¶ Ad argumenta in contrarium, Ad primum dico, quòd omnia illa præcepta computantur inter cęremonialia, ut patet ex S. Th. 1. 2. q. 101. art. 1. Et ad rationem in contrarium respondet S. Tho. ibidem. Ad primum, quòd ad cultum diuinum, non solum spectant sacramenta, & huiusmodi alia, quæ immediatè ad Deũ Deum ordinantur, sed etiam debita præparatio colentium Deum ad cultum ipsius, quod fit per certam rationem etiam cibi & potus. Sicut etiam ecclesiastica ieiunia in profestis sanctorũ sanctorum , spectant ad cultum diuinum. Omnes autem cibi, qui prohibebantur Iudæis, habent aliquem modum corruptionis & immunditiæ, sicut | S. Tho. eleganter declarat ibidẽ ibidem , & q. 102. ar. 6. præter hoc, quòd in multis obseruantiis ciborum etiam continebatur figura & mysterium Christi, & sacramentorum eius. Vel etiam potest dici, quòd erant præcepta iudicilia, quia spectabant ad bonam gubernationem populi.
Loading...