NON de nihilo dixit Ecclesiastes, Qui addit scientiã scientiam , addit & laborẽ laborem . Habent agricolæ sua otia, habent operarii, habent oẽs omnes opifices, & cum | diebus operosis uitã uitam parauerint, festiuis diebus requiẽ requiem habẽt habent , & pro suo arbitrio remittunt, & oblectant animos, & corda oblita laborũ laborum . Nobis ne neque festis, ne neque profestis licet esse otiosos: nullas habemus studiorum ferias, nullam uacationem ab exercitiis literarum. Ecce conuenimus patres religiosissimi, uirique spectatissimi in festo tam celebri ad hanc relectionem, cùm mihi non licuit non solum in sequentem annũ annum ut putaram, sed neque in alium quidem diem proferre. ergo, ne supra laborem necessarium, nouum etiam in proœmiis assumamus, rem ipsam superis præeuntibus aggrediamur. Argumentum à me tractãdum tractandum in præsenti relectione, non est aliquis nouus locus ad hoc designatus & in ordinariis lectionibus prætermissus, ut aliis relectionibus à me factum est, sed ut non nomine tantum, sed & re etiam sit relectio, cõstitui constitui retractare aliqua prius in meis lectionibus disputata, nec tamen multa: nec enim possem. Sed consilium meum fuit imprę sentiarum disputare quæstionem, An sit fortis uiri occidere se ipsum, uel cùm conseruare uitam posset, mortem appetere quando, & quatenus hoc aut licitum, aut laudabile sit. Ad quam quæstionem commodius examinãdam examinandam tanquam fundamentum huius relectionis sequentem conclusionem à principio pono.
Loading...