¶ Tertia propositio, Alii
25
* minores qui non admittuntur nec audiuntur apud principem aut in consilio publico, non tenentur examinare causas belli, sed possunt credentes maioribus licitè militare. Probatur primò, Quia nec fieri potest, nec expediret reddere rationem negotiorum publicorum omnibus de plebe. Item quia homines inferioris ordinis, etiam si intelligerent iniustitiam belli, prohibere non possent, & sententia eorum non audiretur. ergo frustra examinarent causas belli. Item quia eiusmodi hominibus, nisi contrarium constiterit, sufficiens argumentum debet esse pro iustitia belli, quòd publico consilio & authoritate geratur. ergo non est opus illis ulteriori examinatione.
Loading...