¶ Restat quęstio,
Vtrũ
Vtrum
* liceat abbreuiare
uitã
uitam
per abstinentiam. Et uidetur quòd non, ex illa
authoritate Hieronymi. Item non liceret seni
centum annorum tollere etiam unum annum
ab ultima parte uitæ. ergo nec successiuè perdere
decẽ
decem
annos. Respondetur quòd ex primæ
cõclusionis
conclusionis
absolutione facilè potest liquere,
quid ad hanc sit respondendum. Breuiter ergo
respõdetur
respondetur
per propositiones. Prima, Non
*licet ex intentione abbreuiare uitam per abstinentiam. Patet, quia est contra dilectionem
sui, quia est nocuum uitæ. Confirmatur. Non
liceret abbreuiare uitam alterius, cuius haberet curam, ut filiorum, & seruorum. Secundo, Non licet abbreuiare aliis mediis. ergo nec
|
abstinẽtia
abstinentia
. Vltimò authoritate Augustini, qui
in regula
mãdat
mandat
, scilicet, Carnem uestram domate ieiuniis, & abstinentia escę & potus
quã
tum
quantum
ualetudo permittit. hæc in regula sua. &
patet ex prima conclusione suprà determinata.
Patet ergo, quòd ex intentione abstinere contra ualetudinem, est illicitum: & cum sit contra charitatem sui, esset mortale. Item August.
de moribus ecclesiæ 12. q. 14. art. 6. Regula (inquit) temperantiæ est necessitas præsentis uitæ.
Secũda
Secunda
conclusio, Non
* tenetur quis protelare uitam per alimenta quantum potest. Patet, quia non tenetur uti cibis optimis, & delicatissimis & pretiosissimis, etiam si ea sint saluberrima, imò hoc est repręhensibile, ergo.
Item non tenetur uiuere in loco saluberrimo,
ergo nec uti cibo saluberrimo. Item hoc esset
damnare omnia ieiunia ecclesiastica, & monastica. Item non tenetur abstinere à uino, ut
diutius uiuat, ergo nec econtrario. Tertia conclusio,
* Si quis utitur
alimẽtis
alimentis
, quibus homines
cõmuniter
communiter
utuntur, & in quantitate, quæ
solet sufficere ad ualetudinem conseruandam,
dato quòd ex hoc abbreuietur uita, etiam notabiliter, & hoc percipiatur, non peccat. Patet
breuiter ex secunda, quia non tenetur prolongare, nec mutare solum ad alium salubriorem
locum, ergo nec cibum. Ex quo sequitur corrolarium, quòd non tenetur quis uti medici|
nis, ad prolongandam uitam, etiam ubi esset
probabile periculum mortis, puta quotannis
sumere pharmacum ad uitandas febres, uel huiusmodi. Quarta
cõclusio
conclusio
, Siquis
* singulari
inedia, uel cibo ita nocuo uteretur, uel scienter, uel ex propria opinione contra bonorum
& sapientum sententiam, ut breui abrumperetur uita, non excusatur à mortali. Hæc patet
ex prima conclusione, & ex determinatione
primæ conclusionis, nisi fortè faceret peculiari consilio, & reuelatione diuina.