¶ De hoc ergo genere uertitur maximè in
dubiũdubium, utrum papa possit immutare, aut
dispẽsandodispensando, aut abrogando, ut de ieiunio quadragesimæ, de horis canonicis, & similibus: de quibus sit tertia propositio,
* Papa potest dispensare in legibus, & statutis concilii generalis.
Pro huius conclusionis probatione est notandum, quòd de comparatione potestatis papæ
est duplex sententia, altera est S. Tho. & sequacium multorum: & aliorum doctorum tam
in theologia quàm in iure canonico, quòd papa est supra concilium, & altera est communis
sententia Parisiensium, & multorum etiam
doctorum in theologia & canonibus, ut Panormi. & aliorum,
cõtrariacontraria, quòd concilium
est supra papam: non tamen est locus nunc disputandi quæ illarum sit uerior, quia non de
hoc agitur. Puto utranque esse probabilem
opinionem: & quia quælibet habet magnos
assertores, non oportet in quæstione proposita procedere solùm ex altera opinione, sed
statuere quid dicendum,
quãcunquequamcunque sententiam sequamur. Et ideo dico conclusionem
positam esse ueram, non solùm tenendo primam opinionem, sed etiam secundam. Et probatur primò, Quia leges humanæ sunt de humanis actibus, qui sunt pro temporum & personarum conditione uariabiles, & quod in
communi expedit, uni persone, uel in ali|
quo casu non conuenit, uel in alio tempore,
ut ait August. 1. Delibero arbitrio. Et hæc est
causa, quare Aristo. dicit 7. Ethico.
Necesse
est in principe
ἐπιέικειαν esse siue æquitatem,
cuius officium est in casibus, ubi tenor legis uergit in detrimentum reipublicæ, discedere
à uerbis legis: eadem inquam ratione est necesse in ecclesia esse authoritatem dispensandi pro loco & tempore. & ita tenet S. Tho. 22.
q. 88. artic. 10. Aliâs multa, quæ pro bono publico sunt ordinata, uerterentur in perniciem
reipublicæ, ut in c. regula. d. 29. dicitur, quòd
regula sanctorum Patrum pro uarietate temporum &
locornmlocorum temperatur. Si ergo huiusmodi dispensatio est necessaria in republica, dicere quòd solùm residet in concilio,
absurdum est, cùm dispensationes sint necessariæ ordinare propter uariationem casuum & temporum. Concilium autem non
sæpe potest congregari, nec Apostolos legimus nisi bis congregasse concilium, semel
Actu. 1. ad electionem Matt. & iterum
ActuũActuum
19. super
cõtentionemcontentionem legaliũlegalium. ergo oportet
ꝙquod
resideat in papa. Et uerisimile S. Th. 12. q. 97.
ar. 4. dicit, quòd in omni lege humana potest
dispensari per rectores reipu. Item dato quòd
concilium esset supra papam, hoc tamen non
est intelligendum extensiuè, id est, quòd
aliquẽaliquem actũactum possit
conciliũconcilium, in
quẽquem papa
nõnon pos|
sit. hoc enim nullo modo est probabile, sed solùm intensiuè, putà si contrarium determinaretur, esset standum potiùs concilio, uel
ꝙquod Papa
teneretur parêre concilio, & non econtrario.
Cùm ergo concilium posset dispensare in suis
decretis, ergo etiam Papa poterit. Item aliâs
nõnon
esset Papa. hoc enim omnes intelligunt per
Papam, in quo omnis potestas ecclesiastica
residet. si enim dispensatio in legibus ecclesiasticis eximeretur à Papa, iam potestas Papæ
esset particularis, & non uniuersalis. Item est uicarius Christi (ut supra probatum est) ergo
habet generalem administrationem ad omnia.
Item Papa est generalis commissarius Dei, assumptus in plenitudinem potestatis, 2. q. 6. qui
se scit. &. 24. q. 5. quodcunque ergo potest in
omnem actum iurisdictionis. Item cùm concilium possit dispensare suis legibus, saltem
cõciliumconcilium posset
hãchanc potestatem committere suo
legato, seu uicario. Si ergo summus Pontifex
non posset
dispẽsaredispensare, & ille legatus possit, iam
daretur in ecclesia aliquis prælatus maior papa: & sic papa non esset supremus, & omnino
esset sacrilegium dicere, quòd concilium possit constituere in ecclesia aliquam potestatem
superiorem papa, quem Christus constituit.
Item conclusio firmiter probatur testimoniis
suprà inductis, Iohan. 22.
Pasce oues meas. &
Matth. 18.
Quodcunq;Quodcunque solueris super terram.
|
dispensare autem parcere est, & soluere. Vltimò probatur, Quia impedimenta, quæ impediunt, & dirimunt
matrimoniũmatrimonium de iure positiuo, ut aliqui gradus consanguinitatis, & affinitatis, sunt ex authoritate conciliorum, ut patet extra. de consangui. & affini. capit. non debet. & 35. quæstio. 3. de affinitate. & in multis
capitu. eadem causa & quæstio. Et tamen quotidie Papa
dispẽsatdispensat, saltem in 3. gradu & 4. nec
quisquam dubitat, quin factum teneat, & est
sententia omnium doctorum. Et habetur expressè in capitu. quod dilectio. & in capit. quia
circa. de consangui. & affini. & 35. q. 3. quædam
lex. §. quod scripsi. Hanc conclusionem ponit
S. Tho. in opusculo contra impugnantes religionem. Omnia, inquit, statuta sanctorum Patrum sunt relicta dispensationi papæ, ut possit
ea mutare, uel dispensare secundum opportunitatem temporum & negotiorum. Et illud
Zozini 25. quæstio. 7. contra statuta Patrum,
ut suprà dicitur, intelligendum de statutis spectantibus ad ius diuinum. Et hæc est sententia expressa domini Archiepiscopi Rhemensis libro de Synodis capitu. 39. Facultatem, inquit, temperandorum siue mutandorum canonum potestati Romani Pontificis adiicere
nõnon
dubitamus.