Quare quanquam sint nonnulli, qui etiam defendere uelint, nec ipsum etiam appetitum in| clinare ad malum ex specie aut ex natura sua, sed ex peculiaribus uniuscuiusque conditionibus, quas non à Deo, sed à patria, uel à parentibus, uel astris unusquisque contraxit: tamen ego non nego quidem sensualitatem trahere & tendere ad malum, & peccatum ex specie, & natura sua, sed nego causam esse humanam inclinationem aut conditionem: imò contrarium, quemadmodum motus appetitus uoluntatem pręcedentes, actus humani dicuntur, atque adeò simul uerum est, quòd appetitus sensitiuus inclinatur contra uirtutem: homo uerò interior, qui simpliciter est homo, inclinatur ad uirtutem. Vtrunque Apostolus, signanter & disertè expressit ad Rom. 12. Con
Roman. 12.
delector, inquit, legi Dei, secundum interiorem hominem: uideo autẽ autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mẽtis mentis meæ. Quod tamen Pau. non aliter ad se pertinere arbitratur, quàm angelus sathanæ, qui eum colaphizabat. Et sicut manente uera inclinatione hominis ad uirtutẽ uirtutem erat angelus sathanę, eum colaphizans, ita aduersante, & contranitente appetitu sensitiuo manet integritas humanæ uirtutis, quæ est hominis integritas, in quantum homo est.
Loading...