¶ Vltima pars conclusionis est, Quòd
* præcepta parentum eodem modo obligant, sicut leges ciuiles, & pręcepta maritorum in uxores.
Probatur de filiis. Nam sicut præcipitur obedire prępositis, ita commendatur obedire
pa| p. 210rẽtibusparentibus: ut patet ex illo, Filii obedite
parẽtibꝰparentibus,
Ephesi. 6.
& Colo. 3. ergo si est culpa
nõnon parêre
præpositis, etiam erit
peccatũpeccatum nõnon obedire parentibus. Et ad Roma. 1.
inter crimina & peccata in quæ Deus dicit permisisse gentes incidere, annumeratur & hoc, Parentibus non obedientes. Item, Quia leges præcipiunt obedientiam parentum: ergo si leges obligant ad culpam, etiam erit culpa non obedire parentibus.
Et certè hoc uidetur inclusum in illo præcepto de honoratione parentum, & sic ut suprà
dictum est,
ꝙquod leges aliquando quidem obligant ad mortale,
aliquãdoaliquando uerò ad ueniale, ita uidetur dicendum de præceptis parentum. Vnde certè si pater aliquid præciperet, quod multùm referret ad
administrationẽadministrationem familiæ,
trãsgressiotransgressio illius uidetur mortalis, imò
etiãetiam in iis,
quæ spectant ad dispositionem ipsius filii. Sed
sicut dictum est, quòd non omnis lex obligat
ad culpam, puta illa, in qua rex plus dirigit,
quàm præcipit: multò magis hoc habet uim
de parentibus, qui non semper uolunt exigere
debitum obedientiæ, sed solùm præcipientes aliquid, uolunt significare uoluntatem
suam.