¶ Secunda conclusio, Sicut
* maior pars reipublicæ regem supra totam rempublicam constituere potest, aliis inuitis: ita pars maior Christianorum, reliquis etiam renitentibus, Mo|
narchiam unum creare iure potest, cui omnes
principes & prouincie parêre
teneãturteneantur. Prima
pars huius conclusionis satis ex superioribus
patet. Si enim respublica suam potestatem uni
alicui mandare potest, & hoc propter utilitatem reipublicæ,
certũcertum est non obstare assensus
unius aut paucorum, quominus cæteri prouidere possent bono reipublicæ: aliâs non esset
sufficienter consultum reipublicæ, si consensus omnium exigeretur, cùm ille in multitudine, aut uix, aut nunquam contingat. satis ergo
est ut maior pars conueniat in unum, ut iure
aliquid fiat.
ItẽItem probat̃probatur efficaciter, Quia
duabꝰduabus
partibus
dissentientibꝰdissentientibus, oportet ut præualeat
sententia alicuius partis necessariò. postquam
contradictoria non debet, aut præualere sententia minoris partis: ergo sequenda est
sentẽtiasententia maioris partis. Nam si ad creandum regem
requiritur consensus omnium, quare etiam
non requiritur ad
nõnon creandum? quare enim
magis requiritur consensus omnium ad affirmatiuam, quàm ad negatiuam? Secunda pars
est, quòd huius modi rex est super totam rem
publicam: nolo dicere, quòd in regio principatu rex est non solùm supra singulos, sed
etiãetiam
supra totam rempublicam, id est etiam supra
omnes simul. De qua republ. quanquam sunt
inter Philosophos uariæ sententiæ, multaq́ue
|
disputentur, tamen ego probo illam partem
conclusionis nostræ. Quia si respublica esset
supra regem, ergo esset principatus democraticus, & popularis, & sic non est Monarchia &
principatus unius: & hæc uidetur esse sententia. Aristo. 3. Politic. Item respublica potest dare
potestatẽpotestatem alicui, non solùm supra singulos,
sed etiam supra omnes simul, & ille haberet potestatem regiam, & non alia esset, quàm
adhncadhuc
principatus unius,
nõnon democraticus, aut aristocraticus. ergo rex est supra omnes. Item non
appellantur à rege ad rempublicam: ergo non
est maior respublica, nec superior. Tertia pars
conclusionis est, quòd maior pars Chistianorum posset Monarcham constituere. Probatur, Nam tota ecclesia est quodammodo una
respublica, &
unũunum corpus. Iuxta illud Apostoli, Omnes unum corpus sumus. ergo habet potestatem se conseruandi, & tuendi, rationemq́ue optimam constituendi, qua se meliùs
ab hostibus defendere posset. Item cùm finis
temporalis, ut alio loco uberiùs tractabitur,
sit sub spirituali, & ad illum dirigatur: si habere unum Monarcham esset expediens ad
defensionẽdefensionem &
propagationẽpropagationem religiõisreligionis fidei Christianæ,
nõnon uideo cur non possint illi, ad quos
spirituale spectat, cogere Christianos, ut
unũunum
Monarcham crearent, sicut in fidei fauorem
|
ecclesiastici principes hæreticos priuant principatu aliâs legitimo. Item, quia aliquando genus humanum habuit istam potestatem, scilicet eligendi Monarcham, ut patet à principio
antequam fieret diuisio: ergo & nunc potest:
cùm enim illa potestas esset iuris naturalis,
nõnon
cessat. Ex hac conclusione infertur
corollariũcorollarium,
Quòd in liberis ciuitatibus, ut sunt Venetiæ,
FlorẽtiaFlorentia, posset maior pars eligere sibi regem
aliis
contradicẽtibuscontradicentibus. Et hoc uerum uidetur,
non solùm quia hoc manifestè expedit reipublicæ: sed dato quòd magis expediret politia
aristocratica, aut democratica.
NãNam postquam
respublica habet ius se administrandi, & id
quod facit maior pars, facit tota: ergo potest
accipere politiam, quam uoluerit, etiam si
nõnon
sit optima, sicut Roma habuit aristocraticam,
quæ forsan non est optima.