¶ Quarta propositio, Examinata
* causa
quãdiuquamdiu rationabiliter perseuerat dubium, legitimus possessor
nõnon tenetur cedere possessioni,
sed potest licitè retinere. Patet primò, Quia
iudex non posset eum expoliare: ergo non ipse
tenetur cedere, nec in toto, nec in parte. Item
in causa matrimoniali non tenetur cedere. ut
in c.
inquisitiõiinquisitioni. de
sentẽtiasententia excõmunicexcommunic. & in c.
Dominus. de
secũdissecundis nup. ergo nec in aliis causis. Et Adrianus
expressè q. secunda quotlibet.
secundo tenet, quòd dubitans, licitè potest re|
tinere possessionem: hoc quo ad ipsos principes in re dubia. Sed quo ad subditos indubio
belli iusti, Adrianus
quidẽquidem quotlibeto secundo, ad primum argumentum principale dicit,
quòd subditus dubitans de
iusticiaiustitia belli, id est utrum causa, quæ allegatur, sit sufficiens, uel
simpliciter an subsit causa sufficiens ad iudicandum bellum: non potest licitè etiam ad imperium superioris militare in tali bello. Probat, Quia exponit se periculo peccati mortalis. Item quia non est ex fide, quod secundum
doctores & ueritatem, non solùm intelligitur
contra conscientiam certam, aut contra opinatiuam, sed etiam contra dubiam.