi sunt, excepto dominio paterno, & maritali. De iure enim naturali pater habet dominium supra filios, & maritus in uxorem. Ergo nullus est qui iure naturali habeat imperium orbis. Et, sicut etiam dicit secunda
secũdæsecundæ, q. 10. articu. 10. dominium
& prælatio introducta sunt iure humano, ergo
nõnon sunt de iure naturali: nec esset maior ratio quare hoc dominium conueniret Germanis magis quàm Gallis. Et Aristo. 1. Politi. Duplex est potestas, una familiaris, ut patris ad filios, uiri ad uxorem, & hæc est naturalis. Alia
est ciuilis, quæ licet à natura
quidẽquidem habeat or|
tum, & ideo potest dici de iure naturæ, ut S.
Tho. de regimi. prin. c. 1. libr. 1. est enim homo
animal ciuile: non tamen natura sed lege constituta est. De iure autem diuino ante aduentum Christi redemptoris non legimus fuisse
imperatorem & dominum mundi, quamuis
gloss. illa Bar. in extrauagan. ad reprimend. adducat de Nabuchodonosor, Dani. 9. de quo
dicitur, Tu rex regum es, deus cæli, regnum,
fortitudinem, gloriam, & imperium dedit tibi, & omnia in quibus habitarent filii hominum. Sed certum est, quòd nec Nabuchodosor accepit imperium specialiter à Deo, sed eo
modo quo alii principes. Rom. 13. Omnis potestas à domino Deo est. & Prouerb. 8. Per me reges regnant, & legum conditores iusta decernunt. Nec etiam habuit imperium iure in
totum orbem, ut putat. Barto. nam Iudæi non
erant ei subiecti iure. Item ex hoc ipso patet,
quòd nullus erat de iure diuino dominus totius mundi, quia gens Iudæorum erat libera
ab omni alienigena, imò erat prohibitum in
lege, ut haberent dominum alienigenam Deu.
17. Non poteris alterius gentis hominem regem facere. Et quamuis S. Tho. de regi. princi.
lib. 3. c. 4. & 5. uidetur dicere, quòd imperium
Romanorum fuit à Deo traditum propter iustitiam illorum & amorem patriæ, & propter
optimas leges, quas habebant, hoc non est in|
telligendum, quòd ex traditione, aut ex institutione diuina,
haberẽthaberent imperium, ut August.
etiam dicit 18. de ciuit. Dei, sed quòd
prouidẽtiaprouidentia diuina factum est, ut consequerentur imperium orbis: sed alio iure scilicet uel iusti belli,
uel alia ratione, non eo modo quo habuit
Saul, & Dauid regnum à Deo. Et hoc facilè
intelliget siquis consideret, qua ratione, &
successione imperia & dominia in orbe peruenerint usque ad nos. ut enim omittamus omnia, quæ præcesserunt diluuium, certè post
Noë orbis fuit diuisus in diuersas prouincias
& regna siue hoc fuerit ex ipsius Noë ordinatione, qui superuixit diluuio 350. annos, Genes. 9.
qui in diuersas regiones misit colonias,
ut patet apud Berosum Babylonicum:
siue,
quod uerisimilius est, ex consensu mutuo gentium, diuersæ familiæ occupauerunt diuersas
prouincias, ut Gen. 13.
Abraham dixit ad Lot,
Ecce uniuersa terra coram te est, si ad
sinistrãsinistram
ieris, ego dextram tenebo: si tu dextram elegeris, ego ad sinistram pergam. Vnde Genes. 10.
traditur, quòd per pronepotes Noë diuisæ
sunt nationes, & regiones, siue in aliquibus regionibus primò inceperunt esse domini per
tyrannidem, sicut uidetur fuisse Nemrod, de
quo Genes. 10.
quòd primus incepit esse potens in terra: siue conuenientibus in unum aliquibus in unam rempublicam ex consensu
|
communi sibi constituerunt principem. Certum est enim uel his, uel aliis non dissimilibus
modis dominia, & imperia incœpisse in mundo, ac postea, uel iure hæreditario, uel iure belli, uel aliquo alio tali titulo deriuata esse usque
ad nostram ætatem, saltem usque ad
aduentũaduentum
Saluatoris. Ex quo patet, nullum ante aduentum Christi habuisse iure diuino orbis imperium, neque illo titulo hodie posse imperatorem sibi arrogare orbis dominium, & per consequens nec barbarorum. Sed post aduentum
Domini posset quis prætendere, quòd ex traditione Christi esset unus imperator in orbe,
quia Christus etiam secundum humanitatem
fuit orbis dominus, iuxta illud Matth. 28.
Data est mihi omnis potestas, &c. quod secundum August. & Hieronymum intelligitur secundum humanitatem. Et, Omnia subiecit
sub pedibus eius, ut introducit Apostolus 1.
Corin. in fin. ergo sicut reliquit in terra unum uicarium in spiritualibus, ita reliquit etiam in
temporalibus, & hic est imperator. Et S. Tho.
de regi. prin. libr. 3. c. 13. dicit, quòd Christus à
natiuitate sua erat uerus mundi dominus, &
monarcha, cuius uices gerebat Augustus, licet
non intelligens. clarum est, quòd non gerebat uices in spiritualibus, sed in
tẽporalibustemporalibus. Cùm
ergo regnum Christi si fuit temporale, fuit in
toto orbe, ergo etiam Augustus erat Domi|
nus orbis, & eadem ratione successores eius.
Sed neque hoc dici ullo modo potest.
PrimũPrimum,
quia hoc ipsum est unum dubium, an Christus secundum humanitatem fuerit Dominus
temporalis orbis. Et probabilius est quòd
nõnon,
& ipse Dominus uidetur asseruisse in illo loco, Regnum meum non est de hoc mundo.
Vnde & S. Tho.
illic dicit, quòd dominium
Christi ordinatur ad salutem animæ, & ad spiritualia bona, licet à temporalibus non excludatur eo modo, quo ad spiritualia ordinatur.
Vnde patet, quòd non est sententia S. Thom.
quòd regnum eius esset eiusdem rationis cum
regno ciuili & temporali, sed ita est, quòd ad
finem redemptionis habebat omnimodam
potestatem, etiam in temporalibus: sed secluso illo fine, nullam habebat. Et primum, dato
quòd fuisset Dominus temporalis, hoc est diuinare dicere quòd reliquit illam potestatem
imperatori, cum de hoc nulla mentio facta sit
in tota scriptura. Et quod S. Tho. dicit, quòd
Augustus gerebat uices Christi, primùm hoc
dixit in illo c. In tertia
autẽautem parte, ubi loquitur
ex instituto de potestate Christi, nullam
mentionẽmentionem facit de hac
tẽporalitemporali potestate Christi.
SecũdòSecundò S. Tho. intelligit,
ꝙquod gerebat uices per
hoc, quia temporalis potestas est subiecta &
ministra spiritualis potestatis. Imò hoc modo
reges sunt ministri episcoporum, sicut & ars
|
fabrilis est subiecta equestri, & militari: sed tamen miles, aut dux non est faber, sed habet imperare fabro in armis fabricandis. Et S. Tho.
in illo loco Iohan. 18. expressè dicit regnum
Christi non esse temporale, nec tale regnum,
quale Pilatus intelligebat, sed regnum spirituale, quod ipse Dominus declarat eodem loco,
Tu dicis quia rex sum ego. ego in hoc natus
sum, & ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. Et sic patet, quòd
est merum commentum dicere, quòd ex traditione Christi sit unus imperator & Dominus
mundi. Quod etiam apertè
cõfirmaturconfirmatur, Quia
si hoc esset ex iure diuino, quo modo
imperiũimperium
fuit diuisum in Orientale & Occidentale? primo inter filios magni Constantini, & postea
ab Stephano papa, qui imperium Occidentale transtulit ad Germanos, ut habetur in d. c.
per
uenerabilẽuenerabilem. Est enim ineptum, & ineruditum, quod glo. illic dicit, quòd Græci postea
non fuerunt imperatores. Nunquam enim imperatores Germani hoc titulo prætenderunt
se esse Græciæ dominos. Et Iohannes Palæologus Imperator Constantinopolitanus, in
concilio Florentino habitus est pro legitimo
imperatore. Et præterea patrimonium ecclesiæ (ut
fatẽturfatentur ipsi Iuristę,
etiãetiam Bartolus)
nõnon est
subiectum imperatori.
ꝙquod si omnia essent subiecta, imperatori iure diuino, ex nulla dona|
tione imperatorum, nec alio titulo potuissent
eximi ab imperatore, sicut nec papa potest
quenquam eximere à potestate papæ. Item nec
regnum Hispaniæ est subiectum imperatori,
nec
FrãcorumFrancorum, ut etiam habetur in d. c. per uenerabilem. licet glo. ex capite suo addat, quòd
hoc non est de iure, sed de facto.
ItẽItem doctores
concedunt quòd ciuitates, quæ aliquando fuerunt subiectæ imperio, potuerunt per consuetudinem eximi ab imperio: quod non esset,
si subiectio esset de iure diuino. De iure
autẽautem
humano constat, quòd imperator non est
dominus orbis. Quia uel esset sola authoritate legis: & nulla talis est, & si esset, nihil operaretur, quia lex præsupponit iurisdictionem. si
ergo ante
legẽlegem non habebat imperator iurisdictionem in orbe, lex non potuit obligare
nõnon
subditos, nec hoc habuit imperator aut per legitimam successionem, aut donationem, aut
permutatione, aut emptione, aut iusto bello,
aut electione, aut aliquo alio legali titulo, ut
constat. Ergo nunquam imperator fuit dominus totius mundi. Secunda conclusio, Dato
*quòd imperator esset dominus mundi, non
ideo posset occupare prouincias barbarorum,
& constituere nouos dominos, & ueteres deponere, uel uectigalia capere. Probatur, Quia
etiam qui imperatori tribuunt dominium orbis, non dicunt eum esse dominum per pro|
prietatem, sed solùm per
iurisdictionẽiurisdictionem: quod
ius non se extendit ad hoc, ut conuertat prouincias in suos usus, aut donet pro suo arbitrio oppida, aut etiam prædia. Ex dictis ergo
patet, quòd hoc titulo non possunt Hispani
occupare illas prouincias.