¶ Error tamen iste emanauit, quòd uiderent hominem cum magna difficultate, aut uitam, aut etiam bona temporalia ponere pro Deo, aut pro bono publico: quare ex hoc arguunt non inclinari naturaliter ad bonum publicum. Sed hoc perinde est, ac si quis dicat, hominem non amare propriam uitam plus quàm unum membrum, cùm uideant grauari nimis, & cum magna molestia, & difficultate secare aut urere membrum propter salutem totius: aut si quis neget aliquem cupidum esse uitæ, ideo quia potionem amaram non libenter sumit. Inde non statim si quis ægrè & molestè ferat aut uitã uitam , aut fortunas perdere propter Deum, aut propter bonum publicum, non inquàm statim arguendum est, hominem non plus naturaliter Deum aut commune bonum diligere, quàm priuatum. Vt enim Doctores docent, gratia non est contraria naturæ, sed perficit naturam, & naturalem inclinationem: difficultas autem prouenit tum ex appetitu, | tum etiam quia licet plus inclinetur ad bonum totius, tamen etiam inclinatur ad alia bona, & sic patitur difficultatem, sicut de proiiciente merces in mare. Atque id demum cogitandum est, non esse Deum deteriorem artificem ipso homine, cùm tamen artifex homo, si quod instrumentum ad aliquem finem fingat, curet omnem aptitudinem ad talem finem instrumento dare, idoneumq́ue suo fini facere: quare ergo Deus, qui omnia fecit propter se, non talem inclinationem suæ creaturæ credatur dedisse, qualem ad illum finem conuenire nouerat? Nos ergo amoliamur huiusmodi querelas de summo artifice, ac cõ ditore conditore , credamusꝗ credamusque naturam non nisi ad bonum inclinare, atque ideo omne quod est contrarium naturali inclinationi, esse malum. Perditio enim tua Israël. Salus autem maximè ex me. Osee 13. Cum ergo, ut à principio ar
Osee 13.
guebam, interficere seipsum sit contra naturalem inclinationem, ergo est illicitum, quod erat primum argumentum ad probationem conclusionis.
Loading...