¶ Quartum dubiũdubium est,
32
* An possit esse bellum iustum ex utraque parte. Prima propositio, Seclusa ignorantia manifestum est, quòd non potest contingere. Quia si constat de iure & iustitia utrius partis, nò licet in contrarium bellare, nec offendendo, nec defendendo. Secunda, Posita ignorantia probabili facti aut iuris potest esse ex ea parte qua uera iustitia est, bellum iustum per se, ex altera autem parte bellũbellum iustum, id est excusatum à peccato bona fide. Quia ignorantia inuincibilis excusat à toto. Item saltem ex parte subditorum sæpe potest contingere. Dato enim quòd princeps, qui gerit bellum iniustum, sciat iniustitiam belli, tamen (ut dictum est) subditi bona fide possunt sequi principem suum: & sic ex utraque parte subditi licitè pugnant.
Loading...